Thomas Cisterciensis; Joannes Algrinus-1237
Commentaria in Cantica canticorum
Cant 12.1.56
Choose a text
More by Thomas Cisterciensis; Joannes Algrinus
—
11703 Coincac11
12.1
LIBER NONUS
12.1
Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum! quo declinavit dilectus tuus? et quaeremus eum tecum.
12.2
[ THO.] Audientes filiae Jerusalem formam dilecti quam obnixe petebant, adjiciunt quo abierit ipse requirere, quia et hoc in unitate sanctae Ecclesiae disci oportet, in qualium corde potissimum et in quo genere conversationis Dominus soleat inveniri. Pulcherrima. etiam mulierum Ecclesia dicitur, quia cum multa sit ejus pulchritudo per orbem in ecclesiis particularibus quasi mulieribus spirituali flore fecundatis, multo pulchrior ex his omnibus adunata quasi ex membris suis creditur. Sed saepe gratia Dei animae subtrahitur. Sed si causa quaeritur hoc unde sit, ignoratur: quo abierit vel declinaverit, id est sive ad commodum vel incommodum contingat. Hic requiritur ut altera cognitio aliqua ratione fiat quod sequitur: et quaeremus eum tecum. Quinque modis abit dilectus, primo subtrahendo custodiam, quando exponit hominem in tribulatione; secundo quando subtrahit gratiam, quae abesse potest sine periculo animae ut est scientia, genera linguarum, interpretationes sermonum, spiritus prophetiae; tertio quando subtrahit gratiam virtutis; quarto subtrahendo dulcedinem devotionis; quinto ascendens in coelum per absentationem praesentiae corporalis. De primo ait Christus in passione:« Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me?» De secundo Elisaeus quando venit ad eum mulier Sunamitis:« Anima ejus, ait, in amaritudine est, et Dominus celavit a me;» de tertio: Recessit spiritus Domini a Samsone, septem crinibus abrasis; de quarto ait David:« Redde mihi laetitiam salutaris tui;» de quinto ait Christus:« Nisi ego abiero, Paracletus non veniet.» Primus recessus facit relicto anxietatem, secundus homini suam ostendit infirmitatem, in tertio suam amittit fortitudinem, in quarto multam amittit suavitatem, de quinto sancti Spiritus exspectat consolationem. De his quinque ait Job:« Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies in quibus Deus custodiebat me?» ecce de primo:« Quando lucebat lucerna ejus super caput meum et ad lumen ejus ambulabam in tenebris?» ecce secundum:« Secundum dies adolescentiae meae, in quibus Deus secreto erat in tabernaculo meo, et in circuitu meo pueri mei?» Deus enim est in tabernaculo cordis, quando virtutes interius habentur. In circuitu vero sunt pueri, quando exterius effectui mancipantur. Ecce tertium:« Quando lavabam pedes meos butyro?» id est affectus meos pinguedine devotionis. Ecce quartum:« Et petra fundebat mihi rivos olei?»--« Petra autem erat Christus,» maxime in resurrectione solidatus; qui fudit rivos olei. id est dona Spiritus sancti dedit hominibus. Primo se subtrahit dilectus, ut homo in tribulationibus positus et probatus amplius mereatur; secundo, ut humilior habeatur; tertio, ut fortior resurgat; quarto, ut dulcedinem praegustatam homo avidius quaerat; quinto, ut aeternae beatitudinis spem credentibus tribuat. Ejus triplicem legimus inclinationem: inclinavit de coelo descendendo, inclinavit scribendo, inclinavit moriendo. De primo:« Inclinavit coelos et descendit,» de secundo:« Iterum Jesus inclinans se digito scribebat in terram;» de tertio:« Inclinato capite, emisit spiritum.» In primo mutavit clatos ad humilitatem, in secundo crudeles erudivit ad compassionem, in tertio inobedientes docuit perseverare in obedientia, usque ad mortem. Christus enim in primo« exinanivit semetipsum formam servi accipiens;» de secundo clamat:« Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur?» in tertio« Factus est Patri obediens usque ad mortem.» Similiter et nos, fratres, debemus oculos inclinare, ne supercilia nostra sapiant superbiam, ad secundum aures inclinare, ad percipiendam de passione Christi doctrinam, ad tertium cor inclinare, ut praeparetur etiam ad exhibendam minori obedientiam. De primo legitur in Job:« Qui inclinaverit oculos suos, salvabitur, et qui humiliatus fuerit, erit in gloria;» de secundo ait David:« Inclinabo in parabolam aurem meam: aperiam in psalterio propositionem meam;» de tertio idem dixit:« Inclinavi cor meum ad faciendum justificationes tuas in aeternum propter retributionem.» Legimus quoque triplex reclinatoriam dilecti: reclinatus est enim in thalamo, reclinatus in praesepio, reclinatus in domicilio: in thalamo Virginis, in praesepio asini et bovis, in domicilio cordis. De primo dicitur quod in ferculo suo fecit sibi Salomon reclinatorium aureum. De secundo quod« Maria et Joseph reclinaverunt eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio;» de tertio per contrarium dicitur:« Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.» Haec enim ad litteram de cruce Domini legunt quidam, moraliter autem de corde hominis: in primo requievit divinitas, in secundo humana infirmitas, in tertio Dei benignitas. In primo:« Minoratus est paulo minus ab angelis;» in secundo figuratus est ipse futurus cibus fidelibus jumentis; in tertio:« Lucerna animae sedentis in tenebris et in umbra mortis. Moraliter, haec tria inclinatoria habet dilectus in nobis. In loco enim thalami virginalis ipsum concipimus cum incipimus habere conscientiae puritatem, cum bene laborantes in operibus virtutis ipsum suscipimus, asini retinentes simplicitatem, scilicet ut in operibus nostris nec admittamus voluptatem, nec vanitatem, nec malignitatem. In corde ipsum mittimus, si ei exhibeamus frequentem devotionis jucunditatem. Ecce dilecti inclinatio, post haec de qua incipimus fit declinatio. Verumtamen plus est declinare quam abire. Abire enim est aliquo ire et ab aliquo discedere. Declinare vero est post recessum in aliquo loco ubi difficile inveniatur quasi se abscondere. Sed notandum, quod dilectus ab aliquo non recedit vel declinat inferendo ei malum, vel auferendo bonum, sed gratiam suam ei non conferendo, vel collatam non consentiendo.
12.3
Iste qui sic declinat quaerendus est cum sponsa: sunt autem quidam qui scienter non quaerunt ubi est, sunt et qui nescienter quaerunt ubi est, sunt et qui scienter quaerunt ubi est. Primi sunt homines perversi, secundi in religione sua singularitate decepti, tertii sunt religiosi discreti. Primi« cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis.» Secundi« ignorantes justitiam Dei et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti.» Tertii clamant cum sponsa:« Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie.» Primi merentur supplicium, secundorum simplicitas merebitur aliquando habere consilium, tertii metentur in patria praemium, scilicet dilectum quem cum sponsa omni devotione quaerunt.
12.4
[ CAR.] Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum! quo declinavit dilectus 127 tuus? et quaeremus eum tecum. Duas itaque proponunt quaestiones, sed ad priorem scilicet quo abiit dilectus tuus, non respondet pulcherrima mulierum. Quo enim abierit Christus egrediens de sepulcro? ubi quieverit per illos continuos quadraginta dies, in quibus per vices discipulis suis apparuit ipse scit, sed Scriptura non novit. Ad secundam vero quaestionem, quae est: Quo declinavit dilectus tuus, ipsa respondet sic:
12.1.1
LIBER NONUS CAP. VI.-- Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis, ut pascatur in hortis et lilia colligat.
12.1.1
[ THO.] Hortus iste est Ecclesia, est et fidelis anima, et benedixit suum: quem ipse fecit, ipse excoluit, ipse virtutum pigmentis consevit, fonte gratiae suae ne deficeret rigavit: muro custodiae suae ne ab extraneis profanaretur conclusit. In hoc seminavit granum sinapis, id est verbum Dei parvum humilitate; sed fervens charitate, quod postea crescens ramos virtutum extendit in altum ita ut volucres coeli, id est angeli in eis requiescerent, scilicet hominum profectibus delectando. In hoc horto passus est, comprehensus, crucifixus, sepultus, a morte resurrexit: hortulanus a Maria Magdalena putari voluit. In hoc quoque virtutem patientiae, contemptum mortis, spem beatae quietis, desiderium beatae immortalitatis plantavit. Et bene dicitur descendit, non intravit. Hortus enim iste in valle lacrymarum est, locus vero ejus excelsus, unde:« Excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit.» In hunc itaque descendit ut nos ascendere faceret, inde est in Exodo quod Moses ascendit in montem; Dominus vero descendit ut nos ascendere faceret. Ad areolam, inquit, aromatis. Areola aromatis est mens fidelium quae disciplina rectae fidei est edocta, fossorio solertiae reversa, supervacuis herbis vitiorum purgata. Subdit quoque quid ibi facturus veniat, scilicet ut pascatur in hortis et lilia colligat. In hortis pascitur, quia piis sanctorum laboribus delectatur et fructibus spiritalibus; colligit lilia cum justos ad perfectum candorem meritorum ex hac vita educit et ad alios transvehit. Tres sunt descensus dilecti: primus de coelo, secundus de crucis patibulo, tertius de regni solio. Primus fuit in Virginis uterum, secundus in sepulcrum, de sepulcro in infernum, tertius super montem Oliveti. Unde ascendet quando veniet ad judicium. Hortus in quo descendit, generalis est Ecclesia. In hac sunt tres areolae aromatum, ad quas descendit: primam scimus Virginis, secundam sepulcri, tertiam, partem illam aeris, in qua omnes ei isti occurrent ad judicium. Aromata primae, sunt spiritualia; secundae, materialia; tertiae, incorruptibilia. Prima enim sunt gratiae plenitudo; secunda, corporis Christi unctio; tertia, corporum et animarum glorificatio. De primis dicitur:« Odor unguentorum tuorum super omnia aromata,» quia beata Virgo gratia fuit plena; de secundis dicitur quod sanctae mulieres emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum; de tertiis:« Assimilare, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum.» Ad primam descendit, ut spargeret semina; ad secundam, ut sumeret pascua; ad tertiam descendit, ut colligat lilia: semina praedicationis, pascua liberandae captivitatis, lilia glorificatae carnis. De primo:« Exiit qui seminat seminare semen suum;» de secundo:« Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne;» et:« Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis,» et:« Desiderio desideravi manducare hoc pascha;» de tertio:« Germinabit sicut lilium.» Moraliter quoque anima justi est areola aromatum, id est virtutum. In ea semina sparguntur, ipse pascitur, lilia colliguntur.
12.1.2
Tria sunt semina quae in ea spargit dilectus: primum est verbum doctrinae, id est praedicationis; secundum est in tribulatione abjectio corporis; tertium est humilis initium charitatis. De primo:« Semen est verbum Dei;» de secundo:« Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent;» de tertio:« Simile est regnum coelorum grano sinapis.» Hoc granum parvum est dum seminatur, sed excrescit ut sit majus omnibus oleribus; sic charitas in humilitate fundata provehitur super omnia virtutum germina: ex primo nascitur cognitio divinae voluntatis, ex secundo surget gloria incorruptionis, ex tertio perpetuus amor in hominibus et angelis. De primo:« Disseminabatur verbum Dei per universam regionem;» de secundo Paulus:« Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur;» tertium est semen quod cecidit in terram bonam et fecit fructum centuplum.» Hoc semen triplex figurat Dominus in tribus parabolis. Primum est illud semen quod cecidit nunc in terram bonam et fecit fructum centuplum; nunc in terram malam, quia sunt qui in verbo Dei proficiunt, et sunt qui in eo deficiunt. Secundum est de quo idem ait:« Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.» Quidam enim sunt granum frumenti cadens in terram, dum se mortificant, sed non moriuntur, dum inde commodum temporale vel laudes humanas exspectant. Tertium est illud quod seminavit homo in agro suo et inimicus superseminavit zizania. Sunt enim in quibus Dominus seminat bonum initium charitatis, sed diabolus ad hoc deducit, ut hoc retorqueant ad usum vanitatis. Ecce quid seminat dilectus in hac areola. In eadem pascitur tribus pascuis. Primo enim pascitur operibus misericordiae, secundo munda virginitate, tertio suavi devotione. De primo dicit:« Esurivi et dedistis mihi manducare;» de secundo:« Qui pascitur inter lilia donec aspiret dies et inclinentur umbrae;» de tertio in Apocalypsi:« Si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum et coenabo cum illo et ipse mecum.» Haec tria figurata sunt in tribus conviviis quae celebravit Dominus post resurrectionem suam cum discipulis suis. Comedit enim cum euntibus in Emmaus, qui coegerunt eum ad hospitalitatem, quod pertinet ad opera misericordiae. Comedit enim cum piscantibus super littus partem piscis assi et favum mellis, quod spectat ad munditiam virginitatis. In pisce enim asso designatur contra libidinem carnis maceratio. In melle quod non provenit ex coitu, sed ex mundis floribus virginitatis munda refectio. Coenavit enim cum discipulis ascensurus in coelum, praecipiens eis, ab Hierosolymis ne discederent. In Hierosolymis enim quod dicitur visio pacis, permanent devoti dum contemplantur pacem, et haec devotio Christi est refectio. In hac quoque areola lilia colligit, dum pulchros virtutibus ad se quadam familiaritate spirituali attrahit. Tria sunt lilia: primum est innocentiae, secundum virginitatis, tertium perfectionis. De primo:« Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.» Sicut lilium enim est inter spinas, sic innocens qui est pacificus,« cum iis qui oderunt pacem;» de secundo:« Qui pascis inter lilia septus choris virginum;» de tertio:« Ero quasi ros, et Israel germinabit quasi lilium.» Quod autem hoc lilium perfectionem significat, sequens docet littera:« Et erumpet radix ejus ut Libani, ibunt rami ejus,» id est virtutes, crescendo usque ad perfectionem gloriae suscipiendum. Unde sequitur:« Et erit quasi oliva gloria ejus.» Audi primum:« Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens,» ait,« manibus et mundo corde.» Ecce istud colligit, colligit et secundum. Ait enim:« Hi sequuntur Agnum quocunque ierit, et sine macuta sunt apud Deum.» Audi quomodo et tertium colligit:« Si vis, ait, perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus, et veni et sequere me.» Istud lilium quadruplex est: est enim quadruplex perfectio, est enim perfectio praelatorum, est perfectio contemplativorum, est perfectio clericorum, est et perfectio timentium. Isti quatuor habent quatuor signa: signum praelatorum est animam suam pro ovibus suis ponere; contemplativorum, Christum sequi et omnia relinquere; clericorum est continentia; timentium, mortem habere in desiderio, et vitam in patientia. Primis dicitur:« Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis;» secundis dicitur:« Quae sursum sunt sapite, non quae super terram.» Sed et ipsi dicunt:« Nostra autem conversatio in coelis est;» tertiis dicitur:« Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis.» Quarti dicunt:« Cupio dissolvi et esse cum Christo.» In hunc hortum descendit, ut nobiscum maneat Christus. Unde ipsum desiderantes dicunt:« O Emmanuel, dux et legifer noster, exspectatio gentium, et Salvator earum, veni et salva hominem quem de limo formasti.» Benedictus Deus qui ut consolationem inveniamus in hoc exsilio, tot mittit nobis consolatores, de coelo. Missus est enim ad Danielem Michael, ad Tobiam Raphael, ad Mariam Gabriel, ad totum genus humanum Emmanuel.
