Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Quaestiones super libros Regum
Regu 8.71
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8812 Qusulir3
8.1
INCIPIT TEXTUS LIBRI IV.
8.1
Post divisionem regni Israel inter Roboam, et Hieroboam, postquam recessit Israel a domo David, sequitur Scriptura, et dicit: Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Hieroboam, miserunt, et vocaverunt eum, congregatoque coetu constituerunt eum regem super Israel.« Non est utique dubitandum voluntati Dei, qui in coelo, et in terra omnia quaecunque voluit, fecit, et qui etiam illa, quae futura sunt, fecit, humanas voluntates non posse resistere, quo minus faciat ipse, quod vult, et cum vult, nisi forte, ut ex multis, ista de Hieroboam sufficiat, quando Deus voluit ei propter peccatum Salomonis regnum dare. Sic erat in potestate Israelitarum subdere se memorato regi, sive non subdere: quod utique in eorum erat positum voluntate, ut etiam Deo valerent resistere. Qui tamen hoc non fecit, nisi per ipsorum hominum voluntates, sine dubio habens humanorum cordium, quo placeret inclinandorum omnipotentissimam potestatem. Sic ergo cum voluerit reges in terra Deus constituere, magis habet in potestate voluntates hominum, quam ipsi suas.»
8.2
Deinde refert Scriptura, quod venerit Propheta de Juda in Bethel ad Hieroboam regem sacrilegum, objurgare eum propter sacrilegia idolorum, quae fecerat, unde avertit filios Israel a Domino Deo patrum suorum, jussusque est, ibi non manducare, neque bibere: qui, pro eo quod deceptus est a pseudo- propheta, et inobediens fuit verbo Domini, a leone in via interemptus est.« Quid est homo cujuslibet sit meriti, si conditoris sui protectione deseratur? quae nimirum protectio minus necessaria creditur, si semper habeatur. Sed utiliter plerumque subtrahitur, ut sibimetipsi homo, quia sine illa nihil sit, ostendatur. Manus igitur Domini aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae etiam nescientes nos in prosperis portat, quia destituti dum cadere incipimus, et tamen adjuti retinemur, et doctrina fit, quod in lapsum trepidavimus, et custodia, quod in statu permaneamus. Nemo ergo se alicujus virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter poterit: quia si divina protectio deserit, ibi repente enerviter obruitur, ubi se valenter stare gloriatur. Quid est enim quod vir Dei contra altare Samariae ad prophetandum directus, praesente rege auctoritatem liberae vocis exercuit, ejusdemque regis extensum brachium in rigorem mirabiliter astrinxit, quod tamen mox misericorditer saluti restituit? Cujus in domum invitatus comedere noluit, qui ne in via comederet, prohibitionis dominicae praecepta servavit, qui tamen in eadem via, et seductus comedit, et pastus interiit. Qua in re, quid subtili consideratione colligimus: quid, ut ita dixerim, formidandum suspicamur, nisi quod forsitan apud semetipsum tacitus, et pro praeceptis dominicis regem se contempsisse gloriatus, ab interna mox soliditate quassatus est. Et inde in opere culpa surripuit, unde gloria in corde surrepsit. Unde falsis prophetae verbis deceptus disceret, quia nequaquam propriae fortitudinis fuerit, quod ad regis verba restitisset. Bene autem ex ejus ore mortis sententiam accepit, cujus seductione vitae praecepto deviavit, ut inde poenam veraciter adsumeret, unde negligenter culpam admisisset. Sequitur:
8.3
« Haec dicit Dominus, quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum, quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco, in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum, et reliqua.
8.4
« Quanti haec poena pendenda sit, si secundum Evangelium cogitemus, ubi post corpus occisum nihil metuendum esse didicimus, ne membra exanimata patiantur, nec poena dicenda est. Si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri, vel contristari vivus, quod sensurus non erat mortuus. Et haec erat poena, quoniam dolebat animus, id de suo corpore futurum, quamvis cum fieret, non doleret: hactenus enim voluit Dominus servum suum plectere, qui non sua contumacia spreverat praeceptum ejus implere, sed aliena decipiente fallacia obedire se credidit, quando non obedivit. Neque enim putandum est, ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum, ejus deinde anima raperetur, quando quidem ipsum ejus corpus idem leo qui occiderat, custodivit, jumento etiam, quo vehebatur, illaeso, et simul cum illa immani fera intrepida praesentia ad sui Domini funus adstante, quo mirabili signo apparet hominem Dei coercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum esse post mortem. De qua re Apostolus cum propter quorumdam offensas, commemorasset infirmitates, mortesque multorum: si enim nosmetipsos, inquit, judicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Eum sane ipse, qui deceperat in monumento proprio satis honorifice sepelivit, seque sepeliendum juxta ejus ossa curavit: ita sperans parci posse ossibus suis, cum veniret tempus, quando secundum illius hominis Dei prophetiam, Josias rex Juda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum, eisdemque ossibus sacrilega altaria, quae sculptilibus fuerant constituta, funestavit: pepercit quippe illi monumento, ubi jacebat Propheta, qui ante annos amplius quatercentos ista predixerat: et propter ipsum nec illius, qui eum seduxerat, sepultura violata est. Affectu namque illo, quo nemo unquam carnem suam odio habet, providerat cadaveri suo qui occiderat mendacio animam suam. Ex hoc igitur, quod carnem suam quisque naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere, non eum futurum in sepulchro patrum suorum, et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si juxta eum jaceret, cujus sepulchrum nemo violaret. Hunc affectum martyres Christi certantes pro veritate, vicerunt. Nec mirum quod contempserunt, quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non potuerunt eis, quos viventes sentiebant, cruciatibus vinci. Poterat utique Deus, qui leonem prophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius non permisit attingere, et fecit de peremptore custodem: poterat, inquam, a suorum interfectis corporibus, canes, quibus fuerant projecta, prohibere: poterat, et ipsorum hominum innumerabilibus modis tenere saevitiam, ne cadavera incendere, nec in aera dispergere auderent: sed hoc quoque experimentum multiplici varietati tentationum deesse non debuit, ne fortitudo confessionis, quae immanitati persecutionis pro corporis salute non cederet, pro sepulcri honore trepidaret; postremo ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret. Debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris exempla, martyres in Christi confessione ferventes, hujus quoque testes fierent veritatis, in qua didicerant, eos, a quibus sua corpora interficerentur, postea nihil habere, quod facerent: quoniam quidquid mortuis corporibus facerent, utique nihil facerent, quando in carne omni vita carente, nec aliquid sentire posset qui inde migravit, nec aliquid inde perdere, qui creavit.»
8.5
Praetermissa multa libri Regum historia, ad Achab scelestissimi regis, et sacrilegae uxoris ejus Jezabel tempora cursim tendimus, ut de virtutibus sanctorum Prophetarum Heliae, atque Helisei saltim tenuiter aliquid disseramus.
8.6
Interea refert Scriptura, quod Achab filius Zambri mortuo patre super Israel regnaverit, in Samaria viginti, et duobus annis, feceritque malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum: nec satis fuit ei, ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Methbaal regis Sidoniorum, abiitque, et servivit Baal in templo, quod aedificaverat in Samaria, et plantavit illuc lucum; et addidit Achab in opere suo irritare Dominum Deum Israel super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum.
8.7
Lucus, locus est silvester spissus, dictus ab eo, quod parum luceat: locus multis vestitus arboribus: locus amoenus, ubi multae arbores sunt. Dictus lucus per catachresin, quia caret luce prae nimia nemorum umbra densis arboribus septus, solis lucem detrahens. Potest et a conlucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter religionem gentilium, cultumque fiebant. Solebant autem Pagani in lucis his daemones consulere, et responsa ab illis, in signis, et vocibus accipiebant, unde et a fando fana sunt appellati. Cum enim in diebus Heliae, scisso jam inter duas partes populo Judaeorum, Achab percussionem inveniens regni Israelitarum, apicem obtineret, Hiezabel externae feminam gentis, et profanae mentis duxit uxorem: cujus cura, atque instantia idolorum ita profecerat cultus, ut ad sacrilegum ritum rex pariter traduceretur, et populus. Crassabatur in injuriam Dei diabolus antiquus artifex tyrannidis, multimodam Dei religionem destruere satagens. Crassabatur in corde mulieris, cujus instinctu divina lex, et ejus sacerdotium spernebatur. Occidebantur Prophetae, et altaria tollebantur, stupebant omnia, et tantum commissum facinus perhorrebant, mundum dico in omnibus tabescentem; quod membris speciebusque suis nomen creatoris ascriberet error humanus. Sed quaeris forte, ut tibi probetur utrum peccantibus hominibus metuant elementa; audi Hieremiam magnificum prophetarum divino ore clamantem: Expavit, inquit, coelum in istum, et terra commota est, quia duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquam continere. Turbata ergo erant elementa, turbata non officio, sed affectu, quod unicum, ut dixi, Deitatis nomen, hominum eis error imponeret, famulatumque debitum conditori caeca devotione praeberet. Erat hic Elias medius in tanto discrimine animarum, erat medius in ipso mundi naufragio, quod non aquarum inundatio, sed poenalis, et caeca diaboli aemulatio invexerat orbi terrarum. Solus enim hic, latentibus caeteris, velut lucerna ardens offerebat se his quos videbat profundae noctis mersos caligine, nunc monendo, nunc arguendo, nunc curando, nunc etiam comminando. Sed nunc lumen caeco, nec surdo prodest inferri sermonem. Crescebat in dies singulos error infaustus, et omnem creaturam mortis umbra contexerat: ad omnem formam, omnemque speciem inclinabatur miserum hominum genus. Quid enim de Sole, Luna, ac Stellis, de terra, ac maris principalibus dicam, et clarissimis elementis? Cunctis animantibus volantibus, quadrupedibus, et reptilibus, muscis quoque, et vermibus, aeterni, et singularis Dei prosternebatur imago. Quemadmodum igitur ferret illa mens, tota pietatis, et fidei, Heliae dico Prophetae, et tantam ruinam, tantamque perniciem animarum? jacebat populi illius corpus regio morbo constrictum, et velut ex animo jam, et sine sensu discerptis membris, et per rupes, et scopulos, per nemora, lucosque jactatis, nullas in se divinae imaginis reliquias possidebat. Nullum huic poculum, nullum medicamenti genus proderat, si daretur, quia membra, si quod apponeret propellebant: ferro erat utendum, vulnus cruore sanandum: consequenter tamen ut creverat, a capite, inquit Isaias, usque ad pedes.
8.8
In diebus autem regni Achab, aedificavit Achiel de Bethel Hierico: in Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus.« Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis, fundamenta illius ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est: et cum Urbe aedificata portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum, cognomento Segub, amisit: quod ita futurum Josue cum eam destructam anathemati traderet, imprecando praedixit: Maledictus, inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit, et aedificaverit civitatem Hierico. In primogenito suo fundamenta illius jactet, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. Quia vero Achiel uniens Deo: Bethel interpretatur domus Dei, Achiel de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Hierico moenia restaurat. Cum quis eorum, qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat, ad agenda scelera, quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat, diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit: cum errorum dogmata, vel gentilium fabulas a veritate Ecclesiastica, qua imbutus est, quasi de Bethel egrediens, ruinas Hierico resuscitat: meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariae civitatis, et novissimum in portarum positione amittit; quia et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoare, et claustra bonae actionis, quibus perfici debuerat perdidit. Haec et allegorico sensu exposui, ut reminiscaris, quam sit verus Apostoli sermo, qui dicit: Quia omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos.»
8.9
Sequitur. Dixitque Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab, vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto.« Sciendum est quod duobus modis in conspectu Domini venimus, uno quidem, quo hic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus, et flendo dijudicamus, alio vero modo in conspectu Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal judicis adsistimus: nam quotiens conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, totiens in conspectu illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Heliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto.»
8.10
Helias jam, non ut solebat lenis, ac mitis, sed immitis, ac severus accedit ad ipsum corporis caput, accedit ad regem Achab, et dicit ei: Vivit Dominus Deus virtutum Deus Israel, in cujus conspectu adsto, si fuerit pluvia, aut ros in his annis, nisi in oris mei sermone. Magna vis propheticae dignitatis: humanus sermo est, et divinus effectus: in terris homo loquitur, et imperio ejus coelestes obediunt potestates. Commovit omnem creaturam unus sermo Prophetae, et miro modo humi sonans, aera concussit. Turbatus est humani ministerii ordo, et a saeculis instituta elementorum harmonia contabuit, cum sicco humidum, calido frigidum negaretur: sed elementa poenam suam laeta suscipiunt, dummodo vel in salutem hominum, vel in honorem proficiant conditoris. Jubetur Helias secedere, ac latere: ab avibus cibus ei coelitus ministratur: siccatur deinde torrens, deficiunt pocula. Procedens enim velut ignis sententia ipsa quodammodo terrae vitalia penetravit, confestimque omnia arefecit. Nulla agrorum gratia: pratorum nulla venustas: ripae quoque virgultis, quondam florentibus praetextae squalore turpissimo fatiscebant, cum fontes aquis, flumina cursibus privarentur. Migrat inde Propheta, et ex Dei praecepto transit ad praeparata cellaria, totiusque affectionis oblitus, de se cogitat solo: non commovetur humanitate, nec ulla flectitur pietate: non respicit ad ipsa jura naturae, non parvulum sub sicco ubere matris exhalantem: senum ac juvenum profunda inediae nece fessa, non jam corpora, sed cadavera turbido praeterit vultu, non exoranti colono, non supplicanti respondet agricolae: sed crudelior feris, et bellus effectus immanior, humanum omne despicit genus.
8.11
Et factum est verbum Domini ad Heliam dicens: Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi, ut pascant te ibi. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini. Corvi quoque deferebant ei panem, et carnes mane: similiter panem, et carnes vespere: et bibit de torrente. Post dies autem siccatus est torrens, non enim pluerat super terram.
8.12
Helias igitur recte Dei filio assimilatus est, cui et auctoritas, et nomen veridice congruit; Helias enim Deus meus interpretatur: quod nomen substantialiter Dei filio inest: auctoritatem sibi videlicet faciendi, quod velit originaliter vindicans: quoniam omnia, quae sunt Patris, sua quoque esse testatur est: thesbites autem captivans, sive convertens interpretatur. De Domino hoc Psalmista ait: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem. Et iterum: Convertere Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Ac ne forsitan moveat quempiam, quod Heliam, Dei comparaverim filio, legat epistolam ad Hebraeos, et id Apostolum protulisse reperiet dicendo: Quodammodo hic Melchisedech assimilatus filio Dei permanet in aeternum Pontifex: sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habens, neque finem. Quod utique nulli hominum, nisi Dei filio olim congruere potuit, qui ex quo, vel unde originem trahat, Scriptura penitus non indicat. Id ipsum etiam, et de Helia Scriptura testatur, cum subito nomen illius introducit, et a qua tribu, vel familia ortus sit, minime profertur. Torrens Carith, qui interpretatur Divisio, sive concisio, judaico populo congruere certissimum est: qui populus torrenti merito comparatur, quia quod ad observandum per legem ei fuerat divinitus traditum, opportuno tempore Incarnationis dominicae finiendum erat, quando umbrae, et imagines legis expletae noscuntur.« Pascitur deinde Helias tempore famis a corvis mane afferentibus panem, et ad vesperam carnes: et Manichaei non intelligunt in illis libris Christum, cui quodammodo salutem nostram esurienti, confitentur peccatores fidei primitias spiritus nunc habentes, in fine autem, velut ad vesperam saeculi etiam carnis resurrectionem, percipientes?» potest et per panem, et carnem, quas mane, et vespere corvi Heliae afferre, Scriptura pronuntiat, intelligi in panibus opera pietatis, quae in peregrinis, et indigentibus, sibi testatus est Dominus dari. In carnibus autem castigatio intelligenda est corporis, sive cruciatus, quos pro divino amore, vel cultu, sancti omnes sibi intulisse, vel a persecutoribus pertulisse mane, et vespere, id est sub veteri testamento, et evangelica praedicatione, leguntur.
