Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Thomas Cisterciensis; Joannes Algrinus-1237
Commentaria in Cantica canticorum
Cant 7.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11703 Coincac11
7.1
LIBER QUARTUS.
7.1
Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.
7.2
[ THO.] Habito vocis dulci admodum familiarique colloquio cum dilecto illo, abeunte sponsa regreditur, adolescentulas aspectura, ipsius et affectu refecta et accensa, ut ebriae similis appareat, et quasi illis stupentibus novitatem et quaerentibus causam respondit se merito vino aestuare, quia in cellam vinariam in travit. In hac cella duo sunt excessus contemplationis: unus in intellectu, alter in affectu. Unus in lumine, alter in fervore. Unus in imaginatione, alter in devotione. Qui igitur his incenditur, bene in cella vinaria dicitur fuisse. Ubi vehemens est aemulatio, ibi necessaria est discretio, quae est ordinatio charitatis. Quo igitur zelus ferventior, spiritus vehementior, charitas profusior, eo magis est ordo necessarius, qui zelum supprimat, spiritum temperet, charitatem ordinet. Est autem charitas in affectu, est et in actu. Secundum illam quae est in actu, operamur; secundum eam quae est in affectu, amamus. De prima:« Si sitit inimicus tuus, pota illum;» de secunda:« Si diligitis me, sermones meos servate.» Est autem affectio quam caro gignit; est, quam ratio regit; est, quam sapientia condit. Primam dicit Apostolus legi Dei non esse subjectam; secunda consentit legi Dei, quoniam bona est; tertia, gustat et sapit, quoniam dulcis est Dominus. Haec primam eluminat, secundam remunerat. Prima est dulcis, sed turpis; secunda sicca, sed fortis; tertia pinguis et suavis. Tam actualis quam affectuosa ordinata est, sed ordine praepostero. Nam actualis inferiora praefert. Affectuosa superiora, quia in actu, Dei dilectio praefertur hominibus, et in hominibus perfectiores infirmioribus, coelum terrae, aeternitas tempori, anima carni. In actuali vero est ordo praeposterus, sed necessarius, qui incipit a novissimis. Sed non sit acceptrix personarum, nec pretia consideret rerum, sed necessitates hominum; sed affectuosa sapientia condita, quae plures sunt: sunt minora, minus, minima, minime. Et illum quidem ordinem facit veritas charitatis. Hunc autem vindicat sibi veritas charitatis. Nam in hoc vera est charitas, ut qui indigent amplius accipiant prius. Et in eo chara est veritas, si ordinem tenemus affectu, quam illa ratione. Tunc dicere poterimus: Ordinavit in me charitatem. Intelligimus in arbore sublimitatem, in fructu dulcedinem, in umbra securitatem. Sublimitatem virtutis, dulcedinem amoris, securitatem protectionis. Inde liberius vacat sponsa ad videnda superna gaudia. Inde sequitur:
7.3
Introduxit me rex in cellam vinariam, hoc est in cognitionem supernorum gaudiorum. Ad hoc introducimur, aliquando per servos, aliquando per amicos, aliquando per ipsum regem. Quidam enim per timorem ad ea contemplenda se convertunt, quidam desiderio praemii, quidam amore Conditoris. Primos poenitentia, secundos obedientia, tertios charitas perducit. Sic quem primum, timore servum; post obedientiam, amicum; deinde charitate, sibi fecit filium. Vel in cellam ducit, id est sacram Scripturam. Primo potans eam sensu historico, secundo morali, tertio allegorico, quarto anagogico. Felix ordo ubi charitas ad patriam trahit festinantes, adjuvat currentes, suscipit pervenientes. Amor fons est, intus habens duos rivulos: alius est amor mundi, scilicet cupiditas; alius amor Dei, scilicet charitas. Haec est Jordanis qui ad transitum filiorum Israel in duo se divisit. Inferior pars defluxit, defecit, in mare Mortuum devenit. In amore enim mundi per illicita defluimus, a bonis deficimus, in mundo mortem meremur. Superior pars stetit, crevit in montem magnum, redundavit usque ad Sarchan, quod interpretatur tribulatio eorum, quia per amorem stamus a peccatis cessando, crescimus in montem, virtutes accumulando: redimus usque ad Salechan, passiones pro Dei amore sustinendo. Tria sunt quae bene possunt amari: Deus, proximus, mundus. Deus supra nos, proximus, juxta nos, mundus, subtus nos. Tria Deus, duo proximus, unum mundus habeat in cursu desiderii nostri. Et sic est ordinata charitas. Amor de Deo currit quando de ipso accipit, unde eum diligit. Cum Deo currit quando in ipso requiescere appetit. Duo sunt proximi: potest enim desiderium de proximo et cum proximo currere; sed in proximum non potest. De proximo, ut de ejus salute gaudeamus; cum proximo, ut eum in via Dei comitem habere possimus. Sed non in proximum, ut in eum spem et fiduciam ponamus. De mundo tamen desiderium currit, quando inspectis in ipso Dei operibus ad laudem ipsius ardentius se convertit, non cum mundo nec in mundo. Item duos habet charitas ordines: unum in se crescendo, alterum personas discernendo. 40 In se primo concipitur, secundo nascitur, tertio nutritur, quarto roboratur, quinto perficitur: concipitur in voluntate bona, nascitur in misericordia, nutritur in gratia, roboratur in patientia, perficitur in sapientia, in voluntate bona quae concordat cum Dei voluntate, in misericordia cum operatione; in gratia cum devotione, in patientia cum praemii exspectatione, in sapientia cum contemplatione. De primo:« Ut facerem voluntatem; Deus meus, volui.» De secundo Job:« Oculus fui caeco, pes claudo, etc.» De tertio:« Memor fui Dei et delectatus sum et exercitatus sum.» De quarto:« Quis nos separabit a charitate Dei? tribulatio an angustia,» etc. De quinto:« Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.» Videte contemplatione, gustate sapientia. In primo est« spiritus timoris;» in secundo« spiritus scientiae;» in tertio« spiritus pietatis;» in quarto« spiritus fortitudinis et consilii;» in quinto« spiritus sapientiae et intellectus.» In discernendo personas sic: Primo, Deus; secundo, ipse homo; tertio, proximus inter proximos: primo parentes, secundo domestici, tertio inimici. Et haec omnia plus diligenda sunt quam corpus nostrum. Ecce quid unicuique debetur:« Deum debemus diligere ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente.» Juxta tres proprietates animae. Est enim animalitas quae corpus vegetat, et sensibus vires ministrat; ratio quae discernit, affectus qui appetit.« Diligimus ex toto corde,» si affectus noster totus in Deum intendat;« tota anima,» si quidquid animalitas agit, in Dei laudem proficiat;« tota mente,» si cogitatio, memoria, ratiocinatio, Deo investigando et inveniendo deserviat. Animae vero debemus praestare auxilium, ejus sequi consilium, exhibere obsequium: Primum in bello, secundum in via, tertium in lectulo. Auxilium, scilicet opera poenitentiae, quia« caro concupiscit adversus spiritum;» consilium, ut discretionem habeamus in via virtutum.« Ubi enim erat impetus spiritus, illuc gradiebantur;» obsequium, aditus thalami, id est sensus custodiendo, ne sollicitudo temporalium intret et turbet contemplationis cubiculum:« Corpori cibaria, et virgam, et onus asino:» Cibaria, ne deficiat; virgam, ut disciplinam teneat; onus ne otio lasciviat. Primo debemus donare, convertere, condonare: donare, ut reficiantur egentes; convertere, ut non moriantur peccatores; condonare, ut nos peccantibus, ne simus immisericordes et non fratres.
