Theutmirus; Claudius Taurinensis
Quaestiones super libros Regum
Regu 2.1
Choose a text
More by Theutmirus; Claudius Taurinensis
—
8812 Qusulir3
2.1
HACTENUS THEUTMIRUS: AD HUNC PORRO MODUM RESPONDET CLAUDIUS.
2.1
Compellit, et constringit me, frater Christianissime, Theutmire, tua opportuna multimoda inquisitio, non necessitate, sed quod est vehementius, charitate, ad multorum exire publicum, formidandumque judicium: illorum videlicet dico, qui secundum faciem, et non justum noverunt judicare judicium; ob hoc videlicet quod in opusculis nostris, in expositione Pentateuchi, atque libri Regum, et tuam petitionem, et meam praefationem in capite ponere jubes; quod multis nostro tempore praesumptuosum esse videtur, atque ridiculum. Qui si verum nomen praefationis nossent, non puto ista dicere potuissent: quia praefatio primi operis locutio est, et praelocutio librorum, quae ante causas narrationum ad instruendas audientium aures coaptatur. Dicta autem praefatio, quasi praelocutio, id est prima locutio, et alio nomine prologus, id est sequentis operis praefatio, est, et initium locutionis, et caput compositionis, quod et alio nomine dicitur proemium: proemium enim est initium docendi, et principia librorum, quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur. Cujus nomen plerique latini periti ita posuerunt. Sciat quisque ille est, nostro tempori scientiam, non nostrae scientiae scribendi tempus deesse: scilicet tempus per omnes Scripturas disserendi esse, si Spiritus sancti gratia cuiquam dignatur adesse: nec perjudicandum quo quisque tempore scribat; sed hoc solummodo discernendum, utrumnam vera, et catholica, an falsa, et haeretica sint, quae scribit. Et quia tu saepe a me requiris multarum rerum absolutionem, maximeque in Pentateucho, atque libro Regum, qui et antiquiores, et obscuriores caeteris libris divinae legis sunt, et magno interprete indigent, atque in eis, non ex meo ingenio, sed ex illustrium doctorum judicio, neque ex propria temeritate, sed ex aliorum auctoritate interrogationibus tuis, non quantum debui, sed quantum potui, satisfeci, conservans non tam eloquii exsultantis ambitum, quam necessariae brevitatis modum: sic enim et innumeris satisfieri inquisitionibus tuis poterit, et mihi insuper liberum erit aliqua extrinsecus, quae cognitioni tuae utilia arbitror, in aliis libris inserere, si ista tibi accepta judicaveris. Scire autem volo te, frater, quod haec locutio vias quidem aperiat intelligentiae: non tamen singillatim cuncta quae scripta sunt, disserat atque absolvat. Sicut potui, respondi inquisitionibus tuis. Si quid de his rebus, unde me interrogasti, invenisti melius, sive invenire potueris, gratissimum habebimus, si nos feceris nosse. Pro qua re te deprecor per gratiam Dei, quae in te, ut credo, exuberat, ut non respuas deprecantem, sed libenter doceas, si quid potes, quod me fateor ignorare. Et si quid hinc absolutum, ac diffinitum disputatione rationabili, atque perfecta vel legisti, vel audisti, vel etiam ipse adhuc audire, aut legere, aut excogitare potueris peto, ut mihi mittere non graveris. Quia quod confitendum est charitati tuae, plus mihi expedit discere, quam docere. Nam hoc admonemus, dicente Apostolo Jacobo: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Et sicut ait doctissimus Pater Augustinus: Ut discamus, invitare nos debet suavitas veritatis: Ut autem doceamus, cogere necessitas charitatis. Ubi potius orandum est, ut transeat ista necessitas, qua hominem docet aliquis homo: Et simus omnes docibiles Dei: quamvis hoc simus, cum ea, quae ad veram pietatem pertinent, dicimus, etiam quando illa docere videtur homo. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Cum itaque, si Deus incrementum non daret, nihil essent apostoli plantatores, et rigatores: quanto magis ego, vel tu, vel quilibet hujus temporis homines, qui in hoc novissimo tempore videmur esse doctores? Addidi etiam in hoc opere brevem expositiunculam allegoricam in libro Ruth, quod tu non postulasti, quae magis ad librum Judicum, quam ad Regum pertinere videtur. Pro qua re obsecro, ut me, etsi corpore longe positum, tamen mente propinquum orationibus tuis Creatori omnium commendare non cesses; ut per virtutem fletuum tuorum, et merita orationum, et si juxta fluvium Chobar, id est secus gravedinem hujus saeculi detineor, tamen Dominum nostrum in majestate gloriae suae videre desidero: atque ab ipso audire quod in medio scorpionum habitatio nostra consistit. Ezech. 2. 6. De arcae captivitate, et idolo Dagon, nec non et. De Alchana, Elcana, et duabus uxoribus ejus, et nativitate Samuelis. Cap. I. De Cantico Annae. De propheta ad Heli destinato, et malo filiorum ejus, atque morte ipsorum. De sacerdote fideli, quem spondet Deus, quod juxta cor suum sit. De caligine oculorum Leli, Heli, et augmento Samuelis: et verbis Domini, quae non ceciderunt in terram. morte Heli, atque nuru sua. De spiritu maligno, qui irruebat in Saul. De David, et unctione ejus. De certamine David, et Goliae. De eo quod Saul pro centum praeputiis Philistinorum, David filiam promittit dare uxorem. De fuga David et salute ejus, et simulacro, quod in lecto ejus inventum est. De adventu David ad Samuelem, et nuntiis Saul, qui missi sunt, ut apprehenderent David, qui accepto spiritu Dei prophetaverunt. De reversione arcae Domini ad terram Israelitarum, et percussione Bethsamitarum. De eo quod scriptum est: Ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies. De eo quod scriptum est: Congregato omni populo Israel, oravit Samuel Dominum, et exaudivit eum. Ubi David ad Abimelech sacerdotem venit, et gladium Goliae sustulit, seu. De filiis Samuel, qui declinaverunt post avaritiam, et acceperunt munera. De unctione Saul regis, et adventu Samuelis in Galgala. De jejunio indicto a Saule. De praelio Saul contra Amalech, et Agag regem; et de eo quod scriptum est: poenitere Dominum, quod constituerit Saul regem. De objurgatione Samuelis in Saul, cur non audisset vocem Domini, et scissione pallii Samuelis, nec non et morte Agag regis. De adjuratione David et Jonathan. panes propositionis accepit. Ubi David ad regem Achis fugit, et mutavit os suum. Ubi in spelunca David, Saulis chlamydem abscidit. De descensione David in solitudine Machon, ubi habitabat Nabal, ubi David, dormiente Saul, et exercitu ejus, hastam, scyphumque abstulit. De praelio David in Amalech. De phitonissa, quam consuluit Saul, et suscitatione Samuelis. De praelio Philistinorum, et plaga in Israel, morteque Saul, et Jonathae filii ejus. De luctu David pro morte Saul, et Jonathae, et interemptione Israel, maledictioneque montium Gelboe.
2.2
Regum tempora post judices, quando David, Saule reprobato, coepit regnare, incipiunt. Unde et liber, ubi res gestae continentur, quem nunc aggredimur, Malachim, id est Regum vocitatur, qui in tertio et quarto volumine continetur: meliusque multo est Malachim, id est Regum, quam Malachot, id est Regnorum dicere. Non enim multarum gentium regna describit, sed unius Israelitici populi, qui tribubus duodecim continetur: plus tamen in terrena Hierusalem tribus Juda, una ex duodecim, diuturna successione regnavit. In qua civitate( reprobrato Saule), prior David regnavit.« In quibus temporibus multa, et varia sacramenta Christi, et Ecclesiae figurantur. Nam in ipso initio Regum, commutatum sacerdotium in Samuel, reprobato Heli: et commutatum regnum in David, reprobato Saule, exclamat, praenuntiari novum sacerdotium, novumque regnum( reprobato vetere, quod umbra erat futuri) in Domino Jesu Christo venturum. Nonne ipse David, cum panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus in una, eademque persona utrumque futurum, id est in uno domino Jesu Christo regnum, et sacerdotium figurabat? Et aspice Regum tempora, quia primo Judicum, postea Regum: sic erit judicium, postea regnum.
2.3
« Fuit vir unus de Ramatha in Sophim de monte Ephraim, et nomen ejus Helcana, filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, Ephrataeus. Helcana non de Aran( id est Amram) ortus, sed de Isaar, qui et ipse filius fuit Caath, et Caath filius Levi.
2.4
« Hic Isaar pater fuit Chore, quo pereunte filii ejus remanserunt. De cujus stirpe fuit Samuel, quorum posteritas postea temporibus Davidis et Salomon, cantatores, et prophetae in populo, et in templo Dei fuerunt. Hujus Caath familiae acceperunt urbes, et suburbana ad inhabitandum( ut liber Jesu Nave testatur) in monte Ephraim, ubi fuerunt civitates Sichem, et Gazer, et Cethsaim, et Betheron.
2.5
« Fuit Helcana filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, filii Helcana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Taath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant. Et habuit uxores duas, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena. Fueruntque Phennenae filii, Annae autem non erant liberi: et caetera. Iste ergo laudabilis vir habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena. Habebat autem filios de secunda( Phennena); sterilis vero erat prior illa, quae et nobilior erat. Similia invenies etiam in Genesi: cognata sibi est quippe Scriptura divina. Invenies ibi primam uxorem Abrahae Saram nobiliorem: Secundam vero Aegyptiam Agar ignobilem fuisse: et ante patrem effectum Abraham de ignobili, quam de nobili. Fuit tamen postmodum etiam de nobili conjuge pater. Ita ergo etiam nunc Helcana hic, qui est possessio Dei, prius de secunda uxore efficitur pater, quam de prima, quoniam concluserat Deus vulvam Annae, sicut et prius concluserat vulvam Sarae. Post plurimos vero partus Phennenae, etiam Annae vulva orationibus, et precibus aperitur, et efficitur etiam ipsa mater filii ejus, quem obtulit Deo. Quid ergo haec in se sacrmenti contineant videamus. Phennena interpretatur conversio: Anna autem interpretatur gratia. Unde quisque nostrum, qui vult effici possessio Dei, istas sibi duas jungat uxores: sed cum ipsis sibi nuptias celebrat, primum sibi jungat quae nobilior est, et generosior, gratiam. Haec enim nobis per fidem prima conjungitur, sicut et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem. Secundae vero conjungimur( Phennenae), id est conversioni, quia per gratiam credulitatis emendatio fit morum, et vitae conversio. Sed cum iste sit ordo nuptiarum, alius ordo procreationis efficitur. Prima namque nobis filios parit Phennena, quia primos fructus de conversione proferimus, et prima justitiae germina de actibus, et operibus procreamus: primum namque justitiae opus est, converti a peccatis: quia nisi ante convertamur, et declinemus a malo, non poterimus de Anna effici patres, nec de gratia filios generare.
2.6
« Videamus ergo uniuscujusque differentias. Fennena filios habet, sed qui non assistunt Deo: neque enim tales filii possunt esse conversionis, ut adsistant, et adhaereant Deo, nec tamen inanes et penitus alieni sunt a rebus Dei. Accipiunt namque partes de sacrificiis divinis, et edunt de hostiis Dei. Unusquisque ergo nostrum primo convertitur a peccato, ut ex conversione generet opera justitiae, postea vero excitata in nobis Anna per zelum, et aemulationem boni, precem fundit ad Deum, ut et ipsa filios generet. Quales ergo Anna quae est gratia, filios generat? Qui assideant Deo. Gratia enim, et veritas per Jesum Christum facta est, hic ergo filius est gratiae, qui Deo vacat, et verbo Dei. Post haec oravit Anna, et ait: Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo salutari meo. Dilatatum est os meum super inimicos meos. Laetata sum in salutari tuo, etc. Ita ne vero verba haec unius mulierculae putabuntur esse de nato sibi filio gratulantis? tantumne mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiant supergredi modum feminae hujus dicta, quae fudit?
2.7
« Porro qui rebus ipsis, quae jam coeperant etiam in hac peregrinatione compleri, convenienter movetur, nonne intendit, et aspicit, et cognoscit per hanc mulierem, cujus etiam nomen( id est Anna) gratia ejus interpretatur, ipsam religionem christianam, ipsam civitatem Dei, cujus rex est, et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam, cujus prophetico spiritu sic locuta est? a qua superbi alienantur, ut cadant; qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personat. Nisi quisquam forte dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait? Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute. Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Nunquid septem ipsa pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, cum ista dicebat: sed nec postea septem peperit, sive sex, ex quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares, et duas feminas. Demum illa in populo, cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui. Unde dicebat, si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi, Civitas Regis magni, gratia plena, prole fecunda. Dicat quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit. Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos et meum: quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste Jesus, quem Simeon ille, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum: nunc dimittis, inquit, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum in salutari tuo.
