To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
29.1
CAPUT XXIX. Obmutescat, obmutescat ista blasphemia, sufficiat Christum Filium Dei mortuum dici; et hoc quia ita scriptum est. Nam et Apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adjecit, secundum Scripturas; ut duritiam pronuntiationis Scripturarum auctoritate molliret, et scandalum auditori everteret Quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Jesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, sicut mortalem quae humana sit, apparet, quatenus eum mortuum dicat, id est, qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et Sermonem et Dei Filium. Dicendo denique, Christus mortuus est, id est unctus, id quod unctum est, mortuum ostendit, id est carnem. Ergo, inquis, et nos eadem ratione Patrem mortuum dicentes qua vos Filium, non blasphemamus in Dominum Deum: non enim ex divina, sed ex humana substantia mortuum dicimus. Atquin blasphematis non tantum quia mortuum dicitis Patrem, sed et quia crucifixum. Maledictione enim crucifixi, quae ex lege in Filium competit( quia Christus pro nobis maledictio factus est, non Pater), Christum in Patrem convertentes, in Patrem blasphematis. Nos autem dicentes Christum crucifixum, non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus; quia nec Apostolus hoc dicens blasphemavit. Sicut autem, de quo quid capit dici, sine blasphemia dicitur; ita quod non capit, blasphemia est si dicatur. Ergo nec compassus est Pater Filio; sic enim directam blasphemiam in Patrem veriti, diminui eam hoc modo sperant, concedentes jam Patrem et Filium duos esse; si Filius quidem patitur, Pater vero compatitur. Stulti et in hoc. Quid est enim compati, quam cum alio pati? Porro, si impassibilis Pater, utique et incompassibilis. Aut si compassibilis, utique passibilis. Nihil ei vel hoc timore tuo praestas. Times dicere passibilem, quem dicis compassibilem. Tam autem incompassibilis Pater est, quam impassibilis etiam Filius ex ea conditione qua Deus est. Sed quomodo Filius passus est, si non compassus est et Pater? Separabatur a Filio, non a Deo. Nam et fluvius si aliqua turbulentia contaminatur, quanquam una substantia de fonte decurrat, nec secernatur a fonte, tamen fluvii injuria non pertinebit ad fontem. Et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluvio; dum non in fonte patitur, sed in fluvio, non fons patitur, sed fluvius qui ex fonte est. Ita, et si spiritus Dei quid pati posset in Filio, quia tamen non in Patre pateretur, sed in Filio, Pater passus non videretur. Sed sufficit nihil spiritum Dei passum suo nomine; quia si quid passus est, in Filio quidem passus est, in quo erat et Pater, cum Filius pateretur in carne; quia hoc retractatum. Nec quisquam negabit, quando et nos pati pro Deo non possumus, nisi spiritus Dei sit in nobis qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis; non ipse tamen patiens, sed pati posse praestans.