7.4
In hac cella non solum sponsam credimus inebriatam vino laetitiae, sed inde accepisse oleum. Non quo proximum seduceret, sed quo filios ungeret consolatione, mulceret amoris affectione, illuminaret charitative operis splendore. Sunt enim filii olei seductionis, sunt filii olei consolationis, sunt filii olei amoris, sunt filii olei splendoris. Primum oleum sumitur in usum hominum; secundum infundit mulier in vasa ministrata per filium; tertium assumunt sapientes virgines in adventu sponsi; quartum est de monte Oliveti. Qui primo inunguntur, resistunt dominatori universae terrae; qui secundo, subsistunt dominatori universae terrae; qui tertio, insistunt dominatori universae terrae; qui quarto, assistunt dominatori universae terrae. Primi resistunt dominatori universae terrae, qui sunt super terram sapientes; secundi subsistunt,« alter alterius onera portantes;» tertii insistunt,« currentes ad propositum sibi certamen,» quia nunquam est in eis amor Dei otiosus; quarti assistunt, quia circa creaturam et Creatorem speculantur. Primi in tribus seducunt: seducunt enim haeretici suavitate verborum simpliciores; amatores gloriae seducunt adulatores; se ipsos seducunt, corporis sui cultores. De primo Salomon:« Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus, et novissima ejus amara quasi absynthium.» De secundo David:« Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.» Dominus in lege dicit de his tribus sic:« Offeres oleum lucidum et purum et pilo tusum:« lucidum» contra haereticae sententiae involutionem;« purum» contra adulatorum illusionem;« pilo tusum» propter carnis macerationem. Contra tertium:« Caro hominis non ungetur ex eo.» Hoc triplex oleum assumitur in usus hominum, non Dei, et sic resistunt dominatori universae terrae. Istos designant tres amici Job, qui oleum afferunt dum quasi ad consolandum veniunt. Primus est Eliphaz Themanites, qui dicitur Dei mei contemptus. Secundus Baldath Suithes quod sonat inveterata loquacitas. Ventus enim est lingua adulatoris. Unde:« Recedant vetera de ore vestro nova vera dicentis.» Inde:« Linguis loquuntur novis.» Haec quaerebant fatuae virgines, dicentes:« Date nobis de oleo vestro.» Quibus dicitur:« Ite potius ad vendentes et ementes et emite vobis.» In Isaia:« Populus meus qui te dicunt beatum, ipsi te decipiunt.» Et Apostolus:« Neque fuimus vobis aliquando in sermone adulationis, Deus scit.» Et ille gentilis: Sermones blandos blesosque cavere memento. Idem: Fistula dulce canit; volucrem dum decipit auceps. Hoc oleo unguntur frequenter potentes. Unde poeta:....... Nihil est quod credere de se. Non possit, cum laudatur diis aequa potestas. Tertius est Sophar Naamathites, id est dissipans speculum decoris. Decoris enim est speculum coelestium contemplatio; sed haec dissipat voluptuosa carnis curatio. Inde de presbyteris, qui in Susanna carnis voluptatem implere quaerebant, dictum est:« Subverterunt sensum suum ne viderent coelum.» Inde Boetius: Disjice terrenae nebulas et pondera molis. Atque tuo splendore mica. Hoc oleo dicitur« Israeliticus populus incrassatus, impinguatus, dilatatus:» incrassatus exteriori cura; impinguatus, cogitatione superflua; dilatatus, dum gaudet de culpa diffamata. Secundi sunt filii olei consolationis. Hi subsistunt dominatori universae terrae, dum pro ejus amore consolando aliorum onera ferunt. Illi vulnerato a latronibus infusum est prius vinum, id est poenitentiae austeritas. Sed adhuc dolor manet in vulnere, nisi tollatur olei infusione.
7.5
Triplex est hic dolor. Primo enim aliquando, dum de peccatis dolent, abundantiori tristitia absorbentur; secundo sub onere satisfactionis fatigantur; tertio in tentatione terrentur.« Nondum, sicut ait Isaias, est plaga circumligata nec curata medicamine, neque fota oleo.» Sed isti filii infundunt oleum. Contra primum, praedicando Dei largam esse misericordiam; contra secundum, per hoc evadere inferni miseriam; contra tertium, sic mereri gloriae coronam. Primo dicit:« Ubi abundavit delictum superabundavit et gratia.» Et:« Si averterit se impius ab impietate sua quam operatus est: ipse animam suam vivificabit.» Secundo dicit:« Non judicabit Dominus bis in idipsum;» quia si hic facta poenitentia, non sentietur inferni miseria, et sic« non consurget duplex tribulatio.» Tertio dicit:« Non coronabitur nisi qui legitime certaverit.» Et:« Bonum certamen certavi, cursum consummavi. De reliquo reposita est mihi corona justitiae. Per primum exhilaratur facies in oleo, id est conscientia; per secundum computrescit jugum a facie olei; per tertium,« plaga tumens est fota oleo.» Contra haec tria puer in tribus locis ungitur in baptismo: oleo in pectore, contra tristitiam; oleo inter scapulas, ut sit fortis contra satisfactionis molestiam. Chrismate in capite, quod fit balsamo et oleo, ut discretionem habeat, et sensus qui abundant in capite ejus condiat, et sic contra tentationem habeat audaciam. In figura horum trium« Jacob erexit lapidem in titulum fundens oleum desuper.» Erigit lapidem in titulum, dum dura corda convertit ad Deum, errorem ad poenitentiam. Fundit oleum desuper, hanc triplicem exhibens consolationem. Oleum amoris triplicem habet suavitatem. Primo enim delectatur amans, adveniente sponso, in amplexibus et osculis; secundo in saginatione refectionis; tertio, si possit exhibere opus strenuitatis. Primum fit, quando per dulcem meditationem adest praesentia dilecti; secundum, quando sursum cor habens sapit coelestia; tertium, quando pro eo delectat sustinere dura et aspera. De primo:« Osculetur me osculo oris sui.» De secundo: Introduxit me in cellam vinariam. De tertio:« Fortis est ut mors dilectio tua, sicut infernus aemulatio.» De primo David:« Renuit consolari anima mea, memor fui Dei et delectatus sum;» de secundo idem:« Inhabita terram et pasceris in divitiis ejus. Delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui;» de tertio:« In tribulatione gaudentes.» Hoc oleo ungitur tabernaculum; unguntur et vasa ejus; ungitur et Aaron in sacerdotium; tabernaculum cordis, in quo Deus suscipiatur; vasa in quibus ejus anima epuletur; Aaron, ut fortis in passionibus delectetur.« Hilarem enim datorem diligit Deus, ut exhilaret faciem ejus in oleo.» De primo:« Jacta cogitatum tuum in Domino.» De secundo:« Et ipse te enutriet.» De tertio:« Non dabit in aeternum fluctuationem justo.»
7.6
Hoe triplex oleum attulit nobis dilectus: primum in nativitate, secundum in resurrectione, tertium in passione. Primum enim fuit effusionis, secundum exsultationis, tertium satisfactionis. Primum enim diligitur, quia se in incarnando exinanivit; secundo, quia ostendendo nobis resurrectionis gloriam nos laetificavit; tertio, quia per passionem suam nos sanctificans roboravit. De primo:« Oleum infusum nomen tuum: ideo adolescentulae dilexerunt te nimis.» De secundo:« Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.» De tertio:« Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum.»--« Christus enim ut per sanguinem suum sanctificaret populum, extra portam passus est.» Hoc oleo uncti insistunt dominatori universae terrae. Trahit enim eos interim suavitas, ut dicant:« Non dimittam te nisi benedixeris mihi.» Quartum oleum est de monte Oliveti, qui dicitur mons trium luminum. Est enim in eo lumen olei in ipso nascentis, lumen lucernae de templo resplendentis, lumen solis a latere orientis. Primum est quo illuminatur homo naturali ratione; secundum est quo illuminatur his« quae coepit Jesus facere et docere,» id est doctrina et operatione; tertio illuminatur miraculis et spiritali revelatione. Primo habetur agnitio de creaturis; secundo agnoscitur via salutis; tertio meta beatitudinis. Primo discernimus naturas rerum, secundo inter virtutem et vitium, tertio inter requiem et exsilium. Primum Deus« illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum;» de secundo dicitur:« Ego sum lux mundi;» de tertio:« Lux in tenebris lucet.» Hoc oleo erant uncti duo filii olei splendoris. Primo Petrus, quando inter piscem et piscem discernere sciebat; secundo, quando post negationem amare flebat; tertio quando apparente ei angelo, in carcere dicebat:« Nunc scio vere, quia misit Dominus angelum suum.» Item primo Paulus, cum diceret:« Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur.» Secundo cum diceret:« Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam, etc., continuo non acquievi carni et sanguini.» Tertio quando« raptus, vidit arcana quae non licet homini loqui.» Isti vero sunt exploratores Jericho, qui dicitur luna propter mutabilitatem, quo mundus figuratur. Uncti primo oleo latent in domo Raab meretricis; secundo gradiuntur per plana; tertio conscendunt ad montana. Ad haec montana conscendimus, dum fratrum exploramus indigentiam, propriam conscientiam, daemonis astutiam, patriae gloriam.
7.7
Fratrum indigentia in tribus est: est enim indigentia pauperum, indigentia peccatorum, indigentia defunctorum. Primi enim indigent bonis temporalibus, secundi spiritualibus, tertii suffragiis et orationibus. De primo:« Redime peccata tua eleemosynis et iniquitates tuas misericordiis pauperum.» De secundo:« Si occupatus fuerit homo in aliquo delicto vos, qui spirituales estis, instruite spiritu levitatis.» De tertio:« Vir fortissimus Judas collatione facta duodecim mille drachmas argenti misit Jerosolymam offerre eas ibi pro peccatis mortuorum.» Item:« Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare» Isti explorant fratrum indigentiam, et in tribus suam explorant conscientiam, ne sit infirma, ne sit turpis, ne sit pigra: infirma ad resistendum, turpis per peccatum. Pigra ad bonum.