2.8
« Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est justus sicut Deus noster. Tanquam sanctus, et sanctificans: justus et justificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit, nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse vos scit, et ubi nemo scit, quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipse seducit. Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiam carnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam,( id est quam dat Deus homini, qui solus est justus, atque justificans), et suam volentes constituere, id est velut a se sibi praeparatam, non ab illo impertitam, justitiae Dei non sunt subjecti. Utique, quia superbi de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum, atque ideo, et arbiter conscientiarum. Ibi videns cogitationes hominum quia vanae sunt. Si hominum sunt, et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinventiones suas. Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Has quippe adinventiones exequitur, dicens. Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus, id est intentio eorum, qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono, atque adjutorio, humana sufficientia, divina possint implere mandata. Et praecinguntur virtute, quorum interna vox est, Miserere mei, Domine: quoniam infirmus sum
2.9
« Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes: id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo, ancillae filii minorati sunt, quod verbo minus latino, bene tamen expressum est: quod ex majoribus minores facti sunt, quia et ipsis panibus( id est divinis verbis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt) terrena sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo, terram transierunt, quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. Et haec velut quaereretur causa, cur factum sit.
2.10
« Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum, quod prophetabatur, eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est universae Ecclesiae significata perfectio. Propter quod, et Joannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere. Et in proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit sibi columnas septem. Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam Hierusalem terrenam, quoniam quicunque filii liberae in ea erant; virtus ejus erat. Nunc vero ibi quoniam littera est, et spiritus non est, amissa virtute infirmata est.
2.11
« Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit. Mortificavit illam, quae multa erat in filiis, et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem; quamvis commodius possit intelligi, eosdem vivificare, quos mortificaverat: id enim velut addendo repetivit: Deducit ad inferos, et reducit. Quibus enim dicit Apostolus: si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; salubriter utique mortificantur a Domino. Quibus adjungit: quae sursum sunt sapite, non quae super terram: ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram Mortui enim estis, inquit. Ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem ipsos deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro: cum quo vitam nostram in Deo, Apostolus dixit absconditam. Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, isto modo utique mortificavit eum: et quia resuscitavit eum a mortuis, eumdem rursum vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur: non derelinques animam meam in inferno, eumdem deduxit ad inferos, et reduxit. Hac ejus paupertate ditati sumus: Dominus enim pauperes facit et ditat: nam quid hoc sit, ut sciamus, quod sequitur, audiamus, humiliat, et exaltat: utique superbos humiliat, et humiles exaltat: Quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, haec totus habet sermo hujus Annae; quae interpretatur gratia ejus. Jam vero quod adjungitur: suscitat a terra pauperem: de nullo melius, quam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem: nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. Inops quippe id est, ac pauper: stercus vero, unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus: Ecclesiam persecutus sum: quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem. De terra suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait: sedebitis super duodecim sedes: sed sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Hoc votum potentissimi voverant; sed unde hoc, eis nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est? Dans votum vovendi: alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, votum vovendi; non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret. Sequitur: Et benedixit annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est: Et anni tui non deficient: ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt, ante enim quam veniant non sunt: cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est dans votum vovendi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus, sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia non in virtute sua potens est vir. Dominus infirmum facit adversarium suum, illum scilicet, qui homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo graeco intelligi: et adversarium suum. cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et vincetur a nobis, sed non viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum.
2.12
« Dominus sanctus, ut vincatur a sanctis, quos Dominus sanctorum efficit sanctos.
2.13
« Ac per haec: negligetur prudens in prudentia sua: et negligetur potens in potentia sua: et negligetur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur qui gloriatur: intelligere, et scire Dominum, et facere judicium, et justitiam in medio terrae. Non parva ex parte intelligit, et scit Dominum, qui intelligit, et scit etiam haec a Domino sibi dari, ut intelligat, et sciat Dominum. Quid enim habes, ait Apostolus, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est: quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem judicium, et justitiam qui recte vivit. Recte autem vivit, qui obtemperat praecipienti Deo, et finis praecepti,( id est ad quod refertur praeceptum) charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Porro ista charitas( sicut Joannes apostolus testatur) ex Deo est. Facere ergo judicium, et justitiam, ex Deo est. Sed quid est in medio terrae? Neque enim non debent facere judicium et justitiam, qui habitant in extremis terrae? Quis haec dixerit? Cur ergo additum est in medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummodo diceretur facere judicium, et justitiam, magnum hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos, et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem vitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus, judicium, justitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic divinum evadi posse judicium, in medio terrae mihi videtur dictum, cum quisque in corpore vivit. In hac quippe vita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra, consurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est judicium, atque justitia, quod nobis prosit in posterum: quando recipiet quisque secundum ea, quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum. Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus, quo vixit in corpore: neque enim si quis maligna mente, atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus? Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud, quod in Psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus est salutem in medio terrae, cum Verbum caro factum est, et terreno habitavit in corpore. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quomodo gloriari debeat qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino: propter retributionem, quae in die judicii futura est. Dominus ascendit( inquit) in coelos, et tonuit: ipse judicabit extrema terrae, quia justus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium; ascendit enim in coelum Dominus Jesus Christus, et inde venturus est ad vivos, et mortuos judicandos. Nam quis ascendit( sicut dicit Apostolus) nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit ipse est, et qui ascendit super omnes coelos ut adimpleret omnia. Per nubes ergo suas tonuit, quia sancto Spiritu cum ascendisset, implevit: De quibus ancillae Hierusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est apud Isaiam prophetam ne pluant super eam imbrem. Sicut autem dictum est: ipse judicabit extrema terrae, ac si diceretur extrema hominis: non enim alias partes non judicabit, qui omnes homines procul dubio judicabit. Sed melius intelliguntur extrema terrae extrema hominis, quoniam non judicabuntur, quae in melius, vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit, qui judicabitur. Propter quod dictum est. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Qui ergo perseveranter facit judicium, et justitiam in medio terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae. Et dat( inquit) virtutem regibus nostris: ut non eos judicando condemnet, dat eis virtutem, qua carnem, sicut reges, regant, et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant.
2.14
« Et exaltavit cornu Christi sui. Quomodo Christus exaltavit cornu Christi sui? De quo enim supra dictum est: Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus Christus, ipse, sicut hic dicitur, exaltavit cornu Christi sui. Quis ergo est Christus Christi? an cornu exaltabit uniuscujusque fidelis sui: sicut ista ipsa in principio hujus hymni ait: exaltatum est cornu meum in Deo meo? Omnes quippe unctos ejus chrismate recte Christos possumus dicere. Quod tamen totum cum suo capite corpus, unus est Christus. Haec Anna prophetavit Samuelis mater, sancti viri, multumque laudati. In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta quoniam infirmata est, quae multa in filiis erat, ut novum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem. Hoc canticum juxta septuaginta interpretum translationem inserere compulsi sumus, ut a beato Augustino expositum est; pro eo quod in ipsa translatione ampliorem, et veriorem continet historiam».
2.15
« Interea Samuel erat ministrans in templo Dei accinctus Ephot. Porro filii Heli divina sacrificia temerantes peccabant coram Domino; et deridebant per eos multi sacrificium Dei. Unde Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat. Et quidem coercuit, et quidem corripuit, sed lenitate, et mansuetudine patris, non severitate, et auctoritate pontificis. Qua sententia discant sacerdotes quomodo propter filiorum vitam,( id est propter scelera populi) puniantur: quique etiam, quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum, eisdem, si non coerceant, reputatur( Cap. 2. v. 27. etc.
2.16
« Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem nomen tacetur, sed intelligitur officio, ministerioque suo, sine dubitatione esse propheta: Sic enim scriptum est. Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: haec dicit Dominus. Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omni Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me? Et dedi Domui patris tui, omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos, quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? propterea ait Dominus Deus Israel. Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: absit a me hoc: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum, in templo in omnibus prosperis Israel, et non erit senex in domo tua in omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit: hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees. In die uno morientur ambo, et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, et animam meam faciat.
2.17
« Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta manifestatione praenuntiata est mutatio, in Samuele fuisse completa: quanquam enim esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta fuerat a Domino, ut serviret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes. Ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio, quae per Christum Jesum futura fuerat, adumbrata est: et ad vetus testamentum proprie, figurate vero pertinebat ad novum: prophetia facti etiam ipsa, non verbi; id scilicet facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam. Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron: sicut Sadoch, et Abiathar regnante David, et alii deinceps antequam tempus veniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem fideli nunc oculo haec intuens non videat esse completa? Quoniam quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est, illo dicente propheta. Haec dicit Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc autem dicit Dominus: absit hoc a me: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Quod enim nominat domum patris ejus, non de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeteri sequentur, superiora demonstrant ubi ait: Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem. Quis pater fuit hujus in Aegyptia servitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe, isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes: quod jam videmus impletum. Vigilet fides, presto sunt res: cernuntur, tenentur, et videre nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo in universis prosperis in Israel. Ecce dies, qui praenuntiati sunt, jam venerunt. Nullus sacerdos secundum ordinem Aaron: et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum esse subtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur, pertinet: Et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerint: hoc autem erit tibi signum, quod eventurum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees: in die uno morientur ambo. Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus, quo signo significatum est, mutandum sacrificium domus Aaron. Mors quippe filiorum hujus significavit mortem, non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.
2.18
« Quod autem sequitur, ad illum etiam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessit, huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote dicuntur. Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat.
2.19
« Sub figura Samuelis, de Domino Salvatore summo videlicet, ac vero pontifice debet intelligi: qui nimirum, sicut Samuel, defuncto Heli, successit in sacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus. Fuit enim( ut jam supra meminimus) filius Helchana, filii Hieroboam, filii Helihel, filii Thau, filii Sut, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant. Ita mediator Dei, et hominum, ut esset nobis Pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est Juda, carnis originem sumpsit: aliam, quam legalem hostiam, id est ipsam carnem suam obtulit patri pro nobis: alios, quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae Novi Testamenti de universa gentium natione collectos. Quod vero, quasi humano more loquens, Deus dicit: qui juxta cor meum, et animam meam faciat, de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati sicut homo Deo paruerit, sed rectius accipitur de Domino, ac Salvatore, quod sicut Filius unigenitus paternorum sit in omnibus conscius arcanorum: juxta quod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me pater, haec loquor. Et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper.
2.20
« In hoc vero quod ait Deus: quia omnia quae in corde meo, et quae in anima mea sunt, faciet, non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animae; sed ita de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus, pes, et alia corporis membra: et ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie factus ad imaginem Dei, adduntur, et alae, quas utique non habet homo. Et dicitur Deo: sub umbra alarum tuarum protege me: ut intelligant homines de illa ineffabili natura non propriis, sed translatis rerum vocabulis ista dici.»
2.21
Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus.« Ipsa est domus, quam aedificat pater, de qua Apostolus ait: quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque in finem firmam retineamus. Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet summo Pontifice. Ambulabit, dixit, id est conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. Quod autem ait: coram Christo meo ambulabit, de ipsa domo utique intelligendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse, mediator, atque Salvator. Domus ergo ejus coram illo ambulabit. Potest et ambulabit intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas: alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus fidelis, quae coram Christo Domini( id est, ipso Samuele) cunctis diebus incederet, cum legamus in sequentibus, quod filii illius( adversi) aversi de viis ejus, post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium: nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit, de qua scriptum est: Et requievit omnis Israel post Dominum. Et paulo post abstulerunt filii Israel Baalim, et Astaroth, et servierunt Domino soli. Quod vero adjungitur: Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo, non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad adventum Jesu Christi, homines remanserunt: de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo Heli hujus, jam supra dictum erat: Et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit, et erit qui remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo? Si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde supererit, nisi quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius Propheta dixit, reliquiae salvae fient, unde et Apostolus: Sic ergo, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt, quia de talibus reliquiis bene intelligitur esse, de quo dictum est, qui remanserit in domo tua: profecto credit in Christum: sicut temporibus Apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt. Neque nunc desunt qui licet rarissime, tamen credant, et impletur in eo, quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit credentibus, ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet: Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Sed quid dicit iste qui venit? dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit; cujus plebis ille sacerdos est, mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus; cui plebi dicit Apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium. In hanc partem sacerdotalem postulat comedere buccellam panis, quibus verbis ipsum sacrificium christianorum eleganter expressum est, de quo dicit sacerdos ipse:( Dabo) Panis, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita. Ipsum quippe est sacrificium non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech.»
2.22
Factum est autem in die quodam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverunt, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur. In tabernaculo foederis erat candelabrum, ubi a vespere usque mane, summo Pontifice lucernas vespere concinnante, jugiter extra velum praeparatae lucebant, Dominus ut jusserat. Isto Pontifice intrante in tabernaculo, jam grandaeva senectute confecto, oculi ejus in tantum caligaverant, ut nec incensam lucernam potuisset aspicere, quanto magis exstinctam? Figuraliter vero lucerna Dei Heli fuerat, quando dignitate sacerdotali pollens justitiae claritate fulgebat. Quam exstinctam Propheta asserit, dum ob scelera filiorum, sacerdotii potestatem, meritorumque lumen amisit.
