Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
To Vpraxean
TertullianVpraxean 4 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
4.1
CAPUT IV. Caeterum, qui filium non aliunde deduco, sed de substantia Patris, nihil facientem sine Patris voluntate, omnem a Patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam, quam, a Patre Filio traditam, in Filio servo? Hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia Spiritum non aliunde puto, quam a Patre per Filium. Vide ergo ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem ejus evertis in tot nominibus constitutam, inquot Deus voluit. Adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat Patri a Filio. Siquidem Apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum Deo et Patri. Oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos ejus Deus sub pedes ipsius: scilicet secundum Psalmum: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Cum autem subjecta erunt illi omnia, utique absque eo qui ei subjecit omnia, tunc et ipse subjicietur illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Videmus igitur non obesse monarchiae Filium, etsi hodie apud Filium est; quia et in suo statu est apud Filium, et cum suo statu restituetur Patri a Filio. Ita eam nemo hoc nomine destruet, si Filium admittat, cui et traditam eam a Patre, et a quo quandoque restituendam Patri constat. Hoc uno capitulo Epistolae apostolicae potuimus jam et Patrem et Filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus Patris et Filii, etiam ex eo quod qui tradidit regnum, et cui tradidit, item qui subjecit, et cui subjecit, duo sint necesse est.

Intertext edge

Open linked passage

Note