Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Quaestiones super libros Regum
Regu 4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8812 Qusulir3
4.1
INCIPIT PRAEFATIO LIBRI II.
4.1
« Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cujus semini, et gentem Israeliticam secundum carnem, et omnes gentes deberi secundum fidem, Deo pollicente didicimus; quemadmodum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei civitas indicavit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum David factus est finis, nunc ab eodem regno, quanto suscepto operi sufficere videtur, caetera, quae sequuntur, attingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captivus in Babiloniam duceretur, atque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam, post septuaginta annos reversis Israelitis, Dei domus instauraretur, totum est Prophetarum tempus. Quamvis enim et ipsum Noe Patriarcham, in cujus diebus universa diluvio terra deleta est, et alios supra, et infra usque ad hoc tempus, quo reges in populo Dei esse coeperunt, propter quaedam per eos futura, sive quo quomodo significata, sive praedicta, quae pertinerent ad civitatem Dei, regnumque coelorum, non immerito possumus appellare prophetas; praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, sicut Moysen, tamen dies Prophetarum praecipue, maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et Saulem prius, et eo reprobato, ipsum David, Deo praecipiente unxit in regem, de cujus stirpe caeteri succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a Prophetis sunt praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus, et nascendo succedentibus suis membris, civitas Dei, per ista curreret tempora, si omnia velim commemorare, in immensum pergitur. Primum, quia ipsa Scriptura, quae per ordinem reges, eorumque facta, et eventa digerens, videtur tanquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adjuvante Dei Spiritu considerata tractetur, vel magis, vel certe non minus praenuntiandis futuris, quam praeteritis enuntiandis invenietur intenta: et hoc perscrutando indagare, ac differendo monstrare, quam sit operosum, atque prolixum, et quam multis indignum voluminibus quis ignorat, qui haec vel mediocriter cogitat? Deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo, regnoque coelorum, quae civitas Dei est, ut ad hoc aperiendum major sit disputatio necessaria, quam hujus operis modus flagitat. Proinde ita si potuero, stylo moderabor meo, ut huic operi in Dei voluntate peragendo, nec ea, quae supersint, dicam, nec ea, quae satis sunt, praetermittam.
4.2
Erat ergo jam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel secundum carnem, atque ibi non solum utendo, ac possidendo civitates adversariorum, verum etiam reges habendo, regnare jam coeperat, impletis de ipso populo promissionibus Dei jam magna ex parte: non solum quae illis tribus Patribus, Abraham, Isaac, et Jacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, verum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de servitute Aegyptia est liberatus, et per quem cuncta praeterita revelata sunt temporibus ejus, cum populum per eremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem ducem Jesum Nave, per quem populus ille in promissionis inductus est terram, expugnatisque gentibus, eam duodecim tribubus, quibus jusserat Deus, divisit et mortuus est: neque post illum toto tempore Judicum impleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan, a quodam flumine Aegypti, usque ad flumen magnum Eufraten. Nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed expectabatur implendum. Impletum est autem per David et ejus filium Salomonem: cujus regnum tanto, quanto promissum fuerat spatio, dilatatum est; universos quippe illos subdiderunt, tributariosque fecerunt. Sic ergo in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil inde superesset, quo terrena illa Dei promissio non compleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem attinet temporalem, prosperitatis successione inconcusso statu, usque ad mortalis hujus saeculi terminum gens permaneret hebraea, si Domini Dei sui legibus obediret. Sed quoniam Deus noverat hoc eam non esse facturam, usus est etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos, et ammonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos ammoneri oportebat. In quibus alteram promissionem revelato novo testamento, per Incarnationem Christi fuerat impleturus. Quo circa sicut oracula illa divina ad Abraham, Isaac, et Jacob, et quaecumque alia signa, vel dicta prophetica in sacris litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam caeterae ab isto Regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim vero ad illud semen ejus, in quo benedicuntur omnes gentes cohaeredes Christi per testamentum novum, ad possidendam vitam aeternam, regnumque coelorum. Partim ergo ad ancillam, quae in servitute generat, id est terrenam Hierusalem, quae servit cum filiis suis, partim vero ad liberam civitatem Dei, id est veram Hierusalem aeternam in coelis, cujus filii homines secundum Deum viventes peregrinantur in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere intelliguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate. Tripartita itaque reperiuntur eloquia Prophetarum: siquidem aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad coelestem, nonnulla ad utramque.»
4.3
Post mortem Saul venerunt viri Juda, et unxerunt David in Hebron, ut regnaret super domum Juda: et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul; misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum Domino viro Saul, et sepelistis eum, et nunc retribuet quidem vobis misericordiam, et veritatem.« Cur ergo isti, qui Saulem, et ejus filium sepelierunt, misericordiam fecisse dicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur corda miserantium, quando ea dolent in mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu, quo nemo unquam carnem suam odio habet, nolunt fieri post mortem suam corporibus suis, et quod sibi exhiberi volunt, quando sensuri non sunt, aliis non sentientibus curant exhibere dum sentiunt.»
4.4
David uncto super domum Judam rege, Abner filius Ner Hisboseth filium Saul regem constituit super universum Israel: egressusque est Abner filius Ner cum pueris Hisboseth de castris Gabaon. Porro Joab filius Sarviae cum pueris David egressi de Hebron concitaverunt bellum juxta piscinam Gabaon, et persequebatur Asahel Abner. Locutusque est Abner ad Asael, dicens: Recede; noli me sequi, ne compellar confodere te in terram. Qui contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum, et mortuus est.« Cujus Asael typum tenuit, nisi eorum quos vehementer arripiens furor in praeceps ducit? qui in eodem furoris impetu tanto caute declinandi sunt, quanto et insane rapiuntur. Unde et Abner, qui sermone nostro patris lucerna dicitur, fugit, quia doctorum lingua, quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire, sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, et quasi Asael persequi et insanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes reprimere conantur nequaquam se in furore erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant, quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum pungant. Unde et Abner cum contra persequentem subsistit, non eum recta, sed aversa hasta transforavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu apertae increpationis obviare: aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex quibusdam tangere et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occubuit, quia commotae mentes, dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo quo se erexerant, statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.»
4.5
Igitur venientes filii Remmon Berothitae, Rechab et Bahana ingressi sunt fervente die in domum Hisboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit; assumentes spicas tritici latenter ingressi sunt et percusserunt eum in inguine.« Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo, virtutes a vitiis separat: quae, si obdormierit in mortem proprii Domini, insidiatores admittit, quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit: qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt, atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt: in inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Hisboseth iste morte succumberet, si non ad ingressum domus, mulierem, id est ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque, vigilisque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somniis opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene Hisboseth appellatus est, qui custode femina hostilibus gladiis nudatur: Hisboseth quippe vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est qui fortis mentis custodia munitus non est, qui dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota itaque virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis.»