2.23
« Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. Significat quia nihil ex his, quae locutus est, irritum fuit, sed omnia sicut rebus impleta quae dixit. Cadunt namque in terram verba supervacua, quae pro nihilo habenda, et universorum sunt calcanda despectu sicut et beatus Job dixit: et lux vultus mei non cadebat in terram; quia nimirum in tanta gravitate vultum( tenere) retinere consueverat, ut nunquam contemptibili laetitia resolveretur. Sed quotiescunque hilariorem se praesentibus exhiberet, certam semper ob causam utilitatis eorum( faceret) ageret.
2.24
« Igitur postquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a Propheta illo praenuntiata sunt ad Heli: offendente Israel Dominum, instruxerunt aciem Philistaei contra eos, etc. Tollunt autem Israelitae arcam ad( tuitionem) stationem suam: capta est ab hostibus arca, ipsique non solum victi sunt et in fugam versi, imo etiam magna strages facta est occisorum.( Nonnihil) Nonnulla tamen futurorum significat res gesta haec. In( prophetice) prophetia enim arca illa ab alienigenis capta indicabat testamentum Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse arcam Domini, cecidit de sella, et mortuus est. Transeunte arca Domini ad gentes, periit, atque interiit sacerdotium Judaeorum. Duo quoque filii corruerunt, unius uxor viduata: et mox in partu mortua est, propter eamdem perturbationem. Quod evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum sacerdotium Judaeorum, carnalem interesse Synagogam illi carnaliter adhaerentem, prostratoque Heli de sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et gloriam sacerdotii, regnique exstinctam.
2.25
« Sed quid est, quod dum posuissent Philistiim arcam Domini in templo Dagonis Dei sui, intraverunt templum, et invenerunt Deum suum prostratum, atque confractum, caput vero ejus, duasque manus abscissas? Statim enim ut testamentum Domini pervenit in( gentibus) gentes, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque error simulacrorum corruit, praesentiam Dei ferre non sustinens. Nam in manibus Dagon praecisis, opus idololatriae amputabatur. Et in capite ejus superbia diaboli abscissa( significabatur) significatur, a quo initium peccati fuit. Quod vero in limine, ut certum scilicet, praefinitumque suae idololatriae finem( agnoscere) agnoscerent: limes enim fines itineris significat. Etiam illud ad magnam pertinet significationem, in ipsa ruina Dagon Dei sui, atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt, fractis ejus omnibus membris: dorsum quippe fugam significat. Quicunque enim fugiunt, persequentibus dorsum dant. Unde et scriptum est de hostibus: quoniam pones eos dorsum. Ubi enim sunt idola? perierunt. Et si aliqua remanent, ab aliquibus absconduntur, et fugerunt. Quod autem percussi sunt in posteriora ii, qui arcam Dei captivaverunt, hoc poenae signum videtur: quia, si qui susceperint( susceperunt: dilexerunt) testamentum, et posteriora vitae dilexerint, ex ipsis justissime cruciabuntur, quae sicut Apostolus ait, existimare debuerant sicut stercora: qui enim sic assumunt testamentum divinum, ut posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis, qui arcam testamenti captivam juxta idola sua posuerunt. Et( illa) alia quidem vetera etiam nolentibus cadunt: quia omnis caro fenum, et claritas hominis, ut flos feni, aruit fenum, et flos decidit: arca autem Domini manet in aeternum: secretum scilicet testamentum, regnum coelorum, ubi est aeternum verbum Dei.»
2.26
Cum vero de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret, plaustro superposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuisse memorantur; quarum filios clauserunt domi, ut scriptum est. Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames: uno itinere gradiebantur pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque ad sinistram.« Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia significant, qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant? de quibus hoc est etiam notandum, quod fuisse fetae memorantur: quia sunt plerique, qui in via Dei intrinsecus positi, foris carnalibus affectibus ligantur: sed non declinant a recto itinere qui arcam Dei portant in mente. Ecce enim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur Domus solis. Et propheta ait: Vobis autem, qui timetis Deum, orietur sol justitiae. Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est, ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est, quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt, et dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non detorquent gressus: amorem quidem per compassionem sentiunt. Sed colla posterius non deflectunt. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam agere debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem. Arca quippe superposita Bethsames pergere est, cum superna scientia ad internae lucis habitaculum propinquare: sed tunc vere Bethsames tendimus, cum viam rectitudinis gradientes, ad vicina erroris latera, nec pro affectu pignorum declinamus. Sic namque sic necesse est, ut incedere debeant, qui sacrilegiis suppositi jam per internam scientiam, Domini arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent, accepto rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed reflectere non debet, ne haec eadem mens, aut si affectu non tangitur, dura sit, aut tacta, plus, si inflectitur, remissa.»
2.27
Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: percussit autem de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis.« Populus, et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur. Nam ex uno Graeco quod est λαὸς solet utrumque transferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quod in priore commate versiculi additum est viros. Viros enim majores natu significat, ut sit sensus, quia de optimatibus populi septuaginta sunt percussi, de ipsa turba vulgari homines quinquaginta millia. Quod ne pateretur, in Exodo populus a longe stabat, et orabat, solusque Moises ascendit ad Dominum. Isti ab hoc percussi, quia non solum appropinquaverunt, sed etiam( ut alia refert translatio) despexerunt, quod rationi plus congruum est: nam in Exodo viderunt, et audierunt, et perspicua divinae potentiae inspexerunt, nec perierunt. Et ideo isti non de visione, sed de despectione, et temeritate mulctati sunt.»
2.28
Et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies. Erat quippe annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post Dominum.« Non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca( maneret) manserit in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam congregata populi frequentia adduxit in Hierusalem, sint computandi. Invenitur namque in sequentibus,, quod temporibus Saulis fuit delata de hac civitate, et allata in castra, pugnante eo adversus Philistaeos»: sic etenim scriptum est: Et ait Saul ad Achiam: applica arcam Dei: erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israelis. Et quia constat quod David eam in Hierusalem adduxerit, tultam de domo Aminadab, in quam tunc illatam esse perhibetur, restat intelligi, quod in diebus Saulis relata de castris, et in praefatam sit illata civitatem; unde denuo regnante David affertur in Hierusalem.« Est ergo sensus memoratae sententiae, quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret: vel certe vicesimus erat annus, cum adhuc omnis domus Israelis requievit post Dominum, abjectis videlicet idolis, illi soli serviens; quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste duodecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, quod, eodem historico affirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum cum recessisset a Saule spiritus Domini, et agitaret cum spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae( vel) et plebis ejus nonnullam, malitiae illius exstitisse complicem.» Cariathiarim ipsa est, quae alio nomine Cariath Baal vocatur civitas saltuum una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Juda, euntibus ab Hierusalem Diospolim milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Hierusalem, sicut Hieremias scribit.
2.29
« Samuel autem post mortem Heli regebat Israelem. Congregato autem omni populo exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum, et cum offeret holocaustum; accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei, intonuit Dominus super eos, et confusi sunt. Et ceciderunt coram Israel, atque superati sunt. Tunc assumpsit Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphat et Siceleg. Et ut interpretes septuaginta transtulerunt: inter Masphat novam et veterem. Vocavitque nomen ejus, lapis adjutorii, et dixit: usque adhuc auxiliatus est nobis Deus. Masphat interpretatur intentio: Lapis ille adjutorii, medietas est Salvatoris; per( quem) quam transeundum est a Masphat vetere ad novam, id est ab intentione, quae exspectabatur in carnali regno, quod erat beatitudo falsa, ad intentionem, quae per novum testamentum exspectatur in regno coelorum, ubi est beatitudo verissima: quia( qua), quoniam nihil est melius, usque huc auxiliatur Deus. Iste Samuel invocavit nomen Domini, et exaudivit eum Deus, et in tempore messis pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis, sicut Moises dicit: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum; et descendant sicut ros verba mea. Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est quando gentes colligi oportebat:( ut) unde sicut frumentum in horreis, sic inter Ecclesiae sinum congregentur.
2.30
« Judicavit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae, fueruntque usque ad eum judices et principes super Israel.( VIII, 3) Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam, et accipiebant munera: et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium postularet. Quibus dedit Dominus Saul regem:» qui cum quaereret asinas patris sui, et veniret ad Samuel in Ramatha, inter caetera, quae locuti sunt simul, praedixit ei signa Samuel, quae ventura erant ei eo die, cum recederet ab eo.
2.31
Cumque ab illo recessisset, venit ad collem Domini, ubi erat statio Philistinorum. Jam primum signum peractum, sicut locutus fuerat homo Dei: et ecce cuneus Prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. Videntes autem omnes, qui noverant eum heri, et nudius tertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul in Prophetis?« Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis: Spiritus enim, ubi vult, spirat. Et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus, attingit enim ubique propter suam munditiam; afficit autem omnes non eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam, alios utraque inspiratione, alios autem nescientes. Per informationem spiritus, duobus modis, aut per somnia, sicut non solum plerique sancti, sed et Pharao, et Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorum intelligere valuit, sed tamen videre utique potuerant: aut demonstratione in extasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur. Mirum si proprie, sed vicine: tamen cum fit mentis alienatio a sensibus, ut spiritus hominis divino spiritu assumptus, capiendis atque intuendis imaginibus vacet, sicut Danieli demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas summissum est de coelo quatuor lineis: nam et ipse, quid illa demonstratio figuraret, postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam uno modo cum haec ipsa, quae demonstrantur in imaginibus, quid significent, et quo pertineant, revelantur, quae certior prophetia est. Nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam, sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao nonnisi videre; et Daniel exponit regi, quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia, et justitia, omnisque incommutabilis, et divina species, ad prophetiam, de qua nunc agimus, non pertinet. Utroque autem munere prophetiae donantur ii, qui et rerum imagines in spiritu vident, et quid valeant, simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum esset pontifex prophetavit de Domino, quod expediret unum mori pro tota gente, cum aliud in verbis quae dicebat, attenderet, quae non se a seipso dicere nesciebat. Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo, quod positum est, insiluit in eum spiritus, tanquam ex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum, quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satis apparet ex eo quod ibi scriptum est: Convertit Deus in Saul cor aliud. Sic enim aliam cordis significat affectionem, quam convertendo fecit Deus, ut imaginum significantium, et praefigurantium capax fieret ad propheticam divinationem. Quantum autem distat prophetia Saul a prophetis? tantum distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam, quae in Saul apparuit, quantum distat inter loquelam humanam cum loquuntur homines, et cum eadem loquela propter necessarium prodigium asina locuta est, in qua sedebat Baalam propheta: accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus quod statuerat, demonstraret: unde non habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur: aut si hoc exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum est homini reprobo datam fuisse ad momentum temporis, affectu transitorio prophetiam, quoniam ille dederat, qui et asinam, cum voluit, loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis etiam hominibus; non enim si quisquam dixerit aliquid, quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiens existimandus est. Sic nec quisquam si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas numerabitur, cum et Dominus in Evangelio dicat: quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales. Ideoque, sicut consequens indicat lectio, factum est in parabolam: et Saul inter prophetas. Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum vel meritum, vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia tale aliquid demonstrari. Si autem hoc movet, quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur, qui prophetiae spiritum prius acceperat, neque hoc mirandum est. Illud enim factum est ex dispensatione aliquid significandi, hoc est ex merito judicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili, praesertim eodem tempore, quo caro corruptibilis, mortalisque portatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit, Beatus es Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed pater meus, qui in coelis est? Et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audiret: Vade post me, Satana, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis, haec differentia, qua Petrus primo intellexit, Deo patre revelante, quod filius Dei esset Christus, et postea, ne moreretur, extimuit, quantum valet ad distinguenda visa, quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae, qua primo afflatus est Saul, et commixtio spiritus mali, quo postea premebatur.
2.32
« Ungitur post hoc jubente Domino rex prior a Propheta in regnum, qui et ipse quidem, in id quod unctus est, imaginem Christi portavit: unde et Beatus David, et ipse Christus nuncupatus, ait ad eum, qui se finxerat Saulem occidisse; quomodo non timuisti injicere manum tuam in Christum Domini? hinc est, quod ab humero sursum supereminebat omnibus; quia caput nostrum sursum est super nos, qui est Christus: in id autem quod reprobatus postea, et rejectus est, succedente in regnum David, populi, ut praedictum est, Israel personam gestavit: qui populus regnum adeptum fuerat amissurus, Christo Domino nostro per novum testamentum non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo.»