12.1.3
Primus fuit Danieli quasi primipilus; per secundum, Tobiae reddita est lux; tertius, Mariae factus est nuntius; quartus nobis factus est dux. Primus dicitur mysteriorum signifer, secundus Tobiae lucifer, tertius Mariae salutifer, quartus Christianis legifer. Michaei primipilus pugnantium, Raphael medicus aegrotantium, Gabriel manifestatio exspectantium, Emmanuel exspectatio gentium. Michael ad paradisum est dux animarum, Raphael medicus infirmarum, Gabriel firmitas robustarum, Emmanuel salvator earum. Primus, ut laetificet animam quam diabolus deformavit; secundus, ut sanet quam diabolus sibi informavit; tertius, ut roboret, quam diabolus infirmavit; quartus, ut salvet hominem quem de limo formavit. Sed et si moraliter attendamus, isti sunt gradus quibus ipsa anima provehitur, quod ex interpretationibus nominum patet. Michael enim dicitur quis ut Deus, Raphael medicina Dei, Gabriel fortitudo Dei, Emmanuel nobiscum Deus. Primo enim peccator se erigit in divinae magnificentiae admirationem; secundo currit ad sanitatem per poenitentiae satisfactionem; tertio accipit in bene operando firmitatem; quarto ascendit ad Christi societatem, qui hic dicitur Emmanuel, id est nobiscum Deus. De primo:« Accedit homo ad cor altum, et exaltabitur Deus,» ut dicat cum Apostolo:« O homo, tu quis es qui respondeas Deo?» Et Job:« Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere unum pro mille,» quia« sapiens est corde et fortis robore. Quis restitit ei et pacem habuit?» Hac igitur visa magnitudine, juxta secundum clamat:« Sana me, Domine, et sanabor;» et:« Sana animam meam, quia peccavi tibi.» Iste enim angelus sanat a vitiis, et hic est leprosus quem Christus sanavit. Sanat manus a cessatione boni operis et hic est cui restituit Christus manum aridam in synagoga. Sanat aures, ne obturentur in audiendis verbis divinis: et Dominus surdo auditum reddidit. Sanat os, ut aperiatur colloquiis divinis: et Dominus mutum sanavit. Sanat oculos cordis ad officium contemplationis, unde et Dominus sanavit oculos caeci nati. Hos enim oculos impediunt tria ne videant coelum, scilicet vanitas: haec est caligo oculorum. Job unde ait:« Caligaverunt oculi mei.» Sed ceciderat caligo cum dixit:« Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.» Sollicitudo mundana, et hae sunt membranae quae ceciderant ab oculis Tobiae. Tribulationis pressura, hae sunt tanquam squammae quae ceciderunt ab oculis Pauli. Iste talis quasi Tobias sanatus jam coelestia recipit, et ei Gabriel angelus, id est fortitudo Dei, occurrit. Fit itaque fortis non ea fortitudine de qua dicitur:« Non in fortitudine sua roborabitur vir;» sed ea de qua dicitur:« Fortitudinem meam ad te custodiam.»
12.1.4
Triplici fortitudine fortes esse debemus, scilicet in laborando, in sustinendo, in reluctando: in laborando, cum fiunt opera poenitentiae; 128 in sustinendo, inflicta turbatione; in reluctando, imminente tentatione. In figura primi:« Mulierem fortem quis inveniet? Operata est consilio manuum suarum.» Secundam se non plene habere plangit Job cum dicit:« Neque fortitudo mea fortitudo lapidum, nec caro mea aenea est.» Tertiam Dominus suis praedicabat dicens: Estote fortes in bello. Isti sunt tres fortes qui attulerunt David de fonte qui est in porta Bethlehem. Haec fortitudo facit ut veniat Emmanuel, id est ut sit cum eo Deus. Tribus modis est nobiscum Deus: temporaliter, spiritualiter, aeternaliter. Temporaraliter per incarnationem, spiritualiter per gratiae infusionem, aeternaliter per glorificationem. Primum ut pro nobis pugnaret, secundum ut nos ornaret, tertium ut glorificaret. Pugnaret ut nobis restitueret haereditatem patriae, ornaret stola innocentiae, glorificaret corona gloriae. In figura primi pugnavit David cum Golia; in figura secundi, vestivit bonus pater filium prodigum stola prima; in figura tertii, pendebat super mensam tabernaculi aurea et aureola. Primum itaque nobiscum est per incarnationem, ut pugnet pro nobis, ne forte dicat inimicus:« Praevalui adversus eum.»--« Quoniam multiplicati sunt qui tribulant me, multi insurgunt adversum me,» ut necesse sit mihi clamare:« Expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.» Et illud:« Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam,» etc. Sed« Dominus mecum est, quasi bellator fortis;»--« cornua in manibus ejus.» Quoniam non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster. Ut etiam doceas nos pugnare« per arma justitiae a dextris et a sinistris,» exponit cum subdit:« per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.» Per gloriam a dextris, ut non sit elatus, ignobilitatem a sinistris, ut inde sit humiliatus; per infamiam a sinistris, ne turbetur inde conscientia, per bonam famam a dextris, ut sit hilaris conscientia. Secundo modo nobiscum est Emmanuel, dum nos ornat stola innocentiae. Haec stola prius emitur, secundo firmiter custoditur, tertio ea indutus Domino famulatur: emitur fructu poenitentiae, custoditur sollicita circumspectione, Domino famulatur obsequio et devotione.
12.1.5
In figura horum trium graduum innocentiae tres legimus sindones, quae signant candorem innocentiae. Prior legitur vendita, secunda rejecta, tertia caro Christi involuta. Pro prima dicitur de muliere forti:« Sindonem fecit et vendidit.» Itaque pro ista emenda oportet laborare, non otiari; unde Salomon:« Manus in manu non erit innocens malus.» Pro secunda dicitur: Joannes« sindone amictus super nudo,» sed non bene custodivit, quia« rejecta sindone aufugit.» Tam ipse enim quam omnes alii peccaverunt in Christi passione, unde ipse Christus ait:« Omnes vos hac nocte scandalum patiemini in me.» Istam se firmiter custoditurum proposuerat David cum diceret:« Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor.» In tertio ostenditur Joseph nobilis ille decurio se obsequium et devotionem exhibuisse Deo cum dicitur:« Involvit corpus Jesu Joseph in sindone munda.» De hac David:« Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: hic accipiet benedictionem a Domino.» Tertio Emmanuel nobiscum erit, quando coronabit nos corona gloriae. Sed ipse Christus prius nobis corona efficitur, secundo militi datur, tertio miles coronatur. Corona est in resurrectione, militi datur in bonae vitae consummatione, ea coronabitur finito judicii examine. De primo dicitur:« Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema in manu Dei nostri;» de secundo:« Magnificavit illum in conspectu regum, et dedit illi coronam gloriae;» de tertio:« Gloria et honore coronavit eum Dominus,» etc. Notandum autem quod dicitur dux, legifer, exspectatio gentium, salvator earum. Dux, qui nobis viam praevideat; legifer, qui excessus inhibeat; exspectatio, quae impossibilitatem nostram suppleat; salvator, qui ad beatitudinem justos provehat. Viam praevideat qua diabolus nobis insidiatur. Excessus quibus ira Dei excitatur. Impossibilitatem suppleat, qua peccator desperatur; ad beatitudinem justos provehat plenitudine quae justis praeparatur. Dux itaque viam providet. Aliquando Satanas facit eam tenebrosam, venenosam, ruinosam. Tenebrosam astutia, venenosam invidia, ruinosam saevitia. Primum more latronis, secundum more serpentis, tertium more leonis. De primo:« In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.» Hac via homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones;» de secunda:« Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita;» de tertia Salomon:« Leo est in via, occidendus sum.» Sed contra tenebrosam iste est dux, unde:« Dux fuisti in misericordia populo quem redemisti.» Contra venenosam:« Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam. Dux itineris fuisti in conspectu ejus.» Contra ruinosam. Dux iter complanavit, unde canit Ecclesia:« Propter nomen tuum dux mihi eris et enutries me.» Dicitur et legifer. Tres ei leges tulit: primam in paradiso primis parentibus, secundam in deserto ambulantibus, tertiam in terra promissionis habitantibus. Prima peccatum praevenit, secunda peccatorem invenit, tertia peccanti subvenit. Prima violata est inobedientia, secunda corporaliter punitur injuria, tertia impletur poenitentia. Prima est:« De ligno scientiae boni et mali ne comedatis.» Audi violatam:« Tulit mulier et comedit et dedit viro suo.» Secunda invenit peccatorem, cum peccaverunt in vitulis aureis. Sed punit sic:« Dentem pro dente, oculum pro oculo.» Tertia fit petens sic:« Non veni vocare justos, sed peccatores.» Sic datur:« Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem.» Tertio loco dicitur, exspectatio gentium, consolatio flentium, irrigatio mentium. Gentium, quas mundaret; flentium, quorum poenam levigaret; mentium, quas gratia perungeret. Mundaret, ut ad Christum suscipiendum essent elegantiores; levigaret, ut ad serviendum Deo essent expeditiores, perungerent, ut ad diligendum essent alacriores. De primo:« Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,»--« ut mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum;» de secundo:« Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut consolarer lugentes.» Hi sunt expeditiores, quia,« Dominus allevat omnes qui corruerunt et erigit omnes elisos;» de tertio:« Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.»--« Hilarem enim datorem diligit Dominus;» quarto dicitur Salvator, unde:« Veni et salva hominem quem de limo formasti.» Deus hominem formavit, diabolus deformavit, Christus reformavit: formavit de limo, deformavit fimo, reformavit in imo. De limo terrae, fimo culpae, in imo humilitatis, ut limum mutaret in soliditatem. Juxta primum:« Corruptibile hoc induet incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem;» juxta secundum:« Liberati a peccato, servi facti Deo erimus»--« In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.» Juxta tertium:« Suscitabit de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat.»
12.1.6
Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut ibi pascatur in hortis, et colligat lilia.
12.1.7
[ CARD.] Ac si dicat: Dilectus meus de coelo descendit, et in me carnem assumens, venit in hortum suum, mundum istum, sed praecipue ad areolam aromatum. Nam licet esset ubique et cum omnibus per potentiam, et essentiam, atque praesentiam, quodam tamen singulari modo cum illis fuit, qui per paucitatem suam et propter vitae fragrantiam, per areolam aromatum designati sunt, nam propter collationem vel augmentationem gratiae descendit ad ipsos. Descendit autem in hunc hortum videlicet mundum, ut pascatur in hortis singularibus et delectetur in conscientiis singulorum hominum; et in eis lilia munditiae colligat, in quibus requiescat. Verum in hoc horto invenit Christus pro liliis spinas et crucem. Hortus enim iste, videlicet mundus, in quo Dominus tot plantas posuit quot personas, est illa vinea, de qua habetur in Evangelio, ad quam venit haeres, et a cultoribus eccisus est. Hoc autem inpraesentiarum Virgo tacuit, quia recenserat factum, et sine amaritudine ab ipsa recitari non poterat, et mulieribus erat non ignotum. Verum causam reddit, quare sic adjuraverit superius mulieres, nam ipsam ad hoc urgebat amoris praerogativa specialis, quam ostendit per haec verba.
12.1.8
Ego dilecto meo et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
12.1.9
[ THO.] Ego dilecto meo gratam pastionem in areolis aromatum, id est mundis fidelium cordibus praeparo. Et dilectus meus mihi, qui pascitur inter sancta desideria mentium castarum. Hanc suae gratiae vicem rependit, ut eadem fidelium suorum, quos educavit, desideria compleat. Complebit autem ea deducendo eos de hoc paradiso sacrae voluptatis, et ad coelestium mansionum secretaria congregando, ubi gemina specie lilii, id est aurosa et candente refulgeant. Inter amicos in dandis accipiendisque muneribus multa solet esse gratia. Inde est igitur. Unde sponsa gratulatur sibi vicem a dilecto confidens rependi. Ac si dicat dilectus: Descendam ad areolam ut ascendam ad regis palatium, Pastus est in hortis, ut sedeam in regno ad mensam divitis, collegit lilia, ut me colligat ad jucunda coeli gaudia. Dilectus descendit sub seipsum, descendit sub hominem, descendit sub angelum. Sub seipsum, quando in unitate personae univit sibi creaturam; sub hominem, quando Mariae et Joseph exhibuit obedientiam, judicis passus est injuriam, persequentium contumeliam; sub angelum, quando assumpsit carnem morti tributariam. In primo enim« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis;» in secundo fuit« quasi vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis;» in tertio cum angelus morti nihil debeat, ipse vero solvit debitum morti:« Minoratus est paulo minus ab angelis.» Igitur ut tu per hos descensus ascendas necesse est ut tu prius ascendas super te ipsum, secundo super mundum, tertio super coelum. Si super te vis ascendere, primo ascende super carnis tuae voluptatem, secundo super propriam voluntatem, tertio super humanam rationem. Si non ascendas, primum trahet te in dolorem, secundum te faciet tui impotem, per tertium cades in errorem. Igitur ascende prius super voluptatem, quia qui delicate nutrit servum suum ab adolescentia, postea sentiet eum contumacem. Voluptas enim habet poenam, et necessitas parit coronam. Audi poetam: Saepe voluptates commendat rarior usus. Et: Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas. Vidit dolorem voluptatis.« Mane, ait David, floreat et transeat; vespere decidat, induret et arescat.» Mane floret nascendo, transit de infantia in adolescentiam, de adolescentia in juventutem, de juventute in virum, de viro in senem, de sene in decrepitum, de decrepito vespere, id est in fine, cadit in interitum. Deinde indurat in cadaver, arescit in pulverem ad extremum. Respiciat ergo homo, quia« idem est interitus hominis et jumenti et par utriusque conditio.» Vide itaque ne computrescas quasi jumentum in stercore suo, ne forte dicatur tibi:« Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.» Secundo ascende super propriam voluntatem, juxta illud:« A voluntatibus tuis avertere,» et illud:« Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.» Magnum est enim dominari Domino et animo suo, unde Salomon:« Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.» Et poeta: Si pergis facere quae vis, Audies quae non vis. 129 Et alius: Animum rege, qui nisi paret imperat: Hunc frenis, hunc tu contunde flagellis. Frenis retine, ne irruat in illicitum, flagellis contunde, ne pigrescat ad bonum. Audi philosophum: Qui se cupit esse potentem, animos domet ille feroces. Etenim licet ultima longe tua tellus jura tremiscat, et serviat ultima Thule, tamen atras vincere curas: miserasque fugare querelas non posse: potentia non est. Unde idem alibi: Latius regnes, avidum domando Spiritum, quam si Libyam remotis Gadibus jungas, et uterque Poenus Serviat uni.