4.6
Congregavit autem David omnes electos ex Israel triginta millia: surrexitque et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubim super eam. Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia Dominus Ecclesiam primitivam ex Israel instituit: non quidem omnem Israel, sed electos quosque sibi consocians: Non enim omnes, qui ex Israel, ii sunt Israelitae, sed filii promissionis deputantur in semine.« Qui triginta millia fuisse referuntur, id est fidei operis et spei firmitate perfecti: tria enim propter confessionem sanctae Trinitatis ad fidem pertinent; decem propter Decalogum legis, ad opera; mille propter sui perfectionem ad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut numerus millenario major nullus est. Et si enim decem millia, si triginta millia, si etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendes, sed vel per se, vel per minores numeros saepius ducendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta per mille multiplica, ut fides, quae per dilectionem operatur, non alibi quam in coelis retributionem speret. Electi ergo ex Israel populos recte credentes, operantes, sperantes insinuant. Viri autem Juda, qui erant cum David, ipsos populos et doctores, qui lateri Christi quasi familiares adhaerebant, indicant, quo utroque stipatus exercitu, Domini arcam adducere, id est Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt, cordibus inserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis in baptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus conservandum mandetur.
4.7
« Erat quidem prius arca in domo Aminadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante Incarnationis Dominicae tempus florebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Aminadab enim, qui interpretatur pater meus spontaneus,( additur et) vel Abraham patrem fidei,( et) vel Moysen legislatorem significabat, qui utique in Gabaa custodit arcam, quia sublimi virtutis exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus in civitate Cariathiarim. Elata ergo foris arca ludebat David, et omnis Israel coram Domino diversis musicorum generibus, quia mox inchoante novae gratiae praeconio Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes humilitatis, omnes invitat, dicens: Qui mihi ministrat me sequatur: alii dando per spiritum sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam curationum, etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachor( Nachon), id est, aream praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate consecrandam, de qua Joannes ait: Et permundabit aream suam. Ibi sacerdos, qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat, dumque legem vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiam tollit.
4.8
« Et tenuit, inquit, eam, quoniam calcitrabant boves. Boves quippe calcitrare, est praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias, circumcisionem victimasque spiritualiter interpretari, quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebant fratres: quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri, et de quibus Jacobus ad Paulum: Vides, inquit, frater, quod millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemalutores sunt legis
4.9
« Ob causam ergo sacerdotis occisi David noluit diverti ad se arcam Domini in civitatem David, sed divertit eam in domum Obethedom Gethaei, quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita et non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentes imbuendas sunt missi. Unde et locus areae Nachor, quae gentium fidem Domini gratiae praeparatam demonstrat, percussio Oza nuncupatur, videlicet quia illorum delicto salus contigit gentibus. Obethedom namque interpretatur serviens homo: ille est utique de quo Dominus ad Patrem: Constitues, inquit, me in caput gentium, populusque quem non cognovi servivit mihi. Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem praemittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi; nomen quoque urbis congruit: Geth enim interpretatur torcular, significans crucem, in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est; a qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cui dicitur: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.
4.10
« Tres autem menses, quibus ibidem arca demoratur, fides, spes et charitas est. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibus ad perfectionem perveniunt. Hi menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus, Enoch et Elia praedicantibus, convertet corda patrum in filios.
4.11
« Boves et arietes immolans, hoc est, eos qui aream Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suae Incarnationis et passionis exemplum eatenus Judaeis non creditum palam manifestans: hoc enim significat quod et ipse David accinctus erat Ephot lineo; nam linum quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem vestis pervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus et ad arcae coelestis introitum hymnos resonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest, quin etiam e speculis David humiliatum despicit, quia credentibus in mundi finem Judaeis, erunt nonnulli qui Christum professione, sed opere sequantur Antichristum: quibus merito congruit quod eadem Michol ob figurandam instabilitatem carnalium, aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed filia Saul appellatur, quia qui fide tenus Christo serviunt non illius regno coronandi, sed persecutorum ejus, quos imitaverunt, anathemate damnandi. Verum pravi succenseant, humilitatem Ecclesiae contemnant, nihilominus arca Domini suum locum ingreditur.
4.12
« Ponitur in medio tabernaculi quod tetenderat ei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium, quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino, id est, fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Qui in exemplum David fideles humilesque benedicens salubris mysterii pascit alimentis. Partitur singulis collyridam panis unam, illius utique qui de coelo descendit, et dat vitam huic mundo. Et assaturam bubulae carnis unam, illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente ad patrem filio juniore mactatus et igne passionis assatus est, dicens: Exaruit velut testa virtus mea. Et similam frixam oleo, carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae salutis uberrimam dilectionem, crucis sartagine tostam. Et merito una panis collyrida, et una carnis assatura datur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et pater omnium. Aliter haec munera fideles accipiunt, quando unus panis et unum corpus multi sumus in Christo, et suae carnis singuli lasciviam castigantes ac servituti subjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt, nec non et fructus operum bonorum, oleo misericordiae pinguissimo compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullos concepti seminis fructus dat: quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis prole diem perpetuae mortis exspectant.» In hac historia beati regis et prophetae David, qua arcam Dei adduxisse narratur, moraliter humilitas approbata, superbia damnata et temeritas vindicata monstratur, quia et ipse David coram arca Domini humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit: et conjux, quae eamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis poenas luit. Intueri enim libet quanta virtutum munera David percipiat, atque in his omnibus, quam fortiter se humilitate servabat.« Quem enim non extolleret ora leonum frangere? ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi,( XVI, 12, et XVIII, 28) reprobato rege ad regni gubernacula ungi timendum cunctis uno lapide Goliam sternere( XVI, 50), a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare,( XVIII, 27) promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere? Et tamen cum arcam Dei Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se omnibus, admistus populis ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltum rotat. Ecce, quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sese sub Domino, et exaequando minimis et abjecta exhibendo contemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit: non se honore praelatum caeteris, ante ejus arcam, qui honorem dederat recognoscit. Coram Domino egit debilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur, ignoro: ego David plus saltantem stupeo, quam pugnantem; pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit: quem Michol filia Saul adhuc ex tumore regiae gentis insana, cum humiliatum despiceret, dicens: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris, protinus audivit: Vivit Dominus, quia ludam ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum. Et paulo post ait: Et ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, eroque humilis in oculis meis. Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare me coram Domino ingenuum per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in honoribus positi nihil se esse, nisi pulverem favillamque, perpendunt; sed tamen coram hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc, quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod sunt, dejectos se exhibendo, contemnunt; sed tamen apud se introrsus, quasi ex ipso merito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto amplius in specie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella, magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Quia enim de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit, insinuat, dicens: Ludam et vilior fiam. Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interius intumescit, adjungit: Eroque humilis in oculis meis; ac si dicat: qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Quid ergo acturi sunt, quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen in semetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis.
4.13
« Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit minores deterioresque demonstrat, qui intelligere non valent, et despiciunt vel facta vel dicta meliorum, sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quo apprehendi veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus error putatur, saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi dijudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arca significavit, quam qui casuram credens levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit. Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti, quae gestata bobus calcitrantibus inclinatur? Quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subjectorum populorum confusione concutitur, ad dispensationis condescensionem ex sola dilectione promovet. Sed in hoc quod dispensatione agitur, inclinatio ipsa fortitudinis, casus putatur imperitis. Unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionis mittunt; sed a vita protinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adjuvans manum tetendit: sed delinquens vitam perdidit, quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedam vero summa contemplantes proferunt: dumque vim vel condescensionis vel altitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Et quid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incondita locutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis, erroris lapsum putare? sed perdit vitam qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam quis sanctorum corrigere recta praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et levites idem, recte Oza dicitur, quod videlicet robustus Domini interpretatur: quia praesumptores quique, nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent.»
