To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
28.1
CAPUT XXVIII. Itaque Christum facis Patrem, stultissime, qui nec ipsam vim inspicias nominis hujus, si tamen nomen est Christus, et non appellatio potius; unctus enim significatur. Unctus autem non magis nomen est, quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini res. An tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur Jesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque Jesum Filium Dei diceres, 0192C vestitum vero Patrem crederes? Nunc de Christo. Si Pater Christus est, Pater unctus est, et utique ab alio. Aut si a semetipso, proba. Sed non ita docent Acta Apostolorum, in illa exclamatione Ecclesiae ad Deum: Convenerunt enim( Act. IV, 27) universi in ista civitate adversus sanctum Filium tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pilatus cum Nationibus; ita et Filium Dei Jesum contestati sunt, et Filium a Patre unctum. Ergo Jesus idem erit Christus, qui a Patre unctus est, non Pater, qui Filium unxit. Sic et Petrus( Act. II, 36): Firmissime itaque cognoscat omnis domus Israel, quod et Dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. Joannes autem( I Joan., II, 22) etiam mendacem notat eum, qui negaverit Jesum esse Christum: contra, de Deo natum, omnem qui crediderit Jesum esse Christum. Propter quod et hortatur ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, ut scilicet communio sit nobis cum Patre, et Filio ejus Jesu Christo. Sic et Paulus ubique Deum Patrem ponit, et Dominum nostrum Jesum Christum. Cum ad Romanos( I, 8) scribit, gratias agit Deo per Dominum nostrum Jesum Christum. Cum ad Galatas( I, 1), non ab hominibus se apostolum praefert, nec per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem. Et habes tota instrumenta ejus, quae in hunc modum pronuntiant, et duos proponunt, Deum Patrem, et Dominum nostrum Jesum Christum Filium Patris, et Jesum ipsum esse Christum, in altero quoque nomine Dei Filium. Nam exinde eo jure quo utrumque nomen unius est, id est Dei Filii, etiam alterum sine altero ejusdem est. Et sive Jesus tantummodo positum est, intelligitur et Christus; quia Jesus unctus est. Sive solummodo Christus idem est Jesus, quia unctus est Jesus. Quorum nominum alterum est proprium, quod ab angelo impositum est; alterum accidens, quod ab unctione convenit; dum tamen Christus Filius sit, non Pater. Postremo, quam caecus est, qui nec in Christi nomine intelligit alium Deum portendi, si Christo nomen Patris adscribat? Si enim Christus Pater Deus est, qui dicit( Joan., XX, 17): Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum; utique alium Patrem super se et Deum ostendit. Si item Pater Christus est, alius est 0193C qui solidat tonitruum, et condit spiritum, et annuntiat in homines Christum suum( Amos, IV, 13); et si adstiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus Christum ipsius( Ps. II, 2); alius erit Dominus, contra cujus Christum congregati sunt reges et archontes. Et si: Haec dicit Dominus Domino meo Christo( Is., XLV, 1); alius erit Dominus qui loquitur ad Patrem Christi. Et cum Apostolus scribit( Eph., I, 17): Uti Deus Domini nostri Jesu Christi det vobis spiritum sapientiae et agnitionis; alius erit Deus Christi Jesu charismatum spiritualium largitor( Rom., VIII, 11). Certe, ne per omnia evagemur; qui suscitavit Christum, suscitaturus est et mortalia corpora nostra; jamque alius erit suscitator quam Pater mortuus, et Pater suscitatus, si Christus qui est mortuus, Pater est.