7.8
41 Ne forte dicat de primo:« Infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt;» de secundo:« Egressus est a filia Sion omnis decor ejus;» de tertio:« Usquequo, piger, dormis?» Primum itaque caveat ne cadat in praelio; secundum, ne displiceat dilecto; tertium, ne careat praemio. De primo enim dicitur:« Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.» De secundo:« Omnes qui glorificabant eam spreverunt eam, quia viderunt ignominiam ejus.« Item, denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis.» De tertio:« Piger propter frigus arare noluit: mendicabit ergo in aestate, et non dabitur ei.» In tribus quoque explorat daemonis astutiam. Decipit enim per egestatem, per ubertatem, per boni speciem. Per egestatem, ut ad blasphemandum vel rapiendum impellat; per ubertatem, ut per illicitas voluptates dissolvat, per boni speciem, ne quod suggerit peccatum appareat. Contra primum et secundum, Salomon:« Divitias et paupertatem ne dederis mihi;« contra tertium:« Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam, ut mecum sit et mecum laboret.» Ob hoc enim diabolus abstulit Job bona temporalia ut blasphemaret vel raperet. Et ab Aegyptiis substractae sunt paleae filiis Israel. Rapiunt saepe plus homines propter paupertatis verecundiam quam propter famis molestiam. Unde satyricus ille: Nil habet infelix paupertas durius in se, Quam quod ridiculos homines facit. Per divitias divitem evangelicum traxit diabolus ad voluptatem, et sic ad mortem. Per has etiam Christum tentavit, dicens:« Haec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me.» Haec namque mores dissolvunt, unde poeta: Divitiae turpi fregerunt saecula luxu. Divitiis alitur luxuriosus amor. Per boni speciem decepit primos parentes, dicens:« Eritis sicut dii, scientes bonum et malum.» Unde propheta:« Ephraim columba seducta, et non habens cor; comederunt alieni robur ejus et ipse nescivit.» Inde poeta: Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes. Explorant quoque patriae gloriam. Isti filii olei, scilicet illius olei, de quo in Exodo:« Dic filiis Israel ut afferant oleum de arboribus olivarum purum, piloque contusum.» Hoc oleum est devotio. Oliva quae est signum pacis, designat tranquillitatem cordis; puritas, ut sit sine admistione criminis; pilo tusum, ut sit probatum angustiis adversitatis. Huic imponet ignem Aaron, qui dicitur mons fortitudinis, id est Christus, qui devotioni nostrae apponit ignem gratiae suae, quo accendimur et illuminamur. Haec lucerna erat extra velum, id est in sancta, ut per medium veli, id est coeli per speculum et in aenigmate videamus ea quae in Sancta sanctorum, id est in regno coelorum sunt. Ibi enim est arca deaurata intus et foris, id est homo glorificatus in corpore et anima. In supremo cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium, id est Christum. Haec est angelica natura laudans Deum. In medio eorum est propitiatorium, id est Christus conjungens ima summis, homines angelis, humana divinis, quia soli polique patriam unam fecit rempublicam. Huic assistunt hi duo filii olei, scilicet prius per speculum, modo per veritatem et Dei visionem, cujus honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
7.9
Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.
7.10
[ CARD.] Et notat hoc pronomen me, discretionem et significantiam; et est sensus: Rex introduxit me singulariter et principaliter in cellam vinariam sancti Spiritus, id est in plenitudinem gratiarum, quae laetificant animam non dans mihi unam mensuram vini sui, sed totam cellam. Et ipse: In me, id est in persona mea ordinavit charitatem, quando curam carnalem matris Joanni concarnali, curam vero spiritualem Ecclesiae Petro specialiter eum diligenti commisit. Vel sic: Ordinavit in me charitatem, ut quae ipsum ardentius amabam, consequenter amarem et proximum. Unde statim tanquam fervore charitatis accensa; exclamabat ad omnes animas.
7.11
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
7.12
[ THO.] Sponsa ejus quem desideraverat, umbra refrigerata, fructu cibata, calice potata, ipso recedente se prae amore illius languescere ostendit. Unde et remedia quaerit florem et fructum. In flore ostenditur insipientium conversatio; in fructu, proficientium fortitudo; in usu, eorum devotio. Item, flos est fides in anima, fructus opus in manu, usus eorum, praemium in patria. Triplex est languor amoris in anima. Languet enim vilitate, anxietate, instabilitate. Vilitate, quia timet impuritatem; anxietate, quia suam causatur paupertatem; instabilitate, quia suspectam habet suam longanimitatem. Impuritatem, ne sponsus recesserit propter peccatum; paupertatem, ne indignetur redire propter inopiam virtutum; longanimitatem, ne fervor ejus tepescat per taedium. Contra haec tria, triplex quaerit remedium: contra primum, florum jucunditatem; contra secundum, fructuum ubertatem; contra tertium, laevam sponsi sub capite ad sustentationem. Dexteram super, ad protectionem. De primo tria sunt quae solent amantes repellere, fetor luxuriae, turpido avaritiae, asperitas odii, murmurationis et invidiae. De primo:« Non in comessasionibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis.» De secundo:« Non turpe lucrum sectantes.» Et alius:« Non turpis lucri gratia.» De tertio:« Non in contentione et aemulatione.» De his item dicitur:« Omne caput languidum et omne cor moerens. A planta pedis usque ad verticem non est sanitas in eo, sed vulnus et livor, plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.» Per plantam sensualitas quae tangit terrena, per cor ratio, per caput affectio. In sensualitate vulnus luxuriae, in corde livor avaritiae, in capite plaga tumens superbiae. Per luxuriam sensualitas inquinatur, per avaritiam ratio excaecatur, per superbiam devotio exstinguitur. Prima non est circumligata fasciis castitatis, secunda non est curata medicamine charitatis, tertia non est fota oleo humilitatis. Contra haec tria, flos tria habet in remedium eorum. In odore suavitatem, in aspectu jucunditatem, in tactu lenitatem. Odor est castitatis; aspectus, opera charitatis; lenis tactus innocentiae et mansuetudinis. De primo:« Odor unguentorum tuorum super omnia aromata.» De secundo:« Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra.» De tertio:« Sicut filium inter spinas, sic amica mea inter filias.» Ecce fulta est floribus, stipanda est malorum fructu. Quatuor sunt fructus. Primus poenitentiae. Inde:« Poenitentiam agite, appropinquabit enim vobis regnum coelorum.» Secundus justitiae. Unde Jacobus:« Fructus autem justitiae in pace seminatur.» Tertius contemplationis. Unde:« Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.» In Deo manemus, quantum datur humanae infirmitati, in contemplatione perseverando; ipse in nos, gratiam suam nobis ad hoc largiendo. Quartus est felicitatis. Inde:« Ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat.» Primus est tricesimus, secundus sexagesimus, tertius centesimus, quartus infinitus. Primus est de illa arbore in qua Dominus non inveniens fructum, voluit eam succidere. Sed cultor fodiet circa radicem, utilitatem initii sui peccatori aperiendo; mittit stercora, peccata sua ei memorando, et sic nascitur fructus poenitentiae. Secundus est de oliva. Inde:« Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei.» Inde Paulus:« Fructus justitiae est charitas, gaudium, pax, patientia, bonitas, longanimitas, et caetera.» Tertius est de arbore pulcherrima. In Levitico:« Sumetis fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum.» Homo pulchra arbor est in poenitentia, pulchrior in justitia, in contemplatione pulcherrima. In beatitudine non solum pulcherrima, sed perpetuo uberrima. Quartus de ligno vitae. Unde:« Qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae.» Sponsa fulta his floribus, jam non causabitur suam paupertatem. Ad illam supernam solemnitatem languor iste amoris cor sponsae sublevabat, sed et dolore languebat, eo quod vias ducentes ad illam rarus viator arripiebat. Unde per Jeremiam sic plangit:« Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem.» Viae Sion sunt quatuor: prima humilitatis et obedientiae, secunda prudentiae, tertia justitiae, quarta sapientiae. De prima:« Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum.» De secunda:« O sapientia, veni ad docendum nos viam prudentiae.» De tertia:« Secundum benedictionem Aaron de populo tuo; et dirige nos in viam justitiae.» De quarta:« Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae ejus pacificae.» Per primam, vadunt sui contemptores; per secundam, bellatores; per tertiam, amatores; per quartam, exploratores. Primi accurrunt, secundi discurrunt, tertii concurrunt, quarti praecurrunt. Omnes Christo occurrunt. Occurrunt, ait, turbae cum floribus et palmis. Primi offerunt Domino sapientem stultitiam, secundi de inimicis victoriam, tertii charitatis abundantiam, quarti jucunditatem et laetitiam. Propter primum, veniente Domino, in Jerusalem dicitur:« Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via;» propter secundum« ferebant ramos palmarum;» propter tertium« ramos olivarum; propter quartum flores. Haec figurata sunt in via Domini. Primo venit de Bethania; quae est domus obedientiae; secundo venit Bethphage; quod dicitur domus comessationis, in qua reficiantur et roborentur bellatores; tertio dicitur venisse ad montem Oliveti. Inde signatur charitas; quarto venit Jerusalem quod est visio pacis quam quaerunt exploratores. Pro primo animalia Ezechielis:« Cum fieret vox super firmamentum stabant et submittebant alas suas;» pro secundo:« Cum ambularent animalia, quasi sonus castrorum, ut sonus multitudinis;» pro tertio:« Audivit vocem alarum percutientium alteram ad alteram;» pro quarto:« Ubi erat impetus, spiritus illuc gradiebantur.» Item:« Facies eorum et pennae eorum extentae de super,» etc. Primis dicitur:« Obedistis ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis;» secundi timentes aiunt:« In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi;» tertii confidentes dicunt aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, et flumina non obruent eam.» Tres sunt aquae quae charitatem exstingunt: prima voluptatis, secunda vanitatis, tertia malignitatis. Prima est aqua diluvii, secunda Aegypti, tertia maris salsi. Primum evadimus in passione ligni crucis imitatione; secundum, in humilitate; tertium, frequenter ex gravis lapsus occasione. De primo, salvatus est Noe in arca lignea; de secundo, Moyses in fiscella scirpea; de tertio Jonas in ventre ceti portatus ad littora. Quidam enim crimina minora perpetrantes, securi nimis quasi in aquis parvis nunquam poenitent. Cum vero gravissimum faciunt aliquid crimen quasi absorpti sunt in ventre ceti, id est in corpore diaboli. Et sic quia vident se cecidisse graviter, ad poenitentiam currunt ardenter. Arca enim de lignis facta, est lignum crucis; fiscella Moysi de papyrione virtutis humilitatis. Quarti dicunt cum Dindimo rege Brahmanorum:« Nos incolae hujus mundi non sumus, sed advenae.» Ecce primi vestimenta sua sternunt in via, id est de conversatione honesta coram Deo se humiliant; secundi palmas proferunt, id est gratias referunt Domino, quod, ipso donante, de inimicis triumphaverunt; tertii ramos gerunt olivarum, ut ostendant se diligere Deum et proximum; quarti praetendunt flores, id est devotiones, dum contemplantur in coelo violosos confessores, roseos martyres, liliosas virgines. Itaque pro quarto dicit: Fulcite me floribus, id est robur desidero ex sanctorum exemplis; pro tertio: Stipate me, ut sim circumdata operibus charitatis; pro secundo:« Laeva ejus sub capite meo,» id est misericordia ejus me sustineat, ne cadam in bello; pro primo:« Et dextera illius amplexabitur me;» id est gratia ejus me protegat a vanitate et superbia: quod desuper tanquam venti procellosi ingruunt obedienti et humiliato. Sed vae vobis, quia« dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam.» Et ideo« viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem.» Primam enim viam lugere exprobrat Dominus dicens per prophetam:« Vocavi et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret,» etc. Propter secundam dictum est:« Periit populus meus eo quod non haberet scientiam,» scilicet quo prudens esset in bello.« Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit. Ideo omnes inimici ejus apprehenderunt eum inter angustias.» Nam« filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli.» Pro tertia dicitur:« Hi sunt qui dereliquerunt iter rectum, et ambulant in vias tenebrosas; qui laetantur cum male fecerint et exsultant in rebus pessimis.» Quarta luget pro his qui deberent 42 quae sursum sunt quaerere, quae sursum sunt sapere et terrena sapiunt. Unde dicunt:« Humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Inde est ille dolor quem Dominus per prophetam se sustinere dicit sic:« O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus.»
