Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Theodulfus Aurelianensisc.785-818
De ordine baptismi
Bapt 1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8855 Deorba
1.1
De ordine baptismi
1.1
Reverentissimo atque charissimo fratri Magno episcopo Theodulfus salutem.
1.2
Praeceptum tuum, vir venerabilis Magne, peregi, et si non solerti efficacia, plena tamen obedientia. Praecepisti enim mihi, imo per te charitas praecepit, ut quibusdam quaestionibus de ordine baptismi a domino et glorioso imperatore Carolo tibi transmissis breviter et cito responderem. Coarctantibus itaque me hinc brevitate, qua cogebar brevi sermone res magnas expedire, illinc temporis angustia, qua cito quod jusseras adimplere volebam, explevi quod jussisti. Quod opus o utinam esset tam efficaciter expletum, quam est libenter susceptum! Quanquam ergo mihi spatiose tractandi, et Patrum volumina revolvendi, quibusdam occupationibus praepedientibus, facultas nulla suppeteret, et me ad jussionem implendam charitas permoveret: de singulis quae mihi occurrere potuerunt celeri cursu scripsi, et vestrae fraternitati nisi, ut si non habuerint responsa emolumentum, saltim obedientia habeat fructum. Quaestiones interea istae, ut ego te nosse certus sum, a regali necessitudine non sunt factae necessitate discendi, sed studio docendi: nec ut ipse his absolutis de nescitis valeat imbui, sed ut alii de somno desidiosi torporis ad rerum absolvendarum utilitatem valeant excitari. Quippe cui hoc semper familiare est, ut exerceat praesules ad sanctarum Scripturarum indagationem, et sanam sobriamque doctrinam, omnem clerum ad disciplinam, philosophos ad rerum divinarum humanarumque cognitionem, monachos ad religionem, omnes generaliter ad sanctitatem, primates ad consilium, judices ad justitiam, milites ad armorum experientiam, praelatos ad humilitatem, subditos ad obedientiam, omnes generaliter ad prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam atque concordiam. His et his similibus rebus ille virorum optimus, Deo sibi propitio, sanctae Ecclesiae fastigium accumulare non cessat, et admirabili in rerum ecclesiasticarum sive civilium administratione strenuus, et sapientiae fonte redundat, et virtutis exhibitione triumphat.

Intertext edge

Open linked passage

Note