4.14
Post haec, cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio ejus postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum dixisset Dominus, quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus, neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: Et nunc, inquit, hoc dices servo meo David. Haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium.« Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat. Attendit enim quod dictum est: hic aedificabit mihi domum, quoniam Salomon templum illud nobile struxit, et non attendit: Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me.
4.15
« Attendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus Deos falsos, et ipsorum ab eis regem aliquando sapientem, in eamdem idololatriam seductum atque dejectum, et non audeat existimare Deum, vel hoc promisisse mendaciter, vel talem Salomonem domumque ejus futuram, non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem, jam videremus ista compleri, ne vane atque inaniter hic aliquem requiramus, sicut carnales Judaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi David promissum legunt, intelligunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est, tanta jam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium sperare se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum( Salomon quippe pacificus est Latine), et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit: sed eadem sua persona per umbram futuri, praenuntiabat etiam ipse Christum Dominum, non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum Scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans, quodam modo in eo figuram delineat futurorum. Nam praeter libros divinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagesimus primus titulo nominis ejus inscriptus est: in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christo aptissima perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat, quod in illo figura qualiscunque adumbrata sit; in isto ipsa veritas praesentata. Notum est enim quibus terminis regnum conclusum fuerit Salomonis: et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae: quod in Christo videmus impleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodem monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum Magistrum, verum etiam Dominum appellaverunt: nec ob aliud, vivente adhuc patre suo David, regnare Salomon coepit, quod nulli regum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat, non esse ipsum quem prophetia ista praesignat, quae ad ejus patrem loquitur, dicens: Et erit cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui exiet de ventre tuo, et praeparabo regnum illius. Quomodo ergo propter quod sequitur: aedificabit mihi domum, iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod procedit: cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te? Alius pacificus intelligitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus. Quolibet enim, longo interposito tempore, Jesus Christus veniret, procul dubio post mortem David regis, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus: huic enim domui dicit Apostolus, hoc est fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Propter quod in psalmo octuagesimo octavo, cujus titulus est: Intellectus ipsi Ethan Israelitae, commemorantur promissiones Dei factae regi David, sicut et in hoc libro Regum positae sunt, ita et ibi quaedam similia dicuntur, sicut est illud: Juravi David servo meo, usque in aeternum praeparabo semen tuum, etc. Illud vero quod dicit: Qui, si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saule, quem amovi a facie mea: non dixit ab eis, sed dixit ab eo. Non enim Christi ipsius, quod est caput Ecclesiae, possunt inveniri ulla peccata, quae opus esset humanibus correptionibus, servata misericordia divinitus coerceri, sed in ejus corpore ac membris, quod populus ejus est.
4.16
« Illud vero quod locutus est Deus per Nathan ad David, nullo modo praetermittendum est, ubi ait: Et ponam locum meo populo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui judices super populum meum Israel. Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo, et in hac terra sperat, insipienter facit. An quispiam putabit in pace regis Salomonis id esse completum: pacem quippe illam Scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat? sed huic suspicioni vigilanter occursum est, cum posteaquam dictum est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, continuo subjunctum est: sicut ab initio in diebus quibus constitui judices super populum meum Israel. Judices namque, priusquam reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena per intervalla temporum, quibus leguntur pacem alternasse cum bellis: et inveniunt illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos. Nam sub eo judice, qui est appellatus Aoth, octoginta anni pacis fuerunt. Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur: multo minus utique cujuslibet regis alterius: non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnavit: nec unquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit, ne hostibus subderetur: quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut hujus vitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste, qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est, aeternisque debetur in matre Hierusalem libera, ubi erit veraciter populus Israel: hoc enim nomen interpretatur videns Deum: cujus praemii desiderio pia per fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.
4.17
Nuntiante verba haec Nathan ad David, ingressus est rex David, et sedit coram Domino.« Quid aliud in hac sessione intelligendum est, nisi quia sedit in conspectu Domini, sive ubi erat area testamenti, per quam sacratior et commendatior quaedam praesentia Domini accipi potest, sive quia oraturus sedit: quod non fit recte, nisi in conspectu Dei, hoc est in intimis cordis. Potest enim et sic accipi, quod dictum est, ante Dominum, ubi nullus esset hominum, qui audiret orantem. Sive ergo propter arcam testamenti, sive propter secretum locum, et remotum ab arbitris, sive propter intimum cordis, ubi erat orantis affectus, convenienter dictum est: sedit ante Dominum: nisi forte quod sedens oravit, hoc movet: cum et spiritus Heliae hoc fecerit, quando pluviam orando impetravit. Quibus admonemur exemplis, non esse praescriptum, quomodo corpus constituatur ad orandum, dum animus Deo praesens peragat intentionem suam. Nam et stantes oramus, sicut scriptum est: publicanus autem de longe stabat, et fixis genibus, sicut in Actibus apostolorum legimus, et sedentes sicut, ecce David, et Helias. Nisi autem etiam jacentes oraremus, non scriptum esset in psalmis: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo. Cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut ei occurrerit accommodata pro tempore positio corporis ad movendum animum. Cum autem non quaeritur, sed infertur appetitus orandi, hoc est cum aliquid repente venit in mentem, quo supplicandi moveatur affectus gemitibus inenarrabilibus, quocunque modo invenerit hominem, non est utique differenda oratio, ut quaeramus, quo secedamus, aut ubi stemus, aut ubi prosternamur: gignit enim sibi mentis intentio solitudinem, et saepe etiam obliviscitur se, vel quam coeli partem, vel in qua positione corporis membra illud tempus invenerit.
4.18
« Fecit quoque David sibi nomen, cum reverteretur capta Syria in valle salinarum, caesis duodecim millibus. Quid de percussa multitudine ad David in salinarum valle signatur, nisi quia Redemptor noster suae videlicet districtionis examine, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati saporis extinguit.»
4.19
Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius ejus pro eo: dixitque David: faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitum. Cum autem venissent servi David in terra filiorum Ammon, dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores, et non ideo, ut investigaret et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te? Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum, et praecidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. Quod cum nuntiatum fuisset David, misit in occursum eorum; erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David: manete in Jerico, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini. Sicut enim Hanon rex Ammonitarum servos David ad se missos deturpavit, atque ludibriter fedatos ad eumdem David remisit, ita et diabolus princeps hujus mundi plerosque religiosos per subripientia vitia deturpare consuevit, qui dum eorum latentia mala, in aperta et flagitiosa, perpetrataque luxuria detegit, quasi eorum indumentis usque ad nates abscissis nudos a dignitate castitatis derelinquit: et dum pristinam eorum fortitudinem eripit, velut barbam radit. Quos tamen verus David, Dominus scilicet, et Salvator noster, clementi respectu a poenitentiae indulgentia non excludit: quos et in Jerico( hoc est sub anathemate poenitentiae) residere jubet, donec sacramenta spiritualia, et fortitudinem mentis, quae peccando perdiderunt, satisfaciendo recipiant; et sic demum in conspectu ejus stare valeant.
