Thiofridus Efternacensis1040-1110
Sermones duo
duo 2
Choose a text
More by Thiofridus Efternacensis1040-1110
—
10600 Serduo2
1
SERMO PRIMUS. DE SANCTORUM RELIQUIIS.
1
Laudemus Dominum, mirabilem in sanctis suis, sed mirabiliorem in eorumdem reliquiis, quia licet sit magnus in magnis, gloriosus tamen mirabilia operatur in minimis. Non satis est illi quod sanctorum animas in aeternae felicitatis glorificat regione, nisi et eorum reliquias glorificet in hac peregrinatione. Neque sufficit quod immortalitatis illis donat delicias, nisi et totius mundi conferat divitias. Oppida enim et castella, vicos et urbes, quae omnia jam magni tenuere principes, exiguus sanctorum pulvis possidet, locuples rerum copia illorum reliquiis subjacet. Animae in coelesti jubilant palatio, reliquiae eorum exaltantur in subdito sibi saeculo. Non poterunt unquam tam profunde in terrae recondi visceribus, quin super terram per miraculorum effectus effulgeant ipso sole lucidius. Has singulis provinciarum et civitatum populis dedit in solatium, ut dum importunis urgentur incursibus hostium visibilium et invisibilium, per harum defensentur meritum. Rex enim quilibet urbis alicujus defensurus moenia, quanto audaciora et plura hostium comperit esse agmina, tanto fortiora et numerosiora in munitionibus militum opponit pectora. Sic et Deus nostri videns hostium multitudinem per totum volitare aerem, et pugnam adversus adoptionis suae filios struere multiplicem, humanae miseriae misericorditer consulit; et multiplicatis super arenam patrociniis, civitatem suam, id est Ecclesiam, custodit et protegit. Unicuique locorum, sicut et huic nostro, abunde magnas sanctorum reliquias accommodat; quatenus dum ab indigenis digne ac familiarius honorantur, iidem indigenae earum perpetua defensione firmentur. Ubicunque vero terrarum aliquid est earum, mortem habent lucernarum, lucernae ubicunque locorum sint, abscondi non possunt, sed luminis sui splendorem longe lateque spargunt. Nemo namque accendit lucernam, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut cum ingrediuntur lumen videant. Accensae lucernae sanctorum sunt reliquiae; licet et lucernam ipsum Sanctum sanctorum non a credentibus absconsum, nec sub modio, id est sub legis mensura inclusum, intra unius Judaeae gentis terminos cohibitum, sancti doctores doceant intelligere. Hae, inquam, lucernae ab illa salutis aeternae lucerna accensae non in abscondito, neque sub modio locantur, id est non in aliquo indecenti vel ignoto loco sine honore locantur. Occultari nusquam permittuntur, sed supra candelabrum, quod est Christus et Ecclesia, propatulo ponuntur, ut fidei et divinae agnitionis lumen videant, qui ingrediuntur. Ut lumen, inquam, videant, dum sanctorum reliquias miraculis coruscare considerant, quam mirabilis et quantae sit pietatis Deus intelligant. Si vero sanctorum reliquiae occultarentur, et virtutum signis non illustrarentur, quid durum et lapideum cor hominis, ad desideranda coelestia excitaret? quid a vitiis ad virtutes renovaret? Quae homo speraret praemia, si eos, quos in vita sua justissimos esse novit, non videret esse in memoria; et qui vix ad cultum et amorem Dei nunc proficit, vix torporem a se infidelitatis nunc excutit, dum electorum Dei reliquias miraculorum gratia illustrari aspicit? Sacrae profecto fidei constructio per miracula crevit, et eisdem deficientibus in quibusdam gentibus decrevit. Nisi enim sancti praedicatores miraculis coruscarent, frustra verbum vitae praedicarent. Et licet signa non sint fidelibus, sed infidelibus, fides tamen fidelium per signa solidatur, quae aut a sanctis audierunt facta Patribus aut per eorum reliquias in suis vident fieri obtutibus. Vere mundi lucernae sanctorum