8.13
Postquam vero exsiccatus est torrens, dicitur Heliae a Domino: Surge, et vade in Sareptam Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te. Surrexit, et abiit in Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam: dixitque ei: da mihi paxillum aquae in vase, ut bibam. Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum ejus dicens: affer mihi et buccellam panis, obsecro, in manu tua; quae respondit: vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et pauxillum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. Ad quam Helias ait, noli timere: sed vade, et fac sicut dixisti. Verumtamen primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer mihi; tibi autem, et filio tuo facies postea. Haec autem dicit Dominus Deus Israel: hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem, qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae. Quae abiit, et fecit juxta verbum Heliae, et comedit et ipse, et illa et filius ejus, et ex illa die hydria farinae non defecit, lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Heliae. Ut interim omittam, quid intrinsecus lateat Sacramenti, quod de terra Israel ad Sidoniam mittitur regionem, unde caput omnium, et causa malorum Jezabel orta fuit illud breviter perstringatur, quod pergit ad viduam penuria laborantem, et in ipso vitae, mortisque confinio constitutam, quae exierat, ut ligna colligeret, et tam sibi, quam parvulis extremam victus substantiam procuraret. At Helias videns mulierem squalore confectam, non movetur, non cunctatur, non revocat pedem, sed ingerit se, et immergit, fitque ei ipse gravior fame: et dicit ad eam: Da mihi parum aquae, ut bibam. O, si tibi, beate homo, vidua respondisset: et justa te voce repellens diceret: Quid petis a me, quod omnibus abstulisti? Quid quaeris a muliere, quod mundo negasti? haec omnium necessitas, et haec penuria, oris tui auctoritate prolata est. Ego a te debeo satiari; et tu venis ad me? Sed nulla horum mulier, nec corde, nec ore usa sermone est. Mox devota mens, et evangelicae non indigna mercedis, frigidae poculum prophetae defert sitienti. Addit quoque Helias, et dicit: Affer mihi etiam panis buccellam in manu. At illa: Vivit Dominus Deus tuus, si est mihi panis, nisi manus plena farinae in hydria. En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi, et filio meo, et manducabimus, et moriemur. Sed quid? Ad haec Helias: confide, inquit, et fac secundum verbum meum. Sed prius fac mihi inde subcinericium, tibi autem, et filio tuo facies postea. O magnificum mulieris animum! O mirabile mentis propositum. O vere venerabile per saeculum factum! potum petit, mox offert. Et quod regibus forsitan jam deerat, quod divites non habebant, hoc vidua ex abundantia erogabat. Poscit panem ab ea, quae cum filio erat die postero moritura. Nec habere se negat, quem fatetur simpliciter, nec metuit prodere veritatem. Et non tam postulanti, quam quodammodo exigenti, omnem causam pandit in medium: quantitatem victus, et numerum personarum, ut hospitem non minus velit habere, quam judicem. Non dixit, non possum facere quod jubes, nec ait: considera viduam, non tam de se, quam de filio tabescentem. Considera parvulorum chorum, nec me illis auferas, nec matrem patiaris tanta orbatam prole derelinqui. Non ait: tu es utique, qui Orbem terrae, famis sententia condemnasti. Te, omne hominum genus irascente, deperiit. Deinde transisti patriam: terram omnem pene gentis tuae, et provinciam peragrasti: nusquam locuples obviavit, qui esurientem susciperet, et reficeret jejunantem. Ego tibi sola occurri, aut ego jam sola remansi, quae praeter pecuniae egestatem, etiam mole opprimor filiorum, quae tantam natorum plebem plaga ipsa patior graviorem. Exeo domum, non ut spicas colligam, sed ligna, non ut alimoniam deferam, sed fomenta. Quos a fame liberare non possum, conor saltim a frigore defensare. Certe quia tam crudelis es, ut non consideres, quod injungas, illo sane contentus esse debueras, ut nobiscum pariter ederes quod remansit, vel prius sineres parvulos satiari; tunc tibi quod remansisset, offerri, sed singulariter tibi praecipis fieri cibos, et non solum singulariter, sed te vis primitus satiari: nulla te miserorum convenit cura, nec ipsa naturae religio interpellat. Parvulis, et lactantibus extremum de ipsis dentibus auferre vis cibum: sed illa horum nihil aut egit, aut dixit; quinimo intrepida currit, et imperata consummat. Erat in illo tempore spectaculum angelis hominibusque gratissimum: quod inter gentes, et in terra profana, vidua mulier jam tunc esset filia Abrahae, multo hospitalior ipso parente, multo humanior fidei genitore( Gen. XVIII, 2, etc.). Erat quidem Abraham hospitalis, et erga peregrinos magno detentus affectu, sed erat vere opulens, erat dives, aderat ei posse quod vellet, quia minor erat animus, quam facultas, nec sensus animum superabat; haec vero, quae non solum marito; sed et facultatibus viduata, non solum natalibus tenuis, sed et temporis malo constricta, ad tantam devenerat paupertatem, ut in domo nihil, nisi quod augeret famem, possidere poterat, parvulorum turba ipsa inedia gravior est, sed in his omnibus malis liberalis animus, et mens devota praestabat. Pergit, et ut praeceperat homo Dei, fideliter complet, suscipit Prophetam, et recipit. Quo ergo ore, quibus vocibus hanc feminam laudem?« Nihil mihi dignum occurrit, quod tantae virtutis animum valeat exaequare. Considero enim, quemadmodum studio humanitatis omnem inde despexit naturalis affectus, non de se, non de parvulis: nihil eam a mentis proposito revocaverit, nec proprii sexus infirmitas, nec materna erga parvulos viscera pietatis. Occidit naturae officia hospitalitatis intuitu, et effectus est devotus erga hospitem matris animus, filiorum crudele sepulcrum. Quantum enim ad illam spectat, mortui sunt parvuli, et genitricis quodammodo manibus strangulati, atque sepulti. Quantum autem ad Dei misericordiam, non mortui sunt vere, nec fame, vel inedia consumpti: quia soli caeteris pereuntibus, convaluerunt. Confestim siquidem, et Propheta tantam fidem divina mercede remunerans ait: Vivit Dominus, quia hydria farinae tuae non deficiet, et vas olei non imminuetur. Facta est igitur manus viduae perenne torcular, et mola jugiter fundens: Et quid dico mulieris manum? In verbo Prophetae tota domus viduae piorum cellarium facta est, non ibi ros, non pluvia, non veris aura, non calidi soles, non nimbus necessarius, non aratrum, non agricola, non colonus, sed omnia, et in omnibus sermo Prophetae affatim viduae ministrabat.» Sciendum tamen quod in LXX interpretibus haec vidua, non unum tantum filium, sed plures habuisse narratur. Mulier vero, quae fuisse in Sarepta scribitur, Ecclesiae typum gestabat, quae a suo diutius conditore deserta, populum rectae fidei nescivit, quasi pauperem egena stipe nutriebat, id est verbo fructum expertem docebat, donec adveniret sermo propheticus, qui ex siccato vellere Israelis, ut pote clausa coeli janua, fame periclitabatur in Judaea: quae ob hoc dicta est vidua, quia ut pote gentilis, nec dum fuerat divino cultui mancipata, nec sacrae legis habebat notitiam; Sarepta autem civitas, quae interpretatur: incendium sive tribulatio panis, vel panis angustia, praesens accipiendus est Mundus, in quo incendium pessimae conflagrat cupiditatis: ubi rebus supervacuis adquirendis quasi aucupandi cura impendebatur. Ubi dirae cupiditatis incendium, panisque spiritualis antea fiebat angustia. Ergo, ut de Helia Scriptura pronuntiat, Dominus noster ad nationum Ecclesiam veniens, et eam extra portam civitatis, patrium videlicet inolitum errorem reperiens, non eam signis, et mirabilibus, maximisque portentis, ut Israeli fecerat, ad confessionem sui nominis provocavit, sed verbo eidem tantummodo imperavit dicens: Da mihi pauxillum aquae in vase, ut bibam, et buccellam panis in manu tua. Aqua enim in vase, fides accipienda est cordis, qua creditur ad justitiam. Buccellam vero panis in manu, misericordiae est intelligendum opus, quo fides et opera vinculo sibi quodam indissolubili connectuntur. Ubi enim una defecerit, altera penitus nequaquam stabit. Quod antea Jacobus ait Apostolus:( II, 26) fides sine operibus mortua est. Et opera sine fide, inania redduntur, et frivola. Ecclesia ergo in typo illius mulieris viduae, juxta Domini praeceptum ad afferendum eidem aquam pergendo, quodammodo fidem sui cordis praeparatam ostendit Domino. Panem sibi confitetur necdum fuisse, condigna videlicet opera divinae culturae, sed modicum se testatur habere farinae in hydria, et paululum olei in lecytho. Pugillum farinae in hydria, naturalem indicat legem, quae divina largitione humanae naturae insita est, per quam discernitur bonum, vel malum, et, ut quod sibi quisquam fieri non vult, alii ullo tempore non faciat. Paululum vero olei in lecytho, rationabilis accipiendus est intellectus, per quem creatura intelligit creatorem, et piis operibus eidem placere studet: quae idcirco dixit: se parum habere, quia necdum per baptismi Sacramentum spiritualis gratiae acceperat donum. Ibi tamen farina, oleumque, ore prophetico benedicitur: id est fructus, et hilaritas charitatis, sive gratia corporis dominici, et chrismatis unctio indefectivo verbo coelestis munere fecundatur. Cujus hactenus in vasis oleum gaudii spiritualis, et benedictionis farina non defecit, caeteris, quae non credunt, gentibus, inopia panis divini, et venatui deditis inutili. Quod autem ait, duo se ligna colligere, ex quibus modicum farinae coqueret quod habebat, et cum filiis suis comedens, mortis jam exitium exspectaret, ita accipiendum est: in duobus lignis non solum ligni nomine, sed etiam numero lignorum crucis mysterium praesignabat; per quam sibi, et filiis suis, id est populo, qui Christo fuerat crediturus, panem vitae perpetuae dari credebat, praeteritis peccatis per lavacrum baptismi mori: illo videlicet genere, quod Dominus in Evangelio praedicavit: Beati qui non viderunt, et crediderunt. Per panem vero subcinericium, parvulum illud jam praefigurabat, quod in exordio fidei observare gentes per epistolam Apostoli decrevisse leguntur: Ut ab idololatriae se tantummodo cultu, et a fornicatione, ac suffocatis abstinerent. Haec enim, quae rudibus adhuc, et feris hominibus ab Apostolis consilio sapienti indulta sunt, ad comparationem evangelicae praedicationis, ad quam postmodum introducti sunt, valde exigua, et parva fuisse noscuntur. Quod autem ait: mihi primitus facito, hoc voluit ad omnes credentes ex gentibus, ut non suis meritis ascriberent, quod obdurato, spretoque Israele ipsi salvati sunt; sed sibi, qui ut crederent, eisdem misericors exstitit. Quod autem dictum est ad Cain non recte offert, qui non recte dividit, hoc est: qui non Deo, sed sibi omne bonum, quod habet, ascribit: sive aliter, panis subcinericius historia accipienda est legis, quae spiritualem intelligentiam opertam continebat littera. Per fermentatum vero panem, Evangelii intelligenda est praedicatio, cujus veteris testamenti tanquam fermentum inserta sunt testimonia. Quod autem pascentem se pavit Helias, ita intelligendum est: universi enim vero fideles, licet sua fide, et piis operibus Deum pascant, tamen, ut hoc habeant, ab illo eisdem condonatur. Omne enim datum optimum, ut scriptum est, et omne donum perfectum desursum est, a luminum patre descendens. Divina enim munera metuentibus Deum nequaquam penitus minuentur. Rursum aliter: per panem subcinericium, quem sibi verus Helias Dominus noster, a nationum Ecclesia ad vescendum praecipit exhiberi, quod aliud accipiendum est, nisi poenitentium satisfactio? Id ipsum psalmographo sub persona poenitentis canente cum dicit: Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam. His enim satisfactionibus Dominus se pasci hortatur.
8.14
Factum est autem post verba haec: aegrotavit filius mulieris matris familiae, et erat languor fortissimus ita ut non remaneret in eo halitus. Quae dixit ad Heliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Cui ait Helias: da mihi filium tuum. Quem tollens de sinu ejus portavit in coenaculo quo manebat, et posuit eum super lectum suum, expanditque se, ac mensus est super puerum tribus vicibus. Et conversa est anima pueri ad eum, et revixit, depositumque de coenaculo tradidit matri suae et ait: en filius tuus vivit. Quae respondit: in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo verum est.
8.15
Quod enim dicit filium mulieris nimio languore detentum, ad mortem usque fuisse perductum, hanc intelligentiam habere dignoscitur. Post perceptam enim quis divinam cognitionem, seu evangelicam praedicationem, perceptoque bonorum operum gustu, pro commissis facinoribus, et praeteritis erroribus, in gravissima langueat affictione necesse est; quia, ut scriptum est: qui addit scientiam, addit( poenitentiae salubrem) dolorem: castigatione assidua, vim facit perditioni suae, ut evadere valeat perpetuam mortem, et vitam consequatur beatitudinis sempiternae: hoc ipsum Paulo Apostolo confirmante, cum dicit: se non esse dignum vocari Apostolum, eo quod persecutus fuerit Ecclesiam Dei, et expugnaverit illam: in descensu enim fontis, originali peccato, ac pristinis vitiis per baptismum, qui Christo crediderit, moritur. Unde sublatus ad sacri Altaris coenaculum, per unctionem chrismatis, et invocationem Patris, ac Filii, et Spiritus Sancti, communionemque Corporis, et Sanguinis Domini, vivificari manifestum est: et tunc ab omni Ecclesia, cujus pueri hujus mater figuram gerebat, illa profertur confessio: quia Dominus Jesus verus Dei filius est, et in gremio Patris, vel dextera sit constitutus, rursumque depositus de altari, coetui fidelium, tanquam matri, redditur vivus. Sive aliter: postquam enim fidelis quis pristinis vitiis per poenitentiam, et satisfactionem, sua mortificaverit membra, sublatus a terrenis cupiditatibus, et carnalibus desideriis, per meditationem legis, ac prophetarum, evangelicaque praedicatione vivificari meruerit, templumque fuerit divinum effectus, illuc intentionem animi contendit dirigere, ubi Christus est ad dexteram Patris sedens, et in carne adhuc habitans, conversationem jam nititur habere in coelis. Sed quantumlibet quis homo ad Deum contendat erigere mentem, et per excessum quemdam, theoriae se gaudeat in supernis Christo Domino adhaerere, corporis tamen compellente natura, cui anima juncta est, ut de supernis ad inferiora rursum retrahatur, necesse est. Quod autem dicit, Heliam se super puerum expandisse, tribusque vicibus mensum fuisse, hoc ipsum explesse Dominum manifestum est, cum per legem, et prophetarum vaticinia, seu propria praedicatione salutem protulit gentium populo. Superiora jam figuraliter exposita verba Heliae de vidua, multo aliter apud antiquas translationes reperiuntur, in quibus Helias Domino supplicat dicens.« O Domine testis hujus viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti, ut occideres filium ejus. Nihil in hoc dicto moveret animum, si vera pronuntiatio servaretur. Vox est enim non credentis, quod tam male faceret Deus cum ea vidua, quae tam pie prophetam susceperat, eo praesertim tempore, quo ibi erat, cui protulerat illa totum victum suum tam exiguum in tam magna, et summa inopia. Ita ergo dictum est, ac si diceret: O Domine testis hujus viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam: tu ne male fecisti, ut occideres filium ejus? Ut subintelligatur, quod utique Dominus testis cordis illius mulieris, videbat quanta esset pietas, unde etiam Heliam ipsum ad eam miserit, non male faciendi causa mortificaverit filium ejus, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominis sui: quo tantum prophetam, et tunc viventibus, et posteris commendaret, sicut dicit Dominus, non ad mortem mortuum fuisse Lazarum, sed ut glorificetur Deus in filio suo. Et hoc consequentia probant; ex ipsa etiam fiducia, qua credidit Helias, non ad hoc illud contigisse, ut acerbo luctu hospita ejus affligeretur, sed potius ad hoc factum, ut Deus magnificentius ostenderet viduae, qualem Dei famulum suscepisset. Sequitur Scriptura, et dicit: Et insufflavit puero tuo, et invocavit Dominum, et dixit: Domine Deus meus, revertatur nunc anima pueri hujus in eum, et factum est sic. Haec ergo deprecatio, qua petiit Helias tam breviter, et tam fideliter, ut resurgat puer, satis indicat, quo affectu dicta sint superiora. Et ipsa mulier ostendit, ad hoc mortificatum fuisse filium suum, ad quod Helias factum esse praesumpserat, cum illa verba non confirmando, sed renuendo enuntiaverat. Cum enim vivum recepisset filium suum ait: Ecce cognovi, quoniam homo Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo certissimum est. Multa autem sunt in Scripturis, quae nisi illo modo ponantur, in contrariam sententiam recidunt, sicuti est: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Si quasi confirmans respondeas, vides quanta perversitas oriatur, sic ergo pronuntiandum est, ac si diceretur: Deusne qui justificat? ut subaudiatur, non utique. Ac per hoc apertam puto esse illam Heliae sententiam, quam non servata pronuntiatio faciebat obscuram.»
8.16
Factum est verbum Domini ad Heliam: vade: et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. Qui perrexit: et occurrit in itinere Abdiae dispensatori regis Achab, et ait: vade, nuntia Achab: adest Helias, qui abiit et nuntiavit ei: venitque in occursum ejus, et ait ad Heliam. Tune es qui conturbas Israel? Ad quem Helias, non turbavi, inquit, Israel: sed tu et domus patris tui, qui dereliquisti mandatum Domini, et secuti estis Bahalim. Verumtamen mitte nunc, et congrega ad me universum Israel in montem Carmeli, et Prophetas Bahal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum, qui comedunt de mensa Jezabel. Misit itaque Achab ad omnes filios Israel, et congregavit Prophetas in montem Carmeli. Accedens autem Helias ad omnem populum ait: usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum. Sin autem Bahal, sequimini illum; et non respondit ei populus verbum. Ad quos rursum ait Helias: ego remansi Propheta Domini solus. Prophetae autem Bahalim quadringenti quinquaginta viri sunt. Dentur ergo nobis duo boves, et illi eligant bovem unum, et in frusta cedentes ponant super ligna: ignem autem non subponant. Ego quoque faciam bovem alterum, et imponam super ligna ignemque non subponam. Invocent illi nomina deorum suorum, et ego invocabo nomen Domini: et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Responditque omnis populus et ait: Optima propositio. Dixitque Helias Prophetis Bahal: eligite bovem unum, et facite vos primum, quia plures estis. Et fecerant ita: invocabuntque nomen Bahal de mane usque ad meridiem, et non erat vox, nec qui responderet.... Incidebantque se secundum ritum suum cultris, et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Cumque transisset meridies, et tempus adesset jam quo sacrificium verum offerri deberet, dixit Helias ad populum: accedite ad me, et accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, et aedificavit altare in nomine Domini: fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, et imposuit ligna, et ait: implete quatuor hydrias aqua, et effundite super holocaustum, et ligna. Quod cum fecissent, idipsum, etiam secundo, et tertio fieri jussit, repletaque est fossa, et aquaeductus, aqua.
8.17
Vide cur Helias etiam hoc facit, et diligenter adverte. Habebat beatus Helias, et per gratiam propheticae dignitatis, et per divini cultus studium, peritiam omnium, quae in templis daemonum agebantur, scientiam.« Noverat inter caetera inepta potius commenta, quam callida, etiam hujuscemodi compositam fraudem, qua facilius irretirentur animae miserorum, ut arae eorum non simpliciter ante pedes delubri statuantur, sed pendens crepido supra quam structa est, rogus subterranea fornice bajuletur, ad quam ex adversa parte concavi parietis occultu aditu descendatur, ac per patulas cavernas, praeparatos ignes doli minister, sacrificii tempore, clandestinis officiis subministret. Quo attonitus miserorum animus, dum nullas desuper videt adhibitas flammas, hostiamque cernit ex improviso comburi, per invisibilem potestatem ignes coelo credat esse delatos.
8.18
« Ne ergo hoc incredulae mentes etiam de divinis suspicarentur altaribus, vallum quod fieri praeceperat, aqua jussit impleri: ut, si qua esset sub altario fovea, proderetur, vel descendens deorsum aqua, latentes utique ignes exstingueret. Nec vero sufficit semel rigasse locum: tertio id agitur: sed nec hoc est Propheta contentus, ipsa altaris ligna praecipit inundari, ut omnis fraudis suspicione submota, divinae potestatis esse virtutem, nec rex, nec populi, nec ipsi dubitarent Daemonum sacerdotes.»
8.19
Cumque jam tempus esset, ut holocaustum offerretur, accessit Helias ad altare; et exclamavit dicens: Domine Deus meus exaudi me hodie in igne, sicut exaudisti me in aqua, ut cognoscat populus hic, quoniam tu es Dominus Deus Israel, et ego servus tuus, et propter te feci opera haec. Exaudi me Domine, exaudi in igne, et cognoscat populus hic quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor populi hujus retrorsum. Et ecce clamante eo, cecidit ignis de coelo, devoravitque holocaustum, ac ligna, et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in fossa aquaeductus, lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus, ipse est Deus. Dominus ipse est Deus: dixitque Helias ad eos, apprehendite omnes Prophetas infames, et ne unus quidem effugiat de illis. Quos apprehendentes continuo duxit eos Helias ad torrentem Cison, et ibi eos trucidare praecepit.