4.20
Factum est, dum resurgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae, vidit mulierem se lavantem, mittensque tulit eam, et dormivit cum ea, quae concepit. Cumque cognovisset David, misit ad Joab dicens: mitte ad me Uriam Aethaeum. Veniens Urias ad David...... misit epistolam David per Uriam ad Joab, ut poneret Uriam ubi fortissimum praelium erat: fecitque Joab ita: et mortuus est Urias Ethaeus.« Plerumque quaedam res per historiam virtus est, per significationem culpa: sicut aliquando res gesta in causa facta, damnatio est, in scripto autem prophetia virtutis: quod utrumque citius ostendimus, cum hujus sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda in medium deducimus. Quis namque audiens non solum fidelium, sed etiam infidelium, non omnimode testatur, quod David in solario deambulans, Bersabee Uriae concupivit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet, et pedes lavare: qui protinus respondit dicens: arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas, per quas mori debebat, tradidit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus, de quo scriptum est: in sole posuit tabernaculum suum? Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur: quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritualis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat? cujus nomen interpretatum dicitur: lux mea Dei; Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur; sed huic David uxorem abstulit, sibique conjunxit, quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor noster apparens, dum de se spiritualiter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibique conjunxit, quia se per illam praedicari declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet, pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens, Judaico populo praecepit, ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat, ut spiritualiter mandata legis intelligat, ut post tantam duritiem praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non posset: ac si Judaicus populus dicat: ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, quia praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem, David ad mensam vocat: quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritualia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur, quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur. Dum enim mandata legis detinens, implere renititur, ipse nimirum defert judicium, unde damnetur. Quid ergo per factum istud David, scelestius? Quid Uria mundius dici potest? sed rursus per mysterium quid David sacrius? Quid Uria infidelius invenitur? quando et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam in prophetia exprimit culpam?..... Virtus namque sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut in mysterio non contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.
4.21
« Ad hoc enim in Scriptura sacra virorum talium, id est David, et Petri, peccata sunt indicata, ut cautela minorum sit ruina majorum: ad hoc vero utrorumque illic, et poenitentia insinuatur, et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo, David cadente, nemo superbiat: de lapsu etiam suo, David surgente, nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura eodem verbo superbos premit, quo verbo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum! quod uno, eodemque ordine positum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit. De majorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia et superbientes reprimit, et ne ad desperationem corruamus, fulcit. Sed quia exigente causa, David ad medium deducto, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus movetur, cur omnipotens Deus eos, quos in perpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritualium culmen assumit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit? Unde quia satisfieri citius credimus, breviter respondemus, nonnulli enim per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitium cadunt; sed tamen quomodo ceciderunt, non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, exterius etiam saevire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita, et deliberata elatione peccare: sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur. Luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque, ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes, ex aperto casu malum culpae latentis erubescant: et tunc etiam majora corrigunt, cum prostrati in minimis gravius confunduntur: reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderant. Pia ergo Domini dispensatione laxatus nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit, et dum plus percutit, inde eum, quem ceperat, amittit: atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet intra munitum gratiae sinum, quanto Deus misericordiae favore nos continet. Ecce qui de virtute se extollit, per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid enim virtus, nisi medicamentum? Et quid est vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum; ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum: ille vitiorum illecebras assumit in artem virtutum, et salutis statum percutit, ut servet: ut qui humilitatem currentes fugimus, saluti cadentes haereamus. Sed inter haec sciendum est, quod plerique hominum, quo in multis corruunt, arctius ligantur: cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit, ut concidant, ex alio quoque ligat, ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat, et si jam( jam se in aliquo) in se aliquid deliquisse perpendit, saltim per culpam ad culpam pertrahi pertimescat: ut studiose vitentur vulnera, quibus frequenter interficitur, quia valde rarum est, quod hostis noster electorum salutem etiam vulneribus servet. Erudiendos enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit; sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus apostolus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus est: sed ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei, quia adversarius noster inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exerceat iram nequissimae voluntatis suae.
4.22
His ita gestis, misit Dominus Nathan ad David. Veniens Nathan proposuit similitudinem de divite et paupere: Unus habens oves, et boves, alter tantummodo ovem unam: hanc unam ovem pauperis tulit dives. Audito David indignatus ait adversus hominem illum: vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc. Dixit autem Nathan ad David: tu es ille vir. Et dixit David ad Nathan: peccavi Domino: dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris.« Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omnia quae de eodem peccato per Prophetam Domini dicta sunt, postmodum toleravit? sed procul dubio Dominus delictum sine ultione non deserit: aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur: quia nullatenus sine vindicta laxatur. Sic David audire post confessionem meruit: Dominus transtulit peccatum, et tamen multis post cruciatibus afflictus, ac fugiens reatum culpae quam perpetraverat, exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvit, sed tamen reatum ejusdem culpae diluentis absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra, sive per nos, seu per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult vindicari.
4.23
Quod vero dicit, duo homines erant in civitate una: Urias, et David intelligitur, et addisce personas. Pauperculi ovem mulierem dicit: hoc est uxorem ejus, quae adulterata est, quae de mensa ejus vescebatur, et de calice ejus potabat, et in gremio ejus cubabat. Considera pauperem, incentiva pietatis habere: in divitibus autem fulcimina multa, superbiam: apud pauperes uxor, et ancilla, et ministra est: et procreat filios, et ipsa mater, et nutrix est: apud divites autem non est ita. Sed cum generavit filium, statim eum tradit foris: et pietatis insignia abscidit superbia. Erubescit fieri nutrix, quae facta est mater. Quomodo ergo in gremio ejus cubabat? Auxit parabolam narratione pietatis. Venit ergo peregrinus homo ad regem illum. Quis itaque est peregrinus? concupiscentia videlicet. Ut ergo illius ostenderet castitatem, peregrinam concupiscentiam nominavit. Nunquam enim alienas nuptias dissipavit: neque iniquis conspexit oculis, sed percussus in illa muliere perdidit castitatem: quia paululum remissiorem se reddiderat securitate pacis. Venit peregrinus; iniqua, et agrestis concupiscentia: ad illum divitem venit. Ille non accepit de gregibus, aut armentis suis, ut peregrino pararet epulas, sed misit et rapuit ovem pauperis, quae in sinu ejus cubitabat, et de mensa edebat. Cum haec igitur audisset rex David, iratus est valde adversus hominem illum, et dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir ille qui fecit hoc. Ovem reddet in quadruplum, et ipse gladio punietur. O judicii supereffluentem justitiam! non erat amoris fibra, ut juste non diceret. Jubet quidem in quadruplum secundum legem: lex enim praecipit furantem quadrupli restitutione vinciri: iste autem, et legem est praetergressus; jubet siquidem et ipsum interimi, et quadruplum obnoxium detineri. Prompsit itaque sententiam, et judicium eliminatum. Cum hoc audisset Propheta, jactabat omnem umbram imaginis, et in medium profert gladium, et cum fiducia dicit: Tu es Rex, qui hoc opus fecisti. O secure, non gladio secans sensum doloris, sed in compendio accusationis. Cum hoc oportuit, occultavit narrationem: cum vero tempus invenit, statim percussit et abscidit sine grandi plagae vulnere, sed hoc solummodo dicens: tu es Rex: at ille velociter ad conscientiam rediens, tanquam fidelis et idoneus servus, culpam simpliciter confitetur, et dicit: Peccavi Domino, et Propheta respondit: Dominus transtulit peccatum tuum. Velox confessio: velocior medicina: facto peccavit: verbo poenituit: annuit Deus: et correptio facta est; vulnus aperuit et sanitas redit; sed non fuit his Propheta contentus, nam post correptionem, post poenitentiam, post emendationem, post peccatorum absolutionem, psalmum ob hanc causam conseripsit, ita ut etiam posterae generationis fiat illius passio, medicina; ut illius naufragium sit aliis portus: et quibus ille vulneratus, emendavit, alii in iisdem incidentes; ipsa possint uti medicina, et emendatione sanari.