reliquiae claritatis suae splendorem longius spargunt, easque, ut praefati sumus, illorum merita, quorum sunt, nusquam negligenter latere sinunt. O mira divinae pietatis miseratio! o ineffabilis circa sanctorum reliquias dignatio! Deus sanctus sanctorum est, et sanctorum congregatio Dei habitatio est. Non parvi sed maximi apud eum pretii sunt reliquiae illorum, quas exaltat super omnem mundi ornatum. Namque earum excellentiae omnis lapis pretiosus non comparatur, sed quidquid in rebus volventibus pretiosum est, in earum comparatione vilissimum judicatur. Terrarum sunt munimenta et aeternae retributionis, divinaeque magnitudinis documenta. Nam evidentibus patet judiciis, quanta sit Dei magnificentia, cum sanctorum reliquiae tanta polleant gloria. Si enim humana divinis, si parva licet comparare magnis, quicunque alicujus temporalis Domini servos cernit, in eis quantae dignitatis sit, idem Dominus perpendit. Si potentes et divites sunt servi, ditior et multo amplioris potentiae esse creditur, cujus subjacent ditioni. Sic perpenditur quanta sit divina magnitudo et majestas, cum et ejus gratuito dono sanctorum reliquiis tanta concessa cernitur esse claritas et potestas. Ad arida enim eorum ossa, ut Patris luculentissimi dictis utamur Gregorii, aegri veniunt et sanantur; perjuri veniunt, et a daemonio vexantur; daemoniaci veniunt, et liberantur, leprosi veniunt, et mundantur; deferuntur mortui, et suscitantur. Nam ut ex uno quid omnibus sit advertendum perpendamus, per Elisaei prophetae ossa revixit mortuus, benedictus Deus in omnibus. Ossa Elisaei vitam dederunt mortuo, mortuum de mortis solvebant periculo. Post mortem ergo carnis sancti Dei melius vivunt quorum hic ossa in tot miraculis vivunt. De his mirificis sanctorum ossibus dicit propheta veridicus: Et ossa vestra ut herba germinabunt. Ossa sanctorum licet mortali conditione arescant, virtutum tamen viriditate ut herba germinant, quanquam idem in generali resurrectione perfectius implendum esse divinae Scripturae astruunt; in dispositissima sane Dei tanta quasi patrisfamilias domo vasa in honore esse ac fuisse electi creduntur, ideo et eorum reliquiae in vasis aureis atque argenteis et gemmatis, ac in omnibus quae pretiosa sunt, reconduntur. Et, sicut sanctum altare non sanctificatur ab auro sed sanctificat, sic et quodlibet vas, quod sanctarum reliquiarum in se continet thesaurum, non dat sed accipit gratiam sanitatum; et tactum, quasi etiam illud, quod interius latet, tangatur, fugat multa genera infirmitatum. Inimica invisibilium phalanx ante eas stare non poterit, confusam et devictam se ingemit, et qui sedem suam in monte testamenti in lateribus Aquilonis se positurum, seque Altissimo similem futurum gloriabatur, a dissoluto sanctorum pulvere superatur, igneisque catenis religatur. Pulvis iste licet dissolutus sit et exiguus, hujus tamen aeris dominatur potestatibus, honoratur digne a cunctis mortalibus pusillis et majoribus, quia ut calor inseparabiliter insitus est in natura ignis, sic sanctitas est sita in illis. Si enim sanctitatis amitterent donum, amitterent pariter etiam sanctorum. Ex accedenti dono habent sanctitatem, sed non amittunt eamdem, quia ex immortalitate non fit transitus ad mortalitatem. O quam magnificata sunt opera Domini, nimis profundae factae sunt cogitationes Dei nostri. Reliquiae sanctorum sunt, ut pretiosa aromata, et poma odorifera, quae si quis manu tractaverit, manus ejus ab eisdem odorem suscipit, ut lilia, inquam, et pretiosa aromata redolent, nares mortalium miri odoris suavitate complent. Distantia quippe grandi divisit Deus lucem a tenebris, id est pios ab impiis, et minus perfectorum ossa a sanctorum reliquiis.
2
SERMO II. DE VENERATIONE SANCTORUM.