12.1.10
Igitur si non vis sequi propriam voluntatem, acquiesce Salomoni:« Omnia, inquit, fac cum consilio, et post factum non poenitebis.» Propria voluntas est quae discordat a voluntate divina. Ut ergo quid sit propria voluntas intelligatur, triplex voluntas attendatur. Est enim voluntas Patris, est voluntas Spiritus, est voluntas carnis. Est igitur voluntas Patris nos benefacere, voluntas Spiritus obedire, voluntas carnis desideria adimplere. Voluntas Patris est honoranda, voluntas Spiritus est facienda, voluntas carnis dirigenda. Cum igitur voluntas sic temperatur, propria non dicitur. Ascendit etiam super rationem, non sequendo causas inferiores, ne hic tuum constituas praemium, sed superius: ut intelligas praemium tuum ipsum Deum. Ideo,« sursum corda habemus ad Dominum.» Inde ait David:« Ad te levavi oculos meos qui habitas in coelis.» Et Jeremias:« Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum.» Qui igitur sic ascendit, et inferiora parvipendens, in silentio cogitat superiora. Unde:« Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua; sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se.» Ascendit etiam super mundum, ipsum despiciendo:« Omne enim quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum et superbia vitae.» Et quia talis est mundus, vos qui religiosi estis nolite mirari si odit vos mundus:« si enim de mundo essetis, mundus quod suum erat diligere.» Respicite igitur ipsum et dicite cum viro illo religioso:« O munde immunde, quare dileximus te?» De facili mundum vincetis, si filii Dei estis. Ipse enim dixit:« Confidite, ego vici mundum.» Itaque« Omne quod natum est ex Deo vicit mundum.»--« Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.» Ecce ascendisti super carnis voluntatem. Ascendisti et super mundum si tamen calcasti rerum ipsius abundantiam et malignandi laetitiam. In his enim duobus amor mundi consistit. In hoc statu persevera, et non restat nisi ut super coelum ascendas, ubi dilectus recompensabit tibi quod aromata exhibuisti ei, quod pavisti, quod lilia praesentasti. Quia pro his aromata reddet, quorum odor afferet perpetuam incorruptionem. Pro pastu ad mensam sedebimus: Unde accipiemus divinae visionis satietatem. Pro liliis comparabimus nobis, sanctorum et angelorum societatem. In primo enim« corpus quod seminatur animale resurget in gloria.» In secundo: Domine Jesu, satiabimur« cum apparuerit gloria tua.» In tertio:« Non erimus hospites et advenae, sed cives sanctorum et domestici Dei.» Tunc, Domine« jubilabunt omnes filii Dei: et te laudabunt simul astra matutina.» Ibi de plenitudine Dei omnes accipiemus gratiam pro gratia: id est gloriam tuam.
12.1.11
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
12.1.12
[ CARD.] Ac si dicat: Ego sum dilecto meo; singulariter, significanter ac antonomatice dicit, ego. Subdit quoque: Dilectus meus mihi; singulariter quoque significanter et antonomatice dixit, mihi. Sed attende quod ipsa non dixit quid ipsa sit dilecto, vel quid sit ei dilectus, quia istud quid, est tantum, quod ad ipsum explicandum verba deficiunt. Subdit tamen, qui pascitur inter lilia; et supplendum est mea, nam inter lilia virginis et vitam, ipsiusque munditiam carnis, et ipse Christus pascitur, et praecipue jucundatur. Sequitur in voce Filii recensentis matris praeconia, et dicentis:
12.1.13
Pulchra es, amica mea: suavis et decora sicut Jerusalem: terribilis ut castrorum acies ordinata.
12.1.14
[ THO.] Jerusalem visio pacis dicitur. Haec est coelestis patria, quae summa permanet tranquillitate. Hanc imitatur anima vel Ecclesia integritate mundanae operationis, suavitate divinae laudis, dulcedine mutuae dilectionis. Suavis est et decora sicut Jerusalem in eis, de quibus legitur in Isaia:« Sicut coeli novi et terra nova, quae stare facio ante me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.» Haec terribilis est ut castrorum acies ordinata, cum fixa intentione bonae orationis, omnem incursum daemonici exercitus in se repellit, cum praedicatione cuncta erratici dogmatis arma confringit, cum bonis exemplis peccatorum vitam ad tramitem veritatis reducit, terribilis est cum quisque fidelis in ea vocatione qua vocatus est permanet, cum scilicet rectores subditis suis in verbo et opere formam tradunt, cum continentes ab omni inquinamento carnis et sanguinis se emundant, cum conjugati ita utuntur hoc mundo, ut eleemosynas facere non negligant. Isti sunt tres viri qui salvabuntur: scilicet Noe, Daniel, et Job. In quatuor laudatur sponsa. Primo dicitur pulchra, secundo suavis, tertio decora, quarto terribilis. Pulchra est domestico, suavis subdito, decora dilecto, terribilis adversario. Domestico operibus, subdito moribus, dilecto affectibus, adversario virtutibus. Operibus justis, moribus compositis, affectibus desiderii et amoris, virtutibus ordinatis. Primo proximum ad operandum instruit, secundo subditum ad amorem suum allicit, tertio dilectum suscipit, quartum adversarium repellit. Ad hoc nos instruxit dilectus ipse. De primo ait:« Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet.» Et subditis ait:« Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.» Et de tertio:« Gratias tibi ago, Pater, quia semper me audis.» De quarto quoque ait, cum tentaretur a diabolo:« Vade retro, Satana.» Audi pulchritudinem laborando:« Ad omnia, ait, quae opus fuerunt mihi et his qui mecum erant, laboraverunt manus istae.» Item:« Nocte et die manibus nostris laborantes, ne quem vestrum gravaremus.» Audi suavem moribus:« Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.» Audi decorum devotione:« Quae posteriora sunt obliviscens, ad ea quae anteriora sunt me extendo ad bravium supernae vocationis.» Audi terribilem virtute:« Non solum alligari, sed et mori paratus sum in Jerusalem pro nomine Domini mei Jesu Christi.» Unde confidenter dicebat:« Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo reposita est mihi corona justitiae.» Quam terribilis erat virtute cum diceret:« Ter virgis caesus sum, semel lapidatus,» etc.
12.1.15
Item amica ista pulchra est justitia, suavis humilitate, decora obedientia, terribilis gravitatis rigore. Pulchritudo justitiae tribus gradibus perficitur: primus est se majori subdere, secundus aequali non praeferre, tertius minori servire. Primus inchoat, secundus promovet, tertius consummat. Majori se subdebat Elisaeus serviens Eliae, pari non se praeferebat Paulus, advocationem conferens Petro disputanti cum Simone; minori serviebat Maria, quando abiit in montana: et serviebat Elisabeth cognatae suae. Merito igitur« respexit Dominus humilitatem ancillae suae,» quia consummatam implevit justitiam, dum ancillae domina, dum militi sua regina, dum mater Dei viventis, matri deservit hominis morientis. Ecce pulchra justitia. Est et suavis humilitate. Hujus humilitatis sunt tres gradus: primus est sufficiens, secundus abundans, tertius consummans. Primus enim est subdere se majori et non praeferre se aequali; secundus est subdere se aequali et non praeferre se minori; tertius est subesse minori. Primum impleverunt apostoli se subdentes Christo, secundum sibi invicem ministrando, tertium implevit Christus, quando se subdidit Joanni ut baptizaretur ab eo. Ecce quod amica suavis est humilitate. Est etiam decora obedientia. Obedientia autem in tribus consistit, scilicet: In humilitate cordis, in patientia operis, in perseverantia operis bonitatis. Primum implevit Christus, quando« exinanivit semetipsum, formam servi accipiens.» Secundum, quando« habitu inventus est ut homo,» in quo multa tolerando patientiam habuit. Tertium, quando« factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.» Ecce quomodo decora obedientia. Sed decora dicta est ut Jerusalem, quae visio pacis interpretatur. In superna enim Jerusalem pax est, quia omnes ibi obediunt Creatori suo. Unde:« Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.» Est haec amica terribilis gravitatis rigore. Quadruplex est rigor religiosi. Est enim rigor abstinentiae, et est rigor disciplinae, et est rigor patientiae, et est rigor in oratione vel increpatione. Abstinentiae est ab alimentis, disciplinae a levitate exterius in membris, patientiae, ne inhonesta gesticulatio membrorum ex dolore appareat in exterioribus signis; in reprehensione, ne nimis sit remissa et mollis. De primo:« Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate.» Unde poeta: Discite quam parvo liceat producere vitam: Gentibus obsessis satis est fluviusque Deresque. Et idem de Catone rigido: Huic epulae vicisse famae magnique penates Submovisse hiemem tecto, pretiosaque vestis, Hirtam membra super Romani more Quiritis: Induxisse togam.
12.1.16
Hunc etiam commendat rigorem ille philosophus Boetius: Felix nimium prior aetas, Contenta fidelibus arvis, Nec inerti perdita luxu. Nec Bacchica munera norat Liquido confundere melle, Nec lucida vellera serum, Tyrio miscere veneno. Somnos dabat herba salubres: Potum quoque lubricus amnis, Umbras altissima pinus. Hunc habuit Joannes Baptista cum locustas et mel silvestre edebat, et zona pellicea circa lumbos suos. De rigore disciplinae dictum est:« Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus.» Sicut dicit sanctus Benedictus:« Ne scurrilitas fomitem inveniat.»--« Stultus, ait, in risu exaltat vocem suam.» Propterea oportet nos cohibere exteriorem hominem. Non solum enim interior, sed exterior servanda est disciplina. Vis habere formam exterioris disciplinae? Respice oculos dilecti clausos in morte, aures septas spinea corona, linguam sonantem:« Consummatum est,» manus et pedes confixos clavis. Est et rigor patientiae, ut te non trahat dolor in femineos ululatus, sicut dilectus, qui« quasi agnus ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum.» Item:« Non erit turbulentus, non clamabit et non audietur foras vox ejus.» Est et rigor increpationis. Unde Apostolus:« Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos.» Item:« Argue, obsecra, increpa.» Qui tali rigore est ordinatus, terribilis est hostibus, ut castrorum acies ordinata, quae nullam habet aperturam, per quam hostis ingrediatur.
12.1.17
Vel ita: Pulchra es charitate, suavis voluntate, decora opere, terribilis in tentatione. Charitate, qua caret anima crimine et originali peccato, voluntate, qua obsecundat Creatori suo, opere, quo exterius contendit obsequium praestare Deo, tentatione, in qua viriliter resistit diabolo. Sed decora es ut Jerusalem, id est ad similitudinem Jerusalem, quia jam quodammodo illius imaginem tenes. Nam tua conversatio in coelis est. Unde:« Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de coelo.» Descendit Jerusalem de coelo, quando fideles imitantur veram pacem in terra, et eorum conversatio jam tota in coelis est. Vel, pulchra in conjugatis, suavis in continentibus, decora in praelatis, terribilis in martyribus. Erit quoque ut castrorum acies ordinata, si ponantur martyres in fronte, praelati in secundo loco, continentes in tertio, conjugati in fine. Ita scilicet ut habeant a martyribus exemplum sustinendae passionis, a praelatis verbum praedicationis, a continentibus amorem castitatis, a conjugatis 130 abstinentiam et largitatem in eleemosynis, et sic inveniantur in fide stabiles, et in opere efficaces.
12.1.18
Pulchra es, amica mea, suavis, et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.
12.1.19
[ CARD.] Ac si dicat:« O amica mea, pulchra es intentione mentis, suavis in eloquio, decora in operibus; tu es mihi sicut Jerusalem, id est pacis visio; pacem faciens inter Deum et hominem. Tu es malignis spiritibus terribilis: tanquam turris aedificata cum propugnaculis, sicut supra dictum est, et quia tu es ut castrorum acies ordinata. Ipsam enim tanquam reginam sequuntur omnes sanctorum acies ordinatae, secundum status suos, et proprias dignitates, et merita; ut sub ipsa et cum ipsa pro nobis militent contra hostem, et subditur:
12.1.20
Averte oculos tuos a me; quia ipsi avolare me fecerunt.
12.1.21
[ THO.] Ac si aperte dicatur: Oculos tibi columbinos dedi, quibus Scripturarum arcana cognoscens quibus virtutes a vitiis secernens, in quibus semitas justitiae: per quas ad me venires, dignoscens, vel simpliciter aspicias. Sed vide ne hic majestatem meam videre quaeras:« Non enim videbit me homo et vivet.» Itaque averte oculos tuos a me, quia dum in carne constituta peregrinaris a perennibus bonis, me perfecte cognoscere non poteris. Igitur in via praemium non quaeras, quod non dabitur alicui viventium nisi in patria. Quidam avertunt oculos suos a veritate, quidam a vanitate, quidam a majestate. De primo:« Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.» De secundo:« Averte oculos meos ne videant vanitatem.» De tertio, ut hic: Averte oculos tuos a me, quoniam ipsi avolare me fecerunt. Prima aversio est caecitatis, secunda gravitatis, tertia infirmitatis. Quae caecitatis est, praecipitat in foveam; quae gravitatis est, stabilem facit in nobis justitiam; quae infirmitatis est, nimii desiderii refrenat audaciam. Primi« Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; ideo movebuntur omnia fundamenta terrae,» id est cordis firmitas. Qui enim non videt, nullam in corde suo stabilitatem tenet. De talibus legitur in Parabola:« Vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret.» Nec mirum. Quia« oculi stultorum in finibus terrae.» Verumtamen audiant, quia ignorans ignorabitur.» Hi« erraverunt in solitudine in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt.» Unde orabat Propheta:« Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte.» Isti cum ceciderint, non adjicient ut resurgant. Ipsi enim non cadent in faciem suam, ut videant ubi cadunt; sed cadunt retrorsum cum iis qui custodiebant sepulcrum Domini, ne videant ubi cadunt. Secundi avertunt oculos suos a vanitate et securi ambulant, et ita« frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.» Nec mirum. Quia« oculi sapientis in capite ejus,» quibus cavet, ne forte oporteat eum plangere cum propheta:« Oculus meus deprecatus est animam meam, in cunctis filiabus urbis meae.» Haec praecaverat Job cum dicebat:« Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.» Tales non habuit Eva, quando vidit lignum quod erat pulchrum visu, et ad vescendum suave. Unde illuminati sunt oculi amborum et viderunt quod nudi essent. Illuminati dico ad videndam vanitatem, non veritatem. Et viderunt se nudos exterius vestibus, interius virtutibus. Quare? quia non averterunt oculos suos a vanitate. Tertii post praesumptionem suam averterunt oculos a majestate. Experimento enim didicerunt quia« qui scrutatur majestatem, opprimetur a gloria.» Et illud:« Bestia quae tetigerit montem, lapidibus obruetur,» quippe cum nec ipsi angeli magnitudinem ejus possunt comprehendere. Ipse enim ascendit super cherubim et volavit super pennas ventorum.» Cherubim plenitudo scientiae dicitur. Ascendit ergo super cherubim, quia nulla plenitudo scientiae potest eum comprehendere:« Magnus enim Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.» Primi ergo avertunt oculos suos a dilecto, ut ejus obliti ne faciant commemorationem; secundi avertunt oculos suos a vanitate, ne perdant summam veritatem; tertii avertunt oculos ab eo, ne sint praesumentes scrutari majestatem. Imo post praesumptionem suam avertunt oculos reverberatos per ejus incomprehensibilem claritatem.
