Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
To Vpraxean
TertullianVpraxean 9 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
9.1
CAPUT IX. Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro Patrem et Filium et Spiritum testor, tene ubique; et ita, quid quomodo dicatur, agnosces. Ecce enim dico alium esse Patrem, et alium Filium, et alium Spiritum. Male accipit idiotes quisque aut perversus hoc dictum, quasi diversitatem sonet, et ex diversitate separationem protendat, Patris et Filii et Spiritus. Necessitate autem hoc dico, cum eumdem Patrem et Filium et Spiritum contendunt, adversus oeconomiam monarchiae adulantes, non tamen diversitate alium Filium a Patre, sed distributione; nec divisione alium, sed distinctione; quia non sit idem Pater et Filius, vel modulo alius ab alio. Pater enim tota substantia est: Filius vero derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur, Quia Pater major me est( Joan. XIV, 28). A quo et minoratus canitur in Psalmo( VIII, 6), Modicum quid citra angelos. Sic et Pater alius a Filio, dum Filio major; dum alius qui generat, alius qui generatur; dum alius qui mittit, alius qui mittitur; dum alius qui facit, alius per quem fit. Bene quod et Dominus usus hoc verbo in persona Paracleti, non divisionem significavit, sed dispositionem: Rogabo 0164C enim, inquit( Joan. XIV, 16), Patrem, et alium advocatum mittet vobis, Spiritum veritatis. Sic alium a se Paracletum, quomodo et nos a Patre alium Filium, ut tertium gradum ostenderet in Paracleto, sicut nos secundum in Filio, propter oeconomiae observationem. Ipsum quod Pater et Filius dicuntur, nonne aliud ab alio est? Utique enim omnia quod vocantur, hoc erunt: et quod erunt, hoc vocabuntur: et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino, quia nec rerum, quarum erunt vocabula. Est est, non non: nam quod amplius est, hoc a malo est( Matth. V, 37).

Intertext edge

Open linked passage

Note