8.20
Clementissimus enim Deus, qui non obliviscitur misereri, nec in ira continet miserationes suas, rursum ad Israelem filium suum dignatus est mittere, ut eisdem pluviam evangelicae praedicationis tribueret. Tres enim anni famis, scientiam sanctae Trinitatis populo Judaeorum, vel in toto mundo, defuisse praesignabant. Achab vero, cujus nomen interpretatur frater patris, a quo etiam Dei prophetas interfectos pronuntiat Scriptura, principum Sacerdotum typum gerebat. Quod autem dicit Achab ad Heliam: Tu ne es ille, qui conturbas Israel? hoc ipsum et de Domino, Sacerdotum principes dixisse Pilato leguntur: Invenimus hunc subvertentem gentem nostram. Hic enim, ut Dominus eis legitur exprobrasse, filii fuere patris sui diaboli, cujus opera facere studuerunt, ut vitae suae auctorem crucifigendum impie proclamarent: Vos enim( ait Dominus) de diabolo patre estis, et opera patris vestri facere vultis. Ille enim homicida est, et ab initio mendax: et in veritate nunquam stetit. Abdias autem cujus nomen interpretatur servus Domini, qui etiam, eo tempore, quo Achab Prophetas Domini praeceperat trucidari, centum Prophetas in speluncis celaverat, victum eisdem quotidie administrans, illos quodammodo praesignabat, qui ex principibus Judaeorum occulti discipuli Domini erant, hoc est Nicodemus, et caeteri, quos Evangelista pronuntiat. Prophetae Baal, et prophetae Lucorum, scribarum, et Pharisaeorum typum gerebant, qui sacrae Legis negligentes praecepta, populum propriis traditionibus pervertebant, quibus Vae futurum Dominus legitur praedixisse. Carmelus vero mons qui interpretatur scientia circumcisionis, Christi praefigurabat Ecclesiam, in qua non praeputii circumcisio accipienda sit, scire praecipimur: per circumcisionem enim praeputii, carnis libidinem luxuriae, atque luxuriam sciendum est abscindendam. Per cordis vero circumcisionem, immundae cogitationes intelligendae sunt amputandae. Bovem vero, quem Helias mactavit in holocaustum, atque in frusta concidit, vetus intelligendum est testamentum, ex quo ad confutandas Judaicas superstitiones, ea quae de illo scripta fuerant, multis in locis excussisse Dominum Jesum evangelica praedicatione manifestat, cum dixisse scribitur: Non legistis, quod dictum est, lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Et intellexerunt, inquit, scribae, et pharisaei quod de illis diceret, etc., quae in Evangelio reperiuntur. Bovem vero alterum a falsis Prophetis electum, populum significat reprobum, per pharisaeos, atque scribas, seu haereticos, non Deo, sed Diabolo auctori eorum. ab ipsis oblatum. Transactum meridiei tempus, vergentis mundi significabat cursum, in cujus vesperum Dominus Jesus Christus in verum sacrificium, quod ipse est, se ipsum Patri ad deponenda humani generis delicta obtulit. Altare quod ab Helia curatum est, ex duodecim lapidibus restauratum, Sanctae Trinitatis accipienda est confessio, quae in Judaeis olim, vel in haereticis destructa fuit, a Domino per Apostolos in Ecclesia reformata est. Ligna vero, quae super Altare composita fuerant, crucis patibulum praesignabant, in qua dominicum affixum est corpus, quod verum, et acceptabile Deo Patri fuit holocaustum. Quatuor hydriae repletae aqua, totidem numero significabant Evangelia, in quibus baptismi Sacramentum, quod in nomine Sanctae Trinitatis datur, habetur praeceptum. Ignis quoque, qui lapides altaris, et quae super eum fuerant, nec non et aquam voravit, Sanctum praesignabat Spiritum, qui non solum Apostolos, sed cunctos credentes per lavacrum regenerationis in Dei sacrificium assumit, et sanctificat. Falsi vero Prophetae, qui ab Helia interfeci leguntur, adversae accipiendae sunt potestates, de quibus Dominum in cruce pronuntiavit Apostolus triumphasse, sive illi accipiendi sunt, qui adversum Dominum impie proclamasse leguntur: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Quod utique temporibus Vespasiani, et Titi expletum, qui legit Josephum historiographum, non habebit ambiguum.
8.21
Deinde historia sequitur, et dicit Ascendit Helias in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua; et exorabat Dominum: dixitque ad puerum suum, ascende, et circumspice contra mare septem vicibus. Quod cum fecisset, septima vice apparuit nubecula parva quasi hominis vestigium ascendens de mare, et subito contenebrati sunt coeli, et facta est pluvia grandis. Quod enim Helias exorat, ut pluvia tribuatur a Deo, hoc quoque Dominum fecisse pro suis discipulis, et qui per verbum illorum credituri erant, Evangelista pronuntiat.
8.22
Ministrum Heliae, cui jussum est contemplari contra mare, omnium prophetarum, qui ante Salvatoris adventum fuerunt, typum gestasse non dubium est, quibus in gratiam Spiritus Sancti per omne tempus, quod ante adventum Salvatoris praecessit, incarnationem illius praestolare datum est. Nubecula parva, quae velut vestigium hominis ascendisse de mari describitur, Dominus, ac Redemptor noster accipiendus est: sicut enim vestigium extremum corporis membrum est, ita quoque Dominus Jesus humilis, et parvus, ac pauper in mundo existere voluit, qui nos a peccato mundaret. Coeli contenebrati sunt, quia sancti praedicatores divini Verbi occulti Sacramentis sunt repleti: pluvia facta est magna, quia evangelicus imber per Apostolorum praedicationem totius mundi rigavit fines. Currus Achab, quem Helias accinctis lumbis praeibat, Diaboli accipienda potestas est, cui a Domino dicitur: Vade retro Satanas; non tentabis Dominum Deum tuum. In tantum enim Diaboli potestas in adventu Domini inanis exstitit, et infirma, ut nec in porcos dominandi haberet licentiam: nisi ei fuisset permissum.
8.23
Nuntiata sunt, inquit, Jezabel cuncta, quae gesserat Helias, et quemadmodum Prophetas occidisset Bahal. Quae statim nuntium misit ad eum dicens: haec mihi faciant Dii, et haec addant, nisi hac hora cras ponam animam tuam sicut animam unius ex illis. Quod audiens Helias timuit valde, et abiit quocumque eum ferebat voluntas, venitque in Bersabee Judae, et illic reliquit puerum suum. Ipse autem perrexit in desertum locum, viam unius diei. Cumque venisset illuc, et sedisset subter unam juniperum, ait: sufficit mihi Domine, tolle animam meam.
8.24
« Sancti viri, qui sublevante spiritu ad summa rapiuntur, quamdiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur; ut nequaquam tantum proficere valeant, quantum volunt; sed ne extollantur superbia, fit in eis ipsarum quaedam mensura virtutum. Hinc est enim quod Helias, dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam mensura suspensus est, dum Jezabel postmodum, quamvis Reginam, tamen mulierculam fugiit. Perpendo quippe hunc mirae virtutis virum, ignem de coelo trahere, et secundo quinquagenarios viros cum suis omnibus petitione subita concremare: verbo coelos a pluviis claudere: verbo coelos ad pluvias aperire, suscitantem mortuos, ventura quaeque praevidentem: et ecce rursus animo occurrit, quo pavore ante unam mulierculam fugit. Considero virum timore perculsum de manu Domini mortem petere, nec accipere: de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim mortem, dum fugeret, dicens: Sufficit mihi, tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei. Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? Unde sic infirmus, ut ita feminam pertimescat? nisi quia dispensatione superni nutus mensura occulti libraminis appenduntur, ut ipsi sancti Dei homines, et multum valeant per potentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sunt per infirmitatem suam? In illis virtutibus Helias quid de Domino acceperat, in istis infirmitatibus quid de se esse poterat, agnoscebat. Illa potentiae virtus fuit: ista infirmitas custos virtutis.
8.25
« In illis virtutibus ostendebat quid acceperat: in istis infirmitatibus hoc quod acceperat, custodiebat. In miraculis monstrabatur Helias: in infirmitatibus servabatur.» Post haec sequitur:( XIX, 5) projecitque se, et dormivit in umbra juniperi. Et ecce Angelus Domini tetigit eum, dixitque illi: surge, et comede. Respexitque, et vidit ad caput suum subcinericium panem, et vas aquae. Comeditque, ac bibit, ac rursum dormivit. Tetigitque eum secundo Angelus et dixit: surge, et comede: grandis enim tibi restat via. Consurgensque comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreph. Quid igitur Jezabel? haec faciant mihi Dii, et haec addant; nisi posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis. Et audivit Helias, et fugit viam dierum quadraginta O violentiam verbi! O formidinis eminentiam! audito mulieris verbo, fugit Helias, et fugit non una, non duabus, non tribus diebus, sed ingressus est in eo sermo mulieris, et quid ageret, nesciebat, tanti itineris spatio, metu exagitante, jactatus, velut cum Zephiri flatibus cursu impulsae navis arborem violentus ex adverso turbo corripuit, impletumque reflexit, ita Prophetae animum virtutum velis navigantem mulieris perculit sermo, totamque ejus navem per omnes formidinum fluctus turbato rectore jactavit, quid ergo tu Helias? tu enim es, qui verbo clauseras coelum, et fraudaveras imbres, qui mandaveras aeri, et divinos ignes eduxeras, qui falsos salubriter interfici jusseras sacerdotes, qui constanter in faciem exprobraveras Regi, quod ipse, et domus sua populum everteret Israel: qui dixeras: vivit Dominus: Si erit pluvia, aut ros nisi in verbo oris mei: qui domum viduae, spicarum aream, et torcular feceras olei, qui omnibus imperaveras elementis, sermonem nunc meretricis audiens, expavisti, et una muliercula profugum fecit, timorisque captivum. O rem stupendam! Vide duos istos, Petrum et Heliam, magnificos viros, et caeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas, a mulieribus fatigari. Petrus timet puellam: Jezabel deterret Heliam. Et quia ejusdem culpae vitio uterque subjacuit, amborum naturalis infirmitas unum sortita est proditorem. Fugit ergo Helias viam quadraginta dierum. Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma? Ubi auctoritas libertatis, cum dicebas: vivit Dominus, si erit pluvia super terram, vel cum Regem cominus arguebas, tantaque mirabilia faciens unum adulterae non tulisti sermonem? Sed considera, quid in his ostendatur. Quid scilicet, quamdiu homini Domini gratia cooperatur, omnia secunda sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges adorant, populi venerantur. Si vero se, semel perfectionis, vel correptionis causa supernum ab homine suspendat auxilium, confestim fragilitas naturae monstratur: mox insurgunt quae videbantur esse subjecta: quae prius ut Dominum metuebant incipiunt esse terrori. Jezabel, quae interpretatur fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae vanis superstitionibus serviens, in Evangelica praedicatione credere noluit, et auctorem vitae persequens, sicut et Jezabel Heliam, exstinguere magis, quam credere maluit. Puer Heliae, qui in Bersabee, qui interpretatur puteus juramenti, dimissus est, Sacerdotale accipiendum est ministerium, quod templo Domini in Hierusalem, cultui exhibebatur divino. Desertum vero, ad quod via unius diei Helias legitur pervenisse, et sub arbore juniperi quievisse, universus accipiendus est mundus, qui propter daemonum cultum in maligno fuerat positus, ad quem Dominus relicta Judaea, per praedicatores suos transire dignatus est, et ibi quasi dormit, dum per fidem in cordibus fidelium requiescit. Arbor vero juniperi agrestis, atque inculta, Ecclesiam praesignabat ex gentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta praeceptis, ad quam Israeliticum Regnum transiturum Dominum praedixisse, Evangelista pronuntiat: Auferetur a vobis( Judaeis) Regnum, inquit, et dabitur genti facienti voluntatem Dei. Viam vero unius diei, quam Helias egisse legitur, unitas intelligenda est Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus introduxit. Panis subcinericius, et vas aquae, quid aliud indicant, nisi gentium poenitentiam, et lacrymarum effusionem, quibus Dominus valde reficitur?
8.26
. Post haec pervenit, inquit, Helias ad montem Dei Oreph, et mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi. Quid hic agis Helias? at ille respondit: zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum Domini, filii Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio: et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam.
8.27
« Fugiens ergo Helias venit ad quemdam locum, et obdormivit ibi, et venit ad eum Dominus. Dominus scilicet ad servum et ait: Quid tu hic Helias? velut notans eum timoris, et fugae. Quid tu, inquit, hic Helias? putasne fugisti? et furor te unius mulierculae profugum fecit? Ubi est illa constantia? ubi libertas? Disce de caetero non tibi ipsi confidere, nec propriae, cum res secundo cursu feruntur, imputare virtuti. Verumtamen Helias respondet, et dicit: aliud quidem mente retinens, aliud ore depromens: Domine Prophetas tuos occiderunt: altaria tua demolierunt; et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Hoc est, haec cogitatio, quae tantum Prophetam de ipso dejecit fastigio meritorum, communemque hominem demonstravit. Denique mox eum corripit sermo divinus. Non ita, inquit, est Helias: falleris, et humanae cogitationis laqueis irretiris. Non idcirco fugisti, nec te ideo, quod solus esses, Regina perterruit. Nec enim tu es tantummodo, qui non adoraveris Bahal: sunt mihi fideles famuli, sunt multi amici, et septem millium virorum electorum electissima virtus, quam nec error humanus inclinare, nec inanis gloriae cogitatio potuit elevare Hi omnes non curvaverunt genua ante Bahal; sed in stabili poplite ad instar coelestis exercitus me semper adorant. Fugisti ergo, non quod in te solo furor adulterae desaeviret, sed quod tibi hanc electionem genuerit magnitudo virtutum, ut tam arrogantem ferres de genere humano sententiam, erasque paulisper mea gratia deserendus, et nisi tibi tantae elationis frena laxassem, lapsum incurreres graviorem, et disceres bona facta non tuae virtuti ascribere, sed divinae. Non igitur alia ex causa fugisti, nisi quod, secedente gratia mea mulier te minaci sermone deterruit. Consideremus ergo quanta vis fuerit in adulterae sermone, gratia recedente, quanta fortitudinis magnitudo. Quadraginta diebus oberrat fugiens Helias per invia, et deserta, tantique ingenii vir metu consternatus non sentit esuriem. Quid agis Helias? ubi est, ut saepe jam memini, illa omnibus stupenda fiducia? ubi os illud metuendum? ubi lingua terribilis alternis imperans elementis? Sed haec tibi, ut dixi, constabant gratia ministrante. Vide ergo quemadmodum levitate culpae permittitur jacere tantus Propheta, ut emendatus elationis vitio, atque correptus, integro vestiatur moderationis, et clementiae indumento.»
8.28
« Jam ergo eruditi sumus, et docti in Petro atque Helia, quemadmodum eos Dominus nostri causa patitur circumscribi delicto: quemadmodum illos fidei, pietatisque signiferos, et generis humani columnas, permiserit metu dominante quassari, ut populorum essent exemplum, a Deo sibi non peccandi gratiam minime condonatam, ne cum ipsi a culpis essent, ac vitiis alieni, peccatoribus diri existerent, et crudeles; sed cum forte quis fuerit delicto praeventus, non statim abjiciant, non condemnent jacentis affectum: sed impartiantur viscera charitatis, porrigant manum, et erigant lapsum, spem ei divinae clementiae promittentes, sicque etiam se vivere exemplo ipsorum commendent magistrorum. Haec autem idcirco diximus, non justos culpando, sed peccatores ad spem erigendos protulimus. Et primo quidem virtutes eorum extulimus.: nunc culpas intulimus, ut et justis formam cautelae, et peccatoribus salutis portum fidelissimum monstraremus.»
8.29
Merito quaeritur quomodo licite sacrificaverit Helias extra templum Dei, quando et ignem de coelo impetravit, et prophetas daemoniorum convicit. Quod mihi non videtur alia ratione defendi, quam illa, qua defenditur et Abrahae factum, quando filium Deo jussus voluit immolare. Cum enim jubet ille, qui legem constituit aliquid fieri, quod in lege prohibuit, jussio ipsa pro lege habetur, quoniam auctor est legis. Non enim deesse possent miracula alia praeter sacrificium, quibus superarentur, et convincerentur prophetae lucorum: sed Spiritus Dei, qui fuerat in Helia, quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potest, quia dator est legis.
8.30
Alia adhuc insuper quaestio animum pulsat: quare interpellaverit Helias Dominum, quod Israel derelicto Deo prophetas occiderit, et ejus destruxerit altaria, cum in lege olim jussum fuisset, non eos posse amplius habere altaria, quam unum, primum in tabernaculo, deinde in templo, nisi quod liquide datur intelligi, quod postquam decem tribus a domo David excisae, et a templo, et Hierusalem sunt separatae, illi, qui in decem tribubus, quae vocabantur Ephraim, cultores divini nominis erant: et ut putandum est ad illa altaria recurrebant, quae olim erexerant Patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacob, locis competentibus, ubi eis Deus apparuerat, ad hoc altaria cultores divini nominis, et si non ad sacrificandum, tamen ad orandum Deum patrum suorum recurrebant. Haec videntes sacrilegi Israelitae, et idolorum cultores, destruebant, ut nec ibi locus esset, ubi veri adoratores Dominum precarentur; et hoc est, quod in superiori parte jam praemissum est, quod instauraverit Helias altare Domini quod destructum fuerat.
8.31
. Dixitque Dominus ad Heliam: Egredere et sta in monte coram Domino, et ecce Dominus transit, et Spiritus grandis, et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum.
8.32
Quod autem ait ante Dominum praecessisse spiritum grandem, etc. ejus adventum significat ad corda credentium quibusdam occultis, et ineffabilibus signis esse profuturum. Nam quod ait: Subvertens montes et conterens petras ante Dominum, hoc est quod Apostolus ait: Arma militiae nostrae non carnalia, sed spiritualia, ad destructionem munitionum..., et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei.
8.33
. Non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus, et post commotionem ignis: non in igne Dominus, et post ignem sibilus aurae tenuis.« Spiritus ante Dominum evertit montes, et petras conterit, quia pavor, qui ex adventu ejus irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et duritiam liquefacit. Sed spiritui commotionis, et igni non inesse Deum dicit: In sibilo vero aurae tenuis inesse non negat: quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Dominus non est. Cum vero subtiliter aliquid conspicit: hoc est quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit: quasi enim sibilum aurae tenuis percipimus cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus. Tunc ergo verum est, quod Deum cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus: unde bene illic subditur: Quod cum audisset Helias: operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae.
8.34
« Quid est quod Propheta cum vocem Domini secum loquentis audiret, in speluncae suae ostio stat, et faciem velat? nisi quia dum per contemplationis gratiam vox supernae intelligentiae fit in mente, totus homo jam intra speluncam non est, quia animum carnis cura non possidet, sed stat in ostio, quia mortalitatis angustias exire meditatur. Sed jam qui in ostio speluncae consistit, et verba Dei in aure cordis percipit, necesse est, ut faciem velet, quia dum per supernam gratiam ad altiora intelligentiae ducimur, quanto subtilius levamur, tanto semper per humilitatem nosmetipsos intellectu nostro premere debemus, nec conemur plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem; ne dum nimis invisibilia discutimus, aberremus, ne in illa natura incorporea corporei luminis aliquid quaeramus: aurem enim intendere, et faciem operire, est vocem interioris substantiae audire per mentem, et tamen ab omni specie corporea oculos cordis avertere, ne quid sibi in illa corporale animus fingat, quae ubique tota, et ubique incircumscripta est.»
