To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
21.1
CAPUT XXI. Adspice itaque quanta praescribat tibi etiam in Evangelio, ante Philippi consultationem, et ante omnem argumentationem tuam. Et in primis, ipsa statim praefatio Joannis Evangelizatoris demonstrat, quod retro fuerit, qui caro fieri habebat: In principio erat Sermo( Joan. I, 1), et Sermo erat apud Deum, et Deus erat sermo. Hic erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Nam si haec non aliter accipi licet, quam quomodo scripta sunt, indubitanter alius ostenditur, qui fuerit a principio, alius apud quem fuit: alium Sermonem esse, alium Deum( licet et Deus Sermo, sed qua Dei Filius, non qua Pater); alium per quem omnia, alium a quo omnia. Alium autem quomodo dicamus, saepe jam edidimus; quo alium dicamus necesse est, ne eumdem; alium autem, non quasi separatum, sed dispositione alium, non divisione. Hic ergo factus est caro, non ipse cujus erat Sermo. Hujus gloria visa est tanquam unici a Patre, non tanquam Patris. Hic unus sinum Patris disseruit, non sinum suum Pater. Praecedit enim; Deum nemo vidit unquam. Idem et agnus Dei ab Joanne designatur, non ipse cujus est dilectus. Certe Filius Dei semper, sed non ipse cujus est Filius. Hoc eum Nathanael statim sensit, sicut et alibi Petrus: Tu es Filius Dei.( Joan. I, 50; Matt. XVI, 16). Hoc et ipse recte sensisse illos confirmat, Nathanaeli quidem respondens: Quia dixi, Vidi te sub ficu, ideo credis( Joan. II, 50); Petrum vero beatum affirmans, cui non caro, neque sanguis revelasset( quod et Patrem senserat), sed Pater qui in coelis est( Matt. XVI, 17). Quo dicto utriusque personae constituit distinctionem, et Filii in terris, quem Petrus agnoverat Dei Filium, et Patris qui in coelis, qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat Dei Filium Christum. Cum in templum introiit, aedem Patris appellat, ut Filius. Cum ad Nicodemum dicit: Ita dilexit Deus mundum, ut Filium suum unicum dederit, in quem 0180C omnis qui crediderit, non pereat, sed habeat vitam sempiternam( Joan. III, 16). Et rursus( Ibid. 17): Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus sit mundus per eum. Qui crediderit in illum, non judicatur; qui non crediderit in illum, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unici Filii Dei. Joannes autem cum interrogaretur quidde Jesu contingeret: Pater, inquit, diligit Filium, et omnia tradidit in manu ejus. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui non credit in Filium Dei, non videbit Deum, sed ira Dei manebit super eum( Joan. III, 35, 36). Quem vero Samaritidi ostendit? Si Messiam qui dicitur Christus, Filium utique se, non Patrem demonstravit, qui et alibi Christus Dei Filius, non Pater dictus est. Exinde discipulis: Meum est, inquit, ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut consummem opus ejus. Et ad Judaeos, de paralytici sanitate: Pater meus usque modo operatur, et ego operor( Joan. V, 17). Pater et ego, Filius dicit. Denique, propter hoc magis Judaei illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum, sed quod patrem suum Deum diceret, aequans se Deo. Tunc ergo dicebat ad eos: Nihil Filius facere potest a semetipso, nisi viderit Patrem facientem( Joan. V, 19). Quae enim ille facit, eadem et Filius facit. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstravit illi quae ille fecit, et majora istis opera demonstravit illi, ut vos miremini. Quomodo enim suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat. Neque enim Pater judicat, sed omne judicium dedit Filio, uti omnes honorent Filium, sicut honorant Patrem. Qui non honorat Filium, non honorat Patrem, qui Filium misit. Amen, amen dico vobis, quod qui audit sermones meos, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transit de morte in vitam. Amen dico vobis, quod veniet hora, qua mortui audient vocem Filii Dei; et cum audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et Filio dedit vitam aeternam habere in semetipso, et judicium dedit illi facere in potestate, qua filius hominis est; per carnem scilicet, sicut et Filius Dei per spiritum ejus. Adhuc adjicit: Ego autem habeo majus quam Joannis testimonium( Joan. V, 36, 37). Opera enim quae Pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent, quod me Pater miserit. Et qui me misit Pater, ipse testimonium dixit de me. Subjungens autem: Neque vocem ejus audistis unquam, neque formam ejus vidistis; confirmat retro non Patrem, sed Filium fuisse, qui videbatur et audiebatur. Denique dicit: Ego veni in Patris mei nomine, et non me recepistis( Joan. V, 43). Adeo semper Filius erat in Dei et Regis et Domini, et Omnipotentis, et Altissimi nomine. Interrogantibus autem quid facere debeant, respondit: Ut credatis in eum quem Deus misit( Joan. VI, 29). Panem quoque se affirmat, quem Pater praestaret de coelo( Joan. VI, 32). Ergo omne quod ei daret Pater ad se venire, nec rejecturum se, quia de coelo descendisset, non ut suam, sed ut Patris faceret voluntatem: voluntatem autem Patris esse, uti qui viderit Filium, et crediderit in eum, vitam et resurrectionem consequatur( Joan. VI, 35): neminem porro ad se venire posse, nisi quem Pater adducat: omnem qui a Patre audisset et didicisset, venire ad se( Joan. VI, 14). Non quasi Patrem aliquis viderit, adjiciens et hic, ut ostenderet Patris esse Sermonem per quem docti fiant. At cum discedunt ab eo multi( Joan. VI, 66), et Apostolis suis offert, si velint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus? Quo discedimus? verba vitae habes, et nos credimus quod tu sis Christus. Patrem illum esse, an Patris Christum?