7.13
Doluit enim in anima, doluit in corpore, doluit in spiritu. In anima, id est in animalitate, quae est inferior vis animae, timore, taedio, tristitia: timore futurae passionis, taedio longae afflictionis, tristitia separatione animae et corporis. De primo et secundo dicitur:« Coepit pavere et taedere.» De tertio:« Tristis est anima mea usque ad mortem.» In corpore doluit passionis afflictione. Respice ergo clavis infixum, lancea perforatum, spinis coronatum, flagellis caesum, sputis illitum, sudore fluidum, sanguine rubeum, et adverte dolorem corporeum. Doluit et in spiritu, quae est vis superior animae, ex compassione. Inde est quod ad sepulcrum Lazari infremuit spiritu, et in cruce:« Inclinato capite emisit spiritum.» Ecce jam vident omnes qui transeunt per viam, quod non sit dolor sicut dolor ejus. Sed quare? Eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem illam supernam, non infimam. Est enim triplex solemnitas: solemnitas peccatorum, solemnitas justorum, solemnitas beatorum. Primam celebrat caro exterius, secundam spiritus, tertiam angelus et homo glorificatus. Prima tendit ad mortem, secunda ascendit per charitatem, tertia possidet beatitudinem. Prima dicitur solemnitas, id est sola mundanitas; secunda solemnitas, id est solatii vanitas; tertia dicitur solemnitas, id est solis lenitas. Tunc enim sol noster, id est Christus, non habebit fervorem punientis, sed splendorem illuminantis, ubi:« Per diem sol non uret te neque luna per noctem.» De prima solemnitate ait Dominus per prophetam:« Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea;» de secunda:« Constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris.» Idem:« Buccinate in neomenia tuba in insigni die solemnitatis vestrae;» de tertia:« Quarta decima die ad vesperam Phase Domini est,» et:« In quinta decima die solemnitatem celebrabitis altissimo Domino.» Quatuordecim dies sunt septem dona Spiritus sancti et septem virtutes, et tunc est pascha Dominicum, id est transitus. His enim bene consummatis cum Christo transibimus de hoc mundo, tunc inveniemus quintam decimam completo septennario hujus temporis et octava resurrectionis fruemur. Quia ex octo et septem constat quindenarius. Ibi celebrabimus solemnitatem altissimo Domino videndo solemnitatem. Sed nunc quibus viis itur ad solemnitatem istam videamus.
7.14
Est via mandatorum, est via justificationum, est via veritatis, est via charitatis. De prima:« Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum;» de secunda:« Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis!» De tertia:« Viam veritatis elegi, judicia tua non sum oblitus.» De quarta Paulus:« Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro,» loquens de charitate. Prima deducit, secunda inducit, tertia adducit, quarta perducit. Deducit per campum obedientiae, inducit in domum conscientiae, adducit ad gazophylacium sapientiae, perducit ad patriam gloriae. Prima est dura, secunda secura, tertia splendida. De prima:« Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua.» Et:« Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron,» per quos mandata Dei data sunt. Item:« Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.» Audi duritiam:« Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.» Secunda est quae nos inducit in omnem, sicut Dei promisit Filius, veritatem. Audi securitatem:« Si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es.» Item:« Cum ambulaveris per ignem non ureris et flamma non ardebit in te.» Via mandatorum ejus via deserti, per quam ierunt filii Israel ad terram promissionis. Haec vero scilicet via justitiae est qua Tobias ivit in Rages comitatus cane, qui praevideret latronum insidias, et angelo qui praevideret ei nuptias. De via veritatis quae splendida est et adducit, dicitur:« Emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.» Haec est semita justorum quae, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem. Hac via Isaac ibat ad meridiem, donec magnus vehementer effectus est. Hac volebat ire quae dicebat:« Indica mihiquem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie.» De via charitatis dicitur:« Et perduxit eos tanquam gregem in deserto,» in quo nonaginta novem oves deseruit. Haec est excelsa. Unde:« Adhuc excellentiorem vobis viam demonstro.» Haec est via qua ascendens Christus« in altum captivam duxit captivitatem;» qua vaccae trahebant arcam Domini contra Bethsames; quod dicitur domus solis, qua Jonathas reptans manibus et pedibus ascendit in montem et vicit stationem Philistinorum, qua in templo Salomonis ad superius coenaculum per cochleas ascendebatur.
7.15
Fulcite me floribus.
7.16
[ CARD.] Initiis videlicet bonorum operum, et stipate me malis ut flores in fructus maturos transeant, et initia ad perfectionis perveniant complementum, et hoc clamo, quia amore, id est prae amore langueo. In me enim fortis, in vobis langueo; in me firma, in vobis infirmor; et vobis scandalizatis, ego uror, in me sana, in vobis vulnerata charitate ego sum. Et hoc vulnus charitatis clamare me cogit et dicere: Fulcite me floribus, stipate me malis. Nam quantum ad personam meam, bene sum constituta, quia
7.17
Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
7.18
[ THO.] Quia videret eam sponsus tam fidelem in sua absentia, et tam ferventem, non sustinens amplius ejus languorem, redit. Unde ipsa in gratiarum actionem erumpit, dicens: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Laeva enim comminatio supplicii est, quae sub capite est, non super, quia non timore servit, sed amore. Unde, laeta est de promissione regni quae est dextera. Vult fulciri exemplo sanctorum qui bene vixerunt, ut eorum accensa studiis frigus sui torporis erubescat, erubescendo horreat, horrendo expugnet, expugnando propellat, et eorum exemplo totam se in divini amoris dulcedinem vehementer accendat, accensa refundat. Merito gloriatur sponsa inter manus sponsi se quietem invenisse,« quia in manu ejus sunt omnes fines terrae.» Quatuor fines sunt qui sunt in manu ejus. Primus est creatio, secundus creaturae misera consummatio; tertius est hominis incipiens recreatio, quartus ejusdem in gloria reparatio. De primo dicitur:« O sapientia, attingens a fine usque ad finem fortiter!» A fine, id est a principio creationis usque ad finem ultimae resolutionis. De secundo propheta:« Venit finis. Finis venit.» Et alibi:« Finis universae carnis venit,» id est carnaliter viventium. De tertio quidam philosophus: Cujus finis bonus, ipsum quoque bonum est. De quarto David:« Delectationes in dextera usque in finem.» Juxta duos primos fines dici potest laeva et dextera. Ut sit laeva miseria infernalis. Unde dicit judex iis qui a sinistris erunt:« Ite, maledicti, in ignem aeternum.» Ibi enim statuet haedos a sinistris. Dextera vero est potentia creantis et punientis, vel temporaliter vel aeternaliter. Aeternaliter tum in manu dextera ejus ignea lex, scilicet quae igne aeterno non custodita punietur. Temporaliter Jeremias:« Tetendit arcum suum quasi inimicus; firmavit dexteram suam quasi hostis.» Item:« Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine; dextera tua, Domine, percussit inimicum.» Si ergo considero sub me infernum cruciantem, laeva ejus sub capite meo; si super Creatorem punientem dextera ejus amplexabitur me.