8.35
Et dixit Dominus ad Heliam, vade revertere in viam tuum per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges Azahel Regem super Syriam, et Hieu filium Namsi unges Regem super Israel, et Heliseum filium Saphat qui est de Abelmeula, unges Prophetam pro te. Et erit, quicunque fugerit gladium Azabel, occidit eum Hieu: Et quicunque fugerit gladium Hieu, interficiet eum Heliseus. Abelmeula urbs est una de principibus Salomonis. Est autem nunc vicus( ut in locorum libro legimus), in Auleone, decimo ab Scythopoli milliario distans contra australem plagam, et nunc dicitur Betula.« Damascus enim, qui interpretatur sanguinem bibens, sive propinans, totius Mundi typum gerebat, in quo habitatores, illius, immolandi daemonibus filios suos sanguinem bibere, ac propinare non est ambiguum. Sanguis enim pro peccato, ac morte ponitur in Scripturis: quam non solum sibi infelices videbantur inferre, sed et suis imitatoribus propinabant. Azahel vero, qui interpretatur factura Dei, universarum gentium continebat figuram, cui valde congruit interpretatio: Dei factura. Opus enim divinum fuit, ut obdurato Israele, et signis, atque virtutibus Domini penitus nequaquam credente, nationum populi cum omni mentis alacritate crederent in crucifixum. Sive aliter factura Dei, id est imago Dei per fidem Christi gentibus constituta, nulli poterit esse dubium. Nam, ut in Jacob, et Esau figura praecesserat majoris quondam filii, primatus, ac benedictio ad juniorem fratrem translata, ita etiam in istis, Azahele videlicet, et Hieu, divina dispensatione intelligimus geri, ut gentium populus, qui fuerat junior, per Azahelem praeponatur in persona Hieu primogenito, ut scriptum est, Israeli, et juxta Scripturae testimonium, populus, qui erat in capite, propter praevaricationes assiduas, et piaculum, quod intulit Domino, factus in cauda est, translatoque ab eodem regno, ut Dominus fuerat protestatus, datum est gentium populo, Dei voluntatem videlicet exsequenti. Sed quia divinae pietatis est omnes homines salvos fieri, sicuti Esau, licet juniori fratri subjectum, nequaquam benedictione privavit, ita quoque et hic Heliae a Deo praedicitur: relinquam mihi septem millia virorum, quorum genua non sunt curvata ante Bahal. Relinquam enim, ad futurum tempus pertinere, intelligi voluit, quod in Domini adventum constat fuisse expletum. Illud pro certo exstitisse intelligendum est, quod qui ex omni Israeli per apostolos Christi fidem susceperunt, septiformi spiritu Christi uncti sunt. Hieu vero, cujus vocabulum interpretatur ipse, vel est, filius videlicet Namsi, qui interpretatur adtrectans, vel palpans, Apostolorum specialiter praefigurabat personam: illis quippe horum nominum valde congruit interpretatio. Beati enim Apostoli semper esse pro certo est, qui pro Trinitatis confessione, et veridica praedicatione, Deo et universo Orbi perpetuo vivunt. Joannes quoque in epistola sua cum de verbo vitae, hoc est de Dei filio, qui carnem assumpsit, scriberet, ita effatus est: quem nostris oculis vidimus, et auribus nostris audivimus, et manus nostrae tractaverunt. Quod autem dicitur Heliae, Heliseum filium Saphat de Abelmeula unges prophetam pro te: ita intelligendum est: Heliseus enim interpretatur Dei mei salus, Saphat autem judicans. Abelmeula vero luctus parturiens: Dei enim filius, qui est vera fidelium salus, et cui omne judicium tradidit pater, in quo judicio impiis, et incredulis erit luctus parturiens, Gehennae videlicet cruciatus, qui in substantiae suae splendore, atque virtute non poterat ab omnibus contemplari, ex deitate, ut Apostolus ait suam inaniens majestatem, in Helisei praefiguratione, Servi dignatus est suscipere formam, qui verus homo ex virginis utero procreatus, Sanctoque Spiritu unctus. Quod autem ait historia, qui effugerit gladium Azahel, occidet eum Hieu, et qui effugerit gladium Hieu, occidet eum Heliseus, hoc modo intelligi potest. Gladius enim Azahel Syri, illorum doctrina accipienda est, qui ex gentibus dominicae Incarnationis, et Passionis, ac Resurrectionis vates inspirati divinitus exstiterunt, ad confutandos videlicet judaeorum doctores, qui hoc mysterium populis occultabant. Gladius vero Hieu, qui super Israel unctus est, praedicatio intelligenda est Joannis Domini praecursoris, qui Saducaeos, et Phariseos venientes ad baptismum suum, increpans dixisse scribitur: Genimina viperarum: quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Gladius praeterea Helisei, evangelica accipienda est praedicatio, de qua Dominus dixisse scribitur: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium: quia fideles, et justos quodammodo dividit, ac separat ab infidelibus et injustis, et quia in cordibus credentium cupiditates interemit noxias, et vitia universa, atque peccata.
8.36
Interea ait Dominus ad Heliam: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Bahal, et omne os quod non adoraverit eum, osculans manum.
8.37
« Certum est, quod cordis sui oculum per elationis tenebras exstinguit, qui cum recte agit, considerare meliorum merita negligit. At contra magno humilitatis radio semetipsum illuminat qui aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea, quae ipse fecerit, facta foris, et ab aliis conspicit, eum, qui de singularitate intus erumpere nititur, superbiae tumorem premit. Hinc est, quod vocem Domini ad Heliam solum se aestimantem dicitur: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Bahal. Ut dum non solum se remansisse cognosceret, de elationis gloria, quae ei desingularitate surgebat, declinaret. Propheta nempe erat, et saepe mysteria superna cognoverat. Quid ergo difficile fuit agnoscere in hoc mundo fideliter Deo famulos et alios remansisse? Sed hinc solerter intuendum est; oculum cordis elatio quam nequiter claudat, quia qui humiliter et occulta Dei noverat, elatus et aperta nesciebat.»
8.38
Post haec enim inquit( XIX, 19): Helias reperit Heliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super eum, qui relictis statim bobus cucurrit ad Heliam, et ait: Osculer, oro te patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Cui dixit Helias: revertere, quod enim meum erat, feci tibi. Reversus itaque Heliseus tulit par boum, et mactavit illos, et in aratro boum coxit carnes eorum, deditque populo ad comedendum.
8.39
Duodecim juga boum, viginti quatuor veteris testamenti figuraliter accipiendi sunt libri. Duodecim vero aratores duodecim intelligendi sunt Apostoli: sed in omnibus illis Dominus existere dignatus est operator, qui dixit: Sine me nihil potestis facere. Osculum patris, reconciliationis dignoscitur signum. In duobus enim bobus lex accipienda est, et prophetia, quarum umbras, et imagines Dominus noster, per incarnationis suae, ac passionis mysterium occidit in littera, et in crucis suae coxit aratro, nec non ad comedendum fidelibus praebuit, ut jam non vivant secundum litteram, sed secundum spiritum.
8.40
Post haec refert Scriptura, quod Benedad rex Syriae obsidens, et impugnare incipiens Samariam ait: Haec faciant mihi Dii, et haec addant: si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me.
8.41
Hunc habet sensum.« Samaria juxta morem civitatum habebat terram interius propter muros pene ipsis muris aequalem, ne videlicet eos sine subsidiis terrae adjacentis erectos, creber insistente manu hostili, dejiceret ictus arietis. Extrinsecus autem murorum altitudo longe super faciem terrae transcenderat, maxime cum in montis vertice, ut Scriptura refert, fuerit urbs eadem posita. Ait ergo Rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet secum exercitus multitudinem, ut si quisque militum ejus, solummodo lapidem, vel cespitem, vel stipitem ad construendum contra urbem, aggerem apportasset, tam sublimis ex eo posset agger exsurgere, qui superficiei civitatis ipsius, quae erat intra muros, esse videretur aequalis: ita ut ex equo pugnantes contra civitatem, tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens Rex Israel ait: Dicite ei. Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus. Alius est autem accinctus, alius discinctus, alius non accinctus. Accinctus namque est qui cingulo circumdatus incedit, discinctus qui cingulum nuper deposuit: verbi gratia, vel balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel alteram forte tunicam induturus. Non accinctus, qui nuper tunica indutus, nec dum se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo, et in expeditione castrensi qui positus est, recte accinctus nominatur, id est armis indutus. Qui pugna confecta victor domum rediit, jure discinctus vocatur, quia nimirum depositis armis optatae pacis otium gerit. Qui vero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito non accinctus esse dicitur. Ait ergo Rex Israel Regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam, quam obsidere coeperat: Negligetur accinctus, aeque ut discinctus; ac si aperte dicat: Noli gloriari quasi jam victor bellici discriminis, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur, ignoras. Et verum profecto dicebat: nam mox inito certamine, Benadab non victis adversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens domum rediit, Benadab Regem Syriae typum habuisse diaboli, qui princeps est hujus mundi, non dubium est: qui cum triginta, et duobus Regibus, hoc est omnibus vitiis suis adversum humanum genus pugnare non desistit: Achab vero qui interpretatur frater patris, hoc in loco personam gestavit Judaeorum, cum quibus diabolus prius conflictum habuit.»
8.42
Interea sequitur Scriptura de visione Micheae prophetae, ubi ait ad Achab: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli a dextris, et a sinistris ejus, et dictum est: In quo deciviam Achab, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujusmodi; et alius aliter. Et egressus unus dixit: ego decipiam Achab. Et dictum est ei: in quo decipies? qui respondit dicens: egrediar, et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus.« Quid per solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus, quarum alis praesidens inferius cuncta disponit? Et quid exercitus coeli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo quod exercitus coeli a dextris, et a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim, qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, incircumscriptus est: et veritas illa, aeterna beatitudo, quae dextera ejus dicitur, sinistram non habet, quia nihil est quod displiceat, quia simul omnia contuetur, simul cuncta aspicit; ea autem, in quibus et bonus spiritus vivit, et malus, exercitum coeli a dextris, et a sinistris ejus habere describitur. Unde per dexteram intelligimus angelos electos: per sinistram vero spiritus reprobos. Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvant, sed etiam mali qui probant, non solum quia a culpa redeuntes sublevant, sed etiam quia redire nolentes gravant. Nec movere debet quod exercitus coeli etiam repulsi angeli vocantur, quia et ipsi quamvis ab aethereo coelo expulsi sunt, adhuc tamen in aereo coelo demorantur: quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de eisdem spiritibus Paulus dicit: Contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Quorum caput enuntians ait: Secundum principem potestatis aeris hujus. Ad dexteram ergo et sinistram exercitus stat, quia voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat, et reproborum sensus suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat: unde et mox spiritus fallax in medio prosilisse describitur, per quem Achab rex exigentibus suis meritis decipiatur: neque enim fas est credere bonum spiritum, fallaciae deservire voluisse, ut diceret: Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus; sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam; occulta justitia, licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant.» Sed quomodo Deus haec agat ubique praesens, et ubique totus, ac semper praesens, et quomodo ejus simplicem, et incommutabilem, aeternamque veritatem consulant sancti Angeli, omnesque ab eodem creati sublimes, et mundissimi spiritus, atque id quod in eo sempiterne justum vident, pro congruentia rerum inferarum, temporaliter peragant: quomodo etiam lapsi spiritus, qui in veritate non steterunt propter immunditiam, et infirmitatem concupiscentiarum, et poenarum suarum non valentes praesentem intrinsecus contueri, et consulere veritatem, signa forinsecus per creaturam exspectent, eisque moveantur, sive ad faciendum aliquid, sive ad non faciendum: quove modo cogantur aeterna lege, qua universitas regitur, vincti, atque constricti, vel sinente Deo operari, vel cedere jubenti, et complecti arduum, et explicare longissimum est.
8.43
Post mortem Achab regnare coepit Ochosias filius ejus pro eo, de quo refert Scriptura: Quod cecidit per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit.
8.44
Ochosias rex Samariae, qui se a domo David separavit, et per cancellos decidit, hoc significare videtur, quod haeretici, sive schismatici, et si aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, quia tamen compagem Ecclesiae unitatis non habent, quasi patentibus, et non solidis laterum praesidiis ad vitiorum semper infima relabuntur, dum divino destituti auxilio, sive pertinaciae fastu intereunt.
8.45
Deinde refert Scriptura eadem, quod idem Ochosias miserit duos principes quinquagenarios ad Heliam, quem quia procaciter eum hominem Dei vocaverunt, illo orante, coelesti igne consumpti sunt: tertius autem missus salvatus est.« Figuraliter autem quinquagenarius numerus confessio poenitentiae est, per quam declaratur remissio peccatorum. Judaei enim nolentes Christum Deum esse verum nec principem indulgentiae largitorem, dicunt ei: quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Hi tales futuro divini ignis incendio exstinguuntur, tertius autem quinquagenarius, qua conversus ad fidem Trinitatis, demonstrat poenitentiae sacramenta, idcirco ad indulgentiam meruit pervenire. Sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat: aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat: aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae ipso primo homine peccante prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in opere tuo. Maledictum justitiae judicio profertur, cum ad Abraham dicitur:: Maledicam maledicentibus tibi. Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere. Et rursum idem: Neque maledici regnum Dei possidebunt. Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere hominem prohibet, quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit, nisi examine, et virtute justitiae. Nam et sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et male foras exsurgentia, quia maledicto debeant ferire, cognoscunt, et eo in maledicto non peccant, quod ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecunias Simonem sententiam maledictionis intorsit dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem; qui enim non ait est, sed sit, non indicativo, sed optativo modo se hoc dixisse significavit: hinc Helias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos. Quorum utique sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente maledictionis sententia promitur, cum et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum, qui maledicitur, usque ad interitum maledictio absorbet. Itaque ex utriusque partis fine colligitur, quia ab uno, et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.»
8.46
Quod enim abstrahendus Helias, atque elevandus ad coelum, jusserit Heliseo, ut resideret in Galgalis: aut in Bethel: aut Hierico: sive Jordane: et ille semper juraverit per Dominum, quod non relinqueret eum, hoc figurasse videtur, quod apostolorum in se habuerit figura, qui ab ipsa revelatione fidei( sic enim interpretatur Galgala), Christo Domino individue adhaerentes usque in diem ascensionis ejus in coelum ab ejus comitatu non recesserunt. Cumque transissent Jordanem( Ibid., vers. 9), dixit Helias ad Heliseum: Postula quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Heliseus: obsecro, ut fiat duplex spiritus tuus in me.
8.47
Secundum historiae fidem duplex spiritus Heliae Heliseo collatus est, quia multo plures virtutes Heliseus, quam Helias operatus est. Tropologice vero duplex spiritus Heliae, Heliseo attributus est, quia post ascensionem Domini per adventum Spiritus sancti duplex intelligentiae donum, hoc est Veteris, ac Novi Testamenti, Apostolis est collatum.
8.48
Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur: ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Helias per turbinem in coelum. Heliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus, et non vidit eum amplius.
8.49
Currus Israel, hoc est mente videntium Dominum, non incongrue Dominus Jesus Christus accipitur, qui electos suos patienter tolerando, velut in curru portat, atque per praedicationem, et disciplinam suam sicut auriga agitat. Moraliter autem.« Quid est quod Helias currus Israel, et auriga dicitur: nisi quia auriga agitat, et currus portat? Doctor ergo, qui mores populi, et per patientiam sustinet, et sacri eloquii verbis docet, et currus dicitur, et auriga. Currus, quia tolerando portat: auriga, quia populum bonis admonitionibus exercet. Quid est quod Helias ad coelum raptus esse dicitur? Nunquid nam eum adhuc in hac carne corruptibili positum, ad illius summae quietis sinum, ante resurrectionem, ascensionemque Domini, credimus esse perductum? Sed aliud est coelum aereum, aliud aethereum: coelum quippe aereum terrae est proximum, unde et aves coeli dicimus, quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque aereum Helias sublevatus est, ut in secreta quadam terrae regione repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Sublevatus namque Helias ascensionem dominicam designavit; ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor autem noster, quia non distulit, sed superavit, eamque resurgendo consumpsit, aeternae resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit. Notandum quoque est, quod Helias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte monstraretur, quia purus homo adjutorio egebat alieno. Per angelos quippe illa facta, et ostensa sunt adjumenta, quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster, non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is, qui fecerat omnia, nimirum super omnia, sua virtute ferebatur: illuc etenim revertebatur, ubi erat, et inde redibat, ubi manebat, quia cum per humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat, et coelum.» Neque enim arbitrandum est Heliam vel sic esse jam, sicut erunt sancti, quando peracto operis die, denarium pariter accepturi sunt: vel sic quemadmodum sunt homines, qui ex ista vita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione migravit. Jam itaque aliquid melius habet, quam in hac vita posset, quamvis nondum habet, quod ex hac vita recte gesta in fine habiturus est: pro nobis enim meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. Aut si quisquam putat hoc Heliam mereri non potuisse, si duxisset uxorem, filiosque procreasset( creditur enim non habuisse, quia hoc Scriptura non dixit, quamvis et de celibatu ejus nihil dixerit), quid de Enoch respondebit, qui filiis genitis Deo placens, non mortuus, sed translatus est? Cur ergo et Adam, et Eva, si juste viventes, caste filios procreassent, nonne eis possent translatione, non morte succedentibus cedere? Nam si Enoch, et Helias in Adam mortui, mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant, creduntur etiam redituri ad hanc vitam, et quod tandiu dilatum est, morituri: nunc tamen in alia vita sunt, ubi ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spirituale mutetur, nec morbo, nec senectute deficiunt: quanto justius, atque probabilius primis illis hominibus praestaretur, sine ullo suo, parentumve peccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni prosperitate sanctorum, in angelicam formam non per carnis mortem, sed per Dei virtutem multo felicius mutarentur.
8.50
Apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes, et levavit pallium Heliae, quod ceciderat ei. Heliseus enim Domini, ac Redemptoris nostri figuram gestavit. Vestimenta vero illius veteris testamenti accipiendae sunt Scripturae, quae tunc scissae, hoc est, revelatae hominibus sunt, quando per passionem, et resurrectionem, sive ascensionem ipsius in coelos expletae sunt. Pallium vero Heliae ab Heliseo collectum virtus accipienda est Verbi, quam ad glorificandam carnem suam mundo reliquit.
8.51
Habitanti Heliseo in Hierico, venerunt ad eum viri civitatis, et dixerunt ei: Ecce habitatio civitatis hujus valde optima est, ut ipse, tu Domine, perspicis, sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in eo sal. Quod cum attulissent, egressus ad fontem aquarum misit in eum sal, et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit in eis mors, neque sterilitas. Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc, juxta verbum Helisei, quod locutus est.
8.52
Civitas Hierico mundi hujus praesignabat figuram, cujus habitatio secundum conditoris creationem, non simpliciter tantum, sed valde, ut ab omnibus cernitur, optima est: aquae vero illius pessimae, doctrina est accipienda philosophorum, et poetarum, hominum videlicet mentes ad daemonum cultus, et libidinem, atque luxuriam provocans. Terra vero sterilis omne indicat hominum genus: qui relicto creatore Deo, obscuratis sensibus deserviebant omnibus creaturis. Quem enim in hoc facto miraculo, nisi Dominum Jesum Christum praefiguraverat, qui postquam Verbum caro factum est, atque per ministrum in Jordane fluvio baptizari dignatus est, aquas Hierico steriles, hoc est hujus mundi, convertit in lavacri fecunditatem? ut quidquid ex eis regeneratum fuisset, talem acciperet spiritum. In sale quippe sapientia: in vase vero rudi, caro Domini intelligitur.
8.53
Ascendit Heliseus in Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei dicentes: Ascende calve, ascende calve; quibus maledicens in nomine Domini, continuo egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta et duos pueros. Et abiit exinde in montem Carmeli.
8.54
Heliseus, qui interpretatur Dei salus, personam Salvatoris gestasse non dubium est, qui Salvator ascendens in Bethel, hoc est ad domum Dei coelestem, a Judaeis, quasi a pueris insipientibus, subsannatus est; clamantibus iisdem Judaeis: Ascende calve, ascende calve, Crucifige, crucifige in Calvariae loco, ob cujus piaculi facinus plebs Judaeorum decursis duobus, et quadraginta annis post resurrectionem Salvatoris, et ascensionem in coelum, a principibus Romanorum, Vespasiano videlicet, et Tito, quasi a duobus ursis consumpta est; mons vero Carmelus, Ecclesia intelligenda est, ad quam, spreto Israele, suum Dominus transtulit regnum.
