Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Thomas Cantuariensisc.1118–1170
Epistolae
Epis 92.4
Choose a text More by Thomas Cantuariensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11451 Episto320
92.1
EPISTOLA XCII. AD EOSDEM.
92.1
THOMAS Cantuariensis archiepiscopus, JOANNI et ALEXANDRO clericis suis.
92.2
Quae in colloquio regum in octava S. Martini apud S. Dionysium habito gesta sunt, plenius agnoscetis ex rescripto litterarum, quas domino Senonensi transmisimus. Sed quia verebamur fastidium, nonnulla quae ibi desunt, ei domino et amico nostro per vos communicanda litteris praesentibus curavimus exarare. Nam sic ei res facilius innotescet, cum viva voce referre possitis plurima, quae litteris illis minime censuimus inferenda. Exegerunt a nobis dominus Rothomagensis, et episcopus Sagiensis, qui pacis reformandae mediatores esse debuerant, quatenus exprimeremus immobilium nomina possessionum, quas nobiscum Ecclesiae Cantuariensi restitui petebamus, ad quod respondimus nos, qui tanto tempore absentes fuimus, et caruimus omnino gentis et terrae nostrae commercio, scire non posse, quas terras dominus rex aut officiales ejus alienaverint aut distraxerint, sed omnes nobis restitui volebamus, quas antecessor noster bonae memoriae Theobaldus archiepiscopus habuit, quoad vixit, et nos ipsi, quando ad regimen Cantuariensis Ecclesiae accessimus, et postea quando profecti sumus ad concilium Turonense, et semper, antequam rex nos et Ecclesiam persequeretur.
92.3
Et praeter istas petivimus et petimus terram, quam Henricus de Essexia tenebat de nobis, quia illo ex tali causa exhaeredato, in dominium et proprietatem Ecclesiae redire debuit, sicut illae quas de rege tenebat, ad illum redierunt. Feudum quoque Willelmi de Ros nobis abstulit, contra juramentum quod regi Stephano praestitit, quando eum adoptavit in filium, et accepto hominio ejus ipsum regni instituit haeredem. Juravit enim tunc solemniter et publice, quod terras, quas rex Stephanus, dominus et adoptionis jure pater suus, Ecclesiis contulerat, eis perpetuo conservaret. Abstulit etiam nobis terram de Mundeham, quam contra Deum et salutem suam, et omnem aequitatem Joanni Mareschallo contulit, qui nutu divino, ut scitis, beatissimo Anselmo suam vindicante injuriam, cum liberis suis, quos praedae futuros successores opinabatur, post paucos dies defunctus est. Has autem tres possessiones, scilicet Henrici, Willelmi, et terram quam Joanni contulit, expresse petivimus et petimus, malentes exsulare perpetuo, quam istis ablatis dispendiosam Ecclesiae facere pacem. Mediatores autem nos in bona spe terrarum restituendarum verbis ponere nitebantur, sed circa mobilia, quae abstulit, loquebantur tepidius, quamvis Sagiensis, et Magister Vivianus nobis mille marcas, si pax procederet, restituendas assererent. Hoc enim se dicebant accepisse ex ore ejus. Nos autem exegimus medietatem ablatorum ad necessarios usus, domini papae vel religiosorum consilio de residuo parituri. Quia super omnia perniciem veremur exempli, et saluti nostrae timemus, pariter et illius: nostrae quidem, si tantum sacrilegium dissimulatione foverimus; illius vero, si non restituat cum solvendum sit, aut satisfaciat de ablatis, quia in tali casu constat prorsus non dimitti peccatum, si non restituatur ablatum. Sunt autem variae species compensationum, quas et ille implere sufficit sine magno sui dispendio, et nos parati recipere. Nam ut ei remittamus, impoenitenti praesertim, quod Ecclesiae Dei abstulit, divina nos protegente clementia, nullis unquam machinationibus obtinebit. Si tamen poenituerit, et de parte satisfecerit, nos eum de reliquo pro devotione, quam exhibebit Ecclesiae, et charitate, quam ad nos habebit, supportabimus in omni