7.19
Notandum autem quod est homo sensualis, et est homo rationalis, et est homo spiritualis. Primus voluptatibus se implicat, secundus naturas rerum considerat, tertius se coelestibus applicat. Quilibet horum suam habet laevam et dexteram a quibus amplexum accipiat. Rationalis sub se habet poenam inferni, quam fugit, super se potentiam punientis, ad quam fugit. Unde Abraham, qui dicitur pater excelsus, scilicet ratio, ait ad Lot, qui dicitur declinans, id est sensualitas:« Si ieris ad sinistram, ego dexteram tenebo.» Sensualis laevam habet adversitatem, dexteram voluptuosam prosperitatem. Unde subsequitur Abraham:« Et si dexteram elegeris, ego sinistram.» Inde David:« Et diabolus stet a dextris ejus.» Spiritualis laevam habet sub capite, spiritualia bona, in quibus caput suum, id est animam reclinat. Dexteram super, id est aeterna bona desursum exspectat. Laeva manus Dei, supponitur lapso, supponitur justo, supponitur devoto: lapso, ut erigat; justo, ne deficiat; devoto, ut in pace in idipsum dormiat et requiescat. Erigat de stercore, ne deficiat in labore; requiescat in supernorum cognitione. De primo:« Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem.» De secundo:« Bene autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes.» De tertio:« Ego dormio et cor meum vigilat.» Primus dicit:« Cum ceciderit non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.» Secundus dicit:« Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum.» Tertius dicit:« In umbra manus suae protexit me.» Secundum primum dicitur laeva, quasi laesis valens; juxta secundum dicitur laeva, quasi leniens vadentes; juxta tertium dicitur laeva, quasi laeta vacantibus. Dextera vero quae supponitur tria facit: Primo tangit, secundo stringit, tertio unit. Tangit, ut diligat; stringit, ut inseparabiliter Deo adhaereat; unit, ut in regno cum ipso pariter gaudeat. In primo, super omnia diligitur Deus; in secundo, cum eo efficitur unus spiritus; in tertio, in regno cum ipso unum erit caput et corpus, scilicet homo et Christus. Propter primum dicitur de vinea quam transtulit de Aegypto:« Perfice eam quam plantavit dextera tua» Plantatur enim in primo, crescit in secundo, fructum facit in tertio. De secundo dicitur:« Etenim manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.» De tertio ait David, videns in spiritu quasi jam impletum:« Me suscepit dextera tua.» Item:« Astitit regina a dextris tuis.» Primus dicit:« Diffusa est charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.» Secundus dicit:« Adhaesit anima mea post te.» Tertius:« Deus erit omnia in omnibus.»
7.20
Anima itaque sic suspensa inter hanc laevam et sinistram, merito dicit cum sponsa: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ipsius amplexabitur me. Contingit autem quandoque ut aliquis illuminatus intelligentia supernorum ex vehementia amoris, minus habeat discretionis, quando ad dexteram se erigit et in sinistra remaneat. Intellectus enim aliquando oblitus inferiorum pietatis opera postponit, supernorum illectus jucunditate; aliquando autem piis operibus intentus, supernorum obliviscitur. Intellectus iste est Joseph, qui dicitur augmentum, filium suum primogenitum posuit ad dexteram patris, scilicet Manassem, qui dicitur oblivio. Ephraim autem ad sinistram, qui dicitur fructificatio. Sed Jacob manus suas cancellavit, ponens dexteram super Ephraim, sinistram super Manassem.« Et ne forte de tanti amoris judicio superbiendi occasionem sibi arrogaret sponsa, qui scilicet utraque manu jam sponsus amplectebatur, admonet eam apostolus sic:« Humiliamini sub potenti manu Dei, et exaltabit vos in tempore visitationis.» Vere manus Dei est, potens ad beneficia, potens ad supplicia, potens ad praemia: ad beneficia, quibus dirigamur; ad supplicia, quibus corrigamur; ad praemia, ad quae erigamur: dirigamur in manu justitiae, corrigamur ab errore stultitiae, erigamur ut simus possessores gloriae. Pro primo dicitur:« Dextera Domini fecit virtutem.» Pro tertio:« Dextera Domini exaltavit me.» Pro secundo idem:« Dextera Domini fecit virtutem.» In primo confortemur cum potenti manu Dei; in secundo humiliemur sub potenti manu Dei; in tertio laetemur in potenti manu Dei. Pro primo dicitur de Joseph:« Erat enim manus Domini cum illo.» Pro secundo hic:« Humiliamini sub potenti manu Dei.» Pro tertio:« Justorum animae in manu Dei sunt, et non tenet illos tormentum malitiae.» In primo dictum est quod dirigamur in viam justitiae. Unde dictum est:« Secundum 43 benedictionem Aaron de populo suo, et dirige nos in viam justitiae.» In secundo corrigimur ab errore stultitiae. Inde:« A fortitudine manus tuae ego defeci. In increpationibus; propter iniquitatem corripuisti hominem.» De tertio dicitur quod ducet ad possessionem gloriae. Inde:« Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus, et gloriae solium teneat.» Manus potens ad beneficia tria facit: Imperat animae nunc devotionem, nunc contritionem, linguae laudem et confessionem, manibus operationem. De primo:« Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.» Per contritionem dicitur:« Fili hominis, fode parietem; et fodi, et ecce quadrupedia et reptilia et volatilia.» Ista animalia aliquando a foris per exteriores sensus concipiuntur, et ad interiora mittuntur, aliquando prius in interiora concipiuntur et ad exteriora derivantur. De primo:« Nolite portare pondera nostra in die Sabbati, et ne inferatis ea per portas Hierusalem.» De secundo dicitur ibidem:« Et nolite ejicere pondera nostra de civitate in die Sabbati.» De primo Job:« Pepigi foedus cum oculis meis ut ne quid cogitarem de virgine.» De secundo:« Si secutus est oculus meus cor meum, et in manibus meis adhaesit macula.» Linguae imperat laudem et confessionem. Unde:« Misit Dominus manum suam et tetigit os meum.» De operatione:« Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me.» Et ne de operibus conciperet vanam gloriam, subjunxit:« In umbra manus suae protexit me.» De hac manu dicitur:« Spiritus Domini ornavit coelos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.» Ecce confortati estis sub potenti manu Dei, quae est potens ad beneficia: Sequitur ut« humiliemini sub potenti manu Dei» ad supplicia:« Quem enim diligit Dominus corrigit; flagellat autem omnem filium quem recipit.» Vel est potens gratia Domini in reprobis:« Ipse enim vulnerat et medetur, percutit et manus ejus sanat.» Quid murmuravit« homo vivens, vir pro peccatis suis.» Jam cessante murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae.« Sermo enim otiosus in vacuum non ibit, et os quod mentitur occidit animam.»« Nec murmuraveritis, ait Apostolus, sic quidam murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.»« O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?» Nunquid dicit lutum figulo: Quid me fecisti sic? Si volueris contendere cum eo non poteris respondere unum pro mille, quoniam sapiens est corde et fortis robore. Quis restitit ei et pacem habuit? Qui ergo dices in judicio: Domine, si non fueris humiliatus sicut parvulus:« Vocavi et renuistis. Extendi manum meam et non fuit qui aspiceret. Quia ergo despexistis consilium meum et correptiones meas neglexistis, ego quoque in interitu vestro ridebo.» Humiliemur ergo sub potenti manu Dei.« Nam qui se humiliat exaltabitur,» ait Dominus.« Nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum.»--« Super quem enim requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos.» Hujus humilitatis audi praemium:« Ut vos exaltet in die visitationis.»
7.21
Quatuor sunt visitationes. Visitat enim se homo, visitat proximus, visitat doctor, visitat Deus: homo per circumspectionem, proximus per admonitionem, doctor per exhortationem, Deus per inspirationem. Primus de salute propria consultat; secundus, quia proficit fratri suo, exsultat; tertius discipuli vitiis insultat; quartus in gratia sua visitatus exaltat. Primus in circumspectione debet providere quomodo auferat ut custodiat conscientiae puritatem, quomodo habeat contra tentationes stabilitatem. Deinde cor suum transferat ad supernam charitatem. Inde apud Job:« Si abstuleris iniquitatem quae in manu tua est, et non fuerit in tabernaculo tuo injustitia:» ecce primum.« Tunc levare poteris faciem tuam absque macula:» ecce secundum.« Et eris stabilis:» ecce tertium.« Et non timebis, miseriae quoque oblivisceris:» ecce quartum. Iste dicit:« Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini, ut videam voluntatem Domini et visitem templum ejus.»--« Templum enim Dei sanctum est quod estis vos:» haec est prima visitatio. Secundam facit proximus invitans ad humilitatem, mansuetudinem, charitatem et patientiam. Inde Apostolus:« Obsecro vos ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis cum humilitate:» ecce primum;« et mansuetudine;» ecce secundum;« cum patientia:» hoc est tertium;« supportantes invicem in charitate»: hoc est quartum. Unde:« Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est, visitare pupillos et viduas in tribulationibus suis.» Primus consulat sic:« Ero immaculatus cum eo et observabo me ab iniquitate mea.» Secundus quia proficit proximo suo, exsultat sic cum Apostolo:« Gratias Deo quod fuistis aliquando servi peccati; obedistis autem ex corde in eamdem formam doctrinae in quam traditi estis.» Tertius visitat scilicet vitiorum insultatione, juxta illud:« Argue, obsecra, increpa.» Argue ignarum, obsecra benevolum, increpa obstinatum. Iste quia magister est, vitiis insultat, verbis Isaiae:« Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis!» De his dicitur:« Milvus de coelo cognovit adventum suum, etc., Israel autem non cognovit me.» Et subditur:« Eo quod non custodierunt tempus visitationis suae.» Visitatores enim habuerunt, scilicet patriarchas, prophetas, sanctos patres. Sequitur visitatio Dei.