8.55
Mulier quaedam, inquit, de uxoribus prophetarum venit ad Heliseum, et ait: Servus tuus vir meus, mortuus est, et tu nosti quia timens erat Deum. Et ecce nunc veniens creditor meus duos filios meos vult tollere in servitium sibi. Cui dixit Heliseus. Quid habes in domo tua? Indica mihi: et illa, modicum, inquit, olei, quo ungar: ad quam Heliseus, vade et pete tibi vasa non pauca: et ingressa cubiculum tolle de ipso oleo, et mitte in vasis: tu infunde, et filii tui offerant vasa. Cumque impleta fuerint, vende, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo. Quae abiit, et fecit sicut ei vir Dei praeceperat.
8.56
Mulier haec vidua, antiquam sanctorum Patrum, qui sub lege fuerunt, significavit Ecclesiam, quae in adventu Salvatoris, a legalibus praeceptis, quasi a legitimo viro destituta, cum duobus superstitibus filiis, id est gemino populo derelicta est. Creditor hujus Ecclesiae, diabolus intelligendus est, qui humanum genus ante adventum Salvatoris per originale delictum, et quotidiana peccata obnoxium tenebat, quia gratiam evangelicae praedicationis intra litteram legis, et prophetiam veteris testamenti non revelatam apud se continebat. Postquam vero ad cognitionem veri Helisei, hoc est Salvatoris nostri, pervenire promeruit, ejus consilio a vicinis suis plurima vasa vacua petiit, quia post apostolorum praedicationem multitudinem credentium ex diversis gentibus intra domum fidei ad se collegit.
8.57
De oleo quoque, quod apud se habebat, in caetera vascula transfudit, quia gratiam spiritualem per ora praedicatorum in cunctis gentibus mutavit. De quo oleo, id est divina gratia, filios suos redemit, quia per donum Spiritus sancti, atque charitatis unctionem a perpetua servitute peccati semetipsam cum cunctis fidelibus liberavit.
8.58
Factum est autem, ut Heliseus transiret, et erat ibi mulier magna, quae tenuit cum, ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet panem, quae dixit ad virum suum: Animadvertere quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ergo coenaculum parvum, et ponamus in eo lectum, et mensam, sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi, etc.
8.59
Mulier ista Sunamitis typum Ecclesiae repraesentabat, quae priusquam verum Heliseum, hoc est Salvatorem nostrum, per fidem susciperet, sterilis fuit. Postquam vero eumdem Dominum in hospitio cordis sui suscipere promeruit, populum fidelem, quasi unicum filium genuit. In coenaculo, altitudo fidei: in lectulo vero, quies spiritualis, atque contemplationis otium praefiguratur. In mensa autem, unitas fidei, et concordia praedicationis innuitur. In sella vero, docendi potestas: in candelabro, illuminatio fidei, sive claritas virtutum exprimitur.
8.60
Post haec refert Scriptura de filio Sunamitis, quem puer Helisei missus cum baculo non resuscitat: per semetipsum vero veniens, atque ad ejus membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per mysterium compassionis animavit.« Quia videlicet auctor humani generis Deus quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et quia per Moysen, terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit: per legem quippe, virgam Deus tenuerat cum dicebat: si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed tantum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non valuit, quia Paulo attestante nihil ad perfectum adducit lex. Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver se humiliter sternens, ad exaequanda mortui membra se collegit, quia cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Huc illucque deambulat, quia et Judaeam juxta, et longe positas gentes vocat. Super mortuum septies inspirat, quia per aperitionem divini numinis gratia septiformis spiritus in peccati morte jacentibus aspirat; moxque vivens erigitur, quia is quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam rediit.»
8.61
Jam nunc historia Naaman Syri persequenda est. Superius ostendimus Heliseum typum habuisse Domini Salvatoris. Naaman vero princeps militiae Syriae, qui leprosus erat, et suggerente ancilla ad beatum Heliseum sanandus advenit, populum gentium figuravit. Puella vero parvula, quae de terra Israel ab Assyriis capta, et in Syriam ducta, uxori Naaman servitium exhibebat, et dominae suae suggesserat, quod si ad beatum Heliseum pergeret, sanitatem consequeretur, legis accipienda est fama: idcirco videlicet parvula nuncupata, quia ut Apostolus ait: Nullum ad perfectum perducere valuit; omnis enim perfectio in Domino Jesu Christo est: fama quippe eorum, quae in lege de castitate, et sobrietate, patientia, justitia, hospitalitate, pietate, caeterisque virtutibus habebant Scripturae, ad universas pervenerat nationes: quia licet in tempore illo in sola Judaea prophetia floruerit, fieri tamen non poterat, nisi ut etiam ad alias vicinas gentes beata ejus notitia perveniret. Et quanquam eamdem custodire contenderent, tamen velut captiva eisdem serviebat, quia idolatriae cultui deditae erant. Tamen audivit Naaman puellam, et venit ad Heliseum sanandus a lepra: et populus gentium, qui audivit famam legis, et prophetiam, veniens ad Christum, ab omnium peccatorum lepra purgandus. Quid tamen dixit beatus Heliseus per nuntium ad Naaman, videamus. Ait enim ei: Vade, inquit, lavare septies in Jordane. Quod cum audisset Naaman, tantum ut lavaretur septies in Jordane, indignatus est, et volebat renuere, sed ab amicis suis consilio accepto acquievit ut lavaretur, et purgatus est. Hoc significavit, quia populus gentium, antequam Christus crucifigeretur, ipse per se Christo loquenti non credidit: sed postea dicentibus apostolis, ad sacramentum baptismi fideliter venit. Heliseus namque in praefiguratione futurorum Naaman Syrum videre noluit, et tamen minime despexit: sic nimirum Dominus Jesus Christus populum gentium, qui eum carnalibus oculis minime vidit, exterum a sua salute non fecit. Dixit ergo Heliseus ad Naaman: ut lavaretur septies in Jordane. Notandum quod sicut Heliseus mittit Naaman ad Jordanem fluvium, ita a Christo populus gentium missus est ad baptismum. Quod autem Heliseus non per se ipsum Naaman aut tetigit, aut baptizavit, hoc significatum est, quod Christus, non per seipsum venit ad populum gentium, sed per apostolos suos, quia illis dixit: Ite, et baptizate omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: et hoc attendendum est, quia Naaman, qui populum gentium figurabat, in illo fluvio sanitatem recepit, quem postea Christus suo baptismate consecravit. Quod audiens Naaman, ut lavaretur septies in Jordane indignatus est dicens: Nunquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina Damasci Abana et Pharphar, ut in ipsis laver, et munder? Haec illo dicente consilium dederunt servi sui, ut acquiesceret prophetae consilio.
8.62
Quid autem hoc significet, intuendum est. Sanctus Heliseus, sicut diximus, typum habebat Domini Salvatoris: Naaman figurabat populum gentium; quod vero de suis fluminibus sanitatem se recepturum esse credebat; hoc indicabat, quod genus humanum de libero arbitrio, et de propriis meritis praesumebat: sed propria merita sine gratia Christi libertatem habere possunt, sanitatem recipere omnino non possunt. Unde nisi ad exemplum Naaman humanum genus consilium Helisei audisset, id est per Christi gratiam donum baptismatis humiliter excepisset, ab originali et actuali lepra liberari non posset. Sive aliter flumina Damasci, quarum aquas Naaman Syrus meliores aquis Jordanis esse opinabatur, hujus mundi significant sapientiam, quam populus gentium, priusquam fidem Christi perciperet, pro magno habens, evangelica praecepta negligens, contemnebat. Lavare, inquit, septies dixit propter septiformem gratiam Spiritus sancti, quae in Christo Domino requievit. Denique quando in eo fluvio Dominus baptizatus est, Spiritus sanctus in columbae specie super eum venit.
8.63
Cum ergo in figura baptismi Naaman fluvio descendisset, facta est, inquit Scriptura, caro ejus tanquam pueri parvuli. Hanc similitudinem in populo Christiano compleri videmus, quia omnes qui baptizantur, sive senex, sive juvenis, omnes tamen infantes appellantur, quia per Adam et Evam veteres nascuntur, per Christum et Ecclesiam novi regenerantur. Prima generatio perducit ad mortem: secunda generatio perducit ad vitam. Prima generatio filios irae facit: secunda generatio vasa misericordiae: sicut Apostolus dicit: In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur. Quomodo ergo Naaman senex septies lavando factus est velut puer, sic populus gentium cum esset peccatis veteribus senex, et multis iniquitatum maculis, velut lepra, perfusus, per gratiam baptismi ita renovatur, ut in eo, nec originalis, nec actualis lepra peccati remaneat, et qui fuerat criminum ponderibus curvus, ad exemplum Naaman, salutari lavacro renovatur, ut parvulus, et prima stola induitur. De qua Apostolus ait: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis. In emundatione Naaman Syri decima virtus ponitur Helisei. Denarius enim numerus consummationem, sive perfectionem demonstrat, quia in fine mundi Dominus legitur advenisse, in quo universis gentibus lepra infidelitatis adspersis salus cognoscitur attributa. Quod vero, posteaquam mundatus est Naaman, munera obtulit beato Heliseo, et ille accipere noluit, Christi in hoc gratia figuratur, quae ideo gratia dicta est, quia gratis datur. Sic enim ipse Dominus in Evangelio discipulis suis dixit: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite; gratis accepistis, gratis date.
8.64
Dixitque interea Naaman ad Heliseum: Obsecro, concede mihi servo tuo, ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum, aut victimas diis alienis, nisi Domino soli.
8.65
Onus terrae duorum burdonum Incarnationis Christi praetendebat sacramentum, cujus mysterium uterque populus ex circumcisione videlicet et praeputio, ob spem aeternae beatitudinis portare non renuit.
8.66
Post haec refert Scriptura eadem, quod interrogavit Heliseus Giezi puerum suum. Unde venis, Giezi? qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. Et ille ait: Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tuum? Nunc ergo accepisti argentum, et accepisti vestes, ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas: sed et lepra Naaman adhaerebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum.
8.67
« Si enim Propheta Heliseus puerum suum Giezi, absens corpore, vidit accipientem munera, quae dedit illi Naaman Syrus quem propheta memoratus a leprae deformitate mundaverat, quod servus nequam, domino suo non vidente, latenter se fecisse putaverat: quanto magis in illo corpore spiritali videbunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt corpore absentes! Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens Apostolus ait: Ex parte, inquit, cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Deinde, ut quomodo posset, aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa, quam facturus est, distet haec vita, non qualiumcunque hominum, verum eorum qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum essem( inquit) parvulus, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus cogitabam. Cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae parvuli erant. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Si ergo in hac vita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi vitae, quasi parvuli ad juvenem, vidit tamen Heliseus accipientem munera servum suum, ubi ipse non erat: ita ne, cum venerit quod perfectum est, nec jam corpus corruptibile aggravat animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea, quae videnda sunt oculis corporis, quibus Heliseus absens ad servum suum videndum non indiguit, indigebunt? Nam secundum interpretes septuaginta, ista sunt ad Giezi verba Prophetae: nonne cor meum tecum, quando conversus est vir de curru in obviam tibi: et accepisti pecuniam, etc. Sicut autem ex Hebraeo interpretatus est Hieronymus praesbyter: Nonne cor meum, inquit, in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Corde suo ergo se dixit hoc vidisse Propheta, adjutus quidem mirabiliter, nullo dubitante, divinitus, sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabant, cum Dominus erit omnia in omnibus! Habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum, et in loco suo uterque erit illis spiritus per spirituale corpus. Neque enim ille Propheta, quia non eis indiguit, ut videret absentem, non eis usus est ad videnda praesentia; quae tamen spiritu videre posset, etiam si illos clauderet, sicut vidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. Absit ergo ut dicamus illos sanctos in illa vita, Deum clausis oculis non visuros, quem spiritu semper videbunt. Sed utrum videbunt, et per oculos corporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum potuerunt in corpore spirituali, eo modo utique etiam ipsi oculi spirituales, quantum possunt isti, quales nunc habemus, procul dubio per eos videri Deus non poterit. Longe itaque alterius erit potentiae, si per eos videbitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est.» Giezi minister Helisei, qui cupiditate argenti deceptus, pecuniam a Naaman Syro accepit, et post paululum leprae contagione est percussus, Judae proditoris typum gessisse non dubium est. Sicut enim Giezi ideo serviebat beato Heliseo, ut pecuniam posset adquirere, ita et Judas propterea adhaeserat Domino Salvatori, ut fraudem faceret et terrenas divitias congregaret. Denique sic de illo in Evangelio scriptum est: Quia fur erat, et loculos habebat, et ea, quae mittebantur, exportabat. Nam Giezi, qui gratiam magistri potuerat promereri, sicut dominus suus consecutus fuerat beati Heliae, cupiditate victus meruit in aeternum crudeli lepra perfundi: Judas vero per amorem pecuniae, et apostolatus gratiam perdidit, et laqueo vitam finivit: ac sic intelligimus omnes malos sacerdotes intra Ecclesiam intus in anima peccati lepra fuisse perfusos, qui contra dominica praecepta ministerium, quod gratis acceperunt, gratis non administrant: et pro omni opere, quod in Ecclesia gerunt, non futuram mercedem, sed praesentem quaerunt retributionem.
8.68
Potest enim Giezi Judaeorum populum figurari, qui eo tempore peccati lepra percutitur, quo ab eo gentium populus liberatur. Denique sic infideles Judaei in passione Domini clamaverunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Tunc enim peccati lepra perfundi meruerunt, quando super coelestem medicum ore sacrilego clamaverunt: Tolle, tolle: crucifige eum. Ergo eo tempore in illis remansit lepra, quo ad nos transiit gratia. Denique sic et Apostolus Paulus ad eos locutus est, dicens: Vobis, inquit, oportuit primum loqui verbum Dei: sed quia vos indignos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Quando doctrina Apostolorum ad gentes transiit, tunc in miseris Judaeis peccati lepra remansit.
8.69
Post haec refert Scriptura, quod eunte beato Eliseo cum filiis prophetarum ad Jordanem fluvium, dum sibi ligna conciderent, ceciderit securis in aqua: et ille, de cujus manu corruit, clamaverit ad beatum Eliseum: Heu heu, et hoc ipsum mutuo acceperam. Post haec in loco, ubi securis illa ceciderat, Beatus Eliseus misit lignum, et natavit ferrum.
8.70
« Dominus Jesus Christus, cujus figuram Eliseus gestavit, cum per praesentiam corporis sui Judaeorum impietatem, tanquam infructuosam arborem succidere vellet, quia de illo Joannes dixerat: Ecce securis ad radicem arborum posita est. Item interveniente passione, corpus illud velut manubrium deseruit, et in inferni profunda descendit. Quod in sepultura positum, ad vitam, tanquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit.» Sive aliter: Eliseus namque typum habuisse Domini Salvatoris frequenter supra jam diximus. Sed in puero illo filio prophetae, cujus securis de manu lapsa est, non incongrue Christus Dominus intelligitur: securis illa, quae cecidit, Adam, sive totum genus humanum significasse videtur. Tenebat ergo filius prophetae securem in manu sua: et Dominus ac Salvator noster humanum genus, quod creaverat in manu potentiae suae: sed quomodo securis illa de manu prophetae, et in profundo corruit, ita et genus humanum cum de manu Dei omnipotentis per superbiam se excussit, cecidit in fluvium luxuriae, et omnium peccatorum gurgite se submersit. Securis ergo illa in profundo jacebat, quia genus humanum in omnium criminum abysso, infelici ruina corruerat, sicut scriptum est: Infixus sum in limo profundi. Iterum Deveni in altitudinem maris, et tempestas dimersit me. Fluvius enim ille, ubi securis cecidit, significat praeterfluentem, et fugitivum, et descendentem in voluptatem, vel luxuriosum saeculi hujus cursum: fluvius enim a fluendo nomen accepit. Et quia omnes peccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes fluere dicuntur: ideo securis illa in fluminis limo jacebat oppressa. Veniens vero Eliseus, misit lignum, et natavit ferrum. Quid est, lignum mittere, et ferrum in lucem producere? nisi patibulum crucis ascendere, et de profundo inferni humanum genus eripere: ac de omnium peccatorum imo per crucis mysterium liberare. Postquam vero natavit ferrum, misit manum Propheta, et recepit illud, et reddidit ad utilem usum domini sui. Ita et de nobis factum est, qui de manu Domini superbiendo cecideramus, per crucis lignum ad manum vel potestatem Domini reddimur. Item moraliter:« Ferrum in manubrio est donum intellectus in corde: lignum vero per hoc caedere, est prave agentes increpare. Quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur. Quam profecto intelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos ex bona debeat actione restitui. Unde et recte is, qui ferrum amiserat, clamabat: Heu, heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam: habent enim hoc electi proprium, ut si quando eis in sua scientia furtiva vanae gloriae culpa subripitur, ad cor velociter redeant, et quidquid in se ante districti judicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequantur. Qui flentes non solum caute inspiciunt, quae mala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt: quia nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis bonis, quae agere poterant, debitores tenentur. Recte ergo, qui ferrum perdidit, clamabat: Heu, heu, heu, et hoc ipsum mutuo acceperam, ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem ex gratia creditoris acceperam. At nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Eliseus veniens, lignum deorsum mittit, et ferrum in superficiem attulit: quia videlicet Redemptor noster, pie nos respiciens, cor peccatoris humiliat, et ei qui amiserat, intelligentiam reformat, lignum mergit, et ferrum levat, quia cor affligit, et scientiam reparat. Unde bene in alia translatione dicitur quod infregit lignum, atque jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum namque confringere est, cor elatione conterere. Lignum ad ima jactare, est elevatum cor in cogitatione, ut diximus propriae infirmitatis humiliare, atque illico ferrum in superficiem redit, quia adversum exercitationis pristinum intelligentia recurrit. Igitur quoniam donum intellectus, quod accipitur, vix cum tot difficultatibus custoditur, curandum valde est, ne otio torpeat, curandum ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat: sancti namque viri minime exultant, cum cognoscunt quae faciunt: sed cum faciunt quae cognoverunt: et si intelligendo largiores congaudent munere largitoris, moerentes tamen considerant debitum operis: ut videlicet actione persolvant, quod eis prorogatum est in cogitatione. Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accipit, et tempus quo reddere debet, non attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutum tempus reddendi cogitatur.»
8.71
Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis dicens: In loco illo, et illo ponamus insidias: et reliqua. Rex Syriae Samariam obsidens, diaboli gestabat tydaeopum, qui ante adventum Salvatoris Judaeorum populum sua obsidione concluserat, cujus saevitiae atque occultae insidiae, quas humano praetendebat generi, veri Elisei, hoc est Domini Salvatoris praescientia, atque virtute frustratae sunt. Exercitus regis Assyriorum, qui ad capiendum Eliseum ab eo missus est, scribarum et pharisaeorum habuerunt typum, qui instinctu diaboli ad persequendum Deum instigati sunt, et per virtutem ejusdem Domini et Salvatoris nostri, justo judicio obcaecati sunt: et rursum per misericordiam illius, pane verbi Dei sunt pasti, et aqua scientiae refecti. Merito movet, quomodo potuerint Syri isti ire in Samariam, si tali erant caecitate percussi, ut omnino nihil viderent. Hac aurasia et illi percussi sunt, qui quaerebant ostium Loth: hoc enim modo sua calamitate turbati, amentes facti sunt, usque dum irent in Samariam, et ulterius Prophetam tali modo comprehendere non quaesiverunt.
