Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
To Vpraxean
TertullianVpraxean 22 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
22.1
CAPUT XXII. Cujus autem doctrinam dicit ad quam mirabantur? suam, an Patris? Aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non Pater, sed Filius: Neque me scitis, inquit( Joan. VII, 28), unde sim, et non veni a meipso; sed est verus qui me misit, quem vos non nostis. Ego novi illum, qui ab illo sum, et ille me misit: Non dixit, quia ipse sum, et ipse me misi; sed: ille misit. Item, cum misissent ad invadendum eum Pharisaei: Modicum adhuc temporis, ait, vobiscum sum; et vado ad eum qui me misit. At ubi se negat esse solum? Sed ego, inquit, et qui me misit Pater; nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? imo totum erat hoc quod docebat, inseparatos duos esse. Siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem, subjungit: Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit Pater. Quod si unus esset, dum idem est et Filius et Pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis, non unius testimonio, sed duorum. Item, interrogatus ubi esset Pater, neque se, neque Patrem notum esse illis respondens, 0182C duos dixit ignotos; quod si ipsum nossent, Patrem nossent, non quidem quasi ipse esset Pater et Filius, sed quia per individuitatem neque agnosci, neque ignorari alter sine altero potest. Qui me, ait, misit, verax est; et ego quae ab eo audivi, ea et loquor in mundum. Interpretante extrinsecus Scriptura, non cognovisse illos quod de Patre dixisset, cum scilicet cognoscere debuissent sermones Patris in Filio esse, legendo apud Hieremiam( Jerem. I, 9): Et dixit mihi Dominus,« Ecce dedi sermones meos in os tuum;» Et apud Isaiam( Is. I, 4): Dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem. Sicut ipse rursus: Tunc, inquit( Joan. VIII, 28), cognoscetis quod ego sim, et a memetipso nihil loquar: sed sicut me docuit, ita et loquor; quia et qui me misit, mecum est. Et hoc ad testimonium 0182D individuorum duorum. Item, in altercatione Judaeorum, exprobrans quod occidere eum vellent: Ego, inquit, quae vidi penes Patrem meum, loquor; et vos quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis: et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a Deo; et: Si Deus esset pater vester, dilexissetis me. Ego enim ex Deo exivi et veni( et tamen non separantur, licet exiisse dixerit, ut quidam arripiunt hujus dicti occasionem; exivit autem a Patre, ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine). Ego daemonium non habeo, sed honoro Patrem meum; et: Si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea. Est qui me glorificet Pater, quem vos dicitis Deum esse vestrum, nec nostis illum, at ego novi eum. Et si dicam,« Non novi,» ero similis vestri mendax; sed novi illum, et sermonem ejus servo. Ac cum subjungit: Abraham diem meum vidit, et laetatus est; nempe demonstrat Filium Abrahae retro visum, non Patrem. Item, super caecum illum Patris opera dicit se facere oportere. Cui post restitutionem luminum: Tu, inquit( Joan. IX, 35), credis in Filium Dei? et interroganti quis esset iste, ipse se demonstrans, utique Filium demonstravit, quem credendum esse dixerat. Dehinc, cognosci se profitetur a Patre, et Patrem a se. Et ideo se diligi a Patre, quod animam suam ponat; quia hoc praeceptum accepisset a Patre. Et interrogatus a Judaeis, si ipse esset Christus( utique Dei, nam usque in hodiernum Judaei Christum Dei, non ipsum Patrem sperant, quia nunquam Christus Pater scriptus est venturus): Loquor, inquit, vobis, et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris, ipsa de me testimonium dicunt. Quid 0183C testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est Christum Dei. De ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu ejus eriperet: Pater enim quod mihi dedit, majus est omnibus; et: Ego et Pater unum sumus. Hic ergo jam gradum volunt figere stulti, imo caeci, qui non videant, primo, Ego et Pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum quod, unum sumus, non,« unus sumus.» Si enim dixisset,« unus sumus,» potuisset adjuvare sententiam illorum. Unus etiam singularis numeri significatio videtur. Adhuc cum duo, masculini generis. Unum dicit, neutrali verbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad conjunctionem, ad dilectionem 0183D Patris, qui Filium diligit; et ad obsequium Filii, qui voluntati Patris obsequitur. Unum sumus, dicens, ego et Pater, ostendit duos esse, quos aequat et jungit. Adeo addit etiam multa se opera a Patre ostendisse, quorum nihil lapidari meretur. Et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se Deum ipsum, id est Patrem voluisset intelligi; quia dixerat, Ego et Pater unum sumus, qua Filium Dei Deum ostendens, non qua ipsum Deum. Si in lege, inquit, scriptum est,« Ego dixi, vos dii estis,» et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixi, Filius Dei sum? Si non facio opera Patris mei, nolite credere; si vero facio, et mihi credere non vultis, vel propter opera credite. Et scitote quod ego in Patre sim, et Pater in me. Per opera ergo erat Pater in Filio, et Filius in Patre; et ita per opera intelligimus unum esse Patrem et Filium. Adeo totum hoc perseverabat inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute; quia aliter Filius credi non posset, nisi duo crederentur.

Intertext edge

Open linked passage

Note