7.22
Sic autem visitat: primo castigat, ut a peccato revocet; secundo permittit tentari, ut probet; tertio infundit gratiam quam conservet; quarto auferet de hac vita ut exaltet. De primo:« Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Misericordiam autem meam non disperdam ab eo.»« Domine, cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.» De secundo:« Visitas eum diluculo et subito probas illum.» De tertio:« Visitatio tua custodivit spiritum meum.» De quarto hic:« Ut exaltet vos in die visitationis.» Non sis ergo in prima Isboseth, qui puellam fecit ostiariam. Non dicas in secunda:« Nunquid custos fratris mei sum ego?» Non sis in tertia Eli, qui filios suos non corripuit. Vides, inquam, ne sis dives ille qui induebatur purpura et bysso. Dies visitationis Domini erit in judicio. Ibi illos qui se humiliaverunt sub potenti manu Dei exaltabit. Ad illam exaltationem bonos sic invitat:« Surge, propera, amica mea. Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.» Item: Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum. Item:« Veni de Libano, sponsa; veni, coronaberis.»--« Veni de Libano,» per primam visitationem;« veni,» per secundam;« veni,» per tertiam;« in quarta coronaberis.» Visitet ergo se ipsum homo, visitet proximus, visitet praelatus, alioqui de manu eorum anima requiretur. Omnem ergo sollicitudinem projiciamus in eum. Est sollicitudo de temporalibus, est sollicitudo de spiritualibus, est sollicitudo de coelestibus. Primam possumus habere ad corporis necessitatem, non ad superfluitatem, secundam possumus habere ad animae sanctitatem, non ad jactantiam vanitatis, tertiam ad totius hominis felicitatem, non ad philosophicam curiositatem. De prima:« Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima.» De superfluitate ait in Evangelio:« Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, et de vestimento quid solliciti estis.» De secunda dicitur:« Sollicitudine non pigri.» Item Apostolus:« Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.» De tertio:« O homo, indicabo tibi quid Dominus requirat a te.» Itaque dilige misericordiam et fac judicium, solliciteque ambula cum Deo tuo donec te exaltet ad illam gloriam, in qua cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur per omnia saecula saeculorum. Amen.
7.23
Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
7.24
[ CARD.] Per laevam intelliguntur omnia bona, virtutes et gratiae, quae praestantur in via, ut ad dexteram aeternae beatitudinis veniatur. Dicit ergo: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Ac si dicat: Ut caput meum, id est mens mea, suaviter cubet, de omnibus bonis spiritualibus, quae per manum laevam praestantur in via specialiter, mihi fecit pulvinar Dominus: et dextera ejus, in qua sunt delectationes amplexabitur me singulariter, ut arctius constricta, in bonis ejus amplius ei sim conjuncta. Sequitur autem ex persona filii verbum convertentis ad juvenculas.
7.25
Adjuro vos, filiae Hierusalem, per capreas cervosque camporum, ut non excitetis neque evigilare faciatis dilectam meam, donec ipsa velit.
7.26
[ THO.] Prohibentur adolescentulae quas filias Hierusalem dicit, ne inquietent sponsam, quae inter laevam et dexteram sponsi obdormierat. Ipsae enim licet infirmae ei adhaerent spe proficiendi et proficiscendi in Hierusalem, et quia hic per se non possunt, ejus egent ope. Sed prohibentur ut nec hanc excitent nisi ad ejus voluntatem. Dormitio illa contemplationis est. Cervi et capreae per quas adjurantur, credantur bonorum animae, et angeli propter leves saltus. Item caprea acute videt, locis eminentibus et remotis delectatur, velociter currit. Fuga celeri humanos declinat aspectus. Acute videbat qui dixit:« Nos autem revelata facie speculamur gloriam Dei in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem.» In sublimi erat qui dixit:« Factus sum sicut passer solitarius in tecto.» Velociter currebat David, dicens:« Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum.» Ad secura fugerat loca qui dixit:« Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine.» Cervi simul gradiuntur portantes alter alterius mentum. Hi sunt qui sibi invicem sunt solatio, ut ait Apostolus:« Alter alterius onera portate.» Oculis caligantes serpentes occidunt. Ut David:« In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.» Ad fontem sitientes currunt et sic lumen recipiunt. Unde:« Apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen.» Vetustatem deponunt, dicentes:« Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te.» Item hic duo genera speculationum ostenduntur, scilicet propriae circumspectionis per cervum qui serpentes devorat, et visum recipit. Hoc fit in campis vel cordis vel conversationis. Sed caprea montes ascendit, acute videt. Haec est anima, quae quasi in altum solum scandit contemplando Deum. In quo erat Isaias cum diceret:« Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum.» Triplex est hoc solium: primum celsum, secundum excelsum, tertium elevatum. Primum est consideratio machinae mundialis, secundum speculatio patriae coelestis, tertium contemplatio divinae majestatis. In primo, Deus videtur propter opera laudabilis; in secundo, propter praemia amabilis; in tertio, incomparabili potentia mirabilis. De primo:« Laudate eum sol et luna.» De secundo:« Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit diligentibus se.» De tertio:« Gloriosus Deus in sanctis suis, mirabilis in majestate sua.» In primo est creatio, recreatio, reparatio: creatio cujuslibet existentis, recreatio peccatoris, reparatio corruptionis. De primo:« In principio creavit Deus coelum et terram.» De secundo:« Agnus Dei qui tollis peccata mundi.» Item:« Veni, Domine, et noli tardare,» etc. De tertio:« Reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.» In secundo solio, id est excelso sunt tria: unum est amabilis, scilicet regni claritas, angelorum societas, habitantium securitas. De primo:« Civitas illa non indiget sole neque luna, ut luceant in ea, quia claritas Dei illuminabit eam: et Agnus erit lucerna ejus.» De secundo:« Non erimus hospites et advenae, sed erimus cives sanctorum et domestici Dei.» De tertio:« Omnes pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.» In tertio solio sunt quatuor consideranda. In primo videmus ejus naturam incorruptibilem et nostram dolemus infirmitatem. Unde Abraham:« Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.» Secundo videmus ejus munditiam et misericordiam, erubescimus culpam. Unde Isaias:« Vae mihi quia vir pollutis labiis ego sum quia vidi Dominum oculis meis.» Et Job:« Auditu auris audivi te; nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.» Tertio videmus ejus divitias et nostram gemimus paupertatem. Unde angelum Daniel videns:« Cecidi, inquit, in terram, et non remansit in me spiritus nec habui quidquam virium.» Quarto videmus ejus gloriam et nostram videmus in eo salutem. Unde Jacob videns eum ait:« Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.» Inde devote canit Ecclesia videns et desiderans salutem in qua sunt gaudia sanctorum, dicens: Gaudent in coelis animae sanctorum, non temporali nec jam spiritali sed coelesti.
7.27
Est enim gaudium temporale, est spirituale, est coeleste Primo gaudent in terris animae malorum, secundo gaudent in donis animae justorum, tertio gaudent in coelis animae beatorum. Primi mundi fallacia sunt seducti, secundi Dei gratia sunt imbuti, tertii Christi vestigia sunt secuti. Primi, quia pro mundi amore laboraverunt, ideo cum diabolo cruciabuntur in infernum. Secundi, quia regnum mundi despiciunt, ideo merentur sempiternum supplicium. Tertii, quia pro Christi amore sanguinem suum fuderunt, ideo cum Christo regnabunt in aeternum. Primi gaudio tripertito gaudent. Primo quia abutuntur temporalibus bonis, secundo in gloria nominis, tertio« quia laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.» Isti sunt tria difficilia Salomonis: via navis in mari, via aquilae volantis in coelo, via colubri supra petram. Primi« confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.» Unde poeta: Divitiae turpi fregerunt saecula luxu. Divitiis alitur luxuriosus amor. Tales dicunt:« Venite, inebriemus nos vino et unguentis pretiosis,» etc. Sed quod haec petitura sint ostendit Job:« Tenent tympanum et citharam, gaudent ad sonitum 44 organi. Ducunt et in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendent.» Sicut dives ille qui epulabatur quotidie splendide sepultus est in infernum. Secundi« vocaverunt nomina sua in terris suis.» Inde Jacobus:« Nunc exsultatis in superbiis vestris: omnis exsultatio talis maligna est.» Et Dominus:« In hoc nolite gaudere, quia daemonia subjiciuntur vobis.» Sed haec finem habent. Unde Job:« Scio ab initio quia laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.» Et Nabuchodonosor:« Nonne haec est Babylon quam ego constitui in gloriam et decorem regni mei.» Et audivit:« Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum transfertur a te.» Tertiis dicitur:« Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitate.» Hi laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.» Inde poeta: Ergo non aliter poterit dormire; quibusdam Somnum rixa facit. Et Job:« Si gavisum est in abscondito cor meum, et laetatus sum ad ruinam ejus qui oderat me.» Inde scriptum est:« Et in malitia sua laetificaverunt regem.» Talis fuit Nero et Herodes. De omnibus dicitur:« Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et vos.» Et Salomon:« Risus dolori miscetur, et extrema gaudii luctus occupat.» Item:« Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis.» Et Tobias:« Quod gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo, et lumen coeli videre non possum.» Econtra dicitur:« Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.» Sed isti cum diabolo cruciabuntur in inferno. Et Jacobus:« Risus vester vertetur in luctum, et gaudium vestrum in voces flentium.»