patientia. Quia tam Romanae quam Anglicanae Ecclesiae expedit, ut aliquid habeat penes se, quod ei tumultus et seditiones molienti recte possit opponi. Alioquin quisquis eum prorsus expediet, immanitatem ejus armabit ad ecclesiam jugulandam. Nunc autem in eo calculo constitutus est, et imminentem sibi et terrae suae sententiam adeo timet, ex quo dominum Senonensem et Gratianum illum, cujus memoria in utroque regno in gloria et benedictione est, cognovit ad curiam proficisci, ut nihil domino papae negare audeat quidquid simulet et minetur, si in terras ejus cismarinas aggravare decreverit manum suam, et nuntios ejus confusos remiserit. Nec oportebit, ut sententia sortiatur effectum, quia sola comminatio facillime quidquid intentatum fuerit, obtinebit. Misit nuper in Angliam Gaufredum Ridellum, ut torqueat personas ecclesiasticas, et ad inobedientiae crimen nefariis obliget sacramentis. Is cum Ricardo Pictaviensi archidiacono, et aliis officialibus regni, praecepit ex parte regis, ut omnes episcopi Londoniae convenirent, praestituri cautionem de servando edicto regis, ne quis nuntium aut litteras domini papae vel nostras, inconsulto rege recipiat; ne pareat interdicto, si fuerit promulgatum; ne sententiam anathematis in aliquem fidelium regis ferre praesumat. Sed nullus episcoporum vel abbatum praeter illum emissarium S. Augustini, in illo conciliabulo officialium comparere voluit, eo quod praeelegerunt incurrere publicae potestatis offensam, si eam declinare nequiverint, quam derelinquere legem Dei. In primis ergo dominus Wintoniensis publice protestatus est, et solemniter praedicat se mandatis apostolicis, et Ecclesiae Cantuariensis, cui ex professione fidem et obedientiam debet, cum omni devotione, quoad vixerit, per omnia pariturum: et ut idem faciant, clericis suis indicit. Imitatur eum episcopus Exoniensis, ad omnem promptus obedientiam, et se in religiosorum collegio recepit, donec transeat iniquitas. Norwicensis vero prohibitus ex parte regis, praesentibus officialibus, excommunicavit comitem Hugonem, et alios, prout sibi fuerat imperatum: et descendens a pulpito, cambucam, baculum scilicet pastoralem, super altare posuit, dicens se visurum, quis in terras vel res ecclesiae suae manus extenderet. Ingressusque claustrum cum fratribus vivit.
92.4
Cestrensis vero similiter exsequi paratus est imperata, et ut ab officialibus tutus sit, secessit in illam partem episcopatus sui, quam Wallenses inhabitant. Ex quo perspicuum est dominum papam ad gloriam Dei et perpetuum honorem apostolicae sedis in Anglia triumphare, ut ibi floreat et fructificet auctoritas ejus, si in vigore perseveraverit, nec rejecerit coronam sibi divinitus praeparatam. Nescit enim impietas quo se vertat, et semper, ut sui perhibent, habet ante oculos dominum Senonensem, et filium gratiae Gratianum. Ad cujus gloriam plurimum proficit mora, quam fecit Vivianus, qui nunc tandem dolos expertus est illusoris, et malitiam ejus, et fraudes varias non destitit apud nos in compitis praedicare. Quod cum in Ecclesia Romana fecerit, si tamen fides in homine est, etiam testimonio ejus amplius justificabitur dominus Gratianus in operibus suis. Vos autem et per vos et per dominum Hyacinthum elaborate, ut secundum quod promisit confutet nuntios illusoris sui. Et si hoc fecerit, et vobiscum fideliter ambulaverit, litteras, quas pro eo scribimus, porrigatis domino papae. Quia sicut pro certo didicimus, nunc in recessu regem perfidiae constanter arguit, et famam, quam prius laeserat, ex magna parte redemit. Si vero voluerit ingredi duabus viis, quod tamen non credimus, quia pecuniam dicitur respuisse, et litteras retineatis, et ne nocere valeat, estote solliciti. Sollicitaverunt nos quidam ex conscientia et mandato