To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
23.1
CAPUT XXIII. Post haec autem Martha Filium Dei eum confessa, non magis erravit, quam Petrus( Matth. XVI, 16) et Nathanael; quanquam etsi errasset, statim didicisset. Ecce enim, ad suscitandum fratrem ejus a mortuis, ad coelum et ad Patrem Dominus suspiciens: Pater, inquit( Joan. XI, 42)[ utique Filius], gratias ago tibi, quod me semper exaudias. Propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris. Sed et in conturbatione animae: Et quid dicam? Pater, salvum me fac de ista hora. Atquin propter hoc veni in istam horam. Verum, Pater, glorifica nomen 0184C tuum( Joan. XII, 27). In quo erat et Filius. Ego, inquit,( Joan. V, 43), veni in Patris nomine. Inde scilicet suffecerat Filii ad Patrem vox. Ecce ex abundantia respondet de coelo Pater, Filio contestatur( Matth. XVII, 5): Hic est Filius meus dilectus, in quo bene sensi, audite illum. Ita et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus, quot personae tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? habes Filium in terris, habes Patrem in coelis. Non est separatio ista, sed dispositio divina. Caeterum, scimus Deum etiam intra abyssos esse, et ubique consistere, sed vi et potestate. Filium quoque, ut individuum, cum ipso ubique. Tamen in ipsa oeconomia, Pater voluit Filium in terris haberi, se vero in coelis; quo et ipse Filius suspiciens, et orabat et postulabat a Patre, 0184D quo et nos erectos docebat orare: Pater noster qui es in coelis( Matth. VI, 19), et cum sit et ubique, hanc sedem suam voluit Pater; minoravit Filium modico citra angelos( Ps. VIII, 6), ad terram demittendo; gloria tamen et honore coronaturus illum, in coelos resumendo. Haec jam praestabat illi, dicens, Et glorificavi, et glorificabo. Postulat Filius de terris, Pater promittit a coelis. Quid mendacem facis et Patrem et Filium, si aut Pater de coelis loquebatur ad Filium, cum ipse esset Filius apud terras; aut Filius ad Patrem precabatur, cum ipse esset Pater apud coelos? Quale est ut Filius item postularet a semetipso, postulando a Patre, si Filius erat Pater; aut iterum Pater sibi ipsi promitteret, promittendo Filio, si Pater erat? ut sic duos divisos diceremus, quomodo jactitatis, tolerabilius erat duos divisos, quam unum Deum versipellem praedicare. Itaque ad istos tunc Dominus pronuntiavit( Joan. XII, 30): Non propter me ista vox venit, sed propter vos; ut credant hi, et Patrem et Filium, in suis quemque nominibus, et personis, et locis. Sed adhuc exclamat Jesus et dicit: Qui credit in me, non in me credit; sed in eum credit qui me misit( quia per Filium in Patrem creditur, et auctoritas credendi Filio, Pater est); et qui conspicit me, conspicit eum qui me misit. Quomodo? Quoniam scilicet a memetipso non sum locutus; sed qui me misit Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar, Dominus enim dat mihi linguam disciplinae, ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem quem ego loquor( Is. IV, 4). Sicut mihi Pater dixit, ita et loquor( Joan. XII, 50). Haec quomodo dicta sint, Evangelizator et utique tam clarus discipulus Joannes 0185C magis, quam Praxeas, noverat; ideoque ipse de suo sensu: Ante autem solemnitatem Paschae, inquit( Joan. XIII, 1), sciens Jesus omnia sibi tradita a Patre esse, et se ex Deo exiisse, ad Deum vadere. Sed Praxeas ipsum vult Patrem de semetipso exiisse, et ad semetipsum abiisse, ut diabolus in cor Judae, non Filii traditionem, sed Patris ipsius immiserit. Nec diabolo bene, nec haeretico; quia nec in Filio bono suo diabolus operatus est traditionem. Filius enim traditus est Dei, qui erat in filio hominis, sicut Scriptura subjungit: Nunc glorificatus est filius hominis, et Deus glorificatus est in illo. Quid Deus? utique non Pater, sed Sermo Patris, qui erat in filio hominis, id est in carne, in qua et glorificatus jam; virtute vero et sermone, et ante Jesum: Et Deus, inquit, glorificavit illum in semetipso, id est, Pater Filium in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem glorificavit, morte devicta.