2
Christiana religio vocabulum propterea trahit a Christo, ut Christianus semper habeat in memoria quomodo tantae dignitatis custodiatur gloria, ne dissonum videatur in opere, quod lingua sonat in nomine. Sed virtus sanctae charitatis, quae fidei cultum olim in Patribus decoravit, nunc senescente mundo et accrescente peccato, in filiis decessit, et intantum in singulis dilabitur, ut vix in pacuis ejus vestigium recognoscatur. Hujus etenim periculi discrimina clementissimi Redemptoris nostri praevidens gratia sanctae Scripturae thesauros ostendit, sanctorum exempla proposuit, ut et pietas in operatione semper fulgeat, et doctrinae remedium nunquam in lingua torpescat. Quia ergo, fratres, habemus exempla sanctorum, quasi certissimae curationis antidotum, sanctae charitatis virtus in nobis redintegretur, ut in sanctis suis Deus per nos digne laudetur. Igitur in sanctis suis laudemus Dominum, qui est gloria et virtus sanctorum, ut per ejus misericordiam, ad eorum pervenire valcamus consortium. In memoria justorum justitiae auctorem; in meritis sanctorum sanctitatis magnificemus largitorem: digna enim memoria justorum erit cum laudibus, in quibus delectetur Deus illorum et Dominus, ut per eorum intercessionem nostris misereatur excessibus. Exemplo fidelis Moysi sunt inter nos et Deum mediatores positi, ut qui per per nostra despicimur merita cum Pharisaeo, per illorum justificationem justificemur cum Publicano. Credimus eos apud Deum multa posse, cujus dilectioni nihil in hoc mundo praeposuere. Non suam, sed coelestis voluntatem Patris in omnibus adimplentes, Jesu merito et dici et esse meruerunt fratres et sorores cujus propinquitatis lineam nulla degeneravit superbia, sed in generationes et generationes nobilitavit humilitas sancta. In conspectu Dei, fratres, semper sancti talem exhibebant cordis meditationem, ut transeuntem filium David figerent ad spiritualem mentis illuminationem. Non defecit eis virtutum sanctitas, quorum in ore non est diminuta veritas; quorum labia coelestis purgavit calculus, quorum eloquia sui ardoris flamma sanctus animavit Spiritus. In operibus manuum suarum non comprehensi sunt ut peccatores qui minimis Domini omnem exhibuerunt humanitatem, ut fideles. Cum beato Job oculus caeco et pes claudo, in mortuorum sepultura non inferiores inventi sunt Tobia. Oratio eorum nubes penetravit, quae per jejunium et eleemosynam in coelum volavit, et implevit phialas viginti quatuor seniorum, ut sit suavitatis odoramentum ante majestatis Dei thronum. Carnis corruptionem labor vitae gravavit, libertatem animae actionum puritas expiavit. Vixerunt pietatis amici per pietatis opera spectaculum facti Deo et hominibus. Haec operationis grana in activae vitae sparserunt area, ut horreum implerent contemplativae in supernae pacis visione; thesaurum fidei, quem habuerunt in vasis fictilibus, non effuderunt negotiis saecularibus, sed ubi nullum latet detrimentum, in coelestis posuerunt regis gazophylacium; quia dum spiritus tegmina carnis exuit, liber et expeditus ad coelos volavit. Ecclesia, quae in transcursu dubii cernitur orbis, filios enutrivit probatos, in operibus bonis, quos manens super astra suscepit sponsa coelestis. Exeuntes de Aegypto, id est de peccatorum tenebris, per columnam nubis venerunt in terram promissionis, quae est patria, ad quam suspirabant quotidie, cum adhuc essent in hujus peregrationis captivitate. Ibi est habitatio, quam fidelium desiderat intentio, qui Deum portant in mente, quandiu tenentur in carnis carcere. O quam felix civitas, ubi nulla regnat captivitas, ad quam qui virtutum passibus contugerit, jam ultra captivus esse desiit! Hujus structura sunt lapides vivi, quos pax et concordia compaginavit reprobato lapide, qui factus est in caput anguli. Quam nullus adversitatis procella potest concutere, cujus fundamentum impositum est stabili petrae: lumine non eget lucernae, cujus claritas est ille lapis angularis, qui petra fundamenti Agnus qui tollit peccata mundi. Ipse est etiam sponsus, qui regnat in hoc tabernaculo Deus cum hominibus, ante cujus sedem personant canticum spiritus et animae justorum. Laus eorum et exsultatio ipse est, qui coronat eos in gaudio, per quem bene currentes in hujus mundi stadio, digno