2.33
Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset: duobus autem annis regnavit super Israel. Uno anno postquam rex electus est a Samuele, in domestica domo sedens dissimulavit se esse regem: reliquis duobus annis publice judicavit omnem Israel, tenens obedientiam cum humilitate: et hoc fuit illud tempus, antequam mandatum Domini transgrederetur in Amalech: reliquo vero tempore, quo vixit, et imperavit, transgressor mandati Domini exstitit. Post hoc exspectans Saul Samuelem in Galgala, videns quod tardaret, obtulit holocaustum, veniensque Samuel inter caetera ait ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum: sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, et praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus. Nec sic id accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparaverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque enim peccaturum nesciebat: sed praeparaverit regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit: et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo, et stabit quod in illo significatum est, sed non huic: quia non in aeternum ipse fuerat regnatus, nec progenies ejus, ut saltim per posteros alterum alteri succedentes, videretur impleri, quod dictum est in aeternum. Et quaeret, inquit, sibi Dominus hominem, secundum cor suum, sive David, sive ipsum mediatorem significans testamenti novi, qui praefigurabatur in chrismate etiam, quo unctus est ipse David, et progenies ejus. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quaerit, sed per hominem more hominum loquitur, quia sic loquendo nos quaerit: non solum enim Deo Patri, verum ipsi quoque Unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat, usque adeo jam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. Quaeret sibi ergo dixit: id est suum habebit. Unde in latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et adquiri dicitur, quo satis apertum est quid significet, quanquam et sine additamento praepositionis quaerere intelligatur adquirere, ex quo lucra vocantur, et quaestus.
2.34
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebraei gladium, aut lanceam, et ne haberent fabros ferrarios, qui arma ad repugnandum facerent.« Ita Chaldaei destructa Hierusalem, et vastata omni terra promissionis satagerunt; ut nullus in ea remaneret artifex, nullus clausor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel posset resarcire dirupta. Quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totum in Babylioniam transferunt, ut vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Arma quibus contra diabolum repugnantes libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quid sunt alia, nisi eloquia scripturarum, in quibus et ipsius Domini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus? Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo, retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis, exhortando, aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos, qui sacra eloquia norunt, in tantis sceleribus obruunt, ut dicere bona, quae didicerant, prorsus erubescant.
2.35
« Saul autem post haec, dum pergeret dimicaturus adversus Philistiim, indixit cuncto exercitui jejunium, quousque reverterentur a praelio. Sed Jonathan filius ejus videns super faciem agri mel, extendit summitatem virgae, et intinxit in favum mellis, et gustavit et illuminati sunt oculi ejus. Non utique ad videndum illuminati, quia antea videbat, sed ad discernendum, quia vetita tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut et Adam fecit illum attentum, reddiditque confusum. Quo facto ammonemur, omnes illecebras voluptatum in saeculo debere contemnere qui Deo nititur militare. Non enim potest contra allophilos spirituales, id est adversus principes tenebrarum, virilibus animis concurrere, qui adhuc hujus mundi negligit dulcedinem declinare. Mel enim distillant labia meretricis, quod est delectatio voluptatis carnalis, de quo putatur juxta mysticos intellectus hunc comedisse Jonathan, et sorte deprehensum vix precibus populi liberatum.»
2.36
Iniit autem Saul praelium adversus Amalech interfectisque cunctis hostibus ab Evila usque Sur. Est una regio Evilath, quam circuit fluvius Phison exiens de paradiso, quae hodie India vocatur. Dicta autem Evilath a quodam nepote Noe. Est et alia Evila solitudo contra faciem Aegypti: haec enim Evila, illa Evilath debet nuncupari. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barath, extendens desertum usque ad mare Rubrum ex Aegypti confinio.
2.37
( Rursus XX, 1; XXV, 18. Exod. XV, 22; I Reg. XXVII, 8.) Percusso hoc termino« pepercit Agag regi, nec voluit disperdere omnia juxta praeceptum Domini; irasciturque ei Dominus.» Factum est verbum Domini ad Samuelem dicens: poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit; neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Quomodo ergo poenitet aliquid Dominum, in quo est omnis praescientia?
2.38
« Nos vero cum hoc de Deo in divinis Scripturis audimus, indignum arbitramur hoc de illo sentire. Sed necesse est, ut aliquid dicatur, per quod hoc aliquo modo demonstretur. Cum vero verba omnia, quibus humana colloquia conseruntur, illius sempiterna virtus, et divinitas mirabiliter, atque incunctanter excedat, quidquid de illo humaniter dicitur, quod etiam hominibus aspernabile videatur, ipsa humana ammonetur infirmitas, etiam illa quae congruenter in Scripturis sanctis de Deo dicta existimat, humanae capacitati aptiora esse, quam divinae sublimitati: Ac per hoc etiam ipsa esse transcendenda: est saniori intellectu, sicut ista qualiacunque transcendenda sunt. Quis est enim hominum, cui non occurrat in Deo cuncta praesciente poenitentiam esse non posse? Et certe tamen haec duo verba sunt, poenitentia et praescientia, quorum quia unum congruere credimus Deo, id est praescientiam, negamus in eo esse poenitentiam. Cum vero alius liquidiore consideratione ista pertractans, quaesierit quem ad modum vel ipsa praescientia Deo congruat, et invenerit hujus etiam verbi notionem illius ineffabili divinitate longe, lateque superari, non miratur utrumque de illo propter homines dici potuisse, de quo utrumque propter ipsum incongrue diceretur. Quid est enim praescientia, nisi scientia futurorum? Quid autem futurum est Deo, qui omnia tempora supergreditur? Si enim scientia Dei res ipsas habet, non sunt ei futurae, sed praesentes: ac per hoc non jam praescientia, sed tantum scientia dici potest. Si autem sicut in ordine temporalium creaturarum, ita et apud eum nondum sunt, quae futura sunt; sed ea praevenit scientia, bis ergo ea sentit: uno quidem modo secundum futurorum praescientiam, altero vero secundum praesentium scientiam. Aliquid ergo temporaliter accidit scientiae Dei, quod absurdissimum atque falsissimum est: nec enim potest quae ventura praenoscit, nosse cum venerint, nisi bis innotescant, et praenoscendo, antequam sint, et cognoscendo cum jam sunt. Ita fit, ut( quod longe a veritate seclusum est) temporaliter aliquid accidat scientiae Dei, cum temporalia, quae praesciuntur, etiam praesentia sentiuntur, quae non sentiebantur ante quam fierent, sed tantummodo praesentiebantur. Si vero etiam cum venerint quae praesciebantur esse ventura, nihil novi accidit scientiae Dei: sed manebit illa praescientia, sicut erat etiam priusquam venirent, quae praesciebantur, quomodo jam praescientia dicetur, quoniam non est rerum futurarum? jam enim praesentia sunt, quae futura cernebantur, et paulo post erunt praeterita. Praeteritarum autem rerum, sicut praesentium nullo modo potest dici praescientia. Reditur ergo ad id, ut fiat rebus jam praesentibus scientia, quae iisdem rebus futuris erat praescientia, et cum ea, quae praescientia erat prius, postea scientia fiat in Deo, admittit mutabilitatem, et temporalis est; cum sit Deus, qui vere summeque est, nec ulla ex parte mutabilis, nec ullo motu novitio temporalis. Placet igitur, ut non dicamus praescientiam Dei, sed tantummodo scientiam. Quaeramus et hoc quomodo. Non enim scientiam solemus dicere in nobis, nisi cum sensa, et intellecta memoria retinemus, cum meminimus nos aliquid sensisse, vel intellexisse, ut id quod volumus, recolamus. Quod si ita in Deo est, ut possit proprie dici: Et intelligit, et intellexit: sentit, et sensit, admittit tempus, et subrepit: nihilominus illa mutabilitas, quae longe est a Dei substantia, removenda est. Et tamen et scit Deus, et praescit Deus ineffabili modo: sic eum et poenitet ineffabili modo. Cum enim scientia Dei longe distet ab humana scientia, ita ut irridenda sit comparatio; utraque tamen scientia vocatur. Et haec quidem humana talis est, ut de illa dicat Apostolus etiam: Scientia destruetur, quod nullo modo certe de scientia Dei dici potest. Sic et ira hominis turbida est, et non sine cruciatu animi: ira vero Dei, de qua dicitur in Evangelio: sed ira Dei manet super eum. Et Apostolus: Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem, illo in tranquillitate jugiter manente, in creatura subdita exerceat admirabili aequitate vindictam. Misericordia quoque hominis nonnullam habet cordis miseriam: unde etiam in latina lingua nomen accepit. Nam inde est etiam quod non solum: gaudere cum gaudentibus: sed etiam flere cum flentibus hortatur Apostolus. Quis autem sano capite dixerit, ulla miseria tangi Deum, quem tamen ubique scriptura misericordem esse testatur? Ita zelum humanum non sine peste livoris intelligimus: zelantem vero Deum non ita, sed eodem verbo, non eodem modo.
2.39
« Longum est percurrere caetera, et sunt innumerabilia, quibus ostenditur multa divina iisdem nominibus appellari, quibus humana, cum incomparabili diversitate sejuncta sint. Nec interim frustra eadem sunt rebus utrisque indita vocabula, nisi quia haec cognita, quae in quotidiana consuetudine versantur, et experimentis usitatioribus innotescunt, nonnullam ad intelligenda illa sublimia praebent viam: cum eidem dempsero de humana scientia mutabilitatem, et transitus quosdam a cogitatione in cogitationem cum recolimus, ut cernamus animo, quod in contuitu ejus paulo ante non erat, atque ita de parte in partem crebris recordationibus transilimus; unde etiam ex parte dicit esse Apostolus nostram scientiam; cum ergo haec cuncta detraxero, et reliquero solam vivacitatem, certae, atque inconcussae veritatis, una, atque aeterna contemplatione cuncta lustrantis, imo non reliquero: non enim habet hoc humana scientia, sed pro viribus cogitavero, insinuatur mihi utcunque scientia Dei: quod tamen nomen ex eo quod sciendo aliquid, non latet hominem, potuit rei utrique esse commune. Quanquam et in ipsis hominibus solet discerni a sapientia scientia, ut etiam Apostolus dicit:. Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii quidem sermo scientiae, secundum eumdem spiritum: in Deo autem nimirum non sunt haec duo, sed unum. Et in hominibus quidem haec ita discerni probabiliter solent, ut sapientia pertineat ad intellectum aeternorum, scientia vero ad ea, quae sensibus corporis experimur. Sed licet alius aliam differentiam proferat, nisi tamen diversa essent; non sic ab Apostolo distingueretur.
2.40
« Quod si ita sane est, ut nomen scientiae rebus, quas per sensus corporis experimur, deputandum sit, nulla est omnino scientia Dei. Non enim Deus per seipsum ex corpore et animo constat, sicut homo, sed melius dicitur, aliam esse scientiam Dei, et non ejusdem generis, cujus ista est, quae hominum dicitur: sicut etiam id ipsum, quod Deus dicitur, longe aliud est, quam quemadmodum est dictum, quod stetit in synagoga deorum. Tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli. Sic etiam de ira hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor, atque ita utcunque surgo ad innotescentiam illius, quae appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas compassionem cum eo quem miseraris participatae miseriae, ut remaneat tranquilla bonitas subveniendi, et a miseria liberandi, insinuatur misericordiae divinae qualiscunque cognitio. Zelum quoque Dei non repudiemus, et aspernemur, cum scriptum invenimus, sed auferamus de humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationem animi, remaneatque illud solum judicium, quo corruptio castitatis impunita esse non sinitur, et adsurgimus, ut incipiamus aliquo modo capere zelum Dei. Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem poenitet me: consideremus, quod id soleat in hominibus opus poenitendi, cum procul dubio reperitur voluntas mutandi, sed in homine cum dolore animi est; reprehendit enim in se, quod temere fecerit. Auferamus ergo ista quae de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, et remaneat solum velle, ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat. Sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intelligatur quod poenitet Deum. Cum enim poenitere dicitur, vult non esse aliquid sicut fecerat, ut esset, sed tamen, ut cum ita esset, ita esse debeat: et cum ita esse jam non sinitur, jam non debet esse ita, perpetuo quodam, et tranquillo aequitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntate disponit. Sed quoniam praescientiam, et scientiam cum laude solemus in hominibus appellare, iramque ipsam solet humanum genus in magnis potestatibus tremere, potius quam reprehendere, congruenter putamus talia dici de Deo. Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari solet, vel in se culpam corrigere, atque ideo cum reprehensione ista de hominibus dici, propterea movet cum legimus esse aliquid in Deo ejusmodi. Sed illa scriptura omnibus consulens, propterea magis et ista ponit, ne quae placent, sic intelligantur in Deo, quomodo consueverint in hominibus intelligi. Per haec enim, quae displicent, cum ea non audemus sic intelligere in Deo, ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quaerere, quae apta esse atque convenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine displicet, non dicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum reprehensione dictum est: Non enim est illis commutatio. Item sunt quaedam, quae in homine laudabilia sunt: in Deo autem esse non possunt: sicut pudor quidem aetatum viridiorum magnum est ornamentum, sicut timor Dei: non enim tantum in veteribus libris laudatur, sed Apostolus etiam dicit: perficientes sanctificationem in timore Dei, qui utique nullus in Deo est. Sicut ergo laudabilia hominum recte intelliguntur in Deo, non ut in hominibus, sed vocabulis tantummodo communibus longe alia ratione, et modo. Nam paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus: poenitet me, quod constituerim regem Saul, ipsi Sauli ait de Deo: quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum. Ubi videlicet satis ostendit etiam, cum dicit Deus, poenitet me, non humano more accipiendum esse, sicut jam quantum valuimus, disputavimus.»