12.1.22
Itaque a primis Christus evolat, secundis advolat, tertiis avolat. Evolat, id est extra volat, gratiae destitutione; advolat, id est ad eos volat, gratiae collatione; avolat, id est ab eis volat, non gratiae destitutione, sed suae celsitudinis incomprehensibilitate. Primorum oculi triplici nube obscurantur. Est enim alia voluptatum, alia iniquitatum, alia phantasiarum. Prima est fumosa, secunda malitiosa, tertia turbosa. De prima:« Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus virginem filiam Sion?» Virgo enim caligatur, quando munda polluitur. De secunda:« Educens nubes ab extremo terrae.» Extremum enim terrae, id est cordis, est malitia. De tertia:« Opposuisti nubem tibi ne transeat oratio.» Prima enim quae fumosa est, excaecat; secunda, id est malitiosa, invenenat; tertia quae est phantasiarum, orantes turbat. Prima dicitur fumosa, quia sicut fumus oculos corporis turbat, sic voluptas rationem excaecat. Secunda malitiosa; quidam enim dum voluptates fugiunt, inde superbientes alios opprimunt. Sunt quoque qui a voluptate et malitia liberantur, sed phantasiis in oratione turbantur. Contra istas tres sunt aliae tres bonae: prima est tonitrui, secunda pluviae, tertia diei. Nubes tonitrui terribilis, quia comminatur et terret; nubes pluviae humida, quia rigat et docet; nubes diei lucida et blanda, quia illuminat et refrigerat. Nubes tonitrui pellit nubem voluptatis; nubes doctrinae, nubem iniquitatis; nubes diei, nubem phantasmatis. De prima:« Vocem dederunt nubes.» Et sequitur:« Vox tonitrui in rota.» De secunda ait Dominus per prophetam:« Mandabo nubibus meis ne pluant.» De tertia:« Nubes clara suscepit Jesum ab oculis discipulorum suorum in ascensione sua.» Prima nube, primi excitantur; secunda, secundi fecundantur; tertia, tertii illuminantur. Per terrorem igitur primae, primi oculos elevant, ut a peccatis liberentur; in secunda, secundi virtutibus gratulantur, et sic sursum oculi elevantur; in tertia, tertii Jesum ascendentem in coelum speculantur. Ad ipsum enim oculi contemplativorum attolluntur. In figura primae elevationis, Jacob qui supplantator dicitur, revertens in terram suam, attollens oculos suos vidit Esau fratrem suum, qui dicitur pilosus, id est peccator, sibi occurrentem. In figura secundae, Isaac qui dicitur risus, elevans oculos cum exierat ad meditandum in agro, vidit Rebeccam quae patientia dicitur, ad se venire. In figura tertiae, Abraham cum staret ad ilicem Mambrae in ostio tabernaculi sui, in ipso fervore diei elevans oculos suos vidit tres viros descendentes per viam, et occurrit eis, et pavit et adoravit. Abraham qui dicitur pater multarum gentium, id est spiritus, Dominus cogitationum, stat in ostio tabernaculi sui, id est in carne non latens, dum contemplatur vidit tres viros, id est tres personas in Trinitate, occurrit eis desiderio, adorat humilitate, pascit devotione et amore. Quaestione dignum est, cur sponsa reprehenditur de sua contemplatione cum Patres antiqui tantopere de divina glorientur visione. Unde Isaias:« Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum.» Idem Jacob:« Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.» Sed aliud est quod prohibemur scrutari majestatem, aliud quod permittimur Christi cognoscere humanitatem. Ibi enim dicit:« Qui scrutatur majestatem, opprimetur a gloria.» Hic ait angelus:« Praecedet vos in Galilaeam, ubi eum videbitis.» Avertentes oculos igitur a majestate, ad cognoscenda humanitatis ejus beneficia convertemur.
12.1.23
Itaque prius inquiramus, secundo quaeramus, tertio acquiramus. Inquiramus qua dilectione nos amplectatur; quaeramus, ut inveniatur; acquiramus, ut inventus possideatur. Inquiramus jugi meditatione, quaeratur in pura conscientia habitatione, acquiratur desiderio et habitatione. De primo:« Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.» De secundo:« Quaerite Dominum dum inveniri potest.» De tertio:« Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti et auri.» Jam omnes per fidem inquisivimus, sed quo modo quaeratur et acquiratur videamus. Sic docet evangelica parabola:« Simile est regnum coelorum homini quaerenti bonas margaritas: inventa autem una pretiosa, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit illam.» Tres legimus in Evangelio parabolas Christo praecipue assignatas. In prima est margarita quae quaeritur; in secunda est stater qui in ore piscis reperitur; in tertia thesaurus qui in agro absconditur. Margarita fuit in nativitate, stater in passione, thesaurus in restauratione. In prima sapiens mulier accendit lucernam, ut inveniret drachmam, quam perdiderat; in secunda Christus reportavit ad gregem ovem quae erraverat; in tertia praedicatur filius prodigus, qui vivendo luxuriose bona sua expendit. Accendamus ergo lucernam, ut quaeramus margaritam, lucernam pedibus, lucernam manibus, lucernam capiti. Primum ut sciamus, secundum ut opera discernamus, tertium ut coelestia capiamus. De primo:« Lucerna pedibus meis verbum tuum;» de secundo:« Lucernae ardentes in manibus vestris;» de tertio:« Quis mihi det ut sim juxta menses pristinos, in quibus Deus erat mecum, quando splendebat lucerna ejus super caput meum?» Per hanc quaeritur pretiosa. Pretiosa in utero matris, pretiosior in corde fratris, pretiosissima in sinu patris. Unde Salomon:« Gemma gratissima, exspectatio praestolantis: quocunque se verterit, prudenter intelligit.» Est grata conversis, gratior justis, gratissima sanctis. Item grata est, dum tangitur, gratior dum portatur, gratissima dum aspicitur. In tactu enim dat sanitatem; dum portatur, securitatem; in aspectu, claritatem. Sanitatem, a languore peccatorum; securitatem, ab inimicorum insidiis; claritatem, in cognitione supernorum. De primo:« Sana me, Domine, et sanabor.» Item:« Sana animam meam, quia peccavi tibi.» Inde illa mulier sanguinaria:« Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero.» Et ille:« Tetigit me aliquis. Sentio enim virtutem exiisse a me.» Inde:« Omnis turba quaerebat eum tangere,» quia nondum puram habebat fidem.
12.1.24
Et notandum quod quandoque Christi tangimus pedes, quandoque caput, quandoque pectus. Pedes, dum devoti sumus erga ejus humanitatem; caput, dum suspiramus ad ejus videndam divinitatem; pectus, dum de utroque cognoscimus veritatem. Pedes tetigit Maria Magdalena, caput mulier quae effundit unguentum super caput ipsius discumbentis, pectus Joannes evangelista. Pedes tangebat qui dicebat: Putas durabo(?) caput Job:« In carne, inquit, mea videbo Deum salvatorem meum;» pectus qui dicebat:« Dominus meus et Deus meus!» Aliquando Christus tangit nos. Tangit lectum, tangit ventrem, tangit os, tangit aurem. Lectum, ut suscitet mortuum in peccatis jacentem; ventrem, ut exerceat memoriam ad spiritualem dilectionem; os, ut invitet ad praedicandi, laudandi, operandi gratiam; aurem, ut provocet ad obedientiam. De primo:« Tetigit lectum ejus qui jacebat mortuus, filius unicus matris suae.» Pro secundo ait sponsa:« Dilectus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.» Pro tertio Jeremias:« Misit Dominus manum suam et tetigit os meum.» Et Isaias:« Tetigit angelus os meum carbunculo, quod forcipe tulerat de altari.» Pro quarto:« Tetigit Dominus auriculas surdi.» Et: Sanavit Dominus auriculam servi, quam Petrus absciderat. Primo dicit:« Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.» Secundus dicit:« Memor fui Dei, et delectatus sum.» Tertius dicit:« Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam.» Sic Christus tangit, et sic tangitur, et sanat peccatum; potatur et reddit securum. 131 Inde:« Senex puerum portabat, puer autem senem regebat, unde securus ibat.» Itaque ut securi eatis,« glorificate et portate Deum in corpore vestro.» Tertio aspectum facit clarum, unde in Apocalypsi:« Vidi angelum descendentem de coelo, et tota terra illuminata est gloria ejus,» ut, revelata facie, speculemur gloriam Dei.» Qui invenit hanc margaritam, abiit et vendidit omnia quae habuit et emit illam. Abiit, fugiendo peccatum; vendidit, relinquendo concupiscentiam temporalium; emit, abnegando semetipsum. De primo:« Egredimini de Babylone et fugite a Chaldaeis;» de secundo:« Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus,» ut dicas:« Quae fuerunt mihi lucra facta sunt mihi detrimenta propter Christum.» Pro tertio dicit:« Properate, emite, et comedite.» Ecce sic divertisti oculos tuos a vanitate, qui mundum reliquisti. Avertisti a majestate, et ideo essentiam investigasti. Convertisti in Christi humanitate, et margaritam invenisti.
12.1.25
Capilli tui sicut grex caprarum, quae apparuerunt de Galaad. Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Sicut cortex mali punici, sic genae tuae absque occultis tuis.
12.1.26
[ THO.] Dicta ne repetas. Quia enim haec capitula superius ad liquidum pertractata sunt, vel est de his tacendum, vel breviter percurrenda sunt, ne otiose videantur introducta a viro tam sapiente. In capillis sponsae multifaria cogitationum sublimitas, in dentibus autem firmissima sermonum ejus stabilitas designatur, quia et hi in loquendo labiis et linguae cooperantur, et illi de cerebro insensibiliter oriuntur, nec praecisi dolent. Non enim est dolendum, sed laetandum in recisione superfluarum cogitationum. Unde dentes Moysi jam senis non sunt mutati aut moti; et in caput Samuelis, quia Nazaraeus erat, id est sanctificatus Domino, novacula non ascendit. Capilli bene gregi caprarum comparantur, quia capra in lege pro peccatis immolabatur, et cogitationes nostrae capris conferuntur, dum erratus earum per compunctionem Deo immolamus. Item capra in arduis pascitur, et cogitatio justi in coelis delectatur. Qui dum Galaad, quod dicitur acervus testimonii, ascendunt, cum multarum virtutum apparentia justi saeculo renuntiasse probantur. Dentes ovibus comparantur, id est doctores, propter candorem virtutum et innocentiam. Bene de lavacro ascendisse dicuntur, quia de ore ipsorum sermo non procedit immundus. Sicut ait Apostolus:« Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Sed si quis bonus est ad aedificationem aedificii, ut det gratiam audientibus.» Omnes gemellis fetibus dicuntur propter dilectionem Dei et proximi, quam praedicant, vel doctrinam Veteris et Novi Testamenti, vel salutem animae et corporis. Cortici mali punici genae comparantur; in genis enim pudor praedicantis, in rubore corticis passio Salvatoris designatur. Sequitur, absque occultis tuis, quia in praedicatoribus exterius apparet Christi passio. Interius vero latet virtus et devotio. Moraliter: in capillis, cogitatio, in dentibus, cogitationum dijudicatio, in rubore genarum, fervor in bonis, in malis confusio. Ordo congruus: debet enim homo in corde suo cogitationes suas tam bonas quam malas revolvere, secundo quasi quibusdam dentibus revolutas bonas a malis separando dijudicare, tertio de malis quasi in sinistra gena erubescere. De bonis quasi in dextra gena ad ampliorem fervorem se attendere. De recogitatione malarum dicitur:« Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.» De bonis:« Memor fui Dei et delectatus sum;» de secundo:« Quoniam si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur.» Sed quia separationem istam sine Deo facere non sufficimus, ut insufficientiam nostram suppleat rogamus cum David:« De vultu tuo judicium meum prodeat, etc..» Vide quomodo dijudicatas separabat:« Iniquitatem odio habui, et abominatus sum; legem autem tuam dilexi.» De malis, vide ruborem sinistrae genae:« Tota die verecundia mea contra me est semper, et confusio faciei meae contra me est semper.» Vide de bonis fervorem:« Concaluit cor meum intra me,» etc. Et,« inflammatum est cor meum,» etc. Sed et Jeremias de his ait:« Scrutemur vias nostras,» rememorando,« et quaeramus» dijudicando,« et revertamur,» erubescendo. Sed caute advertamus quia diabolus satagit capillos bonarum cogitationum avellere, malarum relinquere. Dentes dijudicationis confringere, erubescentes genas impudicas reddere. De primo fuit figura quod Anon, qui dicitur rex Rabath, nuntiis David rasit dimidium barbae et dimidium capillorum. Anon qui dicitur dolor eorum, id est diabolus, rex Rabath, quae dicitur sicca, id est inferni, nuntiis David qui dicitur manu fortis, id est Christi, radit dimidium barbae et dimidium capillorum, dum nuntiantibus nomen Domini bonas aufert cogitationes, malas autem relinquit. De confractione dentium ait Jeremias:« Confregit ad numerum dentes meos.» De impudentia genarum, idem:« Facies senum non erubuerunt.» Et alius propheta:« Frons meretricis facta est tibi.» Tria vero notanda sunt in capillis, scilicet quod assimilantur caprae, quod ascendunt de monte Galaad, quod fixi sunt in capite. Capra fetida est, in altum ascendit. Sichomo revolvens cogitationes suas, debet se coram Deo, quantumcunque fuerit justus, peccatorem reputare, et ad Dei misericordiam corde ascendere. Sed de monte Galaad id est de altitudine purae conscientiae, de acervo virtutum illi testimonium perhibente. Capilli fixi sunt in capite. Nam cogitationes nostrae, Deo qui caput nostrum est, debent inseparabiliter adhaerere. Audi capram fetidam se reputantem:« Putruerunt, inquit, et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae,» etc. Audi acervum testimonii:« Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae;» item:« Maledicimur et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus.»--« Aporiamur, sed non destituimur,» etc. In capite fixas audi cogitationes:« Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet.»--« Ad te, Domine, inquit, levavi animam meam.» Tales respiciunt, quia« apud Deum est merces eorum, et ideo cogitationes eorum apud Altissimum.» Ibi figentes cor suum, sunt quasi animalia quae non revertebantur cum ambularent, quia in summitate cogitationum est spes illius aeternae beatitudinis, quae quasi anchora tenet eos; unde Apostolus:« Tutissimum habemus solatium nos qui fugimus ad spem tenendam, quam quasi anchoram animae habemus tutam ac firmam et incedentem usque ad interiora velaminis.» Respice etiam quod tria sunt in dentibus: primo enim comparantur ovibus, secundo dicitur de lavacro ascendentibus, tertio quod omnes sunt gemeliis fetibus. In tribus habemus ovis significationem; in simplicitate, in vellere, in lacte. Qui ergo more dentium et sua et aliena volunt mordere peccata, sumatur ab eis de simplicitate ovis, innocentia a criminibus, a vellere largitas temporalibus, a lacte eruditio in spiritualibus. In primo, ut sit« innocens manibus et mundo corde;» in secundo, ut tribuat in simplicitate; in tertio, ut praesit in sollicitudine. Talem se exhibuit Joseph fratribus suis in Aegypto. Innocens fuit, non reddens pro malis mala. Largitatem habuit velleris tradita eis annona, et reddita in saccis pecunia. Eruditionem lactis exhibuit, dicens eis:« Ne irascamini in via.» Secundo debet de lavacro ascendere. Hoc lavacrum triplex est: primum fit in baptismate, secundum in confessione, tertium in lacrymarum effusione. In primo abluimur a contagione originalis leprae, in secundo a quotidiana criminum dissolutione, in tertio ab obstinationis caecitate. Primum fit in Jordane, secundum in probatica piscina, tertium in natatoria Siloe. Jordanis interpretatur descensus, in quo designatur humilitas; probatos ovis, id est innocentia et simplicitas; siloe missus, id est missa Salvatoris benignitas et humanitas. In primo sanatur Naaman Syrus, in secundo jacens in grabato paralyticus, in tertio caecus natus. Naaman dicitur decor. Syria elata regis, cujus ipse erat miles. Rex elationis est diabolus, ejus milites ante baptismum fuimus. Paralysis dissolutio dicitur, et nos quoties mundanis et carnalibus criminibus involuti sumus, paralytici, id est dissoluti in grabato jacemus. Tertius erat caecus a nativitate: sic semper manentes in peccandi consuetudine, sua caecantur obstinatione. Primus igitur sanatur in Jordane, id est humilitate quod contulit Christi humilitas. Secundus in probatica piscina, id est ovina quia peccata nostra purgavit Christi innocentia et simplicitas. Tertius in Siloe qui dicitur missus, quia caecitatem nostrae obstinationis sanavit ad nos missa Christi benignitas et humanitas. In talibus non invenimus sterilitatem, quia sunt gemellis fetibus per Dei et proximi dilectionem. Genae quoque rubeae dicuntur, sicut cortex mali punici. Tribus causis est rubor in facie, scilicet ex confusione, ex solis adustione, ex abundanti sanguine. Primus rubor fit ex erubescentia criminis, secundus ex fervore et appetitu amoris, tertius in martyrio ex effusione sanguinis; pro primo dixit David:« Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei.» Pro secundo de Nazareis ait Jeremias:« Rubicundiores ebore antiquo.» Pro tertio cantat Ecclesia: Rubri nam fluido sanguine fulgidis Cingunt tempora laureis. Propter hoc dicit Sapientia:« Ego quasi plantatio rosae in Jericho.» Haec sunt mala punica in veste sacerdotali pendentia cum tintinnabulis aureis, id est cum laude divina in ore sapientis. Haec apparent exterius, sed praeter haec radices virtutum sunt interius, ut sunt occultae contemplationes, dulcia desideria, devotiones sanctae.