7.28
Gaudium spirituale tripartitum est: primo enim gaudemus de evitatione incommodi; secundo, de adeptione commodi; tertio, de spe futuri regni. De primo:« Laetare, Jerusalem;» de secundo:« Et diem festum agite, omnes qui diligitis eam;» de tertio:« Gaudete gaudio magno.» Primum est novitiorum, secundum est virtuosorum, tertium perfectorum. Primi psallunt in cithara, secundi in psalterio, tertii in jubilo. Primum enim sonat ab inferiori, secundum a superiori, tertium servit amori. Primi enim pro peccatis remissis offerunt Deo honorem; secundi pro bonis collatis gratiarum actionem; tertii pro bonis futuris devotionem. De primo laetatur homo, laetatur proximus, laetatur angelus, laetatur Deus. De primo Paulus:« Prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum.»« Gratia Dei sum id quod sum;» de secundo, bonus ille pater:« Fili, gaudere oportebat et epulari, quia filius meus mortuus erat et revixit; perierat et inventus est;» de tertio:« Bonus ille pastor ovem centesimam imposuit in humeris suis gaudens, et reportavit ad gregem.»« Omnis disciplina videtur in praesenti non esse gaudii, sed moeroris.» Item:« Mulier cum parit tristitiam habet; cum autem peperit, jam non meminit pressurae, quia natus est homo in mundum.» De adeptione commodi, id est virtutum, dicit Apostolus:« Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.» Item:« Gaudete in Domino semper corde. Iterum dico, gaudete corpore.»« Si diligeretis me, gauderetis, ait, utique.» Item:« Veniam ad vos, et gaudebit cor vestrum, scilicet propter bona Spiritus sancti.» Et Zachaeus suscepit Dominum, gaudens in domum suam, scilicet susceptione donorum. De spe regni gaudent, sicut ait Job:« Quasi effodientes thesaurum, et gaudent vehementer cum invenerint sepulcrum.»--« Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.» Quia« sicut laetantium omnium habitatio est in te.» Ideo,« Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi; in domum Domini ibimus.» Primi potantur a lacte; secundi sanantur ab uberibus consolationis ejus; tertii epulantur ab introitu gloriae gentium. His dicitur:« Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis.» Nec mirum, quia« in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis.» Nam gaudebunt de bonis Domini sui frumento, vino et oleo. Tanto gaudio gaudent in coelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti.
7.29
In tribus enim Christi vestigia sunt secuti, scilicet in religiosa conversatione, in castitatis puritate, in martyrii perpessione. Haec tria figurata in tabernaculo Moysi sunt. Propter conversationem erant ibi saga cilicina; propter secundum, pelles hyacinthinae; propter tertium, pelles arietum rubricatae. In conversatione:« Circumierunt in melotis in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus.» De his in fine dicturi sunt reprobi.« Nonne isti sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt in filios Dei.» Hi sunt quos retinens mundus inhorruit: Ipsum nam sterili flore per aridum Sprevere penitus, teque secuti sunt, Rex Christe bone, coelitus. Martyres ergo vestigia Christi sunt secuti. Nam,« Lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt.» Hi namque furias atque ferocia Calcarunt hominum, saevaque verbera Cessit his lacerans fortiter ungula; Nec carpsit penetralia. Item: Caesi sunt gladiis more bidentium, Non murmur resonat, non querimonia, Sed corde tacito mens bene conscia Conservat patientiam. Sed audi praemium: Quae vox, quae poterit lingua retexere, Quae tu martyribus munera praeparas, etc. Item his dicitur:« Omne gaudium existimate cum in tentationes varias incideretis.» Vos quidem in mundo pressuram habebitis.« Mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini. Sed tristitia vestra vertetur in gaudium.» Isti respiciunt in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio crucem sustinuit confessione contempta, et in dextera Dei sedet. Primi sunt saga cilicina; isti vero pelles arietum rubricatae; tertii vero pelles hyacinthinae, quae coeli habent colorem. Castitas enim coelestis est vita. Nam praeter carnem in carne vivere, non humana, sed angelica est vita. Primi abnegant semetipsos, secundi tollunt crucem suam, tertii sequuntur Christum. Nam« virgines, amicti stola alba, sequuntur Agnum quocunque ierit.» Nam in omnibus aliis confessores et martyres sequuntur Christum, praeterquam cum in decore virginitatis incedit. In his enim delectatur sponsus,« qui pascit inter lilia,» septus choreis virginum.
7.30
Primi fugientes Jezabel, id est fluxum vanum mundi hujus cum Elia tendunt ad montem Dei Horeb, recubantes sub umbra juniperi. Secundi cum Stephano, venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas in sanguine Agni. Tertii cum sapientibus virginibus suas purificant lampades. Quibus accensis, praestolantur adventum Sponsi. Isti omnes seminaverunt in lacrymis, et ideo in exsultatione metent. Nam,« euntes ibant et flebant mittentes semina sua. Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos.» Laetantur, ait, coram te, sicut laetantur in messe; et sicut exsultant victores, capta praeda, quando dividunt spolia. Quando« exsultabunt sancti angeli, laetabuntur in cubilibus suis.» Ecce gaudent in coelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti. Primum gaudium est insultans, secundum exsultans, tertium exaltans: primum ex mundi errore, secundum ex Dei amore, tertium in regni honore. De primo:« Risum reputavi errorem et gaudio dixi: Quid frustra deciperis;» de secundo:« Si diligeretis me, gauderetis utique;» de tertio:« Quia pro Christi amore sanguinem suum fuderunt, ideo cum Christo regnabunt in aeternum.»
7.31
Hic notandum quod est regnum potentiae, regnum sapientiae, regnum laetitiae. Hujus triformis regni triformis est gloria: primum sanctos omni virtutis robore confirmat, secundum splendore veritatis illustrat, tertium in coelo suavitate divinae jucunditatis felicitat. Unde petimus in oratione Dominica:« Adveniat regnum tuum.» Adveniat ergo regnum potentiae ad nos infirmos roborandos; adveniat regnum sapientiae ad nos caecos illuminandos; adveniat regnum laetitiae ad nos tristes laetificandos et consolandos. De primo:« Potestas ejus potestas aeterna;» de secundo:« Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei,» id est intelligentia sapientiae regnat in nobis. Unde ipsa Sapientia ait:« Per me reges regnant.» De tertio:« O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo regnant vel gaudent omnes sancti; sed cum Christo regnabunt in aeternum.» Regnantis est conculcare adversitates; gaudentis delectari propter adeptas benedictiones. Regnabunt itaque quia calcaverunt laqueos culpae, corruptionem hujus miseriae, poenam gehennae. Unde David:« Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, etc. Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.» A miseria corruptionis:« Domine, eduxisti ab inferno animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum,» ne me cruciat gehennae ignis. Ecce isti regnant. Sed et gaudent in tribus, scilicet quia socios habent angelos, quos hic patronos habuerunt. Qui Dei secreta intelligent, quae hic obscure viderunt; qui Deum videbunt facie ad faciem, quem hic desiderando amaverunt. De primo:« Neque nubent neque nubentur; sed erunt sicut angeli Dei;» de secundo:« Erunt omnes docibiles Dei;» de tertio:« Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro salutare Dei nostri.» Et Job:« Et in carne mea videbo Deum salvatorem meum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.» Propter hanc gloriam subditur:« Et plena erat omnis terra misericordia ejus.» Terra dicitur mundus. Unde:« In terra pax hominibus bonae voluntatis.» Et cor humanum. Unde:« Terra nostra deserta.» Et uterus beatae Virginis. Inde:« Et terra tua inhabitabitur.» Et Ecclesia. Inde:« Benedixisti, Domine, terram tuam.» Et patria coelestis. Inde:« Credo videre bona Domini in terra viventium.» Prima plena est ejus majestate per operum varietatem; secunda, quia conditi sumus ad imaginem ejus et similitudinem; tertia per incarnationem; quarta per miraculorum operationem; quinta per gloriae plenitudinem. In prima majestatis refulget sapientia; in secunda benevolentia; in tertia gratia; in quarta potentia; in quinta altissima Dei magnalia. Seraphim qui stabant super illud solium dicuntur duabus alis velare pedes ejus, id est humanitatem nostram. Ipsae sunt temporalia bona quibus tegimur, id est protegimur. Et sapientia qua nos in his temperamus et dicuntur velare faciem ejus.» Ipsae sunt amor aeternorum bonorum, et dulcedo amoris ejus, quia quanto plus ejus aeternitatem investigamus, tanto incomprehensibiliorem invenimus. Unde:« Accedat homo ad cor altum et exaltabitur Deus.» Sic et de dulcedine, quia quanto plus amatur, tanto amabilior invenitur. Et duabus volabant, scilicet spiritualibus bonis et fortitudine: spiritualibus enim sublevamur, fortitudine sustentamur ne cadamus. De his dictum est diffusius superius.
