Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
To Vpraxean
TertullianVpraxean 6 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
6.1
CAPUT VI. Haec vis et haec divini sensus dispositio, apud Scripturas etiam in Sophiae nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione Dei, sive sermone? Itaque Sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam. Primo, Dominus( Prov. VIII, 22) creavit me initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur: ante omnes autem colles generavit me; in sensu suo scilicet condens et generans. Dehinc assistentem eam ipsa separatione cognosce; Cum pararet, inquit, coelum, aderam illi simul; et cum fortia faciebat super ventos quae sursum nubila; et cum tutos ponebat fontes ejus quae sub coelo, ego eram cum illo compingens; ego eram ad quam gaudebat: quotidie autem oblectabar in persona ipsius. Nam ut primum Deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas, Rationem et Sophiam; ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.

Intertext edge

Open linked passage

Note