12.1.27
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt.
12.1.28
[ CAR.] Ac si diceretur: Tibi promissum est:« Spiritus sanctus superveniet in te,» et illuminabit oculos tuos ad videndum me plenius caeteris; non tamen credas quod in via pleneme videas, sed averte oculos tuos a me, hoc est ab incomprehensibilitate majestatis meae; nam virtus Altissimi tanta est quod ipsa« obumbrabit tibi,» sicut sol obumbrat et repercutit oculos, ne ipsum in rota videant. Ideo, inquam, averte oculos tuos, quia ipsi, id est eorum imperfectio, qui me capere non sufficiunt, me avolare fecerunt, ut non bene me comprehendas, sicut legitur in parabolis:« Ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non poteris, quia facient sibi pennas ut aquilae, et volabunt in coelum;» et in Psalmo:« Accedit homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.» Consequenter iteratis quibusdam matris laudibus, quas Scriptura superior comprehendit, et stylus exponit, subditur:
12.1.29
Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.
12.1.30
[ THO.] Reginae et concubinae utraeque quidem ad thronum regis accedunt, filios regis generant, sed non utraeque diademate regni caput nobilitant. Utraeque enim praedicatione et baptismo Deo animas acquirunt, sed tamen multum inter se differunt. Illae namque sunt reginae quae intentione regni in hoc Deo serviunt. Illae vero sunt concubinae, quae carnalium commodo, voluptatum occasione Christo animas acquirunt. Unde Apostolus:« Sive per occasionem, sive per veritatem, dummodo Christus annuntietur, et in hoc gaudeo et gaudebo.» Reginae itaque sexagenario designantur, propter scientiam decalogi et perfectionem boni operis, quod designat senarius. Item quinque per duodecim multiplicata, faciunt sexaginta. Hae namque quinque sensus regunt, et ad duodecim apostolos formant vitam suam, ut cum eis recipiant in regno coronam. Octogenarius qui ex quatuor multiplicatur, in malo accipitur propter temporalium rerum voluptates, quia hujus saeculi cursus quatuor temporibus agitur, vel mundus quatuor climatibus, scilicet oriente, occidente, aquilone et austro, dirimitur. Adolescentulae sunt quae nuper in Christo renatae, ad praedicandum nondum sufficiunt, et quasi nondum tono regali habiles in ministerio reginae fidelibus assistunt excubiis, quia jussis sanctae Ecclesiae fideliter obtemperant. Unde superius:« Adolescentulae dilexerunt te nimis,» quarum non est numerus, quia modum nostrae aestimationis transcendit summa civium patriae coelestis.
12.1.31
132 Feminarum tria genera enumerata sunt: reginae et concubinae, adolescentulae. Reginae sunt quae filios pariunt regi de matrimonio, concubinae pariunt sine conjugio, adolescentulae propter aetatem non sunt aptae puerperio. Reginae pariunt ad honorem regium, concubinae propter temporale solatium, adolescentulae intentae sunt in reginae obsequium. Reginae sunt praedicatores spirituales, concubinae carnales, adolescentulae minores spiritualium vitam aemulantes. Reginae verbo et exemplo aliis proficiunt, concubinae verbo proficiunt, sed exemplo corrumpunt, adolescentulae verba et exempla bonorum attendunt. De primis ait Apostolus:« Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo;» de secundis Salomon:« Eruaris a muliere extranea, quae mollit sermones suos,» scilicet praedicando,« et relinquit ducem pubertatis suae,» id est Christum, male operando,« et pacti Dei sui oblita est,» quod verbo spondet, opere non adimplendo; de tertiis:« Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi.» De reginis Paulus:« Salvabitur mulier per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione.» De concubinis idem:« Non simus sicut plurimi adulterantes verbum Dei.» De adolescentulis:« Adolescentulae dilexerunt te nimis.» Et:« Curremus in odore unguentorum tuorum.» Has reginas figuravit Bethsabee, quam David duxit in uxorem, et fecit reginam et ipsa peperit ei filium sapientem, scilicet Salomonem. Bethsabee septiformis vel puteus abundantiae dicitur: qui enim Spiritu septiformi sunt pleni, et scientia abundant, et filios pacificos gignunt, quod sonat Salomon. Tales reginae placent David, sunt enim laudabiles in quatuor: in gloria, in forma, a consortio, a puerperio. A forma exterius, a gloria interius, a consortio adolescentularum, a puerperio conversorum. A forma:« Et concupiscet rex decorem tuum.» A gloria:« Omnis gloria ejus filia regis ab intus in fimbriis aureis,» id est operibus charitatis,« circumamicta varietatibus» virtutum; a consortio:« Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi;» a puerperio:« Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.»--« Mulierem, ait, fortem quis inveniet?» Ecce invenisti. Sed ad quid fortitudo ejus? Quia« procul et de ultimis finibus pretium ejus;» id est de coelo, qui est finis superior.« Confidit in ea cor viri sui.» Concubinae vero generant aliquando regi conformes, aliquando matri similes, aliquando degeneres. Regi conformes virtute, matri similes voluptate, degeneres infidelitate. Primi sunt viri sapientes et robusti, secundi molles et effeminati, tertii sunt haeretici. In figura horum Osce propheta duxit uxorem fornicariam, scilicet Gomer. Osee salvator dicitur, id est Christus. Hic in fornicaria primo gignit filium sibi similem, unde dictus est Jezrael, id est semen Dei, vel filius Dei. Secundo fornicaria parit filiam sibi similem, quia voluptuosam, unde vocata est Absque misericordia, quia matrem sequendo meretur misericordia Dei privari. Tertio peperit filium degenerem, quia in hoc degenerat, quod matrem transgreditur infidelitate, unde vocatus est Non populus meus. Primi aedificantur matris verbo, secundi corrumpuntur ejus exemplo, tertii seducuntur, quia putant matrem penitus alienam a Deo. Primis dicitur:« Quae dicunt facite;» secundis:« Quae autem faciunt nolite facere;» tertiis:« Sed et lamiae nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos.» Primi conformantur regi:« Quos enim praescivit, praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui.» De filia quae matri assimilatur dicitur:« Filia Babylonis misera.» Inde misera, quia matri assimilatur; unde poeta: Scilicet exspectas ut tradat mater honestos, Aut alios mores quam quos habet? utile porro: Filiolam turpi vetulae producere turpem.« Cum enim ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea; cumque elevarentur a terra, elevabantur pariter et rotae sequentes ea.» Animalia ista sunt praelati, rotae sunt vitae hominum. Cum ergo ambulant praelati, per terrena, eis conformatur hominum vita; et cum elevantur ad coelestia, et rotae similiter. De ultimis dicitur:« Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis!» Adolescentularum est in Ecclesia religiosorum vitam inspicere; magistrorum doctrina, quasi pane se reficere; in amaritudine peccata sua rememorare; sese frequenter lacrymis perfundere, ut sic tandem possint esse de numero reginarum, et ad torum regis accedere. Sic illa Ruth, quae dicitur inspirata, Moabitis, in agro Booz, quod dicitur in fortitudine, id est in Ecclesia Christi, qui est Deus fortis; spicas post messores colligebat, id est religiosorum vitam inspiciebat. Magistrorum doctrina quasi pane se reficiebat. Hoc est quod dixit ei Booz:« Comede panem cum pueris nostris.» Et adjecit:« Et intinge buccellam tuam in aceto.» Hoc est quod in refectione sua, debet in amaritudine peccata sua rememorare.« Et bibe, inquit, aquam de sarcinulis nostris,» hoc est quod lacrymis debet se perfundere. Et sic crescens fit aliquando regina, ut praedicando possit regi filios parere. Moraliter rex est spiritus noster; regina ratio, concubina sensualitas, adolescentulae sunt sanctae meditationes. Ratio parit regi, id est spiritui, filios, id est veritatis cognitionem, in actionibus et deliberationibus discretionem; concubina, id est sensualitas, item parit regi filios, dum exteriores sensus quos vivificat, in usus bonos dirigit; adolescentulae etsi non pariunt, adjuvant tamen ad partus nutriendos, et sunt in obsequium reginae. Esther enim regina tremebunda accedebat ad conspectum regis Assueri, et quia delicata erat, et fere ex timore cadebat in terram, duas habebat in obsequium suum adolescentulas, quarum una, id est spes, caput ejus sustinebat, id est superiorem vim rationis, quae Dei est contemplatio. Altera vero, id est timor, vestes ejus sustinebat, ne defluerent in terram, id est bonam compositionem morum et operum, ne ad terrena se inclinarent. Concubinae vero aliquando bonae sunt cum filiis suis, quae sunt scilicet quando motus sensualitatis exteriores sensus ad bonos usus dirigunt. Istae sunt concubinae, quae Jacob genuerunt filios bonos, id est patriarchas. Sunt et concubinae malae cum filiis suis, quae sunt abjiciendae. Unde de Agar ancilla Sarae dicitur:« Ejice ancillam et filium ejus.» Agar enim quae servitus dicitur, id est sensualitas quae servire debet rationi, superbiebat contra dominam suam; et Ismael turpiter ludebat cum Isaac fratre suo, quia saepe evagationes sensuum bonos usus evertunt. Adolescentulae quoque in obsequium sunt reginae, dum sanctae meditationes pios affectus nutriunt. Hinc est quod Abisac Sunamitis, qui dicitur patris mei risus, vel gaudium, pedes David fovebat. Quod vero reginae sub numero sexagenario, concubinae sub octogenario ponuntur, ad rem pertinet. Sexaginta enim duas habent sub se divisiones. Dividitur enim sexaginta in triginta et triginta, ecce prima. Item triginta dividitur in quindecim et quindecim. Sed non potest dividi quindecim; item sunt duae divisiones, quas patiuntur justi. Primo enim dolent quod adhuc dividuntur a regno, secundam patiuntur quando separatur anima a corpore suo. Octogenarius vero quatuor habet divisiones: prima est in quadraginta et quadraginta, secunda quadraginta in viginti et viginti, tertia viginti in decem et decem, quarta decem in quinque et quinque; quinque vero non dividitur. In his accipe duas praedictas et duas alias, quas habent injusti: una qua dividuntur a Dei gratia, alia qua dividuntur a perfectione suae concupiscentiae. Adolescentularum vero non est numerus, propter multitudinem cogitationum, quae sub numero non possunt comprehendi.
12.1.32
Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae et electa genitrici suae.
12.1.33
[ THO.] Una est, quia non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia, alia de circumcisione, alia de praeputio. Sed sicut est unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium,» ita est Ecclesia una catholica, per totum mundum dispersa. Dicitur columba, quia Spiritus sanctus super Dominum in columbae specie descendit, ut et suam et ejus in quo descendebat ostenderet simplicitatem, quam et Ecclesiae contulit. Perfecta dicitur, quia ex omnibus populis colligitur, et omnium divinorum charismatum acceptione perficitur. Mater et genitrix Ecclesiae praesentis est illa, de qua Apostolus ait:« Quae sursum est libera est, Hierusalem, quae est mater nostra.» Quia« omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.» Electa est genitrici suae, et a superna Ecclesia propter suam unitatem approbata.