2.41
Veniens autem Samuel ad Saul, ait ad Saul. Sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte, dixitque ei: loquere. Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es?« Parvulus in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se conspicit, quisquis se super aliena merita elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus, in bono, quod coeperat, non permansit, quia fastu susceptae potestatis intumuit: at contra David semper de se humilia sentiens, ejusdemque Saul se comparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, et pepercit eidem saevienti adversario, et humili se professione prostravit dicens: Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum. Et certe jam unctus in regem fuerat, jam exorante Samuele, et cornu super se olei fundente didicerat, quod eum divina gratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidenda servabat, et tamen persequenti adversario mente se humili substernebat, cui divino judicio praelatum esse se noverat. Illi itaque se humiliter postponebat, quo per electionis gratiam incomparabiliter noverat se esse meliorem.»
2.42
Increpans Samuel Saul, cur non audisset vocem Domini, sed versus ad praedam fecisset malum in oculis Domini parcendo, et non interficiendo Amalech, ait Samuel: Nunquid vult Dominus holocausta, aut victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia, quam victimae, et auscultare magis, quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle adquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus, ne sis rex.« Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos repressa arbitrii sui superbia gladio praecepti se immolat: quo contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae demonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur, quid de ejus laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle adquiescere, sola est, quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis esse convincitur, etiamsi fidelis esse videatur; hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur victorias: vir quippe obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus; hinc in Evangelio veritas dicit: Eum, qui venit ad me, non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Quid enim? si suam faceret, eos, qui ad eum veniunt, repulisset? Quis autem nesciat, quod voluntas filii a patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia suam facere voluntatem voluit, a paradisi gaudio exiit, secundus ad redemptionem hominum veniens, dum voluntatem se patris, et non suam, facere ostendit, permanere nos intus docuit. Cum igitur non suam, sed patris voluntatem facit, eos, qui ad se veniunt, foras non ejicit, quia dum exemplo suae obedientiae nos subjicit, viam nobis egressionis claudit.»
2.43
Conversus est autem Samuel ut abiret: Saul autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. Compellimur juxta Septuaginta interpretum translationem, hanc ponere sententiam, quia multo amplius habet illic: ita enim illic scriptum est:« Non revertar tecum, quia sprevisti verbum Domini: et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret: et tenuit Saul pinnam diploidis ejus, et dirupit eam. Et dixit ad eum Samuel. Dirumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super te. Et dividetur Israel in duo: et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum. Ipse minatur, et non permanet. Iste, cui dicitur: spernet te Dominus ne sis rex super Israel; et dirumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnavit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse David. Et audivit hoc primo tempore regni sui, ut intelligamus ideo dictum, quia nullus de stirpe ejus fuerat regnaturus. Et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Non autem habet Scriptura quod in plerisque latinis codicibus legitur: dirumpet Dominus regnum Israel de manu tua, sed sicut a nobis positum est inventum in Graecis: Disrumpet Dominus regnum Israel de manu tua. Ut hoc intelligatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per Novum Testamentum, non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo. De quo cum dicitur dabit illud proximo tuo, ad carnis cognationem refertur. Ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est bono super te, potest quidem intelligi meliori te, nam et quidam sic interpretati sunt, sed melius sic accipitur bono super te, ut quia ille bonus est; ideo sit super te, juxta illud propheticum: Donec ponam inimicos tuos omnes sub pedibus tuis. In quibus est Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus, inde tot Ecclesiae, quas Apostolus commemorat, in conversione ejus magnificantes Deum.
2.44
« De qua re non dubito intelligendum esse quod sequitur: Et dividetur Israel in duo. In Israel scilicet inimicum Christo, et Israel adhaerentem Christo: in Israel ad ancillam, et in Israel ad liberam pertinentem: nam ista duo genera primum simul erant, velut Abraham adhuc adhaerente ancillae, donec sterilis per Dei gratiam fecundata clamaret: Ejice ancillam et filium ejus. Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam, scimus Israel in duo fuisse divisum: atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldeis esset ingenti vastatione subversa, atque translata. Sed hoc quid ad Saulem? si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fuerat potius comminandum, cujus filius erat Salomon. Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub persona Saulis illius regni et populi figuram gerentis eidem regno populoque minatus est, aeterna atque immutabilis significata est, per hoc quod adjunctum est: Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo ut poeniteat eum. Ipse minatur, et non permanet. Id est homo minatur, et non permanet, non autem Deus, quem non poenitet sicut hominem: ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio rerum significatur immutabili praescientia manente divina. Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi Israel, et omnino perpetuam. Quicunque enim ad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eamdemque naturam. Rursus quicunque ex Israeliticis adhaerentes Christo perseverant in illo, nunquam erunt cum Israeliticis, qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt, sed in divisione, quae hic praenuntiata est perpetuo, permanebunt. Nihil enim prodest testamentum vetus de monte Sina in servitutem generans; nisi quia testimonium perbibet testamento novo, alioquin quandiu legitur Moyses, velamen supra corda eorum positum est; cum autem quisque transierit ad Christum, auferetur velamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de vetere ad novum, ut non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritualem felicitatem.»
2.45
Sumpsit ergo Samuel gladium, et in frusta concidit Agag. Quod faciendo Samuel, usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim jussit interfici Amalechitas, qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat. Dignus ergo erat Saul, cui talia injungerentur, atque Amalechitae, ut talia paterentur, qui divino nomini honorem non dederant, sed populum Dei, qui sicco vestigio mare transierat, interimere voluerat.
2.46
Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu a Domino, irruebatque spiritus Domini in eum malignus.« Jam vero illud, quod etiam malus appellatus est spiritus Domini, sic intelligitur quomodo dictum est: Domini est terra, tanquam creatura, et in ejus posita potestate: aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non est mala, omnis enim creatura Dei bona est, illud congruat, quod ipse Saul jam reprobus, et sceleratus, atque ingratus sancto David persecutor etiam ejus cum saevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc Christus Domini dicebatur, sicut eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum. Sed magis arbitror malignum spiritum, a quo vexabatur Saul, ideo dictum spiritum Domini, quod occulto Dei judicio Saulem vexabat: utitur enim Deus ministris etiam spiritibus malis ad vindictam malorum, vel ad bonorum probationem; alio modo ad illam rem, alio ad istam. Quamvis enim multum sit quisque malignus spiritus, quia mala voluntate nocere appetit: tamen nocendi potestatem non accipit, nisi ab illo, sub quo sunt omnia certis, et justis meritorum gradibus ordinata. Quia sicut non est mala voluntas a Deo, sic non est potestas nisi a Deo; quamvis enim sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusque potestate, quid possit vel facere cuiquam, vel a quoquam pati. Nam et ipse filius unicus Dei passurus ad tempus humiliter, superbe loquenti homini, et dicenti quod potestatem haberet occidendi, vel dimittendi eum: non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data esset tibi desuper. Diabolus etiam volens nocere justo Job, nocendi quidem voluntate diabolus erat, sed tamen a Domino Deo potestatem petebat dicens, mitte manum tuam, et tange carnem ejus: quamvis hoc esset, si permitteretur, ipse facturus. Ipsam enim permissionem petebat hoc modo: et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam; id est ipsam potestatem, quam volebat accipere. Cui congruit illud in Evangelio; quod Dominus discipulis ait: hac nocte postulavit Satanas vexare vos sicut triticum. Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei ad faciendum in Saul, quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat: quoniam spiritus ille voluntate, qua malus erat, non erat Dei; creatura vero, qua conditus erat, et potestate quam non sua, sed Domini omnium, aequitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se habent. Et perrexit Samuel, inquit, et abiit in Ramatha, et spiritus Dei recessit a Saul, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino, et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saul ad eum: Ecce spiritus Domini malus suffocat te. Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum spiritus Dei malignus, superiora verba indicant narrantis Scripturae, et dicentis: spiritus malignus a Domino. Secundum hoc enim Domini, quod a Domino, quia per seipsum necare velle habebat: id est comprehendere Saul: posse autem non habebat, nisi summa justitia sineretur: si enim juste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus: cum tradit homines ad concupiscentias cordis eorum; nil mirum si nihilominus juste vindicans tradit etiam eos in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua semper incommutabili aequitate servata. Animadvertendum est sane, cum additamento dici spiritus Dei malus, cum autem tantummodo dicitur spiritus Dei, etiamsi non addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus. Unde apparet, bonum spiritum secundum substantiam, malum autem secundum ministerium, dici spiritum Dei. Quanquam quaeri adhuc possit, utrum cum spiritus Dei dicitur: et ex hoc ipso jam, et si nihil addatur, bonus intelligitur, ille intelligatur, qui est in Trinitate consubstantialis Patri, et Filio, Spiritus Sanctus, de quo dicitur: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Et iterum. Nobis autem revelabit Deus per spiritum suum. Et illud: sic et quae Dei sunt, nemo novit nisi Spiritus Dei. Et in multis locis hoc modo dicitur: Spiritus Dei, et intelligitur Spiritus sanctus, etiamsi non addatur, quoniam ea quae circumstant, satis indicant de quo dicatur, ita ut aliquando nec Dei addatur, et intelligatur tamen ille Spiritus Dei principaliter sanctus. Nam quem alium commemorat ubi dicit: ipse spiritus testimonium dat spiritui nostro, quia sumus filii Dei? Et ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Et omnia haec operatur unus, atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Et divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus. In his enim omnibus sententiis, nec Dei, nec sanctus est additum, et tamen ipse intelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit alicubi dictum Spiritum Dei sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non significetur, sed alius, quamvis bonus, creatus tamen et conditus: quae proferuntur enim dubia sunt, et indigent clariore documento, sicut illud quod scriptum est: Spiritus Dei ferebatur super aquas. Nam, et ibi Spiritum sanctum accipere quid impediat, non invenio, cum enim aquarum nomine illa materies insinuaretur informis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent: quis prohibet intelligere Spiritum sanctum conditoris, quod superferebatur huic materiae, non locorum gradibus, intervallisque spatiorum; quod nequaquam de ulla re incorporea recte dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis supra omnia voluntatis, ut omnia conderentur? praesertim cum ea locutio, sicut illarum scripturarum mos est, etiam propheticum quoddam sonat mysterium, quo futuri baptismatis aqua, et Spiritu sancto nascituri populi figurantur. Non ergo cogit, ut dictum est, et spiritus Dei ferebatur super aquas, illum intelligere spiritum( sicut nonnulli intelligunt) quo mundi moles universa ista corporea velut animatur, ad ministerium quorumque gignentium, et in sua specie continendarum corporalium creaturarum. Creatura est enim quidquid est tale. Illud etiam quod scriptum est: quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum, non desunt, qui eumdem spiritum velint accipere; invisibilem scilicet creaturam cuncta visibilia universali quadam conspiratione vegetantem atque continentem. Sed neque hic video quid impediat Spiritum sanctum intelligere, cum ipse Deus dicat apud Prophetam: coelum et terram ego impleo: non enim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et terram. Quid ergo mirum si de Spiritu sancto ejus dictum est replevit orbem terrarum? aliter enim replet sanctificando, sicut de Stephano dicitur: repletus est Spiritu sancto, et de caeteris talibus. Aliter ergo replet sanctificante gratia, sicut quosdam sanctos, aliter adstante atque ordinante praesentia sicut omnia. Quamobrem nescio, utrum certo aliquo documento scripturarum possit ostendi, cum sine ullo additamento dicitur Spiritus Dei, vel Spiritus Domini, aliquid aliud significari, quam Spiritum sanctum. Sed et si est forte quod in praesentiarum non occurrat, illud certe arbitror non temere dici quotiens in sanctis eloquiis commemoratur Spiritus Dei, nec additur aliquid, sive ille Patri, et Filio consubstantialis Spiritus sanctus, sive aliqua invisibilis creatura intelligatur, malum tamen non posse intelligi, nisi etiam addatur malus. Malo enim, quia bene utitur Deus, ad ministerium judicii sui, appellatur etiam ipse spiritus Dei ad vindictam malorum, et disciplinam, vel bonorum probationem.