4.24
Fugiens David Absalon filium suum, nudisque pedibus incedens transgressus est torrentem Cedron, et cunctus populus cum eo, et pervenerunt usque Bahurim. Ecce egressus Semei, filius Gera de cognatione domus Saul, mittens lapides, maledicebat Regem dicens: egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial.« Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compungitur, sancto desiderio de imis ad summa evehi, supernae contemplationis penna festinat, haec beati regis David, et aliorum sanctorum praecedentium Patrum gesta, ubi aliquid injuste perpessi sunt, ante mentis oculos ponat, atque in eis se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti titillat ex vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat, vel donorum praecedentium consolatione restringat, vel etiam imitatione, ut dictum est, Patrum praecedentium provocetur ad melius. Quod necesse est ut, sicut proposuimus exemplis evidentioribus, approbemus. Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno intelligat: quisquis verborum contumeliis pressus cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat: quia cum Semei conviciis urgeretur, et armati proceres ulcisci contenderent, ait: Quid mihi et vobis est, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim praecepit ei, ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere, quare sic fecit? Et paulo post: Dimitte eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini: si forte respiciat Dominus afflictionem meam: et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. Quibus profecto verbis indicat, quia perpetrato Bersabee scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum, malum, quod perpetravit, et contumeliosa verba, non tam convicia, quam adjutoria credidit, quibus se purgari, sibique misereri posse judicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur, quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus, quia pejus est, quod meremur: sicque fit, ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, quarum interventu Deo judice, poena gravior declinari posse confiditur.
4.25
« Illud vero quid significet, quod parricida filius Absalon patrem insequens, primo pater ejus declinans fugit ante faciem ejus securus de victoria, qui aspiciebat imperium perire: quem etiam flevit magno luctu, et deploravit exitum parricidae. Scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum se filii. Et quoniam scriptum est de populo Jerusalem: Filios nutrivi, et exsultavi, ipsi vero spreverunt me, filius ergo ejus impius significatur tropice, id est populus Judaicus, qui eum tradidit: Absalon autem, sicut quidam interpretatur, intelligitur patris pax. Quod mirum videtur in historia quemadmodum patris pax possit intelligi, qui patrem bello persecutus est. Sed qui diligenter ad allegoriam intendunt, inspiciunt Absalon esse Jerusalem, quae etiam et ipsa pax interpretatur, a cujus facie Christus fugit, quando eam patiendo deserens, in gentibus per fidem successit. Alii Absalon, Judam traditorem accipiunt, quem tanta et tam( miseranda) miranda patientia Christus pertulit tanquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret: cum adhibuit ad convivium, in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit, Quod denique in ipsa traditione, et osculum accepit, bene intelligitur Christum pacem exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur: et ideo Absalon patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit.
4.26
« Sed fortasse quis dicat, si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse scribitur: cum has res Christus et horrescat, et damnet? hoc enim in prophetia fiebat. Multae enim uxores David, multarum gentium et nationum imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio jungentur: concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae sub Christi nominis titulo manere se gloriantur. Sed quia propter carnalia lucra sectantur Christum, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges, si plures habent uxores, vel concubinas, crimen est: quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur: at nunc, quia figurae transierunt, venia nulla datur.»
4.27
Percusso Absalon, cum reversus esset David in Jerusalem, dixit Amasae, ut congregaret omnes viros Juda in diem tertium, et constitueret eum principem pro Joab. Morante Amasa extra placitum, praecepit David Joab, et Abisai, ut irent et apprehenderent Sibam filium Bochri. Cumque invenisset Joab in Gabaon, Joab tenuit manu dextera mentum Amasae, quasi osculans eum, qui percussit eum in latere, et mortuus est.« Quid est quod Joab mentum Amasae dextra tenuit, sed sinistram ad gladium latenter mittens, ejus viscera effudit? nisi hoc, quod patenter datur intelligi. Dextra namque mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri: sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.
4.28
« Sequitur psalmus septimus decimus, et merito quaeritur, cur solus iste psalmus in libris Regum reperiatur conscriptus: nec immerito psalmus iste regnorum libris solus invenitur, quia regnum illud significatur, ubi adversarium non habemus. Titulus enim ejus est: in die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul. Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David, qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos? Unde ille persecutori, quem voce mactavit, et in suum corpus trajiciens, quodammodo manducavit: insonuit de coelo. Saule, Saule, quid me persequeris? Quando autem meretur eripere hoc corpus de manu inimicorum ejus? nisi cum et illa novissima inimica destruetur mors, ut perveniatur ad regnum Dei.»
4.29
Diligam te virtus mea.« Diligam te, Domine, per quem fortis sum.»
4.30
Domine, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.« Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te: refugi autem, quia liberasti me.»
4.31
Deus meus, adjutor meus, et sperabo in eum.« Deus meus, qui mihi adjutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut sperare in te possim.»
4.32
Protector meus, et cornu salutis meae, et redemptor meus.« Protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornu superbiae, sed te ipsum cornu, hoc est firmam celsitudinem salutis inveni: quod ut invenirem, redemisti me.»
4.33
Laudans invocavi Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.« Non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo Dominum, et non erit unde mihi noceant impietatis errores.»
4.34
Circumdederunt me dolores mortis.« Id est circumdederunt me dolores carnis. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Turbae iniquae ad tempus commotae velut flumina pluvialia cito desitura egerunt, ut conturbarent me.»
4.35
Dolores inferni circumdederunt me.« In his qui me circumdederunt, ut perderent, erant dolores invidiae, qui mortem operantur, perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt me laquei mortis. Praevenerunt me, ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem, quibus mala persuaserunt jactatione justitiae. Cujus non re, sed nomine, adversus gentes gloriantur.
4.36
Et in pressura mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam.« Et exaudivit de corde meo, in quo habitat, vocem meam. Et clamor meus in conspectu ejus. Et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo, introivit in aures ejus.»
4.37
Et commota est, et contremuit terra.« Ita clarificato filio hominis, commoti sunt, et contremuerunt peccatores. Et fundamenta montium conturbata sunt. Et superborum spes, quae in hoc saeculo fuerunt, conturbatae sunt. Et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus. Ut scilicet jam firmamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium bonorum.»
4.38
Ascendit fumus in ira ejus.« Ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minetur Deus impiis. Et ignis a facie ejus exardescit: Et flagrantia charitatis post poenitentiam de notitia ejus exardescit. Carbones succensi sunt ab eo. Qui jam mortui erant, deserti ab igne boni desiderii, ac luce justitiae, et frigidi, tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt.»