8.72
Factum est autem post haec congregavit Benadab rex Syriae universum exercitum suum, et ascendit, et obsedit Samariam. Facta est autem fames magna in Samaria, et tamdiu obsessa est civitas, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis, etc. Fames Samariae illata inopiam significat verbi Dei, sive egestatem fidei, per quam diabolus ante adventum Salvatoris Dei populum concluserat. Caput asini octoginta argenteis venundatum significat superbiam, quae initium est omnis peccati. Per asinum enim, quod immundum est animal, omnia vitia diaboli praefigurasse non dubium est, quorum, ut dictum est, caput est superbia. Hanc reprobi omnes neglecto decalogo legis, atque ogdoada Evangelii, in qua imago est Dei, in cibum sibi maluerunt absumi, quam panem verbi Dei. Quarta vero pars cabi stercoris columbarum, quod quinque argenteis emptum, in cibum sumi dicitur, hoc figurasse videtur, quod populus reprobus, relicta cultura Dei, atque quinque corporis sensibus subditus, per idolorum culturam, et simulationem, velut quodam fetore peccatorum pasti, diabolo satisfaciebant. Duae mulieres, quarum una famis inopia coctum filium suum comedit, reprobam plebem ex Judaeis significasse non dubium est, quae omne bonum, quod in se originaliter habere potuit, inopia fidei consumpta consumpsit: alia vero, quae in tale facinus consensum praebere renuit, electam plebem procul dubio figuravit.
8.73
Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae, qui dixerunt ad invicem. Quid hic esse volumus donec moriamur? etc. Quatuor leprosi, qui extra civitatem positi futuram Israeli defensionem pronuntiant, illos indicasse videntur, qui ex populo Judaeorum immunditiam peccatorum suorum prius caeteris confessi sunt, et ad tantam pervenire meruerunt gratiam, ut victum atque fugatum diabolum per victoriam crucis Christi caeteris annuntiarent. Quinque equos, qui in Samaria prae inopia famis tantummodo remansisse dicuntur, carnalem Judaeorum populum sub quinque libris legis derelictum figurasse certum est. Dux ille, qui futuram frumenti abundantiam per Eliseum venturam audiens, credere noluit, scribarum atque pharisaeorum gestavit figuram, qui fertilitatem fidei in Ecclesia divinitus collatam vidit, et quia credere noluit, ob hoc in impietate sua mortuus, a fidelibus conculcatus est.
8.74
Eliseus autem locutus est ad mulierem, cujus vivere fecerat filium dicens: Surge, vade, etc. Mulier Sunamitis, quae ob inopiam famis, consultu Elisei de Judaea ad terram Philistiim transivit, primitivam Ecclesiam, quae per Apostolos ex circumcisione in Christo credidit, praesignavit. Quae Ecclesia ob infidelitatem Judaeorum atque inopiam verbi Dei, quae illos obtinuit, revelante sibi divino Spiritu, ad populum gentium transmigravit: haec enim in fine mundi, postquam plenitudo gentium introierit, ad priorem populum revertens, praedicante Elia, electos ex eadem plebe quasi pristinam patronorum suorum possessionem in proprio jure recipiet, et tunc omnis Israel salvus fiet.
8.75
Anno septimo misit Joada, et assumens centuriones, et milites... praecepit illis, dicens... Tertia pars vestrum introeat sabbato, etc.« Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus, et levitis in templo, et proferens Joas filium Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo: Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubitum domus regis, tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad portam, quae est post habitaculum scutariorum. Custodietis excubitum domus Messa. Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubitum domus Domini circum regem, et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris, etc. Quae ibidem dicta, vel facta commemorantur, melius intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes( haec est enim mensura prima, quam verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis. Cujus omnis ambitus atrio tres cubitis alto erat circumdatus, habente introitum a parte orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura: Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. Interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in verbis dierum ita: Fecit etiam atrium Sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere. Atrium videlicet Sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc Sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, occidentali et septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad ortum solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se prolixitatem a templo protendebat, utpote quod in illa sui parte altare holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur: in illa Sacerdotum immolantium, et psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur autem hoc atrium undique versum a longa aede praemaxima in quadrum, cujus interior paries( id est, qui templum a quatuor mundi partibus respiciebat) inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero firma soliditate fundatus. Et januas habens aereas, ut supra dictum, memoravimus; et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita maximis, et opportunis erat discreta coenaculis. Et rursum extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta: sed et tertia nihilominus circa illam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe, lateque circuibat: In hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis, et septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis. Haec autem sunt atria, de quibus canitur in Psalmis: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri: et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat, fiebat, ut atria, quanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote inferius fundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum propinquarent. Quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio: Dedit autem David Salomoni suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in aditis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat, atriorum et exedrarum per circuitum in thesauro domus Domini, et in thesauris Sanctorum. Sed et Josephi Scriptura, vel pictura ab antiquis formata, plenius, quo sint haec ordine facta, distinguit. His vero ita compositis, in Sancta Sanctorum summi tantum Sacerdotis erat semel in annocum sanguine hostiarum ingredi; in sanctuario ante oraculum Sacerdotes tantum purificati introibant. In atrio interiore Sacerdotes omnes, et Levitae. Circa hoc atrium sub( dio) divo, vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum, sive ad audiendum verbum Dei conveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub( dio) divo: vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant, intrabant. Ubi etiam post tempora dispersionis ii, qui de gentibus nuper advenerant Israelitae, diebus septem purificati, sic tandem, interiora sanctorum petebant. Quae autem intra atria, vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam, qui in ultimis consistebant, templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor, et Sacerdotum, et Levitarum, et Janitorum, qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, sabbato nova turma intrante ad officium, et post Sabbatum ea, quae proxima septimana ministraverat, domum redeunte. Sed hic pontifex proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos, qui intrandi septimanam habebant ordinem, suscepit, et illos, qui jam suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit. Qui alios quosque Levitas de cunctis urbibus Juda simul, et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba dierum narrant, quos educturus filium regis tali ratione distinxit, ut omnes, qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes regem in interioribus atrii locis armati circumstarent: reliqua vero multitudo, id est qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro hic qui nuper ad sabbatum venerant Sacerdotes, Levitae, et Janitores in tres divisi partes, domum regis, id est palatium, observarent: ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem, defenderet: Servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur: duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum, ubi etiam porta Siref, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominatur, esse videntur. Scutarios autem tutores Regum appellat, testante libro Paralipomenon: quia cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illa principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii: in quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur: Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum Sacerdotum, Levitarum, et Janitorum erit in portis; tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, qui sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua, etc.
8.76
« Quod sequitur de eodem: Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium, in diademate insigne capitis regium: in testimonio designat decreta legis Dei, quibus quid agere rex debeat, et qualiter vivere, praecipitur. Denique in libro verborum dierum apertius: Et imposuerunt, inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem. Et magnae utique erat, salutarisque prudentiae, ut per tyrannicae, impiaeque reginae necem, succedente in regnum filio regis legitimi, cum ipso regum habitu, simul disciplina legis Dei servanda committetur, et qui se praelatum populo regendo videret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.»
8.77
Et non fiebat ratio his hominibus, qui accipiebant pecuniam, etc.« Quod instaurantibus templum Domini tempore praefati regis Joas dicitur: Et non fiebat ratio his hominibus, qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam, devotionem ostendit eorum, de quibus sermo est, qui tantum studii in religione habuerint, ut nullus dubitaverit, quin pecuniam Domini sine alicujus fraudis suspicione tractarent: et hanc de aerario sublatam fideliter artificibus ad muniendam domum, prout singulis opus esset, offerrent.
8.78
Post haec mortuus est, inquit, Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi vero de Moab venerunt in terram ipso videlicet anno. Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulcro Elisei, quod cum tetigisset ossa Elisei: continuo revixit homo, et stetit super pedes suos.
8.79
Latrunculi enim Moab figuraliter daemones intelligendi sunt, qui ad incestum et omne opus execrabile vitiorum stimulis perurgent infelicium mentes. Qui vero mortuum sepeliebant, ii accipiendi sunt, qui, ut Apostolus Jacobus ait:( 5, 19) Impios et peccatores ab errore viae suae assidua exhortatione convertunt ad tramitem pietatis, et castitatis, animasque eorum salvantes a perpetua morte, cooperiunt multitudinem peccatorum.
8.80
Sive aliter. Sepelientes mortuum, ac latrunculos fugientes illi merito appellandi sunt, qui pie vivere volentes in Christo, fugiunt, ac declinant vitia universa, atque peccata, quae mortem videlicet operantur, corporaque in fontem projiciunt baptismi, in quo secundum Apostolum credentes sepeliuntur cum Christo, ut per communionem corporis, et sanguinis ejus deinceps possint vivere cum Christo.
8.81
Ipse( videlicet Amasias) percussit Edom in valle Salinarum decem millia, etc. Quod dicitur de Amasia rege Juda: Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jethel.« Vallis Salinarum erat, ubi sales faciebant, vel foeno videlicet salsuginis, ut multis in locis deciso, exsiccato et incenso, vel aquis puteorum sale fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis, vel alio quolibet ordine, quo sal fieri consuevit, in quo etiam loco Joab duodecim millia Idumaeorum percussisse legitur. Nec praetereundum quod pro valle Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemela posuit. Petra autem civitas est Arabiae nobilis in eadem terra Edom, quae in libro Numerorum Recem dicitur, et ab Assyriis hodie usque sic appellatur. Jecethel vero, quod Amasias victor ei nomen imposuit, interpretatur coetus Dei, vel auxilium Dei, agente eo fideliter, ut perenni inderetur memoriae, quod hanc, vel coetus populi Dei, vel Deo adjuvante, ceperit.»
8.82
Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath etc.« Quod dicitur de Hieroboam rege Israel: Ipse restituit terminos Israelis ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis, Emath, quae nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Israelis: Mare autem solitudinis, quod hebraice dicitur Araba, mare mortuum designat, quod in longitudine per stadia DLXXX usque ad Zoaras Arabae in latitudine per centum quinquaginta usque ad vicina Sodomorum praetenditur.»
8.83
Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum, etc.« Quod dicitur de his, quae in Samariam a rege Assyriorum adductae sunt, nationibus, et unaquaeque gens fabricata est Deum suum, posueruntque eum in fanis excelsis, quae fecerant Samariae gens, et gens in urbibus suis, in quibus habitabant. Viri enim Babylonii fecerunt Sochoth Benoth: Viri autem Cutheni fecerunt Nergel. Et viri de Emetha fecerunt Asima. Porro Hevaei fecerunt Nebaaz, et Thartha. In libro quidem locorum legitur, quod Benoth, et Nergel fuerunt civitates, quas construxerunt in regione Judeae Samaritani, qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum quod aedificaverunt, qui ad eam venerant de Emath. Nebaaz etiam, et Tartha civitates, quas Hevaei in eadem Judaeae terra condiderunt. Videtur autem juxta consequentiam sermonis, etiam idolorum, quibus hae gentes prius in terra sua servierunt, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset, et unaquaeque gens fabricata est Deum suum, quasi ad expletionem sententiae subjunctum est: Viri enim Babylonii fecerunt Sochoth Benoth, id est tabernacula Benoth. Et melius, ni fallor, faceret interpres, si Sochoth latine in tabernacula verteret, et nomen idoli Benoth absolute poneret: et sicut in sequentibus manifeste dicitur:( 17, 31) Hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech, et Anamelech diis Sepharvaim: ubi ostenditur Adramelech, et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim: ita videtur consequens, ut etiam Nergel Cuthenorum, Asima Emathenorum, Nebahaz, et Tharthac idola fuerunt Evaeorum.
8.84
Anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Judae munitas, et cepit eas, etc. Historia manifesta est, et interpretatione non indiget. In verbis autem Rabsacis arrogantia consideranda est, quae velut quaedam contraria fortitudo imitatur consuetudinem prophetarum, ut quod illi solent in prologis ponere; haec dicit Dominus, quo auctoritatem et magnitudinem loquentis ostendant, iste nunc dixerit: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum. Consideremus verba Rabsacis,« ac primum quod dicit: Confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum, falsum est: nulla enim narrat historia, quod Ezechias ad Aegyptios miserit, et Pharaonis auxilium postularit, quodque infert: Si responderis mihi, in Domino Deo nostro confidimus, verum est: sed rursum jungit mendacium veritati, quod abstulerit Ezechias excelsa illius, et altaria: hoc enim non contra Dominum, sed pro Domino fecerat, ut idololatria, et veteri errore destructo, juberet Dominum adorari in Hierusalem, ubi erat templum ejus. Quodque paucitatem obsessorum volens ostendere, equorum duo millia pollicetur, quorum Ezechias ascensores praebere non posset, non de imbecillitate venit populi Judaeorum, qui equitandi carebat scientia, sed de observatione mandatorum Dei, qui per Moysen super regem praeceperat Israel: Non multiplicabit sibi equos, et uxores plurimas non habebit. Ad id autem, quod dixerat: Si responderis mihi, in Domino Deo confidimus, etc., callide, prudenterque respondit, se non sua voluntate, sed Domini venisse praeceptis.
8.85
« Et dixit Heliachim, et caeteri ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua, siquidem intelligimus eam, etc. Accusatio Rabsacis Ezechiae testimonium est, quod captis cunctis Judaeae urbibus, confisus in Domino sit, dixeritque ad populum:. Nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem, quae est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo; cum illo enim est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est nostri, pugnatque pro nobis. Et confortatus est, inquit, populus hujuscemodi verbis Ezechiae. Unde Rabsaces destruere vult quod ille construxerat, et loquitur ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo. Rursumque adjiciens comminationem, et terrorem, ut comedant, inquit, stercora sua, et bibant urinam pecudum suorum vobiscum. Per quae ostendit fame eos, et penuria, sitique esse capiendos, simulque illecebras jungit formidini, ut quos terrore non vicerat, repromissionibus et persuasione decipiat dicens: Facite mecum quod est utile. Ergo sensus est: Facite( inquit) quod vobis prosit, et in benedictionem proficiat vestram. Sive hoc dicit: Benedicite regi Assyriorum, et laudate eum: ut Dominum confitemini, ut praemia consequamini: et donec revertar de Aegypto, sive capta Lomna redeam, habitate in urbe vestra, et rebus vestris fruimini: postea autem: Veniam et transferam vos in terram, quae similis est terrae vestrae. Quidam putant terram eis Mediae repromitti, quae habebat terrae Judae similitudinem, tam in situ, quam in frugibus. Quodque infert: Ubi est Deus Emath, et Arphad, et Sepharvaim, Ana, et Ava? Nunquid liberaverunt Samariam de manu mea? Ostendit harum omnium civitatum, sive gentium diis servisse Samaritas, et quia non erant dii, sed idola, merito cultores vanitatis, ut decebat esse submersos. Est autem Emath urbs Celesyriae, quae nunc Epiphania dicitur: juxta Emesan, ut supra monuimus. Arphat urbs Damasci, quam expugnatam a rege Assyriorum etiam Hieremias scribit: Sepharvaim, quod numero plurali libros, vel litteras sonat, nomen est locorum, de quibus Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, ut in locorum libris invenimus. Verum in Isaia hoc quoque vocabulum esse civitatis apparet, ubi aperte dicitur: Ubi est Deus urbis Sepharvaim? tametsi pluraliter dictum, ut Thebarum, Athenarum. Pro Ana, et Ava vetus editio quasi unius urbis nomen Ana, et Ava posuit. Et quidem in Hebraeo ita scriptum est: verum quia syllaba u, quae in medio nominis posita est, conjunctionem apud eos significat, potest etiam ita distingui ut dicantur Ane et Gave, ut Aquila transtulit, sive Anua et Avua, ut noster vertit interpres.»
8.86
Tacuitque omnis populus, et non respondit ei quidquam. Siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent.« Vere justus Ezechias agebat cuncta fideliter, et universa cum consilio: ideo enim jusserat blasphemanti Assyrio non respondere, ne eum ad majores blasphemias provocaret.»
8.87
Et ingressus est Heliachim, et caeteri cum eo ad Ezechiam scissis vestibus.« Perspicua relinquentes, ea tantum, in quibus latens sensus est, disseramus. Scindit vestes, quia Rabsacen audierant blasphemantem. Scindit et ipse rex vestimenta sua, quia peccatorum suorum, et populi esse credebat, quod Rabsaces usque ad portas Hierusalem venerit, et contra Dominum talia sit locutus. Pro regio ergo cultu obvolutus est sacco, et de palatio ad templum gradiens, Heliachim pontificem, et Sobnam scribam; et seniores de Sacerdotibus misit ad Isaiam filium Amos Prophetam. In quo regis consideranda est humilitas atque prudentia. Ipse pergit ad templum, principes populi, et senes sacerdotum non stolis Sacerdotalibus, sed ciliciis coopertos mittit ad Isaiam Prophetam filium Amos.
8.88
Dixerunt, inquit, ad eum: haec dicit Ezechias. Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae dies haec. Tribulationis nostrae, correptionis Dei, blasphemiae hostium, ponitque similitudinem parturientis mulieris, et dolentis, quod venerint filii usque ad partum, et vires non habet parturiendi.« Haec juxta litteram peccatis facientibus videmus, quia cum hostes irruunt, defensores nostri praeparantur, sed nullatenus ad praeparata convalescunt. Scriptum namque est: Requiescet super eum spiritus consilii, et fortitudinis, quae utraque sibi necessario juncta sunt, quia neque virtus sine consilio esse utilis valet, neque consilium sine virtute. Quid igitur prosunt qui per consilium praeparantur, dum ad praelium per fortitudinem non procedunt? Afflictus ergo, atque turbatus Ezechias rex loquitur dicens: Dies tribulationis, et blasphemiae dies iste, venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. Filii quippe usque ad partum veniunt, quando apta consilia usque ad desiderium efficiendi operis procedunt, sed virtutem non habet parturiens, quia dum infirmus quisque concipit consilia, haec ad utilitatem aliquam per partum operis non producit.» Sequitur:
8.89
Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum Dominus suus. Non enim audemus Dominum omnium nostrum Dominum dicere, quo irascente tanta patimur: sed tuum dicimus Dominum, et hanc habemus ultionis fiduciam: quoniam vivens Deus blasphematur a cultore idolorum mortuorum.
8.90
Cumque venissent servi regis Ezechiae ad Isaiam, praevenit eos Isaias: eodem enim spiritu, quo futura noscebat, etiam absentem regem audierat, et dicit quid respondere deberent domino suo humilitate mixta fiducia conscientiae. Dicite, inquit, Domino vestro, qui vester est Dominus meus: etenim Haec dicit Dominus: Noli timere verba, quibus non tu, sed ego sum blasphematus: Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua. Ut duo pariter Ezechias, quae optabat, audiret; se de obsidione, et periculo liberandum: et inimicum, iratumque regem in sua terra esse moriturum.
8.91
Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lomna, etc.« Pugnasse autem Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, et obsedisse Pelusium, jamque extructis aggeribus urbe capienda, venisse Thracam regem Aethiopum in auxilium: et una nocte juxta Hierusalem centum octoginta quinque millia exercitus Assyrii, pestilentia corruisse; narrat Herodotus, et plenissime Berosus Chaldaicae scriptor historiae.
8.92
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, etc. Contra Sennacherib regis blasphemias, solita Ezechias arma corripuit, rursumque pergit ad templum, et epistolas ejus expandit coram Domino, audacter Dominum deprecatus, et solum Deum asserit esse viventem, per quem idola intelligimus imagines mortuorum.