regis, ut ad ipsum in Normanniam proficiscamur: nec hoc detrectamus implere, si nobis in confinio terrarum, ut promissum est, occurrerint, qui nobis et nostris sufficiant praestare securitatem. Vos autem instate, ut dominus papa inhibeat, ne novam, et praeter morem Ecclesiae Gallicanae et Anglicanae praestemus cautionem, ne a forma, quam regi scriptam misimus, dominus papa recedat; ut partem condecentem ablatorum nobis restitui praecipiat; ut terreat regem metu interdicti in terris cismarinis; ut regi Anglorum diligentius scribat, quatenus nos recipiat in osculo pacis; et jubeat in aliis litteris, ut terras ablatas, quas praenominavimus, sine quibus pax esse non potest, Ecclesiae Cantuariensi restituat. Item prohibeat ne aliquem, nisi praestito secundum morem et formam Ecclesiae juramento, ab anathematis vinculo praesumamus absolvere. Quoniam inter jura consuetudinum, quas vendicat contra Deum, si credatur expertis, manifeste cognoscetur hoc fere esse perniciosissimum. In quo si a praesumptione sua ceciderit, non magnopere, ut speramus, ne saepius confundatur, insistet caeteris. Ad haec ut dominus papa christianissimo regi de consolatione nostra gratias agens, scribat exhortatorias et animatorias, interserens in eis quantum sit crimen sacrilegii, Ecclesiae bona diripere, et sine justa causa personas ecclesiasticas exquisitis occasionibus fraudare suis bonis, et quod peccatum sine poenitentia et satisfactione, praesertim cum tempus adest et rerum copia suppetit, non dimittitur. Quoniam si res ablata, cum reddi possit, non redditur, phantastica poenitentia est, et non vera quae proficiat ad salutem, sed accumulat damnationem.
92.5
Mittimus vobis petitionem, quam porreximus regi, a qua nullo modo recedatis, nisi possitis meliorare causam, et litteras quas misimus magistro Viviano, et quas ille, ut accepimus, misit Anglorum regi. Quo plenius instructi negotium Ecclesiae possitis commodius promovere. Si garrulorum quispiam praesumat arguere, quod terram ejus nolumus ingredi, nisi nos recipiat in osculo pacis, Robertus de Silliaco redeat in mentem ejus, quem nec pacis osculum publice datum, nec fides corporaliter regi Franciae praestita fecit esse securum: nostraeque cautelae, nisi rationis expers sit, ut credimus, illico veniam dabit. Nos et vos dirigat Dominus, ut faciamus in omnibus ipsius voluntatem, et sive per prospera sive per adversantia nobis, debitam ecclesiae suae restituat libertatem. Haec Patri nostro domino Ostiensi, et caetera quae Senonensi archiepiscopo scripsimus, significabitis ex parte nostra, deinde ex consilio ejus reliquis amicis nostris, qui exspectant et procurabunt redemptionem Israel.
92.6
Lexoviensis episcopus, nos, ut scitis, persequitur, amici tamen indutus nomine, et Sinonis sui, quem sub episcopi professione vivendo semper expressit, formam imitatus, dantis arma Danais in Amazones, et Amazonibus tela in Danaos ministrantis, ut suae quieti provideat, nunc viris ecclesiasticis in saeculares, nunc saecularibus in ecclesiasticos arma ministrat. Inspicite litteras, quas modo pro Londoniensi episcopo, cujus merita nostis, scribit, et ad mentem reducite, quae nobis consuevit dare consilia, et alterum plane videbitis Sinonem inter Danaos et Dardanos discurrentem. Nam et iste, si virtutem nominis attendatis, Si non est, fovens est, et non in sinu suo: lingua concinnat dolos, et ex abundantia cordis fere semper in amicorum causis et negotiis fidei voluit, terit, et replicat Sic et non. Presbyter clericus domini Papiensis idem perseveravit in causa nostra, qui fuit ab initio. Quod quid sit, non latet, ut credimus, dominum Gratianum. Nam et illi, dum praesens esset, astitit, et regi postea semper adhaesit.

Intertext edge

Open linked passage

Note