Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
To Vpraxean
TertullianVpraxean 26 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
26.1
CAPUT XXVI. Propter unum Philippi sermonem, et Domini responsionem ad eum, videmus Joannis Evangelium decucurrisse, ne tot manifeste pronuntiata, et ante et postea unus sermo subvertat secundum omnia potius, quam adversus omnia, etiam adversus suos sensus interpretandus. Caeterum ut alia Evangelia non interponam, quae de nativitate Dominica idem confirmant, sufficit eum qui nasci habebat ex virgine, ab ipso annuntiari angelo, Filium Dei determinatum: Spiritus Dei superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te 0188D sanctum, vocabitur Filius Dei( Luc. 1, 3- 5). Volent quidem et hic argumentari, sed veritas praevalebit. Nempe, inquiunt, Filius Dei Deus est, et virtus Altissimi Altissimus est. Nec pudet illos injicere, quod, si esset, scriptum fuisset. Quem enim verebatur, ut non aperte pronuntiaret,« Deus superveniet, et Altissimus obumbrabit te?» Dicens autem Spiritus Dei, etsi Spiritus Dei Deus, tamen non directo Deum nominans, portionem totius intelligi voluit, quae cessura erat in Filii nomen. Hic spiritus Dei, idem erit Sermo. Sicut enim Joanne dicente, Sermo caro factus est, spiritum quoque intelligimus in mentione Sermonis; ita et hic Sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. Nam et spiritus substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt. Caeterum, alium Joannes profitebitur carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo est, et sermo spiritus. Sicut ergo Sermo Dei non est ipse cujus est, ita nec Spiritus; et si Deus dictus est, non tamen ipse est cujus est dictus. Nulla res alicujus, ipsa est cujus est. Plane cum quid ex ipso est, et sic ejus est dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse ex quo est, et cujus est. Et ideo spiritus Dei Deus, et sermo Dei Deus, quia ex Deo, non tamen ipse ex quo est. Quod si Deus Dei tanquam substantiva res, non erit ipse Deus, sed hactenus Deus, quia ex ipsius Dei substantia, qua et substantiva res est, et ut portio aliqua totius. Multo magis virtus Altissimi, non erit ipse Altissimus, quia nec substantiva res est quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec providentia; et haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscujusque substantiae. Virtus spiritui accidit, nec ipsa 0189C erit spiritus. His itaque rebus quodcumque sunt, spiritu Dei et sermone et virtute collatis in virginem, quod de ea nascitur, Filius Dei est. Hoc se et in istis Evangeliis ipse testatur statim a puero: Non scitis, inquit( Luc. 11, 49), quod in Patris mei me esse oportet? Hoc et Satanas eum in tentationibus novit: Si Filius Dei es. Hoc et exinde daemonia confitentur: Scimus qui sis, Filius Dei. Patrem et ipse adorat. Christum se Dei a Petro agnitum non negat. Exsultans in spiritu ad Patrem: Confiteor, inquid, tibi, Pater, quod absconderis haec a sapientibus( Matth. XI, 25). Hic quoque Patrem nemini notum nisi Filio affirmat. Et Patris Filium confessurum confessores, et negaturum negatores suos apud Patrem; inducens parabolam filii, non patris, in vineam 0189D missi post aliquot servos, et occisi a malis rusticis, et a Patre defensi; ignorans et ipse diem et horam ultimam soli Patri notam; disponens regnum discipulis, quomodo et sibi dispositum dicit a Patre; habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a Patre si vellet; exclamans quod se Deus reliquisset, in Patris manibus spiritum ponens; et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem Patris; et novissime mandans ut tinguerent in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non in unum. Nam nec semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur.

Intertext edge

Open linked passage

Note