Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Thomas Cantuariensisc.1118–1170
Epistolae
Epis 259.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11451 Episto320
259.1
EPISTOLA CCCLXXVIII. AMICI CUJUSDAM AD EUMDEM.
259.1
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, quidam amicus suus.
259.2
Nuntium vestrum, qui ad dominum venerat Nicolaum, non vidi, sed puerum ipsius Nicolai suscepi, ut vobis per illum aliqua ad referendum digna, et ad sciendum utilia nuntiarem. Igitur post egressum pueri vestri a me, qui jam diu ad vos reversus est, illud primo concepi, quod rex die quadam, cum esset apud Cadomum, et de negotio suo, quod habebat cum rege Scotiae, sollicite pertractaret, contra Ricardum de Humez, qui pro rege Scotiae aliquatenus loqui videbatur, in verba ignominiosa prorupit, et eum proditorem manifeste appellavit. Rex itaque solito furore succensus pileum de capite projecit, balteum discinxit, pallium et vestes, quibus erat indutus, longius abjecit, stratum sericum, quod erat supra lectum, manu propria removit, et quasi in sterquilinio sedens, coepit straminis masticare festucas. Die vero sequenti, cum esset in prato juxta capellam, et Ricardus de Ivelcestre ad eum accedere vellet, templarii ei obviam properantes, cum pilea de capitibus abstulissent, et osculum ei statim obtulissent, nisi rex pluribus videntibus eos removisset, dicens nolle eos excommunicato osculum dare. Post haec cum rex apud Toycam accessisset, episcopus Lexoviensis venit ad eum, postulans et supplicans sub praetextu paupertatis licentiam egrediendi de terra, ut qui aere premitur alieno, saltem per annum posset respirare; ut cum redisset liber a debitis, ad locum religionis facilius posset migrare. Rex ergo intuens in eum ait: Vere facies vestra immutata est, plusquam scitis, et diutius, ut mihi videtur, laborem ferre non potestis. Sed tamen propter penuriam nunquam de terra mea exibitis. Ego enim loquar creditoribus vestris, et aliquibus vos juvabo modis, et a vexationibus et fatigationibus immunem faciam et quietum. De suo igitur nihil spopondit, sed penes alios eum juvare promisit.
259.3
Post haec rex ad colloquium suum cum comite Flandriae accessit, ubi gesta sunt quae vos scitis. Ibi enim rex mille libras Matthaeo comiti Boloniae per annum se daturum spopondit. Ibi nuntius domini papae captus est, qui adhuc tenetur in vinculis et carcere. Ibi magistrum Heribertum Dominus eripuit de manibus quaerentium eum. Qui certe pro negotio tam modico tantum non debuerat subiisse periculum. Stultum est enim ibi esse audacem, ubi effectum operis nec magnae gloria laudis, nec multi emolumenti gratia comitatur. Cum autem rex Rothomagum fuisset reversus, accito archiepiscopo et episcopo Lexoviensi, de captione portitoris litterarum domini papae, et de indignatione, quam contra clericum Gaufredi Ridel conceperat, quia litteras vestras susceperat et nuntium non detinuerat, tractare coeperunt illi duo, et regem aliquatenus super his increpare. Tunc etiam archiepiscopus mentem litterarum, quas olim a domino papa pro vobis susceperat, regi coepit apertius explanare, et eum more suo leniter increpare, donec rex se totum scire dixit, quidquid litteris continebatur, et minas hujusmodi modicum formidare.
259.4
Dum haec geruntur, magister Reginaldus, clericus decani Turonensis, ad regem accessit, multis occasionibus sollicite quaerens, qualiter de facto isto eum posset honestius increpare, et suam ad plenum cognoscere voluntatem. Rex vero prosperitatem domini papae et serenitatem status curiae subsannans, eum de talibus vix loqui permittebat. Post haec rex ad Cadomum reversus est, et episcopus Lexoviensis ad eum accedens, ut licentiam egrediendi plenius haberet, a rege attentius interrogatus est, quantum deberet, et quantis indigeret. Cumque episcopus ducentas marcas, si remaneret, sibi necessarias inculcasset, rex se tantum argenti non habere asseruit, sed tamen nocte eadem ei sexaginta marcas remisit. Utinam ergo imminutam principis pecuniam non accepisset, quem amodo credet se illa emisse, quem viderat indigere: et eo tanquam instrumento ad complendam suae iniquitatis malitiam utetur. Rex enim ei forsitan magis credet, et ipse illi, ut timeo, in infidelitate erit fidelior.
259.5
In his etiam diebus Alfredus, clericus episcopi Herefordensis, ad regem venit, asserens episcopum suum, et dominum Rogerium, secundum tenorem vestri mandati de terra exituros, et ad vos in proximo venturos, nisi regis auxilio et consilio remanerent. Rex ergo de domino Rogerio plurimum conquestus, prohibitione usus est pro consilio, dicens eos non posse cogi ad exeundum, quos remedium appellationis juvare poterat ad remanendum. Adjecit etiam eos posse exire, sed reverti non posse. Et haec quidem apud nos gesta sunt. De caetero sciatis, quia in octava beati Martini rex cum comite Theobaldo apud Turonum loqui debet, ibique quingentas libras, quas ei per annum promiserat, de praesenti solvet, et de futuro mentietur. Dominica vero sequenti apud Chinum erit colloquium cum Pictavis, et aliis terris adjacentibus. Post haec in festo sancti Andreae erit Rothomagi, ut in octava occurrere possit comiti Flandrensi, ibique comiti Boloniae mille libras se daturum per annum promittet pro pace et concordia inter eos, nihilque aliud se facturum propter eum constanter asseruit et juravit. In his ergo omnibus rex fluctuat et incertus est, et de futuri temporis casibus sperans, in hoc solum fortitudinis suae posuit firmamentum, si forte dominus papa universae carnis viam intraret, aut vobis, quod absit, humanitus quid contingeret.
259.6
Vos igitur, dum tempus habetis, extendite manum retributionis, et illud scriptum esse sciatis, quia retribuet Dominus abundanter facientibus superbiam. Eos itaque qui contra Deum se erigunt, vestrae severitatis sententia puniat. Et caput colubri tortuosum virga directionis amputate, ut Satanas sub pedibus vestris conculcetur velociter: nisi enim in manu forti et brachio excelso Ecclesia Dei pacem non habebit. Nec nisi rugitu patris leo iste poterit excitari, qui totus in infidelitatis suae perfidia obdormivit. Eia igitur, arcum intendite, sagittas immittite, donec infirmentur. Quoniam impium est ibi esse pium, ubi Dei pietas annullatur, et fides periclitatur. Male enim fidelis est, qui fidei jura non servat, et quem contra fidem agere videmus, profecto infidelem appellamus. Agite ergo, et amplius nolite silere, quoniam taciturnitas nutrit assensum, et delictum subditorum saepe per silentii torporem retorquetur in pastorem. Vocate ergo quos potestis, et compellite exire de medio Babylonis. Quoniam melius est mori vobiscum in bello, quam videre mala gentis suae pariter et sanctorum. Vocate, inquam, et statim sentiant judicem, qui audire contempserint pastoris vocationem. Valeat in multos dies sanctitas et sanitas vestra. Me autem vestrum esse semper credatis, et ad omnia, quae vobis placuerint, praeparatum. Valete iterum, et semper.

Intertext edge

Open linked passage

Note