Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Thomas Cantuariensisc.1118–1170
Epistolae
Epis 97.3
Choose a text More by Thomas Cantuariensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11451 Episto320
97.1
EPISTOLA XCVII. AD EUMDEM ET SABINUM, HYACINTHUM ATQUE HENRICUM CARDINALES.
97.1
Dominus archiepiscopus CONRADO Moguntino archiepiscopo et SABINO episcopo, JACINTHO et HENRICO sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, salutem et promptam ad obsequium voluntatem.
97.2
Satis superque sustinui, domini patres, correctionem regis Angliae exspectans, nec ullum omnino patientiae meae fructum inveni. Exsecutus sum circa eum et nuntiis et litteris et modis aliis quidquid debui, sed ipse, patientia et sollicitudine mea semper abutens, magis magisque procedit in deterius, conculcans et deprimens Ecclesiam Dei, meamque personam inexorabili odio persequens interim, ut abbati Cisterciensi jam scripserit, ut sicut abbatias ordinis sui quae in ipsius potestate sunt diligit, ita nos et coexsules nostros a beneficio et familiaritate ordinis alienet. Cum igitur excessus et impietas ipsius et ministrorum ejus difficile quidem explicari, sed difficilius credi possit, periculum tam meum quam ipsius attendens, perniciosas illas non tam consuetudines quam pravitates, quibus perturbatur et confunditur Anglicana Ecclesia, scriptum etiam et auctoritatem scripti quo fuerant confirmatae, publice condemnavi, tam observatores quam exactores et paternos earum fautores, etiam et consiliatores seu adjutores, quicunque fuerint sive clerici sive laici, generaliter excommunicans et episcopos nostros a juramento, quo ad earum observantiam violenter astricti fuerunt, absolvens. Sunt autem haec quae in scripto illo specialiter condemnavi. Quod nec appelletur ad sedem apostolicam qualicunque de causa absque assensu regis. Quod non liceat episcopo excommunicare aliquem, qui teneat aliquid de rege in capite, vel terram ejus vel officialium suorum sub interdicto ponere absque licentia ipsius regis. Quod non liceat episcopo coercere aliquem de perjurio vel fide laesa. Quod clerici vel viri religiosi trahantur ad judicia saecularia. Quod laici seu rex seu alii tractent causas de Ecclesiis vel decimis. Quod non liceat archiepiscopo vel episcopo venire ad vocationem domini papae sine licentia regis, et alia in hunc modum.
97.3
Nominatim etiam excommunicavi Joannem de Oxeneford qui communicavit schismatico et excommunicato illi Reginaldo Coloniensi, quique contra mandatum domini papae et nostrum, usurpavit sibi decanatum Saresberiensis Ecclesiae, et in curia imperatoris pro schismate renovando praestitit juramentum. Similiter et Ricardum Ivelchester denuntiavimus excommunicatum et excommunicavimus eo quod incidit in eamdem haeresin damnatam, communicando nominatissimo schismatico illi, machinando etiam et fabricando omnia mala cum schismaticis et Teutonicis illis in perniciem Ecclesiae Dei, et maxime Ecclesiae Romanae ex pactis contractis inter regem Angliae et ipsos: et Ricardum de Luci et Jocelinum de Baill., qui regiae tyrannidis fautores et haereticarum illarum pravitatum fabricatores exstiterunt: Randulphum de Broc et Hugonem de sancto Claro, et Thomam filium Bernardi, qui possessiones et bona Ecclesiae Cantuariensis absque licentia et consensu nostris sibi usurpaverunt. Excommunicavimus etiam omnes, qui de caetero in possessiones vel in bona Ecclesiae Cantuariensis manus contra voluntatem et assensum nostrum extendunt. Ipsum tamen regem nondum personaliter excommunicavimus, exspectantes adhuc correctionem ejus, quem tamen excommunicare non diffitemur, ni celerius resipuerit.
97.4
Unde dilectionem vestram instantius precor et moneo, ut constanter in hac parte vos habeatis, dominum papam studiosius commonentes, ut quod a nobis factum est, ratum habeat, alioquin et auctoritas apostolica minuetur ultra modum in partibus illis, et libertas Ecclesiae, quae jam ex maxima parte deperiit, tota sine dubio deperibit. Ecce enim crescunt haeredes ipsius regis, qui paternae crudelitatis imitatores existent, nisi perniciosa genimina cum immenso vigore severitatis ecclesiasticae fuerint radicitus amputata. Ego autem multo magis vellem non solum usque ad sanguinem, sed usque ad ipsam mortem resistere, quam in Ecclesia Dei tam flagitiosa piacula diutius impunita relinquere. Sciatis autem dominum Rothomagensem et quosdam alios regi in faciem dixisse, nullum ex eis contra mandatum domini papae communicaturum, quin potius sententiam, si in eum et terram ipsius lata fuerit, ad jussionem domini papae firmiter observabunt. Scimus autem et certum habemus, quod obstinatio regis citissime frangeretur, si in terram ejus cismarinam districta sententia poneretur.

Intertext edge

Open linked passage

Note