12.1.34
Nota quod sponsa dicitur una, dicitur columba, dicitur perfecta, dicitur electa. Una dum incipitur, columba dum gratia augetur, perfecta dum mundus integre despicitur. Electa, dum totus in Deum animus intenditur. Ut taceamus ad praesens illas philosophicas unitates, quantum ad praesens spectat negotium. Est unum spirituale, est unum singulare, est unum aeternale. Primum est adunatione, secundum unione, tertium aeterna unitate. Primum est in fide, secundum fit in virgine, tertium in trinitate. De primo:« Qui adhaeret Deo, unus efficitur spiritus,» de secundo:« Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus;» De tertio:« Tres sunt qui testimonium dant in coelo: Pater et Filius, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt.» Primo quasi lapides vivi ad construendum templum Dei, in unum colligimur, secundo erigimur, tertio consummabimur. De primo, congregavit nos in unum Christi amor, de secundo, erexit nobis Dominus cornu salutis in domo David pueri sui; de tertio dicitur quod Deus perficiet solidabitque. Item ipsi nos gemimus habitationem quae de coelo est, supervestiri cupientes. Prima itaque unitate dicitur sponsa una, scilicet adunatione fidelium tanquam lapidum ad construendum templum Domini, quod prius fundatur ex rudibus et impolitis lapidibus, scilicet humilitate. Postea locantur sculpti in patientia, superponuntur politi in mansuetudine, tanquam caemento colligantur simul charitate, deinde accumulatur templum in pacis sollicita conservatione. Sic docebat Apostolus construere, dicens:« Obsecro vos ut digne ambuletis cum humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate, sollicite servare unitatem spiritus in vinculo pacis.» Sic quoque operatus est Christus. Vide ut omnia facias secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Sic sponsa est una, est etiam et columba bona simplicitate. Quod in tribus fit: si ad pacem alios invitat, si irrogatus injurias non vindicat, si in gratia Dei alios exaltat. De primo:« Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo Deum videbit;» de secundo:« Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed econtrario benedicentes;» de tertio sicut ait Apostolus:« Optimum est gratia stabilire cor;» et:« Videte ne in vacuum gratiam Dei recipiatis;» et:« Florete flores in gratia.» Hinc est quod in Scripturis tres legimus columbas: prima ramum olivae ad arcam attulit in signum pacis in diluvio; secunda in lege offerebatur in sacrificio, tertia apparuit super Dominum in baptismo. De his columbis contra Simoniacos dicitur quod Dominus ejecit de templo flagello facto de funiculis, vendentes oves et boves et columbas. Ovis hic accipitur pro simplicitate, bos pro praedicationis labore, columba pro sacramentis novae gratiae. Primum vendunt hypocritae, secundum mercenarii, tertium Simoniaci, deteriores caeteris. Isti quia vendunt columbam ejiciuntur de templo, sicut scriptum est in Apocalypsi:« Ejice foras atrium quod foris est,» scilicet flagello facto de funiculis peccatorum, unde David:« Funes peccatorum circumplexi sunt me.» Itaque apud ipsos non una columba ista. Item sponsa perfecta est, dum mundus perfecte despicitur eo ordine quo docuit Dominus:« Si vis, ait, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis.» Primum ergo est in affectu, secundum in effectu, tertium in profectu, quartum in proventu. In affectu voluntatis, in effectu alienationis, in profectu erogationis, in proventu sperandae retributionis. Quia, sicut ait Gregorius:« Velle mente ire est, volendo 133 jam bonum diligitur.» Alienando prorsus mundum despicimus. Erogando proximum diligimus dum necessitati ipsius de nostro subvenimus; inde sperando nos habituros praemia in coelo thezaurizamus, et sursum cor elevamus.
12.1.35
Sic sancti martyres« euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione.» Est quoque sponsa electa genitrici suae, id est« Jerusalem quae sursum est, quae est mater nostra:» cujus caput est Christus qui elegit. Sciendum vero quod est electio praedestinationis, et est electio gratiae, et est electio assumptionis. Prima liberam conservat hominis voluntatem, secunda provehit ad dignitatem, tertia perducit ad beatitudinem. De prima ait Apostolus:« Sicut elegit vos ante mundi constitutionem;» de secunda idem Paulus apostolus:« Non ab hominibus electus, neque per hominem, sed per Jesum Christum;» de tertia David:« Beatus quem elegisti et assumpsisti, habitabit in atriis tuis.» Item:« Sancti et justi, in Domino gaudete, vos elegit Deus in haereditatem sibi.» Per primam nos praescivit Dominus, per secundam nos vocat et justificat, per tertiam nos magnificabit in sua coelesti gloria. Non in una sola persona laudatur humanitas, sed inter fratres unanimitas, unde Apostolus:« In uno Spiritu unanimes;» sed notandum quod in oratione quidam sunt pusillanimes, cum primo debent esse magnanimes; secundo unanimes, tertio longanimes. Tria sunt quae faciunt in oratione pusillanimes. Conscientiae impuritas, petitionis sublimitas, ejus qui petit severitas. Primus fuit Judas, qui desperavit per reatum conscientiae, secundus fuit Achaz rex Israel, cui dictum est:« Pete tibi signum a Domino, et dixit: Non petam; et non tentabo Dominum.» Tertia fuit mulier sanguiflua, quae non audens tangere Christum,« tetigit fimbriam vestimenti ejus.» Primus enim audierat:« Peccatores Deus non audit;» secundus:« Altiora te ne quaesieris et majora te ne scrutatus fueris;» tertius:« Cum implicaveritis orationem, non exaudiam: manus vestrae plenae sunt sanguine.» Ergo sicut scriptum est:« Qui pusillo animo est, et qui duxit uxorem, revertatur ad domum suam.» Pusillanimes, nolite timere. Nolite attendere severitatem, sed attendite illum qui« salvum facit a pusillanimitate spiritus et tempestate.» Qui clamat:« Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis. Invocabitis me, et ego exaudiam vos.» His ergo auditis, qui erant pusillanimes fiunt magnanimes. Tria autem sunt quae faciunt magnanimes in oratione, scilicet spes veniae, spes gratiae, spes gloriae: spes veniae facit puritatem conscientiae, spes gratiae ut secure petat sublimia, spes gloriae ut postposita severitate accendatur dantis benevolentia. De primo:« Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda,» etc. Sic purificando conscientiam habebis petendi audaciam. De secundo:« Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabita terram, pasceris in divitiis ejus.» De tertio:« Laetentur omnes, qui sperant in te; in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis.» Isti audiunt:« Quidquid orantes petitis, credite quia accipietis et fiet vobis.»--« Oratio fidei alleviabit infirmum,» ait Jacobus. Si autem facti sumus magnanimes, oportet ut simus unanimes.
12.1.36
In tribus sumus unanimes: in simplicitate, in mortalitate, in fidelitate. Primum contra duplicitatem, secundum contra propriam voluntatem, tertium contra infidelitatem. Primum ne sit proximo dolosus, secundum ne sit inter sanctos seditiosus, tertium ne sit per haeresim a Deo divisus. Propter haec tria dicit sponsus de sponsa: Una est columba mea, una est fortitudo mea, una est matri suae. De simplicitate dicit David:« Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua.» Quia vix duplex constans est in omnibus operibus suis. De secundo:« Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum!» Item dicit:« Qui habitare facit unius moris in domo.» De tertio:« Unus spiritus et una fides erat in eis.» Item:« Multitudinis credentium erat cor unum et anima una.» Sunt quoque unanimes in oratione, quia unum petunt.« Porro unum est necessarium.»--« Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.» Interim ergo sit nobis« unus spiritus, una fides, unum baptisma.» Unus spiritus in terrena concordia, una fides in Ecclesia, unum baptisma in purificanda conscientia. Sed quia parum prodest unanimitas momentanea, necesse est ut adsit longanimitas perpetua. Si ergo aspicimus Christum longanimem in sustinenda mundana tribulatione, longanimem in passione, longanimem in exspectatione, nos quoque multo magis longanimes debemus esse in oratione: Oratio ergo debet habere profunditatem, longanimitatem, latitudinem, altitudinem: profunditatem in contritione, latitudinem in dilectione, longitudinem in exspectatione, altitudinem in exspectanda retributione. Audi profunditatem:« De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi orationem meam;» et latitudinem:« Orate pro invicem ut salvemini;» et longanimitatem:« Sine intermissione orate,» ait Apostolus.« Multum enim valet deprecatio justi assidua,» ait Jacobus. Et David:« Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.» Idem:« Vespertina oratio ascendat ad te, Domine, et descendat super nos misericordia tua.» Altitudinem audi:« Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.» De eodem Salomon:« Melior est finis orationis quam principium.» Itaque« cum statis ad orandum, si quid ita petitis, credite quia accipietis.» Ut ergo audiatur oratio, currat pusillanimus ad misericordiam, magnanimus ad temperantiam, unanimis ad obedientiam, longanimus ad patientiam. Ad misericordiam, ne cadat in desperationem; temperantiam, ne in elationem; obedientiam, ut non solum magistri, sed fratris mandatum perficiat; patientiam, ne per taedium deficiat. Dicat ergo pusillanimus:« Domine, cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.» Vitent magnanimi, ne dicatur eis quod duobus filiis Zebedaei:« Nescitis quid petatis.» Respicient unanimes Christum qui« factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod Deus illum exaltavit.» Quia vero« spes quae differtur affligit animam,» audiant longanimes:« Qui perseveraverit usque in finem salvus erit,» et Apostolus:« Ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim restitistis usque ad sanguinem, adversus peccatum repugnantes.» Non solum autem fit haec unanimitas in oratione, sed in compassione. Ubi videndum est quod aliud est propassio, aliud compassio, aliud passio: in propassione vitetur primae suggestionis vehementia, in compassione nascitur vita, in passione saevit utilis afflictionis angustia. Primum est exercendae virtutis materia, per secundum habetur indulgentia, tertium vero sequitur regni coelestis gloria. In primo triumphat homo quia cito suggestionem perpendit, in secundo proximo beneficium impendit, in tertio Christo patienti vicem rependit. Ad primum vos invitat qui ait:« Omni custodia serva cor tuum,» etc.« Fili, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.» In hoc conflictu junxit Agag: quia suggestio dicitur, scilicet rex Amalec, qui dicitur populus alligatus. Misericordia quae sequitur compassio dicitur:« Estote misericordes, sicut Pater vester misericors est.» Item:« Misericordiam volui et non sacrificium; et scientiam Dei plusquam holocausta.» De passione dicit:« Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.» In primo ergo est columba, in secundo perfecta, in tertio una est matri suae et dilecta genitrici suae, supercoelesti Ecclesiae. Ad quam nos perducat Jesus Christus:« cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.»
12.1.37
Sexaginta sunt reginae, octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus. Verumtamen una est columba mea.
12.1.38
[ CARD.] Per reginas et concubinas animae praelatorum designantur, quia pariter ad torum accedunt, pariter generant, sed non pariter coronantur. Reginae enim intuitu regni coelestis ex veritate; concubinae vero intuitu rerum temporalium, et per occasionem doctrinae inserviunt, et de utrarumque fructu gaudet Apostolus, dicens ad Philippenses:« Quid enim, dum omni modo, sive per veritatem, sive per occasionem Christus annuntietur, et in hoc gaudeo et gaudebo.» Illud autem attendamus, quod concubinae plures sunt numero quam reginae. In adolescentulis vero designatur rudis et quasi innumerabilis illarum animarum multitudo, quae renovatur per fidem, adhuc dependens ab uberibus magistrorum, de quibus dicit Christus quod licet praedictarum animarum tanta sit multitudo, tamen una est columba mea plena gratia prae caeteris, et ipsa est una matri suae, scilicet coelesti gratiae, quia singulariter dicere potest:« Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit:» et ipsa est electa genitrici suae. Nam inter omnes filias genitrici suae, militanti, scilicet sive triumphanti Ecclesiae, ipsa est praeelecta. Et ideo ad laudes ejus omnes assurgunt; hoc est quod sequitur:
12.1.39
Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt, reginae et concubinae laudaverunt eam.
12.1.40
[ THO.] Magna laus est unitati catholicae quam et gratia mater quae genuit in perpetuum elegit et filiae quas ipsa Deo per spiritum genuit et enutrivit, mox ut viderunt, id est ut ejus castitatem vitae didicerunt, ut dona promissae illi haereditatis audierunt, merito beatificare non cessant. Sed et reginae et concubinae praeconiis justis extollunt, id est coelestes, hae quae vere regni ejus sunt participes, sive illae quae ei solo nomine adhaerentes, sed spe sunt et animo terrestres perenni eam dignam laude fatentur. Viderunt filiae, viderunt reginae, viderunt concubinae. Filiae suspirantes in ejus aemulatione, reginae congratulantes de ejus perfectione, concubinae corrosae sunt, verme conscientiae. Filiae suspirant in illam, suam cognoscentes infirmitatem; reginae congratulantur, pariter festinantes ad beatitudinem; concubinae roduntur verme conscientiae, quia se vident praeparatas ad damnationem. Hinc est quod clamant adolescentulae:« Trahe nos post te. Curremus in odore unguentorum tuorum.» Unde Ruth, quae inspirata dicitur, ad socrum suam Noemi, quae dicitur pulchra, clamat:« Quocunque ibis et ego vadam; quocunque manebis et ego, vivit Dominus, quia sola mors me et te separabit.» Reginae dicunt:« Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.» Concubinae roduntur verme conscientiae, testimonium illis reddente conscientia ipsarum, et inter se invicem cogitationum accusantium, unde quaedam revertentes, clamant:« Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum.» Quidam dicunt cum Cain desperando, dicentes:« Major est iniquitas mea quam ut veniam merear.» Quidam vero cum Juda currunt in laqueum, dicentes:« Peccavi tradens sanguinem justum.»
12.1.41
Ordo congruus: prius vident, secundo praedicant beatissimam, tertio laudant. Vident,« non habentem maculam neque rugam;» praedicant beatissimam, jam coelesti refectione saginatam; laudant supra conditionem humanam ad superna gaudia exaltatam. Non habet maculam neque rugam, sacrificiis purificata, saginata est pane coelesti satiata. Ad gaudia, scilicet exaltata, scilicet vino laetitiae exhilarata. Haec tria sunt de quibus ait Samuel ad Saul:« Cum veneris ad quercum Thabor, occurrent tibi tres viri euntes in Bethel: unus portans tres hydrias, alius portans tres tortas panis, alius lagenam vini.» Thabor veniens lumen dicitur, quercus est crux Christi per quam venit lumen, tres viri sunt tria genera hominum: incipientes, proficientes, perficientes, vel Daniel, Job, Noe. In tribus haedis triplex sacrificium est, quibus sponsa est purificata, quia haedi in lege sacrificabantur. Primum sacrificium est contritionis, secundum justificationis, tertium jubilationis. De primo:« Sacrificium Deo spiritus contribulatus,» de secundo:« Sacrificate sacrificium justitiae.» de tertio:« Sacrificium laudis honorabit me.» Sic sponsa prius in se mactat veterem hominem per poenitentiam. Inde in novitate vitae ambulat per justitiam. Tandem Deum laudat per ineffabilem laetitiam. Beatissima dicitur sponsa tribus panibus satiata, de quibus in Evangelio:« Amice, commoda mihi tres panes.» Primus est doctrinae, 134 secundus lacrymarum, tertius consolationis divinae. Primus est de mensa propositionis; secundus, unde David:« Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte;» de tertio:« Panem angelorum manducavit homo.» Pro primo praedicatur beata, pro secundo beatior, pro tertio beatissima.
