To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
2.1
CAPUT II. Itaque post tempus Pater natus, et Pater passus: ipse Deus, Dominus omnipotens, Jesus Christus praedicatur. Nos vero et semper, et nunc magis, ut instructiores per Paracletum deductorem scilicet omnis veritatis, unicum quidem Deum credimus: sub hac tamen dispensatione, quam oeconomiam dicimus, ut unici Dei sit et filius sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil( Joan., I, 3): hunc missum a Patre in virginem, et ex ea natum hominem et Deum, filium hominis et filium Dei, et cognominatum Jesum Christum: hunc passum, hunc mortuum et sepultum secundum Scripturas, et resuscitatum a Patre, et in coelos resumptum, sedere ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos, qui exinde miserit, secundum promissionem suam, a Patre Spiritum Sanctum Paracletum, sanctificatorem fidei eorum qui credunt in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Hanc regulam ab initio Evangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum ante Praxeam hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium haereticorum, quam ipsa novellitas Praxeae hesterni. Quo peraeque adversus universas haeraeses jam hinc praejudicatum sit, id esse verum, quodcumque primum; id esse adulterum, quodcumque posterius. Sed salva ista praescriptione, utique tamen propter instructionem et munitionem quorumdam, dandus est etiam retractatibus locus: vel ne videatur unaquaeque perversitas, non examinata, sed praejudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram veritatem possidere, dum unicum Deum non alias putat credendum, quam si ipsum eumdemque et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicat: quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem; et nihilominus custodiatur oeconomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Tres autem non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma; nec potestate, sed specie: unius autem substantiae, et unius status, et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo et gradus isti et formae et species, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti deputantur. Quomodo autem numerum sine divisione patiuntur, procedentes retractatus demonstrabunt.