2.47
« Nec illud jam movere nos debet, quod postea scriptum est: eumdem Saulem spiritu Dei super se facto prophetasse. Quomodo post bonum spiritum spiritus malus, et rursum post malum bonus? Hoc enim fit non mutabilitate Spiritus sancti, qui est immutabilis cum Patre et Filio, sed mutabilitate animi humani Deo cuncta distribuente, sive malis pro merito damnationis, vel emendationis, sive bonis pro largitate gratiae suae. Quanquam videri possit etiam idem fuisse Dei Spiritus semper in Saul: malus autem illi, quod ejus sanctitatis capax non esset. Sed non recte hoc videtur: tutior est enim ille sensus, et verior, ut pro mutabilitate affectionis humanae spiritus Dei bonus bonum afficiat, vel ad prophetiam, vel ad opus quodlibet aliud in munere divino; afficiat autem malus, qui propter ministerium divinae aequitatis omnia distribuentis, et omnibus recte utentis dicitur et ipse Spiritus Dei: praesertim quia dictum est recessit ab eo spiritus Dei, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino; nullo pacto enim potest idem videri recessisse et apprehendisse. Porro autem in nonnullis exemplaribus, et eis maxime, qui de lingua Hebraea ad verbum videntur expressa, invenitur Spiritus Dei sine additamento positus, et intelligitur malus, ex eo quod arripiebat Saul, et reficiebat eum David tangendo citharam. Manifestum est tamen, ideo non additum malus, quia paulo superius jam dictum erat, et de vicinitate Scripturae subaudiri et intelligi poterat. Ita enim in ejusmodi exemplaribus legitur: Igitur quandocunque spiritus Dei arripiebat Saul, tollebat David citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. Sive ergo quod dictum hic non est, spiritus Dei, sed tantummodo spiritus malus, quod ibi minus dictum erat, tanquam redditum apparet: sive quia superius ita positum erat: et dixerunt servi Saul ad eum: ecce Spiritus Dei malus exagitat te; jubeat Dominus noster; et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras. Non erat opus, ut rursum diceretur, quandocunque spiritus Dei arripiebat Saul, addere malum, quia notum erat, de quo tunc diceretur.
2.48
« Itaque Saul propter inobedientiam reprobato, mittit Dominus Samuel ad Isai, et sumptu cornu olei unxit in regem David. Sed videamus eumdem David quomodo Christum prophetice significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Et quid fortius leone illo de tribu Juda, qui vicit mundum? Et quid desiderabilius illo, de quo dicitur: veniet desideratus cunctis gentibus? Ungitur iste David in regem, futurum denuntians per unctionem illam, Christum: Christus enim a chrismate appellatur. David ab officio pastorali pecorum, ad hominum regnum transfertur. Noster autem David ipse Jesus ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regnum gentium translatus est. In Judaea enim plebe non est modo Chritus, ablatus est modo, nunc gentium greges pascit. Erat autem David in canticis musicis eruditus; diversorum enim sonorum rationabilis modulatusque concentus concordi varietate compactus ordinatae Ecclesiae insinuat unitatem, quae variis modis quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur. Iste adhuc puer in cithara suaviter, imo fortiter canens, malignum spiritum, qui operabatur in Saule, compescuit.» Nam quis citharae illius tanta virtus erat? sed figura crucis Christi, quae de ligno et extensione nervorum mystice gerebatur, ipsaque passio cantabatur, in hoc tribuens moraliter exemplum, et fastum divitum sermone humili ad aliquid bonum provocemus.
2.49
« Plerumque etiam superbus dives exhortationis blandimento placandus est: quia et plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutem, medico blandiente, reducitur: cumque eis in dulcedine condescenditur, languor insaniae mitigatur: neque enim negligenter intuendum est, quod cum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam sedabat. Quid enim per Saulem, nisi elatio potentium? Et quid per David innuitur, nisi humilis vita sanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur: quia cum sensus potentium per elationem in furorem vertitur, dignum est, ut ad salutem mentis, quasi dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur.»
2.50
Post haec David in praelio gigantem superavit.« Cum adversus populum Dei alienigenae dimicarent, provocavit superbia humilitatem, provocavit diabolus Christum. Accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet, haec arma per aetatem et parvam staturam corporis portare non valuit; abjecit onerantia, accepit quinque lapides de flumine et posuit in vase pastorali: his armatus processit, et vicit: hoc quidem ille David; sed mysteria perscrutemur. In David Christus intelligitur, qui tempore revelationis Novi Testamenti, insinuandae et commendandae gratiae providens arma deposuit, quinque lapides tulit: deposuit ergo corporalia Sacramenta legis, quae non sunt imposita gentibus; deposuit quae non observamus: nos enim veterem legem legimus, et non observamus. Sed tamen ad aliquam significationem promissam et positam intelligimus. Denique haec arma deposuit tanquam onera sacramentorum veteris legis; et ipsam legem accepit: quinque enim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit ergo illos quinque lapides de flumine, id est de saeculo: labitur enim mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant enim in flumine, tanquam in populo illo primo, lapides erant illic inutiles, et vacabant: Transibant supra fluvios, sed quid fecit David, ut lex ipsa utilis esset? accepit gratiam: lex enim sine gratia impleri non potest; plenitudo enim legis charitas. Quia ergo gratia fecit implere legem: significatur autem gratia lacte: hoc enim est in carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur, si desit qui accipiat. Quomodo ergo David ostendit legem sine gratia operari non posse? nisi cum illos lapides quinque, quibus significatur lex in libris quinque, quos conjungere voluit gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgere consueverat. His armatus processit adversus Goliam superbe putantem, de se praesumentem. Tulit unum lapidem, et dejecit diabolum. In fronte percussit, et cecidit ex eo loco corporis, ubi signum Christi non habuit: hoc quoque licet attendas, quinque lapides posuit: unum misit. Quinque libri legis sunt, sed unitas vicit. plenitudo enim legis charitas, ut ait Apostolus: sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Demum illo percusso, atque dejecto, gladium ejus abstulit, et mox caput illi abscidit: et hoc facit noster David, dejicit diabolum de suis: quando autem credunt magni ejus, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat, convertunt linguas suas contra diabolum, et sic Goliae de gladio suo caput incidit. Convenit etiam hoc illi viro, qui recta fide( quae plerisque sanctis solet ad justitiam deputari) ea ipsa Scripturae sacrae, quae haereticus affert, testimonia colligit, et erroris ejus pertinaciam mox convincit. Contra nos namque dum sacrae legis testimonia apportant, secum nobis afferunt, unde vincantur. Unde et David typum Domini( quia videlicet manu fortis interpretatur), Golias vero haereticorum superbiam signans: hoc rebus locuti sunt, quod nos verbis asserimus. Golias quippe cum gladio, David vero cum pera pastorali venit ad praelium: sed eumdem Goliam David superans, suo occidit gladio: quod nos quoque agimus, qui promissi David membra, ex ejus fieri dignatione meruimus. Nam cum superbientes haereticos, et sacrae Scripturae sententias deferentes, eisdem verbis atque sententiis, quas proferunt, vincimus, quasi elatum Goliam suo gladio detruncamus.
2.51
« Interea victoria David animum Saul regem offendit, indignantis, quod sibi in mille, et David in decem millia acclamantium publicae gratulationis ore insonarent: hinc invidia Saulis, et semen odiorum adversus David: quod insidiator callidus, ut sine insidiis suis possit offerre discrimini, statuit eum Michol filiae suae nuptiis alligari, si centum sibi allophilorum praeputia victor offerret, pro quibus centum, ducenta dedit: et unde creditus est regio perire voto, mox auctus est gloriosiori triumpho. Ita et Judaei, dum contra voluntatem Dei, Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt, per quod crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et sic denuo filiae Saul nuptiis haesit, significabat, quod Christus non prius synagogam connubio suo sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem, et postea copulatus est synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est, introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat. Dupla autem, id est ducenta, praeputia attulit sive pro Judaeis, et gentibus acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ad medelam sui spiritus David de more psallentem jaculo conaretur configere. Sed quid est, quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat? per Saulem enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas( significatur) significabatur. Cum ergo Saul ab immundo arripitur spiritu, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum sensus Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum quasi dulcedine citharae, locutionis Evangelicae tranquillitate revocentur.» Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur, abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est: cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus.« Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domum David, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet: crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo ad corpus Christi, quia interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt, ut dicerent: Quia dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum: hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul, ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de Saul virtute, id est de regno Judaeorum in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, tanquam in statuam: et haedus ejus visus erat agnus, quia in quem peccatum non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt. Igitur David regiae manus factum evitans, ejusque persecutionem declinans, venit ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David: Samuel autem erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore prophetaverunt: nuntii autem, qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat.
2.52
« Non enim potest hic, nisi spiritus bonus intelligi, per quem sancti Prophetae futurarum rerum imagines et visa cernebant. Non ex eo tantum, quia dictum est, et prophetabat: nam in exemplaribus, quae sunt ex Hebraeo, hoc quoque invenitur de spiritu malo dictum ita: Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae: et in aliis divinarum scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non tantum bona, sed et mala dicitur: et prophetae dicti sunt Baalim, et exprobratum est quibusdam, quia prophetabant in Baal. Non ergo propterea necesse est, intelligi bonus spiritus, qui factus est postea super Saul, quia dictum est: Et ambulabat ingrediens, et prophetabat, sed quia sine additamento positum est, et factus est spiritus Dei super eum: non enim sicut in illo loco dictum erat supra, spiritus Dei malus: ut ex hoc posset etiam in consequentibus subaudiri, quinimo superiora magis magisque attestantur illum spiritum Dei bonum fuisse, et vere propheticum: David enim erat cum Samuele. Et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David, quando autem Samuel erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore prophetabant, nuntii, qui missi sunt, accepto ab eodem Spiritu prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus: postea cum et ipse Saul venisset, factus est etiam super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. Cum enim dicitur factus est etiam super ipsos spiritus Dei, et prophetabant et ipsi. Idem utique spiritus erat, qui erat in prophetis: inter quos, et Samuel inventus est. Et ex hoc utique necesse est intelligi illum spiritum bonum. Atque ideo quaestio diligenter discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem ducendum, tali spiritu affici meruerunt, et Saul ipse, qui miserat veniens et ipse, et sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare.
2.53
« Hic mirum illud occurrit quod apostolus Paulus apertissime exponit: supereminentem viam demonstrans: Si linguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero substantiam meam: et si tradidero corpus meum ut ardeam: charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quo in loco manifestum est, eum munera illa commemorasse, quae Spiritus sancti divisionibus dantur, sicut superius dicit: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii autem datur per Spiritum sermo sapientiae: alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: alteri autem fides in eodem Spiritu: alii donatio curationum in uno Spiritu: alii operationes virtutum: alii prophetia: alii dijudicatio spirituum: alteri genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Satis ergo apparet inter dona Spiritus sancti esse prophetiam: quam tamen si quis habeat, et charitatem non habeat, nihil est. Ex quo intelligitur fieri posse, ut quidam etiam indigni vita aeterna, regnoque coelorum, aspergantur tamen quibusdam Spiritus sancti muneribus, non habentes charitatem, sine qua illa munera non nihil sunt, sed nihil eis prosunt. Prophetia quippe sine charitate, sicut demonstratum est, non perducit ad regnum Dei: charitas vero sine prophetia utique perducit. Cum enim loquens de membris Christi ait: Nunquid omnes Apostoli? nunquid omnes Prophetae? Indubitanter ostendit etiam eum, qui prophetiam non habet, posse in membris Christi numerari: ubi quem locum haberet, si charitatem, sine qua homo nihil est, non haberet? nullo autem modo ita diceret: quando de membris agebat, quibus Christi corpus impletur: nunquid omnes habent charitatem? quemadmodum dixit, nunquid omnes Apostoli? nunquid omnes Prophetae? nunquid omnes Virtutes? nunquid omnes dona habent curationum, et caetera hujusmodi?
2.54
« Sed dicit aliquis, posse quidem fieri, ut prophetiam quisque non habeat, et tamen habeat charitatem, atque ideo Christi membris adnumeratus inhaereat: sed fieri non posse, ut prophetiam habeat, et non habeat charitatem. Nihil est enim homo habens prophetiam sine charitate. Ita fortasse quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem animam sine mente: non quia potest inveniri homo, qui mentem non habeat, habens animam, sed, quia nihil esset, si inveniri possit. Sic etiam dici potest: corpus figuram habet, colorem non habet: videri non potest, non quia est corpus, cui desit color, sed quia, si deesset, cerni non possit. Ita fortasse dictum est, quod si quisque habet prophetiam, et charitatem non habet, nihil est, non quia potest in quoquam esse prophetia sine charitate, sed quia, si esset, prodesse non posset. Opus est ergo ad solvendum istam quaestionem, ut ostendamus aliquem reprobum hoc donum habuisse prophetiae. Quod si neminem invenerimus, hoc iste ipse Saul satis ostenderet. Sed tamen etiam ille Baalam reprobus apparet: non enim eum tacet scriptura divino judicio esse damnatum, et tamen prophetiam habebat, et quia ei charitas deerat, inerat voluntas maledicendi populo Israelitico, quam hostis pretio comparaverat, qui eum ad maledicendum mercede conduxerat; dono tamen illo prophetandii, quo aspergebatur, benedicebat invitus. Nec illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die: Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus, et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus. Quibus tamen dicturus est: non novi vos: recedite a me, operarii iniquitatis. Non enim eos mentientes putabimus ista dicturos in illo judicio, ubi nullus erit fallendi locus, aut ullam vocem talium legimus dicentium: dileximus te. Poterunt ergo dicere: in nomine tuo prophetavimus, cum sint improbi, et reprobi: non autem poterunt dicere, dilectionem, quam mandasti, tenuimus: nam si dicent, non eis respondebitur: non novi vos. In hoc enim cognoscetur, inquit, quia discipuli mei estis si vos invicem diligatis.