4.39
Et inclinavit coelum, et descendit.« Et humiliavit justum, ut descenderet ad hominum infirmitatem. Et caligo sub pedibus ejus. Impii enim, qui terrena sapiunt, caligine malitiae suae non cognoverunt eum: terra enim sub pedibus ejus tanquam scabellum pedum ejus.»
4.40
Et ascendit super Cherubim, et volavit.«, ut nemo ad Deum perveniret, nisi per charitatem; plenitudo enim legis charitas est: cito enim se incomprehensibilem esse monstravit dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus se comprehendere arbitrarentur.( Super Cherubin Dominus ascendit, et volavit. Quia super plenitudinem scientiae, quae esse in hominibus potuit, Incarnationis suae gloriam exaltare dignatus est, ut hoc ejus volare sit potentiae suae mysterium ab intellectu humano subducere: quantalibet enim plenitudine scientiae vita spiritualium fulgeat, apprehendere non valet, quomodo factum sit, ut qui exstitit, conciperetur, et ante saecula auctor hominum nasceretur homo in finem saeculorum, Deus caro esset; Verbum infans fieret. Unde recte et illic additur: Volavit super pennas ventorum: quia videlicet transcendit omnes intellectus animarum. Vento quippe animam figurari, pro velocitate suae cogitationis, non inconvenienter accipimus.) Illa autem celeritas, qua se incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se veluti pennis ab aeternis timoribus in auras libertatis extollunt.»
4.41
Et posuit tenebras latibulum suum.« Et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi lateret ipse non eos deserens. In his etiam tenebris, ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quandiu quod non videmus, speramus et per patientiam exspectamus.( Quia vero auctor noster, nobis in hoc exilio dejectis, lucem suae visionis abstulit, si se nostris oculis, quasi in tenebrarum latibulo abscondit. Quas nimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose conspicimus, mentem ad lamenta revocamus. Flet enim caecitatem, quam foris patitur, si humiliter meminit, quod interiori lumine privatur. Cumque tenebras, quibus circumdatur, respicit, splendoris intimi ardenti se desiderio affligit, omnique intentionis nisu semetipsa concutit, et supernam lucem, quam condita deseruit, repulsa quaerit. Unde fit plerumque, ut in ipsis piis fletibus illa interni gaudii claritas erumpat, et mens quae in tempore prius caeca jacuerat, ad inspectionem fulgoris intimi, superius vegetata convalescat.) In circuitu ejus tabernaculum ejus. Conversi tamen ad ipsum ambiunt qui credunt ei, quia in medio eorum est, cum omnibus aequaliter favet, in quibus, tanquam in tabernaculo, habitat hoc tempore. Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Nec propterea quisquam in illa luce, quae futura est, cum ex fide ad speciem venerimus, jam se esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit. In prophetis enim, atque in omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est»
4.42
Prae fulgore in conspectu ejus:« in comparatione fulgoris, qui est in conspectu, manifestationis ejus. Nubes ipsius transierunt. Praedicatores verbi ejus, non jam Judaeae finibus continentur, sed transierunt ad gentes.( Universa mundi spatia miraculorum claritate percurrunt.) Grando et carbones ignis. Objurgationis figuratae, quibus velut grandine corda dura tunduntur. Si autem terra culta, et mitis, id est pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id est terror fulguratae, et quasi congelatae objurgationis in doctrinam satiantem resolvitur. Igne autem charitatis accensa corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad gentes transierunt.( Quia videlicet sancti viri corda audientium, et terrentes feriunt, et blandientes infundunt. Nam quemadmodum feriant, propheta noster testatur dicens: Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt: et quemadmodum blandientes vigent, secutus adjunxit: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt. Et justitia tua exsultabunt.)»
4.43
Et intonuit de coelo Dominus.« Et evangelica fiducia de corde justi sonuit Dominus. Et Altissimus dedit vocem suam. Ut haberemus eam, et in profundo rerum humanarum audiremus coelestia.»
4.44
Et misit sagittas suas, et dissipavit eos.« Et emisit Evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis, sed ejus a quo missi sunt viribus. Et dispersit eos, ad quos missi sunt, ut aliis eorum essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Et coruscationes multiplicavit, et conturbavit eos. Et miracula multiplicavit, et conturbavit eos.»
4.45
Et apparuerunt fontes aquarum.« Et apparuerunt qui facti erant in praedicantibus fontes aquarum salientium in vitam aeternam. Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum. Revelati sunt prophetae, qui non intelligebantur, super quos aedificaretur orbis terrarum credens Domino. Ab increpatione tua, Domine clamantis: appropinquavit super vos regnum Dei: Ab increpatione spiritus irae tuae: dicentis: nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini.»
4.46
Misit de summo, et accepit me.« Vocando ex gentibus in haereditatem gloriosam, Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam: Assumpsit me de multitudine aquarum. Assumpsit me de multitudine populorum.»
4.47
Eruit me de inimicis meis fortissimis.« Eruit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam, et ad pervertendam istam temporalem vitam meam. Et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me: quandiu sub ipsis sum ignorans Deum.»
4.48
Praevenerunt me in die afflictionis meae.« Priores mihi nocuerunt in tempore quo mortale, et laboriosum corpus gero. Et factus est Dominus firmamentum meum. Et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluntatis contribulatum, atque convulsum est, factus est Dominus firmamentum meum.»
4.49
Et eduxit me in latitudinem.« Et quia carnales patiebatur angustias, eduxit me in spiritualem latitudinem fidei. Eruit me, quoniam voluit me. Antequam illum ego vellem, eruit me de inimicis meis potentissimis, qui mihi invident jam volenti eum, et ab his qui oderunt me, quia volo eum.»
4.50
Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam.« Retribuet mihi Dominus secundum justitiam bonae voluntatis, qui prior praebuit misericordiam, antequam haberem bonam voluntatem. Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi. Et secundum puritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit mihi, ut bene facerem, educendo me in latitudinem fidei.»
4.51
Quia custodivi vias Domini.« Ut in latitudinem bonorum operum, quae per fidem sunt, et longanimitas perseverando consequatur.»
4.52
Nec impie gessi a Deo meo, quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt semper.« Quoniam omnia judicia ejus, id est per misericordiam justorum, et poenas impiorum, et flagella corrigendorum, et tentationes probandorum perseveranti contemplatione considero. Et justitias ejus non repuli a me. Quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertuntur ad vomitum suum.»
4.53
Et ero immaculatus coram eo, et observabo me ab iniquitate mea. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam.« Itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur, sed etiam propter longitudinem perseverantiae retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam.»
4.54
Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi in conspectu oculorum ejus.« Quoniam quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur aeterna sunt, quo pertinet altitudo spei.»
4.55
Cum sancto sanctus eris.« Est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus eris, quia tu sanctificas. Et cum viro innocente innocens eris: et quia nulli noces, sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur.»
4.56
Et cum electo electus eris.« Et ab eo quem eligis, elegeris. Et cum perversis subverteris. Et cum perverso videris perversus: ob quod eis non faves, perversus esse videris, quoniam dicunt non est recta via Domini: et ipsorum via non est recta.»
4.57
Quoniam tu populum humilem salvum facies.« Hoc autem perversum, videtur perversis, quod confitentes peccata sua salvos facies. Et oculos superborum humiliabis. Ignorantes autem Dei justitiam, et suam volentes constituere, humiliabis.»