8.93
Misit autem Isaias ad Ezechiam dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Hierusalem.« Quia tam audacter Ezechias Dominum deprecatus est, nec misit ad Isaiam, ut prius miserat, non ipse propheta pergit ad eum, sed mittit nuntios, qui ei dicerent verbum Dei super Sennacherib contra quem rogas, Domini ista sententia est. Virgo filia Sion, et filia Hierusalem, quae ideo virgo appellatur, et filia, quia ex cunctis gentibus simulacra adorantibus, haec sola conservat castitatem religionis Dei, et unius divinitatis cultum. Subsannavit te atque despexit. Et quae, ne te ad majores blasphemias concitaret, praesenti non respondebat. Post, te abeunte, movebit caput suum. Certa de ultione, secura de poena, et haec locutus est: non contra me, sed contra Dominum superbisti, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut major esset arrogantia blasphemantis. Dixisti enim quod in quadrigarum tuarum multitudine ascenderis in altitudinem montium, et juga Libani excelsa succideris. Cedros atque abietes illius, quae vel de cunctis gentibus metaphorice de principibus earum debemus accipere: vel Hierusalem, quae interpretatur Libanus; ut cedros ejus, atque abietes ad potentes quoque, et optimates, altitudinem vero summitates illius, saltumque Carmeli referamus ad templum. Quodque infert: Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei, omnes rivos aggerum: Hoc intelligi potest juxta historiam, quod pro multitudine exercitus omnia fluenta siccaverit, ut puteos sibi fodere sit compulsus: juxta translationem, quod omnes populos, qui sub aquarum nomine interdum scribuntur suo vastaret exercitu.
8.94
« Nunquid non audisti quae olim fecerim? ex diebus antiquis ego plasmavi illud, et nunc adduxi: eruntque in columnam, collium pugnantium civitates munitae. Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt, et confusi sunt quasi fenum agri, et virens herba tectorum, quae arefacta est, antequam veniret ad maturitatem. Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego praescivi, et furorem tuum contra me, insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas.
8.95
« Haec ex persona Domini contra verba Assyrii sentienda sunt, quod ad blasphemiam ejus sic responderit Dominus. Num ignoras, quod haec, quae fecisti, mea feceris voluntate, et ego haec futura praedixerim, ac per te facienda mandaverim? Itaque quod olim decreveram, hoc est expletum tempore, ut colles,( id est principes) qui inter se pugnabant, et civitates munitissimae me contrahente manum meam, nec solitum auxilium praebente eradicarentur, et contremiscerent, ac perirent, et compararentur non olivae, et vineae, fructuosisque arboribus, sed feno, et gramini, herbisque domatum, quae frugibus impedimenta sunt, et ante marcescunt, quam ad maturitatem perveniant. Itaque sessionem, et egressum, et introitum tuum ante cognovi, et insaniam, qua contra me debacchaturus eras, prophetis vaticinantibus sum locutus; per quos olim dicturum esse te noveram. In coelum ascendam super sidera coeli ponam thronum meum, eroque similis Altissimo. Itaque furor tuus, et superbia tua pervenit in aures meas, et nequaquam te ultra portabo, ut intelligas quod potuisti, non tuis potuisse te viribus, sed meo arbitrio. Merebantur enim impiae gentes, et infructuosae arbores, ut per te quasi securim, et serram meam succiderentur et caderent.
8.96
« Ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, ut blasphemantium ora constringam, et nequaquam ultra talia loqui audeas, frenumque injiciam labiis tuis, quod tuam ferociam domet, et te reducat in Assyrios.
8.97
« Tibi autem( Ezechia) hoc erit signum. Comede hoc anno quae repereris, et in anno secundo quae sponte nascuntur. Porro in anno tertio seminate, et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum.
8.98
« Omnia haec Propheta per nuntios ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: non ad ipsum sermonem facit, ne forsitan dubitet ventura, quae dicta sunt. Et idcirco illi maxime prophetae apud populum sermonum suorum habebant fidem, quia non solum de his, quae multa post saecula futura erant, sed etiam quae in continenti, et post non grande temporis spatium essent implenda, memorabant, et quod intra biennium, et rex Assyriorum interiret, et urbi Hierusalem securitas redderetur; hoc erit, inquit, signum eorum, quae futura pronuntio, quod hoc anno ea comedas quae repereris: anno autem secundo quae sponte nascuntur: in anno autem tertio, fugato jam Assyrio, et obsidione laxata, seminate et metite: plantate vineas, et fructus earum comedite. Siquidem urbis hujus reliquiae, quae nunc hostili vallantur exercitu, et evasuras esse non credunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, ut instar arboris alta radice fundatae, pomis densissimis impleantur.
8.99
« Et quodcunque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. Quid hoc loco radicum nomine, nisi latentes cogitationes accipimus, quae in occulto prodeunt, sed in ostentatione operis per apertum surgunt? Radicem ergo deorsum mittere, est cogitationem bonam in abditis multiplicare, fructum vero sursum facere, est efficacia operis recta, quae cogitavit, ostendere. Mittit ergo radicem deorsum, ut faciat fructum sursum. Ac si aperte diceretur: in imis cogitatio nascitur, ut in summis retributio reddatur.
8.100
« De Hierusalem enim, et de monte Sion egredientur reliquiae, et implebunt terram Judaeam, non suo merito, sed Dei misericordia, imo zelo quod adversus impios zelatus est populum suum. Quod autem ad extremum infert: Protegam urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum: illud significat, quod non merito suo, sed Dei clementia conserventur, imo patris eorum David memoria, in quo admonentur, et suae negligentiae, et illius fidei, atque justitiae, et quod in tantum justitiam diligat Deus, ut etiam posteros sanctorum hominum non suo merito, sed majorum virtute tueatur.
8.101
« Factum est ergo in nocte illa, venit Angelus Domini, et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque millia. De hoc quoque in Paralipomenon legitur: Et misit Dominus Angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam. Centum octoginta quinque millia fortissimorum virorum ab uno Angelo una nocte caeduntur, et absque vulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens a corporibus animas Domini voluntate: et ipse rex Assyriorum idcirco servatus est, ut sciret potentiam Dei blasphemantia ora comprimere, fieretque testis illius majestatis, quem paulo ante contempserat. De talibus autem rebus agit omnipotens Deus multa per angelos, non ut ipse ab eis discat, sed ut ab illo ipsi per verbum ejus agant, aut nuntient sine corporali sono etiam quod voluerit, ab eo missi, ad quos voluerit, totum ab illo per illud verbum ejus audientes, id est in ejus veritate invenientes, quid sibi faciendum, quid, quibus, quando nuntiandum sit. Sed tamen non ex angelis homines beatificat, sed ex se ipso, sicut angelos. Nec aliqua ex aliquo tempore( vel ab angelis, vel ab hominibus) cognovit, ut nosset, sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam, quid, et quando ab illo petituri fueramus, et quos, et de quibus rebus, vel exauditurus, vel non exauditurus esset, sine initio praescivit. Universas autem creaturas suas, et spirituales, et corporales, non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt, quia novit.
8.102
Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et frendens abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo Neesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio: fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit pro eo Asorathan filius ejus.
8.103
« Cum enim rex iste reversus esset Niniven urbem sedem regni sui, et adoraret in templo Nesrach Deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et delubrum idoli sui triumphans, et gratulabundus ingrederetur, contemptor veri Dei, in fano falsi numinis trucidatur. Nec angelico periit gladio, quod erat commune cum pluribus, sed parricidio filiorum, qui fugerunt in terram Ararath, in qua Scriptura Asorathan filium ejus, qui regnavit pro eo testatur misisse habitatores Samariae, ne terra remaneret inculta. Ararath autem regio Armeniorum campestris per quam Araxis fluvius fluit, incredibilis est ubertatis, ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et arca, in qua liberatus est Noe, cum liberis suis, cessante diluvio, non ad montes generaliter Armeniae delata est, quae appellatur Ararath, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararath imminent campis.
8.104
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Isaias filius Amos, propheta, dixitque ei, haec dicit Dominus: Praecipe domui tuae: morieris enim tu, et non vives.
8.105
« Quem diligit Dominus corripit, et castigat omnem filium, quem recipit. Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos, et de media captivitate victoriam, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus. Sed nulla, quae in hoc mundo hominibus eveniunt, absque omnipotentis Dei occulto consilio fiunt. Nam cuncta Deus futura praesciens, ante saecula decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe jam homini est, vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur, vel quantum unumquemque adversitas feriat, ne electos ejus aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet: statutum quoque est in aeterna veritate, quantum in ista vita mortali unusquisque temporaliter vivat: quia etsi annos quindecim Ezechiae regi ad vitam addidit omnipotens Deus, tamen cum eum mori permisit, tunc eum praescivit esse moriturum. Qua in re quaestio oritur, quomodo ei per Prophetam dicatur: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives: cui mortui sententia dicta est, sed protinus ad ejus lacrymas est addita vita, sed per Prophetam Dominus dixit, quo tempore mori ipse merebatur. Per largitatem vero misericordiae, illo eum tempore a morte distulit, quo ante saecula ipse praescivit: nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille mori merebatur, nec dominica instituta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque spatium vitae, quod inopinate foris est additum sine augmento praescientiae fuit intus statutum.»
8.106
Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem.« Quia ad templum ire non poterat, ad parietem templi, juxta quod Salomon palatium extruxerat: vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas assidentibus sibi ostentare videretur: et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim in conspectu tuo in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te, fecerim. Perfectionem cordis in eo nunc dicit, quod idola destruxerit, templi valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit, quae Scriptura libri Regum et Paralipomenon commemorat. Flevitque fletu magno propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat: post tertium enim annum concessae vitae Manassem genuit. Ergo iste omnis est fletus, quia desperaverat Christum de suo semine nasciturum. Plerumque enim justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri: sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potius, quam per veritatem existimant prolata. Ex suis enim cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona non existimant. Sicut enim gravis culpa est, sibi hoc hominem arrogare, quod non est, sic plerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat, quod est. Unde saepe contingit, ut justi et injusti habeant verba similia: sed tamen cor semper longe dissimile. Et ex quibus dictis Dominus ab injustis offenditur, in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum dicebat: Jejuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo. Sed justificatus magis publicanus, quam ille exiit. Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem pervenisset vitae, in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto. Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit, aut renuit, quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere. Ezechias justum se asseruit etiam in cogitatione, atque unde ille offendit, inde iste Domino placuit. Cur itaque hoc? Nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationes pensat, et in ejus auribus superba non sunt, quae humili corde proferuntur.»
8.107
Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: Revertere, et dic Ezechiae duci populi mei: Audivi orationem tuam: et vidi lacrymas tuas. Ecce ego sanavi te, die tertio ascendes templum Domini. Vocatusque est Ezechias dux populi, et Filius David, cujus opera sectabatur, fecerat enim rectum juxta omnia, quae fecit David pater ejus, et auditur ejus oratio: videnturque lacrymae, quoniam ambulaverat coram Domino, in veritate et corde perfecto, et fleverat fletu magno, et quod placitum est in oculis ejus fecerat.
8.108
Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum.« Secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui Deus addidit quindecim annos ad vitam, id utique faciens, quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat, et in sua voluntate servabat. Non ergo id fecit, quod futurum non erat, hoc enim magis futurum erat, quod te facturum esse praesciebat: tamen illi anni additi non recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis habuerat. Secundum aliquas igitur causas inferiores jam vitam finierat, secundum illas autem, quae sunt in voluntate, et praescientia Dei, qui ex aeternitate noverat, quod illo tempore facturus erat, et hoc vere futurum erat, tunc erat finiturus vitam, quando finivit vitam. Quia etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum, ut tali orationi concedi oporteret, ille utique praesciebat, cujus praescientia falli non poterat, et ideo quod praesciebat, necessario futurum erat.» Quindecim anni, qui ab aegrotatione, Ezechiae regi, miserante Deo, ad vitam ei protelati sunt, mystice figurant, quia quicunque utriusque testamenti plenitudinem custodiunt, aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis consummationem, et Evangelii plenitudinem ad vitae aeternae transeunt beatitudinem.
8.109
Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est. Ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae usu constet, et experimento, quia et hanc fecerit Deus. Post haec ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est. Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis, nec hoc volo, ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas, quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus.
8.110
« Idem nomen graduum, quod et linearum significat, id est distinctionem horarum, quas duodecim per diem in horologio notare solemus. Sive ut Hieronymus dicit, ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia terminaret. Erat autem hora diei decima, quando haec regi loquebatur. Vis ergo, inquit, ut ascendat umbra decem lineis procedente sole super terram per boreales plagas usque ad orientem, quod sub terram quotidiana consuetudine cursus sui erat facturus: an, ut revertatur umbra totidem gradibus, conversa retrorsum facie solis, ipsoque per australem plagam ad orientem regresso? At rex: Facile est, inquit, umbram crescere decem lineis, nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Vidit namque, quia majoris miraculi esse poterat si sol contrarium suo mori cursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo altius, id est super translatus ad orientem, quasi secundi diei mane, nulla interveniente nocte facturus advolaret. Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Brittanniam est, vel in ultimis Scytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident; quia sol caetero orbi in occasu, et sub terra positus, nihilominus tota nocte supra terram appareat. Et quomodo a parte occidentis ad orientem humilis redit, manifeste videatur, donec tempore opportuno denuo toti orbi communi exortu reddatur: sicut et veterum historiae, et nostri homines aevi, qui illis de partibus adveniunt, abundantissime produnt. Nunquam autem ii, qui interiora austri incolunt, vident solem per meridianas plagas ad orientem ab occasu redire.
8.111
Ut manifestiorem enim sensum legentibus faceret, quod signum, et praesentis temporis, et futuri typus erat, ut quomodo Sol revertebatur ad exordium suum, ita et Ezechiae vita addita annos redderet, nobis quoque in hebdomade, et ogdoade viventibus, per resurrectionem Christi vitae spatia protelentur.« Vel certe decem gradus in descensu solis, temporum ordines sunt, per quos umbra figurarum Christi descenderat, et per quos iterum Sol justitiae Christus post resurrectionem ascendit. Primus itaque gradus descensionis de Deo in angelo fuit: in quo ad antiquos patres apparere dignatus est, quia magni consilii nuntius erat. Denique et ad Jacob sic loquitur. Et dixit, inquit, Angelus Dei: Ego sum Deus cui unxisti titulum, et vovisti votum, ut et Angelum, et Deum ostenderet. Secundus gradus descensionis in Patriarchis fuit, quia in omnibus, ut ait Apostolus, ipse est operatus. Tertius in legis datione: quia et in lege ipse locutus est. Quartus gradus in Jesu Nave, qui populum in terram repromissionis introduxit. Quintus in Judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat. Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus in Prophetis, quia per eos est nuntiatus. Octavus in Pontificibus, quia ipse summus Sacerdos est Patris. Nonus in homine. Decimus in passione. Per hos enim decem gradus, quos ipse per umbram legis priscae Christus descendit, ac rursus post resurrectionem suam Sol justitiae Christus per eosdem gradus rursum ascendit in coelum, et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit, obscura revelans, clausa reserans, et omnia tecta denudans.»
8.112
In tempore illo misit Merodach Baladan rex Babylonis litteras, et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset Ezechias, etc.« In tempore illo; hoc est in eodem anno, quo haec gesta sunt, quae superius narrantur, misit Merodach filius Baladan rex Babylonis litteras, et munera ad Ezechiam, quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque cursus longo usu, et exercitatione cognitus, quod et in Domini nativitate monstratur. Intellexerunt Solem reversum diei spatia duplicata, servire ei quem Deum solum putabant: cumque causas hujus miraculi, rationemque perquirerent, fama per omnes gentes volitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae etiam cursum signi clarissimi commutatum: quod etiam liber Paralipomenon plenissime testatur dicens: Ipse est Ezechias, qui fecit in omnibus suis prospere quae voluit. Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerunt ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant in corde ejus. Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam, et Solis regressum, et congratulationem regni potentissimi, cor illius elatum est. Denique in eodem volumine scribitur: Multi deferebant hostias, et sacrificia Domino in Hierusalem, et munera Ezechiae regi Judae: et exaltatus est post haec coram cunctis gentibus. In diebus illis aegrotavit usque ad mortem: et oravit Dominum, et exaudivit eum, et dedit ei signum. Sed non juxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia exaltatum est cor ejus, et factum est contra eum ira, et contra Juda, et Hierusalem. Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigatam, inferens: et humiliatus est postea, eo quod exaltatum est cor ejus, tam ipse, quam habitatores Hierusalem; et idcirco non venit ira Domini super eos in diebus Ezechiae.
8.113
« In diebus illis Ezechias laetatus est in adventu legatorum Merodach Baladan: quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et in oblatione munerum, et congratulatione sanitatis suae. Ostenditque eis domum aromatum suorum, et thesauros argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes thesauros vasorum suorum: non fuit res; quam non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua: Unde iram Dei justissime merebatur, quod non solum thesauros suos, atque palatii, sed et templi ostenderet, quod certe fuit potestatis ejus, de cuius valvis aureas laminas ante jam tulerat.
8.114
« Intravit autem Isaias Propheta ad Regem Ezechiam. Rursumque post corporis sanitatem, et signi magnitudinem, offerri videmus aliam occasionem superbiae, quam ut prudens, et Dei cultor vitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas, quas Deo tribuente possederat, ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non mittendas margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus. Qui enim fidelis est, spiritu abscondit negotia, et quicunque hoc non fecerit, omnis virtus illius enervatur,( peritque) per id quod posteritas, amisso virili robore in muliebrem redigitur mollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem, et quasi nescius sciscitatur quid dixerunt viri isti? et unde venerunt? Duo interrogat, quid locuti sunt, et unde venerunt: ille ad unum respondit, altero praetermisso. De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. Quod quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste rex gloriosior, propter quem venerunt: Et venerunt, inquit, ad me, qui debuerat dicere: venerunt ad glorificandum Deum, pro signi magnitudine de Babylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias: Quid, inquit, viderunt in domo tua? Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, nec fuerit res, quam non ostenderit eis in thesauris suis, sed alterum tacuit, de quo verebatur offensam: quod ostenderit eis cuncta, quae haberet in potestate sua: haud dubium quoniam et templi supellectilem ostenderit: propter quae Isaias Dei sermone profert sententiam: Audi verbum Domini exercituum. Veniet tempus, quando omnia haec, quae in domo tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum labore quaesita, in Babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regis. Ex quo Hebraei volunt Danielem, Ananiam, Misahelem, et Azariam, qui fuerunt de regio semine, factos esse eunuchos, quos in ministerio Nabuchodonosor fuisse non dubium est. Eunuchos enim, id est abscissos, non negamus aliquos fuisse de semine regio in palatio regis Babylonis, juxta prophetiam beati Isaiae, sed, de Daniel et sociis ejus credendum nullo modo est: quia si essent, de pulchritudine corporis et aspectu illorum non timeret dux ille, qui eos adhuc pueros erudiebat, quia species faciei solet deperire in pueris abscissis. Fuit autem consuetudo apud antiquos eunuchos vocare cubicularios et custodes palatii, qui uxores habebant, et abscissi corpore non fuerunt.