12.1.42
Lagena vini est laetitia, qua interius tangit Christum, cum illo jam degustans supernae patriae gaudia. Hi supra pectus Domini cum Joanne vehementi amore accensi in coena recumbunt. Primus enim tactus est tangere fimbriam vestimenti ejus, id est fidei vel conversationis ejus, cum hemorrhoide muliere, et hac sanamur a sanguine culpae. Secundus tactus est, tangere pedes ejus, id est affectus, cum Maria Magdalene. Tertius est supra pectus ejus cum Joanne in coena recumbere, id est superna gaudia sapere, et inde laudatur. Possunt haec accipi de beata Virgine. Notandum autem quod concubinae possunt accipi hi qui adhuc plorant pro peccatorum enormitate, qui se nondum judicant dignos ad regis amplexus accedere; filiae sunt quae contemplantur in hac peregrinatione, reginae quae jam fruuntur Dei visione. Ut ergo singulis singula verba assignemus, concubinae landant, filiae vident, reginae praedicant. Concubinae, sicut acceperunt documento, filiae sicut probant contemplationis argumento, reginae, sicut didicerunt experimento. Concubinae laudant, quia de nocte surrexit, et dedit praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis; filiae, quia« omnis gloria ejus filiae regis ab intus in fimbriis aureis;» reginae,« quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis.» Ecce concubinae laudant beatam, filiae vident beatiorem, reginae praedicant beatissimam. Concubinae ergo laudant a conceptu, laudant a fructu, laudant a partu. A conceptu, quia fuit sine luxuriae feditate; a fructu, quia liber fuit ab originali necessitate; a partu, quia fuit sine difficultate. In conceptu, virga Aaron floruit sine cultu hominis; in fructu: Veniet ventus urens a regione deserti, et siccabit venas mortis; in partu: Visus est rubus ardens sine damno combustionis. In primo laudatur virginitas, in secundo novitas, in tertio sublimitas. Virginitas quae concepit et non marcuit, novitas qua creata in muliere latuit, subtilitas qua Creator egressus est de utero, et portam non aperuit. De primo ait Isaias:« Ecce virgo concipiet et pariet filium.» De secundo ait propheta:« Faciet Dominus novum super terram, femina circumdabit virum. De tertio ait Ezechiel: Porta haec clausa erit et non aperietur, vir non intrabit per eam, quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Vir sedebit in ea ut comedat panem coram Domino.» Concubina ergo videns haec sponsae magnalia in exitu non cessat laudare, sed et merito. Quia plorat videns illuc se non posse pertingere. Contra primum ergo erubescit, contra secundum sibi vilescit, contra tertium tabescit. Erubescit se de putredine propagari. Audi erubescentiam:« Tota die verecundia mea contra me est,» ait David. Unde idem:« Ego sum vermis et non homo.» De putredine ait Job:« Putredini dixi: Pater meus es, mater mea et soror mea, vermibus.» Audi de secundo:« Praeoccupaverunt me laquei mortis.» Item:« Funes peccatorum circumplexi sunt me.» De humilitate:« Dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos.» De tertio, audi laborem miseriae:« Quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra et non in eodem statu permanet.» Item:« Homo ad laborem nascitur et avis ad volandum.» Et:« Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus.» Ecce quando tabescit labore praesentis miseriae. Haec tria in Rebecca sunt figurata. Cum enim Isaac occurreret ei egressus ad meditandum in agro, vide quid fecerit: primo operuit vultum suum pallio, secundo desiliit de camelo, tertio Deboram, quae interpretatur apis, ducebat a latere suo. Operiens vultum, est verecundata; desiliens de camelo, est humiliata; Deboram habens in latere suo, est aculeo miseriae fatigata. Sed dum talibus exercitatur, ab Isaac, qui risus interpretatur, suscipitur, et in thalamum matris inducitur. Et sic sponsa ipsius efficitur. Istae enim concubinae dum talibus exercentur, sponsae Christi processu temporis fieri merentur. Fidelis sponsa in tribus solet laudari, scilicet: a pietate, a timore, a labore. A pietate, qua patris ira parvulis temperatur, a timore quo sponso reverentia exhibetur, a labore quo voluptas carnis domatur, et divitiis domus instruatur. Talis fuit beata Virgo: pia, populum Deo subditum Filio suo reconciliando; timorata, Filium suum debito honore reverendo, laboriosa, carnem domando, et Filio suo aulam virgineam divitiis virtutum instruendo. In primo itaque populum Dei ad haereditatem revocavit, unde ait:« Et radicavi in populo honorificato et in partes Dei mei haereditas illius.» Ac si diceret: Haereditatem Dei mei eis acquisivi. De secundo ipse ait:« Ego mater pulchrae dilectionis et timoris.» De tertio:« Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.» Has tres laudes Salomon proposuit in tractatu de muliere forti. De primo ait:« Surrexerunt filii ejus et beatissimam praedicaverunt, vir ejus et laudavit eam.» De secundo idem dixit subsequenter:« Mulier timens Dominum ipsa laudabitur.» De tertio ibidem ipse adjunxit dicens:« Laudant eam in portis opera ejus,» id est laudatur ex eis. Ecce ancillae laudaverunt, sive concubinae. Sequitur:
12.1.43
Filiae viderunt, sed differenter, quia filiarum aliae procedunt, aliae accedunt, aliae excedunt. Procedunt, cum virtutum divitiis; accedunt, cum aromatibus spiritualis dilectionis, excedunt, in stuporem admirationis. De primis:« Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.» De secundis:« Myrrha et gutta et casia a vestimentis.» etc. Maria enim fuit vestimentum regis et domus eburnea. De tertiis:« Filiae discurrerunt super murum.» Murus est virtutum soliditas et sublimitas, unde ad videnda coelestia paratiores sumus. Primae de longe Mariam imitantur, secundae de propinquo aemulantur, tertiae cogitatione ex aviditate in illa aeterna patria conversantur. Primae honoratae fructuum ubertate, secundae in laetitia et exsultatione, tertiae gaudentes prae novitate. De primis:« Adducentur regi virgines post eam.» De secundis:« Proximae ejus afferentur tibi. Afferentur in laetitia et exsultatione.» De tertiis:« Adducentur in templum regis,» quod est beatitudo superna; ubi mente ingrediuntur cum Maria. Primae imitantur accipientes ab eo rigorem et disciplinam, secundae devotionis dulcedine mellifluam, tertiae supernorum gustant sapientiam. Maria enim est arca de qua dicitur in Apocalypsi:« Coelum apertum est, et arca Dei visa est in eo.» In ea erat virga et manna et tabulae testamenti. In virga ergo designatur disciplina, in manna devotionis dulcedo, in tabulis testamenti sapientia. Ipsa enim astitit a dextris Dei circumdata varietate. Plane varietate, ipsa enim est iris diversorum colorum de qua in eadem Apocalypsi, ait enim Joannes:« Qui sedebat in throno erat similis aspectui jaspidis et sardinis,» scilicet Christus. Iaspis enim virentis coloris est, in eo divinitas; sardo rubens, pro nobis passa humanitas. Ubi adjungitur:« Et in circuitu throni iris similis visioni smaragdinae.» Smaragdus virentis coloris est. Verumtamen iris plures habet colores cum isto qui figurant aliquid in beata virgine; habet enim nigredinem, pallorem, virorem, candorem, ruborem. In nigredine significatur quod ipsa curam gerat de peccatoribus; in pallore, de laborantibus; in virore, de iis qui student virtutibus; in candore, de virginibus; in rubore, de charitate ferventibus. Primis ut a Filio suo impetret indulgentiam, secundis patientiam, tertiis proficiendi gratiam, quartis humilitatem, quintis pietatem. Propter primum ait:« Nigra sum, sed formosa;» pro secundo:« Quia decoloravit me sol;» pro tertio in hoc loco quod similis erat visioni smaragdinae; pro quarto:« Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias;» pro quinto:« Sicut vitta coccinea labia tua.» Item iris pacem designat, pluviam nuntiat, ex solis praesentia multiformiter radiat. In primo enim per ipsam humano generi pax est impetrata, in secundo per ipsam gratiae pluvia est infusa, in tertio visione Dei est gloriosa. Propter primum enim sponsus osculatus est eam osculo oris oris sui. Propter secundum fuit ipsa« fons hortorum, puteus aquarum viventium, fluens impetu de Libano.» Propter tertium ait illi sponsus:« Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum; quia concupivit rex speciem tuam.» Talem viderunt eam filiae. Sequitur:
12.1.44
Reginae beatissimam praedicaverunt; non qualibet beatitudine. Sunt enim differentes beatitudines. Est enim beatitudo falsa, est beatitudo vera, est secura, est plena. Prima decipit, secunda incipit, tertia percipit, quarta recipit. Decipit per vanam delectationem, incipit per virtutem et operationem, percipit divinam promissionem, recipit corporis et animae glorificationem. De prima dicitur, enumeratis a David multis felicitatibus temporalibus:« Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» De secunda continuo adjunxit, dicens:« Beatus populus, cujus Dominus Deus ejus.» Et ad Simonem Petrum ait Dominus;« Beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis.» Item:« Beati sunt servi illi quos, cum venerit dominus invenerit vigilantes.» De tertia ait Joannes evangelista:« Beati mortui qui in Domino moriuntur.» Et quare beati, subjunxit:« Amodo jam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis.» De quarta ait Dominus:« Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram,» id est corpus. Tunc enim glorificabuntur in anima et corpore. Hac beatitudine beatissimam praedicaverunt reginae Mariam.
12.1.45
Viderunt eam filiae Sion.
12.1.46
[ CARD.] Quas superius adolescentulas nominavit, et beatissimam praedicaverunt eam in laudibus, et reginae et concubinae laudaverunt eam; ipse quoque filius cum admiratione laudes ejus assumit, dicens:
12.1.47
Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
12.1.48
[ THOM.] Admiratur Synagoga conversa Ecclesiam tantisper sublimatam. Haec progreditur quasi aurora consurgens; quia veri luminis jam in ea ortus mundo post tenebras ignorantiae longe monstratur, clamantibus ejus praeconibus:« Nox praecessit, dies autem appropinquavit.» Pulchra ut luna, quia a Sole justitiae illustrata, noctem saeculi hujus incedens scientiae coelestis et evangelicae conversationis luce perfudit. Electa ut sol, quia imaginem sui Conditoris illustrare coepit; ambulando in omni justitia et sanctitate et veritate, et illi veraciter gratias agendo, quia« signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.» Item, pulchra ut luna, quia in nocte vitae hujus nunc despecta mundo, nunc clara videtur, nunc virtutum candore plena, nunc pravorum dehonestata vitiis, more lunae crescit et decrescit. Electa ut sol in die futurae beatitudinis, quando clarebit immutabilis lucis visione, quando omnes« justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.» Terribilis ut castrorum acies ordinata, quia quo perfectius in se ordinem virtutum collocat, eo terribilior aeris potestatibus et ecclesia et anima quaeque fidelis existit. Item aurora noctem fugat, luna noctem illuminat, sol diem clarificat, terror castrorum hostes exturbat. Aurora noctem fugat, abluendo culpam; luna noctem illuminat, auferendo ignorantiam; sol diem clarificat, manifestando sanctorum justitiam; terror castrorum hostes exturbat, eorum reprimendo saevitiam. Item, est aurora in propriam utilitatem, luna in proximi aedificationem, sol reformando in se Dei imaginem, terribilis ut castrorum acies se muniendo contra adversariorum 135 machinationem. Verum triplex est aurora quae assignatur secundum triplicem nominis hujus etymologiam.
12.1.49
Est enim prima misericordiae, qua cognoscimus peccatum ut fugiamus; secunda gratiae, qua videmus bonum ut faciamus; tertia contemplationis gloriae, ut diligamus et quaeramus. Prima dicitur aurora, id est aura oriens, id est temperies; quia in ea nos temperamus a vitiis. De qua Moses:« Factum est in vigilia matutina,» etc. Secunda, id est gratiae, dicitur aurora, augens rorem, quia augetur in nobis ros gratiae ut bene faciamus. Unde Gedeon surgens mane invenit vellus plenum et expressit in concham, id est de Virgine venit ad cor humanum. Tertia dicitur aurora quasi avium hora, quia in ea contemplantes coelestium gloriam, sicut aves in aurora Deum laudamus. Unde Dominus ad Job:« Quis dimisit lapidem angularem, cum me laudarent astra matutina et jubilarent omnes filii Dei?» Prima est aurora consurgens, secunda aurora ascendens, tertia provehens. Prima consurgit de peccato ad sanctitatem, secunda ascendit de virtute in virtutem, tertia provehit usque ad Dei cognitionem. De prima dicit Paulus animae peccatrici:« Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis et illuminabit te Christus.» Dicitur etiam de ea: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens? Et beata Cecilia, dum aurora consurgeret, dixit:« Eia, milites Christi, abjicite opera tenebrarum.» De secunda, scilicet ascendente, dixit angelus ad Jacob:« Dimitte me, jam enim ascendit aurora.» Cum enim Dominus contulerit ascensum ad virtutes, mystica procedente lucta, ut ejus probet desiderium, finxit se longius ire, dicens:« Dimitte me, jam enim ascendit aurora.» Sed anima desiderio accensa respondet:« Non dimittam te nisi benedixeris mihi,» id est donec me provehas ad tertiam auroram, ut Aurora cursus provehat, Aurora totus prodeat In Patre totus Filius, Et totus in Verbo Pater. Quo viso in illa aurora, id est in avium hora, cum avibus coeli, id est angelis et mundi hujus sanctis, possim digne laudare, benedicere et praedicare: ut dem gloriam et praedicationem, et honorem, et laudem, et benedictionem, et gratiarum actionem. Unde seniores in Apocalypsi, dabant« gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum.» Et merito, quia« omne datum optimum et omne donum perfectum desuper est descendens a Patre luminum,» sicut ipse ait:« Sine me nihil potestis facere.»--« Vere sine te nihil, Domine. Salus enim nostra in manu tua est, da nobis alimenta ut vivere possimus. Respiciat nos misericordia tua, ut securi serviamus Regi Domino nostro Jesu Christo.» Ecce de aurora quantum ad propriam utilitatem. Sequitur:
12.1.50
Pulchra ut luna, quantum ad proximi aedificationem. Sicut aurora tenebras fugat, sic luna proximi noctem illuminat. Est enim triplex nox: est nox culpae, nox ignorantiae, nox adversitatis humanae vel mundanae. De prima Paulus:« Non estis filii noctis neque tenebrarum.» De secunda:« Nox praecessit, dies autem appropinquavit.» De tertia:« Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.» Primam illuminat, ut videat homo et abhorreat suam turpitudinem; secundam illuminat, ne incidat in errorem; tertiam, ut ostendat mundanae conversationis vel adversitatis retributionem. Per primam illuminationem fulget proximus munditia, per secundam Dei notitia, per tertiam quam exspectat gloria. De prima:« Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.» De secunda:« Semita justorum quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem.» De tertia:« Revelata facie speculamur gloriam Dei, ut transformemur in eamdem imaginem a claritate in claritatem.» Prima lux procedit ex puritate, secunda ex veritate, tertia ex Dei contemplata majestate. Has claritates anima erudiens proximum a Christo accipit quasi luna a sole. Per primam est pulchra, per secundam pulchrior, per tertiam pulcherrima. Cum enim primum operatur, est in primilunio; cum secundum, est in semilunio; cum tertium, est in plenilunio. Hoc fit juxta nominis triplicem interpretationem. De primo dicitur luna, scilicet luens noctem, id est culpam; pro secundo dicitur luna, id est lux noctis; quia erroneum illuminat; pro tertio dicitur luna lux noctem amoenans. Justus enim, dum adversita es hujus mundi tolerat, multam habet amoenitatem de praemiis: quae inde exspectat, hoc est incrementum lunae. Sed decrescit aliquando; quia aliquando, secundum temporum vicissitudines, in detrimentum et decrementum vertitur, aliquando nube obscuratur, aliquando eclipsim patitur. Moraliter: Primum accidit ex infirmitate, quia post laborem infirmitas nostra tepescit ex lassitudine, secundum ex mundana sollicitudine, quae magistrum impedit, ne possit desolato fratri vacare, tertium ex vitiosa magistri conversatione, quae facit ejus doctrinam despicere. De primo:« Fecit lunam in tempora,» quorum vicissitudine crescit et decrescit luna. De secundo:« Stultus ut luna mutatur,» dum se nimis involvit mundana sollicitudine. De tertio:« Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem.» In sanguinem quippe luna vertitur, dum vita doctoris crimine maculatur.
