Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Thomas Cantuariensisc.1118–1170
Epistolae
Epis 62.2
Choose a text More by Thomas Cantuariensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11451 Episto320
62.1
EPISTOLA LXII AD EUMDEM.
62.1
Dominus Cantuariensis, OTTONI cardinali.
62.2
Gratias, non quas debemus, sed quantas interim possumus, agimus dilectioni vestrae, quae pro nobis, imo pro Ecclesia Dei multa sustinuit, et nos pro viribus consolata est in omni tribulatione nostra. Confessus est nuper rex Anglorum coram rege Christianissimo, archiepiscopis, episcopis, proceribus et omnibus qui aderant, quod nil aliud quaerit aut quaesivit a nobis nisi observantiam consuetudinum, quarum plures apostolicae sedis convellunt majestatem et Ecclesiae praejudicant libertati. Qualiter autem res processerit, latores praesentium plenius indicabunt. Et quia noluimus in consuetudinum suarum verba simpliciter et absolute jurare, discessit indignatus, non sustinens honoris Dei vel ordinis nostri vel divini juris aliquam fieri mentionem. Supplicamus itaque bonitati vestrae de qua, sicut de nobis ipsis confidimus, quatenus nobis assistatis in causa Domini, et necessitatem nostram imo Ecclesiae Dei, quam a nuntiis audietis, sicut nostra et omnium spes est, apud dominum papam expedire studeatis.
62.3
AD SABINUM EPISCOPUM.

Intertext edge

Open linked passage

Note