2.55
« Exemplum itaque hujus Saul resistit superbis nonnullis haereticis, qui, vel aliquid boni de muneribus sancti Spiritus negant posse dari eis, qui ad sortem sanctorum non pertinent: cum eis dicimus habere illos posse baptismi sacramentum, quod cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum, aut quasi non habeant, tradendum: sed tamen eos non ideo saluti debere confidere, quia non improbamus, quod illos accepisse concedimus, sed oportere cognoscere unitatis societatem vinculo charitatis in eumdem, sine qua omnino quidquid habere potuerint, quamvis per se sanctum atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt; tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitura est, acceperunt. Non autem bene utitur, nisi charitas,, et charitas omnia tolerat, atque ideo non scindit unitatem, cujus ipsa est fortissimum vinculum. Non enim et servus ille non accepit talentum, aut aliquid aliud intelligitur talentum, quam munus aliquod utique divinum. Sed qui habet, dabitur ei: qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Quod non habet auferri non potest, sed aliud non habet, ut merito auferatur, quod habet. Non habet charitatem utendi, ut auferatur quidquid aliud habet, quod sine charitate non prodest.
2.56
« Non igitur mirum est regem Saul, et eo tempore, quo primum unctus est, accepisse spiritum prophetandi; et postea eum esset pro inobedientia reprobatus, recedente ab eo Spiritu Domini, arreptum esse maligno Spiritu a Domino, qui etiam ipse Spiritus Domini appellatus est propter ministerium, quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur Dominus, vel ad damnationem quorumdam, vel ad emendationem, vel ad probationem: et quamvis non sit malignitas a Domino, non est tamen potestas, nisi a Domino. Dictus est etiam sopor Domini, qui occupaverat milites ejusdem Saul, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis. Non quia tunc sopor in Domino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor, qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus: ne David, servi ejus, in eo loco praesentia sentiretur. Neque illud mirum est rursus eumdem Saul accepisse spiritum prophetiae: cum persequeretur justum, et eum comprehensurus, et necaturus venisset in locum, ubi erat congregatio Prophetarum. Sic enim satis demonstratum est, neminem de tali munere jam securum esse debere, tanquam sit acceptissimus Domino si non habeat charitatem; quoniam quidem illud donum, et Sauli dari potuit propter arcanum quidem alicujus sacramenti, sed tamen dari potuit reprobato, invido, et ingrato, et reddenti mala pro bonis, et ne post ipsam quidem acceptionem Spiritus, correpto in melius atque mutato.»
2.57
Ait namque Jonathas ad David( quem in persecutionibus patris sui non justis dolebat fatigari): si vixero facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra. Cum adjungeret Scriptura: pepigit ergo foedus Jonathas cum domo David: continuo subintulit dicens: requisivit Dominus de manu inimicorum David.« Per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo, quod multo post tempore factum est, cum interfecto Saule, regnum ad Dominum David translatum est, et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultione multati. Tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum David, quare virum sanctum afflixerunt. Tunc cogebantur rationem reddere odiorum, quibus contra illum tanto tempore saevierant. Quod et de Absalon, et de Seba filio Bochri, et de caeteris hostibus David aeque potest intelligi. Aliter, si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus, potest, ni fallor, a superiore sententia, qua dictum est, quod foedus pepigerit Jonathan cum domo David, aperte intelligi, quod hoc de manu inimicorum David requisierit, id est, quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum quo esse Dominum viderant. Idcirco autem Scriptura haec sententiam hanc praeoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathae quo dixerat: Quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra, verum esse comprobaret, quia videlicet eradicati sint inimici David de terra, non ipso David se de adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur: et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum: sicut animam suam ita diligebat eum. Ut ille nimirum, qui tam perfecto juxta legem Domini amore complectebatur David, a perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis, qui et si subita morte praereptus, regnum cum eo, ut sperabat, terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo, quem pro gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset et ipse virtutum plenus, accepit.
2.58
« Surrexit itaque David iterum, et fugit in die illa a facie Saul, venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae substulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti mortem intulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. Haec itaque gestorum fides est: sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro impletum est, qui positus in carne, dum insectationem declinaret Judaicam, ad populos transiit: cum quibus, et desideratum sibi cibum sumpsit. Desiderio enim, inquit, desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, ex quibus Goliae, id est arma diaboli substulit, fortis enim spolia ipse dirupit: his ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus, et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur. Et Dominus( ait): Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Quod vero Dominus in Evangelio, Abiathar principem sacerdotum, non Abimelech appellat, nihil habet dissonantiae: ambo et enim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit, et accepit Abimelech, videlicet princeps sacerdotum, et Abiathar filius ejus. Occiso autem Abimelech a Saule cum viris domus suae generis sacerdotalis octoginta quinque, fugit Abiathar ad David, et comes factus est totius exilii ejus. Postea regnante eo, summi sacerdotii et ipse gradum accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae, quam pater suus, effectus est. Ideoque dignus fuit, cujus memoriam Dominus etiam vivente patre quasi summi sacerdotis faceret. In Doech autem Idumaeo, qui sacerdotes Domini prodidit, Judae proditoris persona signatur, per quem ista operatus est diabolus, ut ejus perditione facta in Christo, persecutionem postea Ecclesia pateretur, et occiderentur multi discipuli Christi, et sacerdotes per nomen ejus persecutionis exitia paterentur.» Quidam dicunt Doech Antichristum significasse, cujus membrum Judas exstitit, quia sicut ille sacerdotes octoginta quinque peremit, sic et iste martyres, qui fidem resurrectionis tenent, sic occisurus.
2.59
« Interea David cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth, nomine Achis: sed cum gloria ejus fuisset commemorata, ne per livorem rex, ad quem fugerat, aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus mutavit os suum, defluebantque salivae in barbam ejus, conlabebaturque in manibus eorum, et procidebat ad ostia portae: et dixit Achis rex ad servos suos: Quid huc mihi adduxisti istum? nunquid deerant nobis furiosi? Et sic eum dimisit. Achis interpretatur quomodo est? per quod significatur ignorantia, et verbum mirantis, et non agnoscentis. Quod in gente Judaeorum impletum est, qui dum viderunt Christum, non agnoverunt: coram quibus mutavit os suum, et abiit. Erant enim ibi praecepta legis carnalia, erat sacrificium secundum ordinem Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedech. Mutavit ergo os suum in sacerdotio, mutavit in praeceptis, dans aliud testamentum, evacuata carnali operatione, atque inde collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehendentes crucifixerunt. Et procedebat ad ostium portae, hoc est humiliabat se: hoc est procedere usque ad ostium fidei nostrae. Ostium enim portae, initium fidei nostrae. Inde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem: ut cum credit ea, quae non videt, mereatur perfrui, cum eum videre facie ad faciem coeperit. Quod vero in illo quasi furore salivae decurrebant super barbam ejus, apostolus haec aperit dicens: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ipsis vero Judaeis vocatis, et Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam, quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus. Non tanquam salivae offendant; sed attende quod super barbam decurrunt. Quomodo enim in salivis infirmitas, sic in barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae, et quod forinsecus infirmabatur, tanquam in saliva apparebat: intus autem divina virtus, tanquam barba tegebatur.
2.60
.« Dehinc in eremo Engaddi cum persequendum David Saul appeteret, ingessus est David in speluncam, et ibi latebat. Sed et rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur, inciderat; scriptum est enim, qui fodit foveam proximo suo, ipse incidet in eam. David autem bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed pro testimonio facti, oram chlamidis regiae abstulit, cum facilius esset exceptum insidiis adversarium perdere, magis quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul, in spelunca latuit? Quare autem latuit, nisi ut occultaretur, et non inveniretur? Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? qui enim fugit in speluncam, terra tegitur, ne videatur. Portabat autem terram Jesus: carnem quam acceperat de terra, et in ea se occultabat, ne a Judaeis inveniretur Deus. Si autem cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? quia in spelunca se texerat, id est carnis infirmitatem oculis objiciebat, et majestatem divinitatis corporis tegmine tanquam( Augustinus: terrae abdito) speluncae abdito contegebat. Illi ergo non cognoscentes Deum persecuti sunt hominem. Nec mori potuit nisi in homine, nec crucifigi potuit, nisi in homine, quia nec teneri potuit nisi in homine. Opposuit ergo male quaerentibus, terram, servavit bene quaerentibus, vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est, usque adeo se occultari Judaeis ut moreretur. Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens, ut fugeret a facie Saul in speluncam? etenim spelunca inferior pars terrae potest accipi. Et certe, quod manifestum est, et notum est omnibus, corpus ejus in monumento positum est, quod erat excisum in petra; hoc ergo monumentum spelunca erat; illuc fugiit noster David a facie Saul. Tandiu enim persecuti sunt illum Judaei, quoadusque poneretur in spelunca.
2.61
« Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem, speluncam ingreditur, nisi quod Judaei in Christum conceptam malitiam, quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata apud se noxia, factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt. Sed tamen David Saulem occidere noluit: et cum eum, in abdito occultatus antro, haberet in potestate, reservare quam occidere maluit: ita et Christus dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum in potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de his per Prophetam: Ne occideris eos. Tantum denique David summitatem chlamidis ejus silenter abscidit, ut ostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse: chlamidis enim abscissio regni est amputatio.» In eo autem quod tantum Saul veneratus est ipse David, ut percusso corde pavitaverit, quando in tenebroso est occultatus antro, quo etiam Saul intraverat urgente necessitate naturae, et exiguam particulam vestis ejus retrorsum latenter abscidit, ut haberet, unde monstraret, quomodo ei pepercerit, cum posset occidere, atque ita suspicionem de animo ejus, qua sanctum David, putans inimicum suum, vehementer persequebatur, auferret, futuri regni erat umbra in aeternitate mansura: oleum quippe illud, quo unctus est chrismate, ab eo Christus est dictus. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule violati, quia vel indumentum ejus, sic attrectavit, extimuit, ita enim scriptum est: Et percussit cor David super eum, quia abstulit pinnam chlamidis ejus. Viri autem, qui cum illo erant, et ut Saulem in manus suas traditum interimere suadebant, non mihi, inquit, contingat a Domino, si fecero hoc verbum Domino meo Christo Domini, inferre manum meam super eum, quia Christus Domini est hic; huic ergo umbrae futurae non propter ipsam, sed propter illud, quod praefigurabat tanta veneratio exhibebatur.« Moraliter vero, quid per Saul, nisi mali rectores? quid per David, nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositos conceptam in corde malitiam, usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia, factis exterioribus exsequendo demonstrare. Quem tamen David ferire metuit, quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui, et si quando propter infirmitatem sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam, atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter, loquantur, quasi oram chlamidis silenter incidunt; quia videlicet dum praelatae dignitati saltim innoxie, et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem secant: sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime, vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde bene, et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamidis Saul: facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum reprehendenda recte judicantur. Si quando vero contra eos, vel in minimis lingua labitur, necesse est, ut per afflictionem poenitentiae comprimatur, quatinus ad semetipum redeat, et cum praepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium, a quo sibi praelatus est, perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ordini ejus, qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moises quoque, cum contra se, et Aaron conqueri populum cognovisset ait: Nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.»
2.62
Post haec David descendit in solitudinem Maon, ubi habitabat Nabal, nomenque uxoris ejus Abigail; ad quem mittens David pueros suos, ut quodcunque invenisset manus ejus, misisset David et pueris suis. Quos ille stulte repellens, nuntiaverunt David.« Tunc David accinctus armis, voluit cum depredare. At Abigail abiit obviam David, interpellans pro se, et pro domo sua, quem vir ejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat: Si enim, inquiens, surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima Domini mei custodia, quasi in fasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum tuorum rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae. Pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit: horum quippe animas appellat viventes, ut illorum e contrario spirituali morte praeoccupatas insinuet; juxta illud Prophetae: Anima quae peccaverit, ipsa morietur: hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat: fasciculus enim constringitur, ut integer maneat, et conservetur, lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur. Sic enim in hoc saeculo electi pressuris tribulationum coangustantur, uthis admoniti, arctius se ad invicem mutua charitate connectant, et coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in perpetuum conserventur. At vero reprobi, quanto latius in hac vita voluptatibus propriis, veluti liberi dimittuntur, tanto longius in futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de eis merito dicatur: Et quidem ipsi de manu tua repulsi sunt. Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris, cum dicit: animam viri sancti quasi in fasciculo viventium apud eum esse custoditam: sicut enim facillimum est cuilibet, fasciculum herbae, vel feni sua manu retentum conservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos, ab initio usque in finem saeculi, ne qui ex eis ulla ratione pereant, sine labore tuetur. Juxta quod ipse in Evangelio sub figura ovium de his loquens: Et sequuntur me, inquit, et ego vitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternum, nec rapiet eas quisquam de manu mea. Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis sanctorum coetus una eademque fide, spe, et charitate ad invicem constringitur, uno divinae protectionis munimine circumdatur. Patet sane litterae sensus, quia anima David, persequentibus licet hostibus, custodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus, insistentibus sibi adversitatibus, sicut lapis fundo circumactus, sic instabili motu perturbandi, et suis essent expellendi de finibus, vel etiam ab humanis rebus auferendi. Et in hoc facto Abigail, quid nobis per enuntiationem suam innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in ipsa irae suae commonitione declinamus; perturbati quippe quid audiant, ignorant, sed ad se reducti tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae, omne rectum quod dicitur, perversum videtur: unde, et recte Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit. Idcirco enim malum, quod fecerat, cognoscere potuit, quia hoc ebrius non audivit.
