To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
25.1
CAPUT XXV. Post Philippum, et totam substantiam quaestionis istius, quem in finem Evangelii perseverant in eodem genere sermonis, quo Pater et Filius in sua proprietate distinguuntur, Paracletum quoque a Patre se postulaturum, cum ascendisset ad Patrem, et missurum repromittit, et quidem alium, sed jam praemisimus quomodo alium, Caeterum: De meo sumet( Joan. XVI, 4), inquit; sicut ipse de Patris. Ita connexus Patris in Filio, et Filii in Paracleto, tres efficit cohaerentes, alterum ex altero, qui tres unum sint, non unus. Quo modo dictum est( Joan. X, 30): Ego et Pater unum sumus; ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem. Percurre adhuc, et invenies quem Patrem credis, vice Patris dictum. Et Patrem agricolam, utique in terra tu putas fuisse. Hunc rursus in coelis a Filio agnosci, cum illuc respiciens, discipulos suos Patri tradit. Sed et si in isto Evangelio non esset revelatum: Deus meus, ad quid me dereliquisti( Matth. XXVII, 46)? et, Pater, in tuis manibus depono spiritum meum; tamen post resurrectionem et devictae gloriam mortis, exposita necessitate omnis humilitatis, cum jam Patrem se posset ostendere tam fideli foeminae, ex dilectione, non ex curiositate, nec ex incredulitate Thomae, tangere eum aggressae: Ne, inquit,( Joan. XX, 17), contigeris me, nondum ascendi ad Patrem meum; vade autem ad fratres meos( quin et in hoc se Filium ostendit; filios enim appellasset illos, si Pater fuisset), et dices eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Pater ad Patrem et Deus ad Deum; an Filius ad Patrem, et Sermo ad Deum? Ipsa quoque clausula Evangelii propter quid consignat haec scripta, nisi: ut credatis, inquit, Jesum Christum Filium Dei? Igitur quaecumque ex his putaveris ad demonstrationem ejusdem Patris et Filii proficere 0188C tibi posse, adversus definitivam Evangelii sententiam niteris. Non ideo enim scripta sunt, ut Patrem credas Jesum Christum, sed ut Filium.