12.1.51
Anima electa est ut sol, imaginem veri Solis, id est Creatoris in Adam deformatam in se reformando, ut dicat:« Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.» Haec est autem imago Dei. Pater dicitur memoria, Filius intelligentia, Spiritus sanctus voluntas. Igitur a Patre habeto memoriam, ut dicas:« Memor fui Dei et delectatus sum.» A Filio intelligentiam, dicens cum David:« Super senes intellexi,» et:« Intellectum da mihi et vivam.» A Spiritu sancto voluntatem, ut dicas:« Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui.» Igitur memor esto ne obliviscaris et dicatur tibi:« Oblitus es Domini creatoris tui.» Intellige ne decipiaris et audias:« Homo cum in honore esset non intellexit;» et:« Noluit intelligere ut bene ageret.» Habe voluntatem ne durus videaris, cum his de quibus dicitur:« Induraverunt faciem suam supra petram.» Item soli comparatur Deus, quia mundi machinam circuit, in quo designatur potentia, scilicet Pater; habet splendorem in quo sapientia, scilicet Filius; habet calorem in quo benevolentia, scilicet Spiritus sanctus. Igitur in circuitu singularis Dei qua cuncta creavit, potentia; in splendore quo cunctos illuminat, sapientia; in calore quo cuncta lustrat et vegetat, benevolentia. Et hoc juxta triplicem hujus nominis, sol, derivationem. Pro primo dicitur Sol, quasi solus, quia« solus vere potens est.» Pro secundo dicitur Sol a solon quod est commune, quia sapientia communiter« illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.» Pro tertio dicitur Sol, quasi semitas omnium lustrans, omnia vegetando, omnia videndo:« Omnium est enim artifex, omnem habens virtutem, omnia prospiciens,» et alibi:« Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.» Si igitur habes in te potentiam, ut tentationibus resistas, si sapientiam qua fraudem percipias, si benevolentiam qua Deum diligas. Item, si Deum memoras, si intelligis, si quod memoras et intelligis, vis; electa es ut sol.
12.1.52
Quia vero diabolus justos impugnare non cessat, oportet ut sis terribilis ut castrorum acies ordinata. Habet ordinem suum anima, habet et suum Ecclesia. Anima in affectibus, Ecclesia in personis militantibus. Utraque enim sponsa est. Ordo est animae ut prius diligat quod supra se est, secundo quod ipsa est, tertio quod juxta se est, quarto quod sub se est. Primum est Deus, secundum ipse homo, tertium proximus, quartum proprium corpus. Primum ergo debet diligere Deum plusquam se, secundum est ipse, tertium sicut se, quartum minus quam proximum et se. Ordo est Ecclesiae quod lassos exspectat, infirmos portat, pusillanimes confortat, praecipites refrenat, fortes praeordinat: lassos qui diu portaverunt pondus diei et aestus, infirmos tam corporibus quam moribus, pusillanimes timore, praecipites temeritate, fortes charitate: lassos exspectat ex compassione, infirmos portat ex compassione supportaria dispensatione, pusillanimes confortat promissione, praecipites refrenat discretione, fortes praeordinat, securos praemii exspectatione. De primis:« Compatientes invicem: si enim compatimur, et conregnabimus.» De secundis:« Alter alterius onera portate.» Et Paulus:« Infirmis infirmus factus sum, ut infirmos lucrifacerem.» Tertiis dicitur:« Quod oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.» Quartis dicitur:« Nolite credere omni spiritui: sed probate spiritus si ex Deo sunt.» Quintis dicitur:« Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis supra mensam meam in regno meo.» Figuram primorum tenuit puer ille Amalecites, quem David in via lassatum invenit et refecit. Infirmorum habet figuram homo qui descendens a Jerusalem in Jericho, vulneratus est a latronibus. Pusillanimes figurat populus Israel, qui in deserto fatigatus laboribus, voluit reverti in Aegyptum. Praecipites figuravit Asael super Joab, qui nimis impetuose persequens Abner interfectus est ab eo. Fortes figuravit David pugnans cum Goliath. Et pugnans cum Philisthiim ducentis praeputiis despondit sibi Michol filiam regis Saul.
12.1.53
Haec eadem de beata Virgine prophetice dicta credimus. Fuit enim aurora in sua nativitate, pulchra ut luna in Christi conceptione, electa ut sol in assumptione, terribilis ut castrorum acies ordinata in vitae conversatione. Idem fere sonat et intelligitur de ea, quod in libro Sapientiae dicitur de Simone filio Oniae, sic:« Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet, et quasi sol refulgens, sic refulsit in templo Domini, et quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae.» Ipsa enim fuit stella matutina in nativitate, luna plena in Christi conceptione, sol refulgens in assumptione, arcus refulgens inter nebulas gratiae, in vitae sanctae conversatione. Vel etiam inter sanctos erit in generali resurrectione. Stellas legimus plures. Est enim stella vespertina, sunt stellae nocturnae, est stella matutina. Prima fuit Eva; secunda antiquorum Patrum vita gloriosa; tertia fuit Maria. Prima fuit in principio, sed exstincta est cadens, et introducens noctem culpae et poenae; secundae fulserunt in nocte adversitatis virtute patientiae; tertia fulsit gratia, in medio nebulae legis Mosaicae. Prima dicitur vesperus, quasi vae spirans. Haec enim stella quae in Apocalypsi dicitur absynthium, propter amaritudinem illatae miseriae. Secundae dicuntur stellae noctis. Unde:« Fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum nocte.» Tertia dicitur Lucifer triplici ratione triplicis suae interpretationis. Ipsa enim in se tulit lucem, scilicet Dei sapientiam incarnatam: inde dicitur Lucifer quasi ferens lucem. Item legis et prophetarum nebulam caecam obscuritate illuminavit, pariendo Christum quem obscure praedixerant; inde dicitur Lucifer lucem caecis ferens. Unde: Profer lumen caecis. Item posteris suis cum esset gratia plena, lucem tulit, id est gratiae abundantiam. Inde dicitur Lucifer quasi luce fertilis, cujus« vita gloriosa lucem dedit saeculo.» Fuit quasi luna plena in conceptione, plena angelica salutati ne, plena sancti Spiritus obumbratione, plena incarnatione divinae sapientiae. In angelica salutatione fuit plena laetitia; in sancti Spiritus obumbratione, plena gratia; incarnatione divinae sapientiae, plena medicina, qua sanaretur infirmitas humana. In primo merito cantandum erat ei:« Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.» De secundo:« Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum.» De tertio clamamus:« Curremus in odore unguentorum tuorum; propterea adolescentulae dilexerunt te nimis.» Notandum quoque quod luna cum primo illuminatur, dicitur a philosophis διτόμος a δύο quod est duo, et τόμος quod est divisio, scilicet cum habet duo cornua, hoc est in salutatione angelica; quando primo Virgo est illuminata, a caeteris est divisa, id est prae caeteris electa habens dilectionem Dei et proximi, tanquam duo luminosa cornua. Unde:« Sola in sexu femineo elevata es in saecula.» Quando vere proficit increscendo dicitur amphicircos, ab ἀμφί, quod est circum; et circos, quod est circulus, quia nondum tota illuminata, circulo quodam claritatis est ambita. Hoc in Virgine contigit sancti Spiritus obumbratione, a quo est omni dono spiritali ad sui custodiam circumdata. Quando plena est, dicitur πανσέληνος, a πᾶν, quod est totus, et σελήνη, quod est splendor, et νύξ, quod est nox; quasi tota splendens nocte. Hoc factum est in Christi incarnatione, quia tunc in se suscepit perfectum lumen sapientiae. 136 Sciendum etiam quod luna noctis illuminat caecitatem, aliarum stellarum obscurat claritatem. Ipsa tamen assidue in se patitur cujusdam nubeculae obscuritatem.
12.1.54
Noctis illuminat caecitatem, id est incredulitatem infidelium, unde:« Cujus vita inclyta cunctas illustrat Ecclesias.» Aliarum stellarum obscurat claritatem, quia aliae sanctae mulieres quamtumcunque fuerint religiosae, ad comparationem beatae Virginis, earum merita parvam habent claritatem, quia multae filiae congregaverunt divitias, ista supergressa est universas. Luna ista, id est beata Virgo, nubeculae patitur obscuritatem, non dico culpae, quia immunis facta est a peccato, sed poenae quam sustinuit compatiens filio pro iis quae sustinuit in hoc exsilio, unde ad eam dictum est:« Tuam ipsius animam pertransibit gladius,» id est passio. Item« quasi sol refulgens, sic refulsit in templo Domini.» Triplex est templum Domini, scilicet Virgo beata, militans Ecclesia, coelestis patria. De primo dicitur:« Templum Domini, sacrarium Spiritus sancti;» De secundo:« Templum Domini, sanctum est, quod estis vos;» de tertio:« Putas videbo templum sanctum tuum?» ait propheta. Mystice tamen intellectum. In primo quasi sol refulsit, Christum concipiendo; in secundo ipsum pariendo, in tertio ipsum sequendo: in primo puritate conscientiae, in secundo prophetarum revelatione, in tertio sua assumptione. Puritate conscientiae, quia« gratia plena.» Prophetarum revelatione, quia quem praedixerunt prophetae enixa est puerpera. In sua assumptione, quando exaltata est sancta Dei genitrix super choros angelorum ad coelestia regna. Sol iste refulget aliquando in templo, aliquando in facie, aliquando in clypeo: in templo cordis, in facie conversationis, in clypeo tolerandae adversitatis. In primo, puritate conscientiae, in secundo, Prophetarum revelatione, in tertio, virtute patientiae. De primo hic dicitur moraliter:« Sicut sol fulgens, sic refulsit in templo Domini.» In figura secundi in Apocalypsi, visus est angelus,« et facies ejus erat sicut sol.» De tertio dicitur in libro Machabaeorum:« Refulsit sol in clypeos aureos, et resplenduerunt montes ab eis.» Sequitur:« Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae.» Triplex est nubes sive nebula quae pro eodem hic habetur: sunt enim nubes turbinis, sunt nubes aeris, sunt nubes coeli. De primis:« Ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna;» de secundis:« Tenebrosa aqua in nubibus aeris;» de tertiis:« Ponam arcum meum in nubibus coeli.» Primae sunt impietas haereticorum, secundae duritiae et obscuritas legis et prophetarum, tertiae manifestata revelatio Evangelii et sanctorum Patrum. Primae involvunt pulverem, secundae emittunt tonitrua et grandinem, tertiae effundunt temporaneum et serotinum imbrem. Primae pulverem excaecationis impiae, secundae tonitrua in comminationem aeternae damnationis et grandinem temporalis afflictionis, tertiae imbrem gratiae operantis et cooperantis. De pulvere:« Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae;» de tonitru:« Super te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes;» de grandine:« Dentem pro dente, oculum pro oculo; de imbre: Pluviam voluntariam segregabit Deus haereditati suae.» In his tribus nubibus triplex arcus ponitur. Arcus enim dicitur insidiae, unde:« Intenderunt arcum suum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum.» Item arcus dicitur dies judicii, unde:« Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus.» Item arcus dicitur divina Scriptura, unde:« Arcum suum tetendit, et paravit illum, et in eo paravit vasa mortis.» Primus est deceptionis, secundus confusionis, tertius splendoris. Primus est in prima nube, quae est pravitatis haereticae; secundus in secunda, quae est tristitiae, tertius in tertia refulget, quae est gloriae. Arcus igitur dicitur insidiae, quae percutit improvisum; dicitur etiam dies judicii, quia« in momento, in ictu oculi,» sicut arcus subito ferit,« fiet judicium.» Dicitur quoque Scriptura, quia sicut chorda lignum, ita gratia Novi Testamenti flectit duritiam legis et prophetarum. Et hic arcus ponitur in nubibus coeli, id est Scripturis, et est signum foederis inter Deum et hominem, et dicuntur nubes gloriae, quia eam promittunt. Item humana corpora nubes dicuntur, unde:« Ascendit Dominus super nubem levem.» Sed harum nubium, quaedam sunt corpora in inferno, quaedam corpora in exsilio, quaedam corpora in regno. Corpora in inferno, sunt nubes caecitatis infinitae, corpora in exsilio, nubes temporalis miseriae, corpora in regno, nubes gloriae. In has nubes Deus tres arcus ponit, quos videmus apparere in nubibus in uno arcu sub triplici colore. Habet enim arcus croceum colorem, habet rubeum, habet viridem. Croceus color ponitur in nubibus corporum infernalium, ad designandum mortis aeternae pallorem; rubeus ponitur in corporibus hujus exsilii, ad designandam temporalis ustionis afflictionem; viridis color vel arcus ponitur in nubibus regni vel coeli, ad designandum in resurgentibus aeternae jucunditatis virorem. Primus igitur ostendit timorem, secundus dolorem, tertius spem et amorem. Talis arcus est beata virgo: in generali resurrectione fulgebit inter corpora resuscitata, quae erunt nebulae gloriae, et ipsa quasi arcus amplius refulgebit.
12.1.55
Quae est ista, quae procedit quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
12.1.56
[ CARD.] Utramque generationem Christi, scilicet et beatae Virginis uno verbo conclusit Dominus dum per auroram significavit beatam Virginem, quae de tenebris Synagogae exorta Christum peperit verum solem. Haec est aurora de qua angelus ad Jacob in Gen.:« Dimitte me, jam enim aurora ascendit,» siquidem per Jacob luctantem cum angelo sancti patres designantur, qui luctantes cum Domino precibus et lacrymis extorquere et obtinere a Domino incarnationem Filii sui, tali instantia velut quadam victoria nitebantur, sed eorum coetui respondetur a Domino:« Dimitte me, jam enim ascendit aurora;» ac si diceretur: Cesset autem jam instantia vestri luctaminis, quia jam ascendit aurora, jam lux nascitur, videlicet beata Virgo, quae vobis pariet verum Solem. Ipsa enim igitur beata Virgo, quasi aurora in nativitate, refulsit. Processit autem ut aurora fieret luna, de qua dicit Ecclesiast.:« Luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis, et signum aevi.» Nam beata Virgo, in omnibus nationibus, tempore suae apparitionis, ostensio est illius temporis de quo ad Galatas:« Cum igitur venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex Virgine,» et ipsa est signum aevi, insigniens omnem aetatem praeteritam et futuram, et bene de ipsa subditur:« A luna signum Dei fecisti,» nam ab ipsa oritur omnis nostra festivitas. Et sequitur:« Luminare quod minuitur in consummatione;» crescit autem mirabiliter in consummatione, quod de luna materiali nequaquam intelligi potest; quae non ante minuitur et postea crescit, sed econverso nec minuitur in consummatione, sed post consummationem; igitur hic ordo verborum beatam Virginem exprimit proprie. Nam ipsa cum audisset tantam promissam magnitudinem, quod foret mater Dei, sese minuit usque ad ancillam, et in hac minutione concepit, et facta est luna plena. Ipsa quoque electa est ut sol, quia, sicut sol, id est Christus electus est ex millibus hominum, sic beata Virgo electa est ex millibus mulierum. Nam sicut de Christo dictum est:« Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios.» Ita de beata Virgine dicitur:« Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).