2.63
« Idem David fugiens a facie Saul, ingressus est in castra regis. Hunc, cum dormientem invenisset non percussit, non occidit, sed solam lanceam, quae erat ad caput ejus fixa, et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, substulit. Dormientibus cunctis egressus de castris transivit in cacumina montis.
2.64
« Quid ergo est hoc? Persequebantur namque Christum Judaei, sed persequendo dormiebant, quia non vigilabant corde: duritia enim cordis obdormitio est. Dormiunt in vitam veterem, non evigilant in novam. Venit Christus, non eos occidit, sed tulit( Ab eis) eis scyphum aquae, id est, gratiam legis: tulit, et sceptrum regale, regni scilicet potestatem, quam pro magno habebant, et unde se protegebant temporaliter, et( Qua male utique) quam adversus Deum per incredulitatem gerebant. Deinde et victor David noster de castris eorum regressus transcendit in altitudinem montis coelorum.
2.65
.« Interea fugiens David, dum pergeret ad Achis regem Philistinorum in praelium adversus Israel, insurgentes Amalechitae, irruerunt in Selech, et succendentes eam, captivarunt omnia, quae erant David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos Amalechitas invenit aegyptium puerum( lacessentem: male utique) lassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant: hunc autem David inventum cibo reficit, ducem sui itineris facit; sicque Amalechitas sequitur, epulantesque reperit, et funditus extinguit. Quid est quod aegyptius Amalechita puer in itinere lassatus residet, nisi quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus, dispectusque relinquitur: ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat? Hos ergo eligit Deus, quos despicit mundus; quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum.( Luc. XV, 13) Is enim qui patrem reliquit, et partem substantiae, quam perceperat, prodige expendit, postquam esurire coepit, in se reversus dixit: Quam multi mercenarii patris mei abundant panibus? longe quippe a se recesserat, quando peccavit, et si non esurisset, in semetipso( Id est: in semetipsum) minime redisset; qui postquam terrenis rebus indiguit, tunc cogitare coepit quid de spiritualibus amisit. Infirmi ergo quique, atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent, ubi delectentur. Quod bene jam dictus Amalechitarum puer ille designat, quia Amalechitis praedantibus, atque currentibus aeger remansit in via, et fame, sitique aruit: quem tamen David invenit, ei cibum potumque praebuit: qui illico convalescens dux David factus, convivantes Amalechitas reperit, et eos qui se debilem relinquerant, cum magna fortitudine prostravit: Amalechitae quippe populus lambiens vocatur. Et quid per lambientem populum, nisi mentes saeculares designantur? quae terrena cuncta ambiendo, quasi lambiunt, dum solis temporalibus delectantur. Quasi enim populus lambiens praedam facit, dum terrena diligens, lucra de alienis damnis congregat. Sed puer aegyptius aeger in via relinquitur, quia peccator quisque, dum infirmari ab hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus in despectum venit, quem tamen David invenit, eique cibum et potum tribuit, quia manu fortis Dominus abjecta mundi non despicit, et plerumque eos, qui sequi mundum minime valent, et quasi in via remanent, ad amoris sui gratiam convertit, eisque verbi sui cibum porrigit, et quasi duces sibi in via dirigit, dum suos etiam praedicatores facit: dum enim Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super hostes ducunt: qui convivantes Amalechitas, velut David, gladio feriunt, quia superbos quosque, qui se in mundo dispexerant, Domini virtute prosternunt. Puer ergo aegyptius, qui in via remanserat, Amalechitas interfecit, quia plerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius cum saecularibus in hoc mundo currere non valebant.
2.66
« Post mortem autem Samuelis, congregati sunt Philistiim contra Israel: consuluitque Saul Dominum, et non respondit ei. Quaesivit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem: statimque suscitatus ait ad eum: Quare inquietasti me, ut suscitarer, etc. Quaeritur secundum historiam utrum pythonissa ipsum prophetam de inferno evocaverit; an aliquam imaginariam illusionem fallacia daemonum factam. De qua quaestione beatae memoriae Augustinus episcopus Simpliciano episcopo Mediolanensi ita scripsit: Inquiris, inquam, utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuel a Saule videretur, et loqueretur cum eo. Sed multo majoris miraculi est, quod ipse Satanas princeps immundorum omnium spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum Job justissimum virum, qui etiam Apostolos tentandos petiit; aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam voluerit creaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas loquitur, nec propterea magni meriti est, cui loquitur Deus: interest enim quid loquatur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad salutem, et cum multis nocentibus loquitur, quos jubet interfici. Si ergo hinc propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio, quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit. Omnibus enim sanctis Deus creator, et sanctificator longe utique major est. Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum receptaculis revocare, nonne magis mirandum est, quod Satanas ipsum Dominum assumpsit, et constituit supra pinnam templi? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo Samueli factum est, ut excitaretur, similiter latet. Nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum, unde voluit assumendum, et, ubi voluit, constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Judaeis, quamquam perversis atque immundis, et facta diaboli facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi, atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse, ut non invitus, nec dominante, atque subjugante magica potentia, sed volens, atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae pythonissam illam, et Samuelem latebat, consentiret spiritus Prophetae sancti, se ostendi aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis a malis vivis evocata, si venerit, amittere videatur dignitatem suam, cum et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, et agant cum eis, quod officium postulat aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suae, et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu, vel necessitate tractatis.
2.67
« Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus, et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt, sicut omnia, quae pinguntur, atque finguntur ex aliqua parte materiae metalli, aut ligni, vel cujusque rei aptae, ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur in somnis, et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. Quis enim est, qui hominem pictum dubitet vocare hominem? quando quidem, et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaeque nomina incunctanter adhibemus; velut cum intuentes tabulam, aut parietem dicimus: Ille Cicero est: ille Sallustius: ille Achilles: ille Hector: hoc flumen Simois: illa Roma; cum aliud nihil sit quam pictae imagines. Unde Cherubim cum sint coelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperavit Deus, super arcam testamenti magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubim illae quoque effigies vocitantur. Item quisquis videt somnium, non dicet: Vidi imaginem Augustini, aut Simpliciani, sed vidi Augustinum, aut Simplicianum: cum eo tempore, quo tale aliquid videt, nos ignoremus; usque adeo manifestum est, non ipsos homines, sed imagines videri; et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis, et boves, non spicarum, aut bovum imagines. Si igitur liquido constat hominibus earum rerum, quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, nil mirum est, quod Scriptura dicat Samuelem visum, etiam si forte imago Samuelis apparuit, machinamento ejus, qui transfigurat se velut Angelum lucis, et ministros suos velut minsitros justitiae.
2.68
« Jam vero, si illud movet quomodo, et a maligno spiritu Sauli vera praedicta sint, potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverunt Christum, quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus, etiam per infimos, infernosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat, atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens Deus, ut justus, ad eorum poenam quibus ista praedicuntur, ut malum, quod eis impendet, antequam veniat praenoscendo patiantur, occulto apparatu mysteriorum suorum, etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat: ut quod audiunt ab Angelis, praenuntient hominibus: tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus, atque moderator vel jubet, vel sinit. Unde etiam spiritus pythonicus in Actibus Apostolorum attestatur Paulo Apostolo, et Evangelista esse conatur. Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerint, non docendi magis, quam decipiendi fine praenuntiant: et forte hoc est, quod cum illa imago Samuelis Saulem praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est: magno quippe intervallo, post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, cum Dominus inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum, qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur: aut si propterea Samuel Sauli dixit: mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo praenuntiabat; perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum, habere exitum jam lectionem, qui non sit contra fidem: nisi forte profundiore, et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum, vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse, vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocatam, vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed agnosci. Et si potest; utrum etiam justi anima, non quidem cogatur magicis, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans; ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus Scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso, imaginaria simulatio Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam, sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia Satanae atque imaginum simulandarum, callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno spiritu pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur.
2.69
« Igitur exorto praelio percusserunt Philistaei Israel plaga magna: et mortuus est Saul, et Jonathan filius ejus.» Evadens autem quidam venit ad David in Sicelech, et nuntiavit David plagam magnam, quae facta est in populo: insuper etiam mentiendo addidit, quod ille percussisset Saul et filium ejus. At David Christum Domini vindicans jussit eum occidere: planxit David hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus.« Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum. Hoc ideo fecit, ut quia Philistaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Quod vero sequitur: sicut scriptum est in libro justorum; ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est, neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium, vel quod in libro dierum dicitur: reliqua vero opera Salomonis, priorum, et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan Prophetae, et in libris Ahiae Silonitis: in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat, et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata, inter alias provinciae opes hostili igne consumpta est, ex qua pauci, qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae Pontificis, et Prophetae sunt industria restaurati: unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi: velox videlicet, quod promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebraei habebant, reperit, et in epistola regis Persarum Artaxerses Rex regum Ezrae Sacerdoti scribae legis Dei coeli doctissimo, salutem.»
2.70
Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos: neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. Sciri debet, quia veraciter Saul, qui post unctionem sancti chrismatis, a quo et Christus Domini vocatus est, ab hostibus occidi meruit, mortem veri Christi, quam sine culpa subire dignatus est, insinuat. Montes quoque Gelboe, in quibus interiit, superbos Judaicae plebis conatus, quibus contra victorem vitae rebellabant, insinuant. Unde bene Gelboe volutatio, sive decursus interpretatur: volutabantur enim in sorde peccatorum juxta illud proverbiorum: et sus lota in volutabro luti; atque a rectitudine viae salutaris aberrantes, jam jamque ad inferiora, hoc est hujus saeculi desideria foeda decurrebant, ob quorum desiderium regem coeli et terrae in mortem tradere non dubitabant, propter quod eis merito optatur, ne rorem de coelo, pluviamve suscipiant, quod hodie rebus ipsis videmus expletum in eis, quod illos gratia coelestis deserens ad plebem gentium translata est; quod etiam Isaias sub figura vineae futurum illis ex persona Domini comminatus est, dicens: et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. Quod est aperte dicere: Apostolis atque Apostolicis viris omnibus mandabo, ne illis ultra verbum vitae praedicent, sed irrigatione verbi coelestis, quod a se repulerunt, indignos in sua sterilitate vacuos, ac perpetuo igni comburendos relinquant.« De quibus, et bene dicitur: ut agri primitiarum esse non possint: superbe quippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non ferunt; quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt: sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in fine mundi, Judaeos, quos invenerit, suscipiet, et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel, quasi arena maris, reliquiae salvae fient. Possunt enim idcirco Gelboe montes ore Prophetae maledici, ut dum fructus ex arescente terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam accipiant, qui apud se, mortem regis suscipere, iniquitate sua exigente, meruissent.» Nec tibi absurdum videri debet, ut mala reproborum acta, boni aliquid significent: aut rursum bona justorum opera in contraria significatione ponantur; lege enim Moralia sancti Papae Gregorii, ubi exposuit, quomodo beatus Job maledixit diei suo dicens: Pereat dies, in qua natus sum, etc., et videbis quia usitatissimum est in Scripturis, ut et bona in malorum significatione, et in sanctificatione bonorum mala hominum gesta accipiantur. Denique Uriam fidelissimum David regis militem ad piissima atque innocentissima ejus opera, vel dicta in mala significatione, et contra ipsum David in maximo suo scelere in bona accipiendum interpretantur: alioquin si non et per mala bonum, et malum significari per bona posset, nunquam liceret nigro atramento nomen Dei, sed semper lucido auro debere scribi, quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, nec rursum in titulis Psalmorum nomen Absalon, et Doech hominum reproborum minio fulgente, sed solo atramenti colore deceret adscribi. Sicut ergo in paginis librorum quovis colore, et mala possumus, et bona absque ulla reprehensione figurare, ita etiam in parte significationum, per quaelibet hominum gesta, et bona rectissime, et mala possunt exprimi: quamvis, et multo saepius contingat, et multo dulcius audiatur, bona per bona, et mala figurari per mala. Sicut autem in pictura parietum, neque obscurum Aethiopem candido, neque candidi corporis, sive capilli, Saxonem atro decet colore depingi, ita in retributione meritorum juxta suum quisque opus recipiet, ac qualis erit actu, talis etiam parebit in judicio; neque omnino ad rem quid quisque figurarit, sed quid egerit pertinebit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).