4.58
Quoniam tu illuminabis lucernam meam, Domine.« Quoniam non est nostrum lumen ex nobis, sed tu illuminabis lucernam meam, Domine. Deus meus, illumina tenebras meas. Nos enim peccatis nostris tenebrae sumus, sed Deus meus illuminabit tenebras meas.»
4.59
Quoniam a te eripiar a tentatione.« Quoniam non a me, sed a te, eruar a tentatione. Et in Deo meo transgrediar murum. Et non in me, sed in Deo meo transgrediar murum, quem inter homines, et coelestem Hierusalem peccata erexerunt.»
4.60
Deus meus, immaculata est via ejus.« Deus meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei, qua veniat ad eos, quia immaculata est via ejus. Eloquia Domini igne examinata. Eloquia Domini igne examinationis probantur. Protector est omnium sperantium in se. Et omnes, qui non in se ipsis, sed in illo sperant, eadem tribulatione non consumentur: spes enim sequitur fidem.»
4.61
Quoniam quis Deus praeter Dominum?« Cui servi sumus. Et quis Deus, praeter Dominum, quem, post bonam servitutem tanquam haereditatem speratam filii possidebimus?»
4.62
Deus qui praecinxit me virtute.« Deus qui me praecinxit, ut fortis sim: ne diffluentes sinus cupiditatis impediant opera, et gressus meos. Et posuit immaculatam viam meam. Et posuit immaculatam viam charitatis, qua ad illum veniam, sicut immaculata est fides, qua venit ad me.»
4.63
Qui perfecit pedes meos tanquam cervi.« Qui perfecit amorem meum ad transcendenda spinosa, et umbrosa implicamenta hujus saeculi. Cervos, spirituales viros appellat propter alacritatem veloci cursu: robustorum enim mentes in Deo immobiliter fixae tanto adversa quaeque despiciunt, quanto cernunt, quod contra praecepta conditoris excrescunt: aeternitatis quippe praemia praestolantes, vires ex adversitatibus sumunt, quia crescente pugna gloriosiorem sibi non ambigunt manere victoriam. Sic itaque electorum desideria dum premuntur adversitate, proficiunt, sicut ignis flatu premitur, ut crescat; et unde quasi extingui cernitur, inde roboratur. In eo namque ostendimus, quanta ad Deum cupiditate flagramus, si non solum ad eum per tranquilla, et mollia, sed etiam per aspera, et dura transimus. Bene ergo per psalmistam dicitur: Qui perfecit pedes meos tanquam cervi. Cervus enim cum montium juga conscendit, quaeque aspera, quaeque se objiciunt sentibus illigata, dato saltu transgreditur, et absque ullo cursus sui obstaculo, in superioribus elevatur. Ita etiam electorum mentes, quaeque sibi in hoc mundo obsistere, atque obviare conspiciunt, contemplationis saltu transcendunt: et more cervorum, despectis terrenarum rerum sentibus, in superna se evehunt.»
4.64
Et super excelsa statuet me.« Et super coelestem habitationem figet intentionem meam, ut implear in omnem plenitudinem Dei.»
4.65
Qui docet manus meas ad praelium.« Qui docet me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere coelestia regna conantur. Et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea. Et posuisti infatigabilem intentionem bonorum operum meorum.»
4.66
Et dedisti mihi protectionem salutis meae: et dextera tua suscepit me.« Id est favor gratiae tuae suscepit me. Et disciplina tua direxit me in finem. Et correctio tua me deviare non sinens, direxit, ut quidquid ago, in eum finem referam, quo coronetur mihi. Et disciplina tua ipsa me docebit. Et eadem correctio tua me docebit pervenire, quod direxit.»
4.67
Dilatasti gressus meos subter me.« Nec impedient carnales angustiae, quoniam latam fecisti charitatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis, quae subter me sunt, mortalibus rebus, et membris. Et non sunt infirmata vestigia mea. Et non sunt infirmata sive itinera mea, sive signa, quae impressa sunt ad imitandum sequentibus.»
4.68
Persequar inimicos meos, et comprehendam illos.« Persequar affectus carnales meos, ne ab eis comprehendar: sed comprehendam illos, ut absumantur: Et non convertar donec deficiant. Et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant qui obstrepunt mihi.»
4.69
Et confringam illos; nec poterunt stare.« Confringam illos, nec durabunt adversum me. Cadent subtus pedes meos. Deictis illis, praeponam amores, quibus ambulo in aeternum.»
4.70
Et praecinxisti me virtute ad bellum.« Et constrinxisti fluentia desideria carnis meae, virtute, ne in tali pugna praepedirer. Supplantasti insurgentes in me subter me. Decipi fecisti eos, qui me insequebantur, ut subter me fierent, qui super me esse cupiebant.»
4.71
Et inimicos meos dedisti mihi dorsum.« Et inimicos meos convertisti, et dorsum mihi eos fecisti esse; id est, ut sequerentur me. Et odio habentes me, perdidisti. Alios autem eorum, qui in odio perdurarunt, disperdisti.»
4.72
Clamaverunt nec erat qui salvos faceret.« Quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Ad Dominum nec exaudivit eos. Nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt, nec exauditione dignos judicabit non recedentes a malitia sua.»
4.73
Et comminuam illos, ut pulverem juxta faciem venti.« Et comminuam illos: aridi enim sunt, non recipientes imbrem misericordiae Dei, ut elati, et inflati superbia ab spe firma, et inconcussa tanquam terrae soliditate, et stabilitate rapiantur. Ut lutum platearum delebo eos. Per latas, quas multi ambulant, perditionis vias, luxuriantes, et lubricos delebo eos.»
4.74
Erues me de contradictionibus populi.« Erues me de contradictionibus eorum, qui dixerunt: Si dimiserimus eum vivum, omne saeculum post eum ibit.»
4.75
Constituet me in caput gentium. Populus quem non cognovi, serviet mihi.« Populus gentium, quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi. In obauditu auris obedivit mihi. Nec oculis me vidit, sed recipiens praedicatores meos in obauditu auris obaudivit mihi.»
4.76
Filii alieni mentiti sunt mihi.« Filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicitur: Vos ex patre diabolo estis, mentiti sunt mihi. Filii alieni inveteraverunt. Filii alieni, quibus ut renovarentur, novum testamentum attuli, in veterem hominem remanserunt. Et claudicaverunt a semitis suis. Et tanquam uno pede debiles, quia vetus tenentes, novum testamentum respuerunt, claudi effecti sunt, etiam in ipsa veteri lege potius suas traditiones sequentes, quam Dei. Calumniabantur enim de manibus non lotis, quia tales erant semitae, quas ipsi fecerant, et consuetudine triverant, aberrando ab itinere praeceptorum Dei.»
4.77
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus.« Secundum autem carnem sapere, mors est. Vivit Dominus, et benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis meae. Et non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentiam: nec terrenam ipsam salutem, sed in excelso de illo sperem.»
4.78
Deus qui das vindictam mihi, et subdis populos sub me.« Deus qui vindicas me, subdendo sub me populos. Liberator meus de inimicis meis, clamantibus, crucifige, crucifige, Judaeis.»
4.79
Ab insurgentibus in me exaltabis me.« A quibus Judaeis insurgentibus in me patientem, exaltabis me resurgentem. A viro iniquo erues me: A regno eorum iniquo eripies me.»