8.115
Dixitque Ezechias: Bonum verbum Domini, quod locutus est: fiat tantum pax in diebus meis. In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysis, qui locutus est ad Deum: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facies, dele me de libro quem scripsisti.« Quid hoc loco Prophetae sententia contra Ezechiam regem, nisi arrogantium hypocritarum cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione significat? Per omne enim quod hypocritae faciunt, quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt, quasi radices scirpi in acervum petrarum mittunt: operaturi quippe laudes suas cogitant: laudati autem has secum taciti in cogitationibus versant: gaudent se praecipuos in humana aestimatione claruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe mirantur taciti etiam ipsi quod sunt. Videri quotidie semetipsos altiores cupiunt, ac miris inventionibus in opere excrescunt: quia sicut virtutes omne vitium enervant, sic arrogantia roborat. Cogit namque mentem juvenescere, et contra vires valere, quia et quod negat vigor valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, arbitros inquirunt: si vero operi testes deesse contingant, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus coeperint, saepe eisdem suis operibus, quae egisse se referunt, mentiendo aliquid adjungunt. Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia quaesitis remuneratis favoribus a vera, et intima retributione vacuantur. In eo enim, quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus, quasi insidiantibus hostibus, quae praedentur. Horum ergo vitam, illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit. Qui postquam una prece, et sub unius noctis spatio, centum octuagintaquinque millia hostium, angelo feriente, prostravit, postquam occasui proximum ad altiora coeli spatia solem reduxit: postquam vitam propinquante jam termino coarctatam in tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis bona omnia, quae possidebat, ostendit, sed Prophetae voce protinus audivit: Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt in Babylonem, et non relinquetur quicquam, dicit Dominus. Sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo, hostium faciunt, et prodentes subito amittunt quidquid diutius studentes operantur. Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. Virtus quippe, et pulchritudo arrogantium, inimici manibus traditur, quia omne bonum, quod per concupiscentiam laudum ostenditur, occulti adversarii viri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant: quia suas eorum notitiae divitias denudant. Quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur,( per) in latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona, quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructus laborum: cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt. Quos nimirum maligni spiritus, cum ad jactantiam provocant, eorum, sicut diximus, opera captivantes denudant. Hinc est enim, quod per Evangelium veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Hinc est, quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur:( 44, 14) Omnis gloria ejus filiae regis ab intus. Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Filia quippe regum Ecclesia, quae in bono est opere spiritualium principum praedicatione generata, gloriam intus habet quia hoc quod agit, in ostentationis jactantia non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia dum favores oris alieni non appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus.»
8.116
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem. Fecitque malum in conspectu Domini juxta idola gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel. Conversusque est, et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos, sicut fecerat Achab rex Israel, et adorabit omnem militiam coeli, et coluit eam. Et exstruxit aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Hierusalem ponam nomen meum. Et exstruxit altaria universae militiae coeli in duobus atriis templi Domini. Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit phytones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.
8.117
Haec ergo omnia, id est sive auguratio, sive auspicium, sive quaelibet immolatio, sive etiam sortitio, aut quicunque motus avium, vel pecudum, et inspectio quaecunque fibrarum, aut aliquid quod de futuris videatur ostendere, in operatione daemonum fieri non dubito, dirigentium vel avium, vel pecudum, vel si fibrarum motus, aut sortium secundum ea signa, quae docuerunt iidem daemones observari ab his quibus artis hujus scientiam, tradiderunt: a quibus omnibus is, qui homo Dei est, et in portione Dei numeratur, penitus debet esse alienus: nec aliquid in his habere commune, quae occultis machinis daemones operantur, ne forte rursus per haec daemonibus societur, atque eorum spiritu et virtute repleatur, et ad idolorum cultum denuo reparetur.
8.118
Post aliquanta dicitur, quod miserit Josias nuntios ad Holdam prophetissam, uxorem Sellum, quae habitabat in Hierusalem in Secunda propter librum legis divinae, qui inventus fuerat.
8.119
« Quid hoc sit, quod dicit, quod habitaverit in Secunda: in superiori parte libri hujus scribitur de Rege Ezechia, aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus. Et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum. Meminit hujus loci Sophonias dicens: Vox clamoris ad portam piscium, et ululatus ad Secundam: pro qua vetus editio quasi proprium nomen loci transtulit in Masana. Masana quippe interpretatur Secunda. Quod ergo dicitur haec prophetissa habitasse in Secunda: in secundi muri parte intelligere debemus.»
8.120
Regi autem Juda, qui misit vos, ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem, et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, dicit Dominus: Idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum.
8.121
« Territus iste Dei comminationibus fleverat, et sua vestimenta consciderat, et fit omnium malorum futurorum de praeparata morte securus, quid ita requieturus esset in pace, ut illa omnia non videret. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non vident quaecunque aguntur, aut eveniunt in ista vita hominum. Quomodo ergo vident tumulos suos, aut corpora sua, utrum abjecta jaceant, an sepulta? quomodo intersunt miseriae vivorum, cum vel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt: vel in pace requiescant, sicut huic Josiae promissum est, ubi mala nulla, nec patiendo, nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis, quae patiendo et compatiendo, cum hic viverent, sustinebant? Dixerit aliquis: Si nulla est mortuis cura de vivis, quomodo ille dives, qui apud inferos torquebatur, rogabat Abraham patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos, et agat cum eis, ne veniant et ipsi in eumdem tormentorum locum? Sed nunquid quia hoc ille dives dixit, ideo, quid fratres agerent, vel quid paterentur, illo tempore, scivit? Ita illi fuit cura de vivis, quamvis quid agerent, omnino nesciret, quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamvis quid agant utique nesciamus. Nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis Deo supplicaremus. Denique Abraham, nec Lazarum misit, et Moysen ac prophetas hic eos habere respondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non venirent. Ubi rursus occurrit quomodo quid hic ageretur Abraham pater ipse nesciebat, ubi sciebat esse Moysen, et Prophetas, id est libros eorum, quibus homines obediendo, tormenta inferna vitarent. Denique noverat divitem illum in deliciis, pauperem vero Lazarum in laboribus vixisse. Nam et hoc illi ait: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua: Lazarus autem mala. Sciebat ergo haec, quae utique apud vivos, non apud mortuos, gesta fuerunt. Verum, non cum agerentur in vivis, sed cum eis mortuis potuit, Lazaro indicante, cognoscere, ne falsum sit quod ait propheta: Abraham nescivit nos. Proinde fatendum est nescire quidem mortuos, quid hic agatur, sed dum hic agitur: postea vero audire ab eis, qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare, qui sinuntur etiam ista meminisse: et quae illos quibus haec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, qui rebus, quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere, judicat, cui cuncta subjecta sunt. Nisi enim essent angeli, qui possent interesse, et vivorum, et mortuorum locis, non dixisset dominus Jesus: Contigit autem mori inopem illum, et afferri ab angelis in sinum Abrahae. Nunc ergo hic, nunc illic esse potuerunt, qui hinc illum, quem Deus voluit, abstulerunt. Possunt etiam spiritus mortuorum aliqua, quae hic aguntur, quae necessarium est eos nosse, et quos necessarium est ea nosse, non solum praesentia, vel praeterita, verum etiam futura, spiritu Dei revelante, cognoscere. Sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic viverent, cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse revelanda, Dei providentia judicabat. Mitti quoque ad vivos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Paulus ex vivis in paradisum raptus est, divina Scriptura testatur. Nam Samuel propheta defunctus vivo regi Sauli etiam futura praedixit. Quamvis nonnulli, non ipsum fuisse, qui potuisset magicis artibus evocari, sed aliquem spiritum tam malis operibus congruentem, illius existiment similitudinem figurasse.» Haec per excessum idcirco protulimus, ut noverint homines aeternam veritatem quaerere, qui volunt salvari, a quo creati sumus, in quo vivimus, per quem movemur et sumus. Animas autem sanctas, eas esse credimus, et non humanis miseriis interesse, sicut dicit Isaias, qui erat filius Abrahae, ad Deum( 63, 16) Tu, Domine, pater noster es: Abraham nescivit nos: et Israel non cognovit nos.
8.122
« Post haec sequitur historia de gestis Josiae, ita dicens:( Cap, XXIII, 10) Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennon, ut nemo consecraret filium suum, aut filiam per ignem Moloch.
8.123
« Frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum et Jeremiae Prophetae. Est autem vallis Ennon, sive filii Ennon, juxta murum Jerusalem contra orientem, in qua nemus pulcherrimum, Siloe fontibus irrigatur. Topheth autem erat locus in eadem convalle juxta Piscinam fullonis, cujus meminit Scriptura, et juxta agrum Acheldemach, qui usque hodie monstratur ad australem plagam montis Sion. Solebant autem in Topheth, quia locus erat amoenissimus, hodieque hortorum praebet delicias, posita ara sacrificare daemonibus, nefandoque igne suos consecrare liberos, sive holocaustum offerre, sicut in libro verborum dierum de Achaz rege scriptum est: Ipse est, qui adolevit incensum in valle Benennon, et lustravit filios suos in igne Benennon: siquidem filium Ennon significat. Vallis autem Ennon hebraice dicitur Gebenn, cujus nomine in novo testamento poena inferorum gehenna cognominatur: quia nimirum, sicut in convalle Ennon, qui idolis servierunt, in ea, prophetis attestantibus, perierunt, ita peccatores ex his, quae peccaverunt, aeterna damnatione puniuntur. Denique Hieremias cum referret praecepisse sibi Dominum, ac dixisse: Egredere ad vallem filii Ennon, quae est juxta introitum portae fictilis, paulo post dicit: Et non vocabitur locus iste amplius Topheth, et vallis filii Ennon, sed vallis occisionis: et dissipabo consilium Juda, et Hierusalem in loco isto, et subvertam eos gladio. Isaias quoque manifestissime Topheth infernum appellat, cui cum perpetuum diaboli interitum sub nomine Assur describeret, dicens: A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus: Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum, statim quomodo, et ubi esset periturus subdit, dicens: Praeparata est enim ab heri Topheth a rege praeparata, profunda et dilatata. Pulchre ait, et dilatata, quia Topheth dicitur latitudo: nutrimenta inquit ejus, ignis, et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. Contaminavit autem Josias Topheth, vel ossa mortuorum ibi, sicut in sequentibus de aliis idolorum locis fecisse legitur, vel aliqua quaelibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius, quam delectationi aptus, omnibus, qui aspicerent, locus appareret.
8.124
« Quod sequitur de eodem rege Josia: Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli, in introitu templi Domini. Et paulo post: Currus autem Solis combussit igni, ostendit omnium gentium idololatriae et superstitioni Judaeos eo tempore fuisse mancipatos, ita ut in venerationem Solis, quem more Gentilium Deum esse credebant, simulacro ejus, quod fecerant, currus, equosque subdiderint, et hoc in atriis templi Domini. Sic enim solent gentiles pingere vel facere simulacrum Solis, ut puerum imberbem in curru ponentes, equos eidem, quasi curru coelum petentes subjugent. Cui propterea pueri aptant imaginem, quia Sol, velut quotidie novo ortu natus, in nullum per saecula senium incidit. Ut autem eidem currus et equos tribuant, de miraculo sumptum Eliae prophetae, quia curru igneo et equis igneis est raptus ad coelum, Johannes Constantinopolitanus Episcopus aestimat. Quia enim graece ἥλιος dicitur Sol, sicut etiam Sedulius, cum de Haeliae ascensu caneret, ostendit dicens: Quam bene fulminei praelucens semita coeli Convenit Eliae, merito qui et nomine fulgens, Hac ope dignus erat! nam si sermonis Achivi Una per accentum mutetur littera, Sol est: audientes Graeci ab Israelitis, quos divinas habere litteras fama prodebat, praedicari, quod Elias curru igneo et equis sit igneis ad coelestia translatus: vel certe hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes, crediderunt vicinia decepti nominis, Solis hic transitum per coelos esse designatum, et miraculum divinitus factum commutaverunt in argumentum erroris humana stultitia commendatum. Quos imitati ipsi Judaei satagerunt, ne in aliquo Gentilium stultissimis minus stulti parerent.»
8.125
Quod paulo post de eodem rege dicitur: Excelsa quoque, quae erant in Hierusalem ad dexteram partem montis offensionis, quae aedificaverat rex Salomon Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Moloch abominationi filiorum Ammon, polluit rex, et contrivit statuas, et succidit lucos, replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
8.126
« Luce est clarius, quod excelsa nominare solet Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant, vel etiam Domino, locorum amoenitate allecti, contra interdictum, relicto altari, quod erat in templo, hostias offerebant. Unde saepius in hoc libro de Regibus, qui minus perfecte justi fuere, dicitur: verumtamen excelsa non abstulit. Montem autem offensionis montem idoli dicit, quia nimirum consuetudinis est Scripturarum offensionem, idola nuncupare, quia vel in illis offenditur Deus, vel offensionum, et ruinam suis afferunt cultoribus: sicut in hac ipsa sententia subsequenter intimatur, dum dicitur: Quod aedificaverat Salomon rex Israel, Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab: et Moloch abominationi filiorum Ammon. Ubi hoc quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur, quia videlicet Salomon de admisso idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit. Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia, ut idola, quae aedificaverat, de civitate sancta tollerentur, et non in scandalum stultorum, quae ipse, cum fuisset sapientissimus, erronee fecerat, quasi sapienter, ac recte facta reliquisset. Meminit supra, et hujus loci Scriptura dicens: Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte, qui est contra Hierusalem, et Moloch idolum filiorum Ammon. Nec videri debet contrarium, quod ibi mons, in quo facta sunt haec idola, contra Hierusalem, hic in Jerusalem esse positus asseritur, quia nimirum in tanta erat urbis vicinia positus, ut ad ipsam pertinere, et ipsam quoque sordibus, quae in eo congerebantur, attingere videretur.»
8.127
Transtulit( Nabuchodonosor) omnem Jerusalem et universos principes: transtulit quoque Joachim in Babylonem, et Judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem, et omnes viros robustos, etc. Quod referens de Nabuchodonosor, quia transtulerit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, addidit scriptura dicens: Et omnem artificem et clusorem.
8.128
« Hoc est quod supra eidem populo Israel Philistiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel: caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebraei gladium, aut lanceam. Sicut enim tunc illi caverunt, ne habentes fabros ferrarios Hebraei, qui arma ad repugnandum facerent: ita nunc Chaldaei, destructa Hierusalem et vastata omni terra repromissionis, sategerunt, ut nullus in ea remaneret artifex, nullus clusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel possit resarcire diruta: quin potius quidquid apud gentem exterminatam, artis invenerant, totam Babyloniam transferunt, ut vel ad nihilum ultra valeat, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Cujus tam deflendae historiae, quae multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque, quia Hierusalem, et terra Israel civitatem Christi, id est Ecclesiam sanctam: Babylon autem, et Chaldaei, sive Philistaei civitatem diaboli, id est omnem malignorum, sive hominum, sive Angelorum multitudinem designat: servitque Israel Philistaeis, sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, caeterum ab immundis vel spiritibus, vel hominibus decepti, aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Hierusalem, et universos principes, fortesque exercitus decem millia in captivitatem, cum et magistros populorum, et eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter in Dei ac proximi videbantur amore conservari, subito sive illecebris mundi, seu adversitatibus subacti, aut majoribus polluunt se facinoribus, aut certe in haeresim declinando, apertae apostasiae nomen incidunt. Arma vero, quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam defendimus, quid sunt aliud, nisi eloquia Scripturarum, in quibus et ipsius Domini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus? Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo, retardant: ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte, qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis, exhortando aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos, qui sacra eloquia norunt, in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona, quae didicerint, prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et clusorem in Babyloniam de Hierusalem, cum eos, qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt, atque ingenium, quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum, dispensare compellunt. Quod si clusorem hoc loco, non ostiorum, sive murorum, sed auri potius, gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto, eumdemque spiritalis expositio finem respicit. Dictum quippe est de Sapientia: Quia aurum est, et multitudo gemmarum: atque ideo clusores horum, non alios aptius, quam doctores intelligere valemus, qui quandiu recte vivunt, ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suae artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniam transferuntur? Artificem et clusorem ab Hierosolymis Babyloniam transmigrare, est talentum verbi coelitus acceptum in terra defodi, id est scientiam spiritualem ad peccatorum opera converti.»
8.129
Post haec refert Scriptura, quod fugientem regem Sedechiam ab exercitu Chaldaeorum, apprehensumque duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo judicium: filios autem Sedechiae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
8.130
« Dum Scriptura sacra Sedechiae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat: Rex quippe Babylonis est antiquus possessor intimae confusionis, qui prius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse, qui captus est, dolens cernat. Nam gemit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona, quae genuit, amans perdit, et quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat: sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quoque peccato superducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex, extinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus subductis prius bonis operibus, post intelligentiae lumen tollit, quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe, multa haec, interpretatur. Ei enim quandoque et lumen rationis claudetur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur.»
8.131
Sicut enim quarta die coelum in initio creaturarum luminaribus ornatum exstitit, ita quarta aetate mundi Israeliticus populus coelesti fide inclytus, a Prophetis, quasi a stellis illuminatus, regno David et Salomonis gloriosus, templi etiam sanctissimi altitudine, toto est nobilitatus in orbe. Sed accepit vesperam, quando, crebrescentibus peccatis, regnum illud a Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens illa est in Babyloniam translata. Quae quarta saeculi aetas a David usque ad transmigrationem Babylonis, habet annos juxta Hebraicam veritatem quadringentos septuaginta tres: juxta Septuaginta interpretes aliquid amplius. Generationes juxta utrosque codices septemdecim: quas tamen Evangelista Matthaeus certi mysterii gratia, quatuordecim ponit, a qua juvenili aetate in populo Dei Regum tempora coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta, ad gubernandum solet existere. Sedechias autem suprascriptus filius Josiae regnavit annis undecim: hujus undecimo anno, regum autem Babylonis octavo, secundum dies lunares mense quarto, quinta die mensis, juxta solares vero dies, octavo kalendas Julii, luna quinta, quem illi quintum diem computant, feria septima, aperta est civitas, et ingressi sunt omnes principes regum Babylonis, possederuntque civitatem, et captivum transduxerunt populum in Babylonem. Et inde postea Nabuzardan princeps militiae exercitus Babylonis mense quinto, decima die mensis lunaris, solaris vero quinto kalendas Augusti, luna decima, quam Hebraei decimum diem quinti mensis vocant, destructi sunt muri civitatis, et templum pariter incensum, atque vastatum est, anno, ex quo fundari coepit, quadringentesimo, et trigesimo. Si vero a me quaeratur per quid sciam hoc: aut quomodo potuit hoc fieri, ut talibus diebus, vel comprehensa fuerit civitas, vel incensa: respondeo, quia ipso anno decimo kalendas Aprilis exstitit, secundum dies lunares, anni principium, et primi mensis initium. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam per Hieremiam prophetam spiritus Dei jubet, ut pergant, et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas, et plantarent hortos, quis non agnoscat quid praefiguraverint, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse? Unde nobis Apostolus tanquam Hieremiam replicans dicit: Volo ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et his, qui in sublimitate sunt, ut quietam, et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: hoc enim bonum, et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae Christianarum congregationum, et novellatae vineae populorum fidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cujus umbraculis longe, lateque porrectis, etiam altipetax superbia gentium, tanquam in coeli volatilibus confugiendo, requiescit. Nam quod etiam post septuaginta annos secundum ejusdem Hieremiae prophetiam reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christi non intelligat, post evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est Ecclesiae Dei ad illam coelestem Hierusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum? per quem? nisi per Jesum Christum, vere Sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille Jesus Sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est, post captivitatem, quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablatam illi sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus Jesu Christi, quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumetur. Quod etiam in psalmo dedicationis domus Dei apertissime canitur: Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Quis potest ex occasione alterius operis omnia, quae in illis veteribus legibus, et Prophetarum libris figurate Christum annuntiant, quanta libet perstringere brevitate, nisi forte quis putet ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur? Hoc forte Judaei possunt dicere, sive Pagani. Eis autem, qui se Christianos putari volunt, premit cervicem apostolica auctoritas dicens: Omnia haec in figura contingebant illis. Et haec omnia figurae nostrae fuerunt.
8.132
Explicit tractatus libri Regum quartus

Intertext edge

Open linked passage

Note