Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
To Vpraxean
TertullianVpraxean 8 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
8.1
CAPUT VIII. Hoc si qui putaverit me προβολὴν aliquam introducere, id est, prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens; primo quidem dicam tibi, non ideo non utitur et veritas vocabulo isto, et re ac censu ejus, quia et haeresis potius ex veritate accepit, quod ad mendacium suum strueret. Prolatus est sermo Dei, annon? Hic mecum gradum fige. Si prolatus est, cognosce probolam veritatis, et viderit haeresis si quid de veritate imitata est. Jam nunc quaeritur, quis quomodo utatur aliqua re, et vocabulo ejus. Valentinus probolas suas discernit et separat ab auctore: et ita longe ab eo ponit, ut Aeon patrem nesciat. Denique, desiderat nosse, nec potest; imo et pene devoratur, et dissolvitur in reliquam substantiam. Apud nos autem solus Filius Patrem novit( Matt. XI, 27), et sinum Patris ipse exposuit( Joan. I, 18), et omnia apud Patrem audivit et vidit, et quae mandatus est a Patre, ea et loquitur( Joan. VIII, 26). Nec suam, sed Patris perfecit voluntatem( Joan. VI, 38), quam de proximo, imo de initio noverat. Quis enim scit quae sint in Deo, nisi spiritus qui in ipso est( I Cor. II, 11). Sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis corpus est spiritus. Sermo ergo et in Patre semper, sicut dicit: Ego in Patre( Joan. XIV, 11). Et apud Deum semper, sicut scriptum est: Et Sermo erat apud Deum( Joan. I, 1). Et nunquam separatus a Patre, aut alius a Patre, quia, Ego et Pater unum sumus( Joan. X, 30). Haec erit probola veritatis, custos unitatis, qua prolatum dicimus Filium a Patre, sed non separatum, Protulit enim Deus Sermonem, quemadmodum etiam Paracletus docet, sicut radix fruticem, et fons fluvium, et sol radium. Nam et istae species probolae sunt earum substantiarum, ex quibus prodeunt. Nec dubitaverim Filium dicere, et radicis fruticem, et fontis fluvium, et solis radium; quia omnis origo patens est; et omne quod ex origine profertur, progenies est, multo magis Sermo Dei, qui etiam proprie nomen Filii accepit: nec frutex tamen a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole discernitur, sicut nec a Deo Sermo. Igitur secundum horum exemplorum formam, profiteor me duos dicere, Deum et Sermonem ejus, Patrem et Filium ipsius. Nam et radix et frutex duae res sunt, sed conjunctae. Et fons et flumen duae species sunt, sed indivisae. Et sol et radius duae formae sunt, sed cohaerentes. Omne quod prodit ex aliquo, 0163D secundum sit ejus necesse est de quo prodit, non ideo tamen est separatum. Secundus autem ubi est, duo sunt. Et tertius ubi est, tres sunt. Tertius enim est spiritus a Deo et Filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice. Et tertius a fonte, rivus ex flumine. Et tertius a sole, apex ex radio. Nihil tamen a matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. Ita trinitas per consertos et connexos gradus a Patre decurrens, et monarchiae nihil obstrepit, et oeconomiae statum protegit.

Intertext edge

Open linked passage

Note