4.80
Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine.« Propterea tibi per me confitebuntur gentes, Domine. Et nomini tuo psallam. Et latius innotesces bonis operibus meis.»
4.81
Magnificans salutes regis ipsius.« Deus qui magnificat, ut admirabilem, faciat salutes, quas ejus filius dat credentibus. Et faciens misericordiam Christo suo. Deus qui facit misericordiam Christo suo. David, et seni ejus usque in saeculum. Ipsi liberatori manu potenti, qui vicit hunc mundum, et eis, quos in evangelio genuit in aeternum.»
4.82
« Quaecumque in hoc Psalmo dicta sunt, quae ipsi non proprie Domino, id est capiti Ecclesiae, congruere possunt, ad Ecclesiam referenda sunt. Totus enim Christus hic loquitur, in quo sunt omnia membra ejus.»
4.83
Haec autem sunt verba novissima, quae dixit David filius Isai. Verba novissima David non finienda dicit, sed perficienda, non consumenda, sed quae cunctis fidelibus perfectionis plenitudinem conferant.
4.84
Spiritus Domini locutus est super me, et sermo ejus per linguam meam. Spiritum Domini, Spiritum Sanctum dicit: sermo Dei Christus Filius Dei accipitur, ipse enim Christus est Christus Dei Jacob.
4.85
Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi. Praevaricatores Judaei, atque haeretici sunt velut spinae de Ecclesia, quae est terra viventium, avulsi, atque aeterno incendio combusti peribunt.
4.86
Haec nomina fortium David: sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. Non Gesbaa, ut quidam putant, sed ipse David est dictus quasi tenerrimus ligni vermiculus.« Per quem virtus simul bellica, et modesta viri designatur civilitas. Quia videlicet sicut vermiculus ligni tener quidem, et fragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens, consumit, et cariosum reddit. Unde a terendo ligna, teredenis nomen habet: sic ille affabilis omnibus domi, et quietus, atque humilis videbatur, at in certamine publico robustum se, atque intolerabilem hostibus exhibebat.» Absurdum non est, ut hi tres fortissimi, David, et Eleazar, et Samaa, intelligantur Trinitas, Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: ad quorum aequalitatem caeteri fortissimi non pervenerunt.« Item ipse David in praelio Philistinorum cum sitiens versaretur in bello, et aquam quaereret: Quis mihi potum dabit, ait, de lacu, qui est in Bethleem? Et ad portas erat iter cisternae: et David interfusus hostibus, et eum media hostilium cinxerant septa castrorum. Praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et hauserunt aquam de lacu, qui erat in Bethleem, et obtulerunt regi bibendam, sed rex noluit bibere, et profudit illam Domino: dixitque, non contingat mihi hoc facere, ut sanguinem virorum, qui abierunt, ex animis illorum bibam. Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis spectare, et introspicere mysterium, sitiebat David, non aquam quae est in Bethleem, sed oriundum in eadem Bethleem ex Virgine Christum in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere, non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christi pluentem: hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi: unde etiam non bibit aquam oblatam, sed Domino fudit significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentem, sed illud sacrificium, in quo esset remissio peccatorum, illum sitire fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis, sed pericula aliena deleret.
4.87
« In hoc facto cogitandum summopere est, quantum ad mores hominum pertinet, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere: quatinus per hoc conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, a semetipso abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis, qui se meminit in maximis declinasse: Lex certe veteris testamenti alienam uxorem concupisci prohibet, Regem vero fortia jubere militibus, vel desiderare aquam, non poenaliter vetat. Et cuncti novimus, quod David concupiscentiae mucrone tranfixus, alienam conjugem, et appetivit, et abstulit, cujus culpam digna vulnera sunt secuta: et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post, contra hostium cuneos sederet, aquam bibere de Bethleemis cisterna ex desiderio voluit, cujus electi milites inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam quam rex desideraverat, illaesi detulerunt. Sed vir flagellis eruditus, semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens, libavit: sicut scriptum est: libavit eam Domino. In sacrificio quippe Domini effusa aqua conversa est, quoniam culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, postea etiam, quod aquam concupisset, expavit. Qui enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus, etiam a licitis abstinebat.»
4.88
Ad hanc aquam hauriendam irruperunt castra Philistinorum tres fortes, Abisai frater Joab, et Banaias filius Joiadae. Iste Banaias percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna diebus nivis.« Quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quod videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hyemis cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata, quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset, ibidem conclusus grandi rugitu clamaret: accurrebant homines videre, quod esset, et dum cum aliis ad tale spectaculum adveniret et Banaias, desiluit statim in cisternam, et aggressum mediis in nivibus interfecit leonem.»
4.89
Dehinc texitur catologus virorum fortium in figura sanctorum, qui fortitudine virtutum boni operis, et scientiae divinae Trinitatis fulti, non tantummodo se ipsos ab hostibus malignis defendunt, verum infirmos quoslibet protegunt.
4.90
Peccat post haec David populum numerando: praecipit enim David Joab, ut perambularet totum Israel, et afferret numerum populi: et haec ideo Scriptura dicit, quod furor Domini coepit irasci contra Israel.« Quod in hoc facto aliud demonstratur nisi quod sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis etiam vere boni delinquat vita pastoris? Ille enim, Deo attestante, laudatus, iste supernorum mysteriorum conscius David propheta, tumore repentinae elationis inflatus populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit, sed quod ipse, sua scilicet voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum pertulit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Certum vero est, quod ita sibi invicem, et rectorum merita connectantur, et plebium, ut saepe ex culpa pastorum, deterior fiat vita plebium et saepe ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est, non temere vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit: nimirum significans, quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum: quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur judicari, vel nequeunt, ejus procul dubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtus ex merito est, si quidquid prioris est, toleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat, quod displicet, emendari. Sed curandum summopere est, ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio; ne dum rectitudo incaute dirigitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur; ne eum sibi praeesse quisque despiciat, quem fortasse contingit, ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae subditorum mens ad custodiam humilitatis edomatur: si infirmitas propria incessanter attenditur: nam vires nostras veraciter examinari negligimus: et quia de nobis fortia credimus, idcirco eos, qui nobis praelati sunt, districte judicamus. Quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos, quos reprehendere nitimur, plus videmus. Singula haec mala sunt, quae saepe a subditis in praelatis: saepe a praelatis in subditis committuntur, quia et omnes subditos hi, qui praesunt, minus quam ipsi sunt, sapientes arbitrantur: et rursum qui subjecti sunt, Rectorum suorum actiones judicant: et si ipsos regimen tenere contigeret, se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit, ut rectores minus prudenter ea, quae agenda sunt, videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat, et nonunquam is qui subjectus est, hoc cum praelatus fuerit, faciat, quod dudum fieri subjectus arguebat. Et pro eo, quod illa, quae judicaverat, perpetrat, saltim quia judicavit, erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda aestimatione singulari sapientiae locus superius extollat, ita subjectis providendum est, ne sibi Rectorum facta displiceant. Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eos subditi etiam cum displicent venerentur. Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est, imitari appetas, aut quem imitari despicis, venerari contemnas: subtilis etenim via tenenda est rectitudinis, et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant; quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat.»

Intertext edge

Open linked passage

Note