Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
To Vpraxean
TertullianVpraxean 31 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
31.1
CAPUT XXXI. Caeterum judaicae fidei ista res, sic unum Deum credere, ut Filium adnumerare ei nolis, et post Filium, Spiritum. Quid enim erit inter nos et illos, nisi differentia ista? Quod opus Evangelii, quae est substantia Novi Testamenti, statuens Legem et Prophetas usque ad Joannem, si non exinde Pater et Filius et Spiritus, tres crediti, unum Deum sistunt? Sic Deus voluit novare sacramentum, ut nove unus crederetur per Filium et Spiritum, ut coram jam Deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur, qui et retro per Filium et Spiritum praedicatus non intelligebatur. Viderint igitur antichristi, qui negant Patrem et Filium. Negant enim Patrem, dum eumdem Filium dicunt; et negant Filium, dum eumdem Patrem credunt, dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt. Qui vero confessus fuerit Christum Filium Dei non Patrem, Deus in illo manet, et ipse in Deo. Nos credimus testimonio Dei, quo testatus est de Filio 0196C suo: Qui filium non habet, nec vitam habet( I Joan., V, 12). Non habet autem Filium, qui eum alium quam Filium credit.

Intertext edge

Open linked passage

Note