in coelis remunerantur bravio. Non est ultra quod concupiscent, ubi Deum facie ad faciem considerant, qui eos perduxit ad palmam victoriae, quo praecessit ipse rex gloriae, dignitas felicitatis eorum humani sensus excedit modum, qui revera in cor hominis non ascendit, quae Deus illis praeparavit. Decernat igitur pietas fidelium, quid venerationis potissimum corporibus debeatur sanctorum, quorum spiritus inaestimabili gloria honorantur apud Deum. Tanto itaque devotus eorum laudem celebremus in terris, quanto majoris meriti eos credimus esse in coelis. Quid apud Deum eorum possint animae, artus exanimatorum corporum ostendunt quotidie. Si quid forte natura negat, vel improvisus casus in humanis debilitat, ad eorum sepulcra clementia divina restaurat. Caecitatem illuminant, gressus consolidant, linguas reparant, aures reserant, daemonibus imperant, carceres aperiunt, vincula resolvunt, elisos erigunt, injustos corrigunt, justos diligunt. Haec operantur per corpora spiritus, qui jam divinis assistunt obtutibus. Quid mirum, si possunt talia in immortalitatis gloria constituti, qui similia potuerunt sub mortalitatis velamine positi. Legimus et credimus, fratres, multa, quae mirabilis in sanctis per sanctos operatus est Deus in hac vita. Taceamus carnem et ossa, dicamus minora, quae sunt carne inferiora. Exemplum damus de paucis, ut fides dubitantium solidetur in multis. Umbra curabat Petri quotquot in plateis ponebantur aegroti Pauli semicinctia expulerunt ab obsessis corporibus daemonia; Jacobi sudarium vinctum solvit Philetum. Has virtutes curationum operabantur corporum species, ut intelligat fides credentium quale sanctorum sit meritum, et quid potuit eorum praesentia ubi in tanta virtute refulsit absentia. Non solum haec de apostolis credimus, verum etiam de sanctis omnibus plurima suppeterent exempla, si fastidium non generaret oratio prolixa. Quid mirum, si tanti fuerunt meriti spiritales sanctae matris Ecclesiae filii, cum etiam carnalis Synagogae soboles per similes polleret virtutes? In Aegypto Moysi virga signa fecit et prodigia, et sub baptismi specie Rubrum divisit mare. Eliae pallium Eliseo duplicavit spiritum, et cursum Jordanis divisit eadem vestis. Haec sub lege et gratia fecit Deus per sanctos in carne miracula ut intelligamus et fideliter teneamus quid apud ipsum eorum possit spiritus. Quidquid, fratres, de reliquiis sanctorum possidemus, sive in veste, sive in pulvere, vel in ossibus diligenter et caute custodiamus, et quod valemus, potissimum servitute illorum exhibeamus venerationi. Digni sunt apud homines honore, qui quotidie interpellant pro hominum salute. Memor humanae fragilitatis, hoc gratiae nobis clementia Salvatoris contulit, ut quod peccatores per nostra non possumus merita, per sanctorum impetremus patrocinia. Jam securi de sua solliciti sunt pro nostra salute; et unde nec eorum perficietur gaudium, quandiu nostrae peregrinationis cernunt exsilium; nec erit illis perfecta beatitudo, donec totius Ecclesiae intraverit plenitudo. Ad illorum, charissimi, consortium, quia nos habitare in unum, pulchrum erit atque jucundum, quanto illorum nobis prodesse credimus orationem, tanto devotius illorum meritis exhibeamus venerationem. Offeramus illius sacrificium, ut pro nobis fumus incensorum ascendat de oratione sanctorum, qui per manum angeli divino praesentatur conspectui; vestigia sequamur eorum, quibus ipsi secuti sunt Dominum. Gradiamur per semitam justitiae ut perveniamus ad mansionem coelestis patriae. Inspiciamus perfectam eorum vitam, et quae minus est composita, emendemus nostram ut nostri sint adjutores in precibus quorum sumus imitatores in actibus. Relinquamus cum apostolis omnia, ut libere sequamur Domini vestigia. Martyribus associemur in passione, ut eisdem participemur in consolatione. Ne fur domum nostram perfodiat, confessorum vigilias mens nostra custodiat. Ornemus lampades nostras cum virginibus, ut intremus ad nuptias, quando venerit sponsus, et ubi nos perterreat illud durissimum: Nescio vos, quod erit impiorum confusio; sed laetificet cor nostrum justorum benedictio, per eum, qui est vita et resurrectio, Deus deorum et Dominus dominorum, per saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).