7.32
Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
7.33
[ CARD.] Siquidem Christus et similiter beata virgo a multis quasi dormire videtur, quando contra indevotos non statim accingitur ad vindictam, et erga devotos non statim assurgit ad misericordiam. Christum taliter dormientem excitavit Habacuc, dicens:« Quare non respicis super inique agentes, et taces impio devorante justiorem se?» Et Malachias:« Ergo nunc beatos dicimus arrogantes? Siquidem aedificati sunt facientes impietatem.» Et:« Quod emolumentum, quia custodivimus mandatum Domini, et quia ambulamus testes coram Domino?» Dicit ergo Christus: Nolite suscitare, neque evigilare faciatis dilectam, sed exspectate patienter, donec ipsa velit. Volet enim ipsa et devotis postulare misericordiam, et contra indevotos suscitare vindictam, sicut ostendunt ipsius infinita miracula. Nec dehortatur filius: quin ad matrem suam clamet devotus animus, sed ne contra ipsam murmuret impatiens, aut insultet, improbet. Adjurat autem filias Jerusalem per capreas cervosque camporum, id est per illas virtutes quae in istis animalibus figurantur, quibus simulari debent fideles animae: nam, sicut capra quae acutum habet visum acute contemplari debemus quod non sine causa malis poena; et electis quandoque differtur gratia, et sicut cervi devorare demus serpentem superbiae: quae ideo facit hominem expertem longanimitatis et patientiae, quia de se praesumendo credit se dignum prosperis, et indignum adversis. Quia vero de suscitatione matris suae haec praedixerat filius, ipsa vero suscitari et evigilari volente, ipse filius suscitatur et evigilat, ostendit mater quod filius, licet tardare videatur, non tardat; sed adjuvare et misereri festinat. Dicit ergo ad juvenculas:
7.34
45 Vox dilecti mei.
7.35
[ THO.] Videns sponsa adolescentularum verecundiam et timorem quibus sollicitantur asserit hoc factum Dei dispensatione quasi excusans se; unde dicit: Vox dilecti mei percipiens hoc: dilecti dico, qui post vocem venturus est in proximo; unde sequitur: Ecce iste venit saliens in montibus. Quatuor ex causis vocem Dei laeti colligimus, ex ratione qua voluntatis ejus arcana penetramus, ex interna gratia qua cum ex cognitione ad ejus amorem compungimur, ex congitione Scripturarum qua ejus voluntatem largius contemplamur, ex electorum exemplo quo ad virtutis instantiam nostram confortat ignaviam. Ne autem hanc dilecti vocem interius audiamus, audientes sequamur, sequentes assequamur, multa impediunt et maxime tria: Vox carnis, vox mundi, vox diaboli. Vox carnis per desideria voluptatum; vox mundi per appetitum dignitatum, honorum, gloriae, divitiarum; vox diaboli per invidentiam fraternorum profectuum. Caro itaque luxuriosa, mundus pomposa, diabolus suggerit venenosa. Caro per voluptuaria fluidos, mundus per ambitiosa inflatos, diabolus per venenosa reddit tabidos. Haec vox est dilecti ad interna gaudia provocantis, ad ardua invitantis, ad solida humilitatis exhortantis, oleum charitatis infundentis. Qui vero dilectus est, increpat errantem, confortat pugnantem, laudat triumphantem. Est enim vox comminantis, est vox commonentis, et est vox convocantis. Prima arguit erroneum, secunda confortat obedientia subjectum, tertia demulcet devotum. Primum, ut resipiscat; secundum, ut convalescat; tertium:« In pace in idipsum dormiat et conquiescat.» De prima:« Vox Domini super aquas Deus majestatis intonuit;» de secunda:« Vox Domini in virtute;» de tertia:« Vox Domini in magnificentia super aquas,» ut peccator convertatur: in virtute operans roboretur; in magnificentia, ut devotus accendatur. Prima« confringentis cedros,» id est superbos, ut agatur poenitentia; secunda« intercidentis flammam ignis,» ut interrumpatur tentatio luxuriosa, et« concutientes desertum,» ut debilitetur tribulationis angustia; tertia,« praeparantes cervos,« ut spineta sollicitudinum transiliendo, florentia quaerant pascua et uberrima. De prima:« Intonuit Dominus de coelo et Altissimus dedit vocem suam.» Vocem tuam, ait Adam, audivi in paradiso, et timui.» Propterea« hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.» De secunda:« Oves meae vocem meam audiunt.»--« Amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi.» Triplex est vox ad dilectum pertinens: Vox prophetica, vox angelica, vox evangelica: prima prophetarum ad populum non credentem; secunda Gabrielis ad virginem; tertia dilecti ad rudem populum, propter fidei novitatem: prima longe ante nuntiavit venturum; secunda jam proximum; tertia docuit justum quid esset a Deo petendum; de prima:« Ascendet Dominus super nubem levem, et ingredietur Aegyptum;» de secunda:« Ecce concipies in utero et paries filium;» de tertia:« sic orabitis: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum.» Quid vero vobis petendum sit: docebat justus ille cum populum suum instrueret sic:« Adaperiat Dominus cor vestrum, in lege sua, et in praeceptis suis, et faciat pacem nec vos deserat in tempore malo.» Ecce tria quae petenda sunt justo, scilicet apertio cordis, compositio pacis, consolatio peregrinationis: primum ad suscipiendam charitatis infusionem; secundum ad vitae tranquillitatem; tertium ad viae securitatem: primum, ut diligamus ardentius; secundum, ut vacemus Deo liberius; tertium, ut ambulemus securius. De primo:« Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis.» De secundo:« Ego dormio et cor meum vigilat;» et:« In pace in idipsum dormiam et requiescam.» De tertio:« Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo quoniam tu mecum es;» et:« Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.» De primo sponsa:« Oleum effusum nomen tuum.» De secundo:« Lectulus noster floridus.» De tertio:« Tenui illum nec dimittam donec introducam illum in domum meam.»
7.36
Notandum quod cor peccatorum, primo perit, secundo disperit, tertio diabolus operit, quarto Dominus aperit. Perit, cum anima moritur intus, nec habet Dei memoriam; disperit, id est in diversas partes perit, cum corpore operatur conceptam intus nequitiam; diabolus operit, cum perducit ad obstinationis duritiam; Deus aperit, cum dat benefaciendi gratiam. De primo:« Periit memoria eorum cum sonitu, et perierunt propter iniquitatem suam.» Et propheta:« Periit sanctus de terra, et justus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiamur, vir fratrem suum venatur ad mortem.» De secundo:« Disperierunt in Endor, et facti sunt ut stercus terrae.» Endor enim fons generationis dicitur. Hic est corpus, quod generat et generatur,« facti sunt ut stercus terrae,» scilicet fetidi. De tertio:« Operti sunt iniquitate et impietate sua.» Et propheta:« Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos.» De quarto:« Adaperiat Dominus cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis.» Primi sunt puella mortua in thalamo matris, id est anima interius. Haec est amphora in qua sedet impietas, quam portant duae mulieres in terram Sennaar. Secundi sunt adolescens defunctus jam extra portam civitatis. Inde Ezechiel:« Aquila praegrandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, habens plumas et varietates multas, venit ad libanum, et tulit medullam cedri, et transportavit in terram Sennaar.» Tertii sunt Lazarus quatriduanus in sepulcro. His dicitur per prophetam:« Quid est Israel quod in terra inimicorum es?» Quarti sunt quibus aperit Dominus sepulcrum et suscitat cum Lazaro.
7.37
Notandum quod et nos aperimus, et Dominus aperit tribus modis: primo, magistro; secundo, Deo; tertio, proximo: primo per confessionem, secundo per devotionem, tertio per aedificationem. Primum confert tibi puritatem, secundum in Domino voluptatem, tertium proximo sanitatem. De primo Dominus:« Ephphetha quod est aperire.» De secundo:« Aperi mihi, soror, mea sponsa.» Item:« Ego sto ad ostium, et pulso. Si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.» De tertio:« Aperi, Libane, saltus tuos.» Libanus candidatio dicitur. Ejus saltus aperiunt qui flores virtutum proximo ostendunt.« Et fortis illa mulier manum suam aperuit inopi.» Item, tres sunt apertiones Domini: Aperit enim cor nostrum, aperit secretum suum, aperit et regnum. Primum, ad intelligentiam mandatorum et charitatis infusionem; secundum, in admirationem; tertium, ad gloriosam susceptionem. De primo:« Adaperiat Dominus cor vestrum in lege sua.» Item:« Rorate, coeli, desuper et nubes pluant justum, aperiatur terra et germinet Salvatorem,» ut crescat in nobis cognitio charitatis. De secundo:« Ecce ego Joannes vidi ostium apertum in coelo.» Item:« Coelum apertum est et arca Dei visa est in eo.» Et:« Stephanus vidit coelum apertum.» Et de Christo:« Coeli aperti sunt super eum.» De tertio;« Fatuae virgines: Domine, Domine, aperi nobis.» Et de beata Maria: Paradisi portae per te nobis apertae sunt. Et:« Dominus elevatus est in coelum et nubes suscepit eum;» aperiet paradisum, etc., etc. Ecce apertio ad gratiae infusionem. Sequitur pax ad Dei vacationem.
7.38
Nota quod ex pace sunt quidam dissoluti, quidam remissi, quidam devoti. Primi sunt servi, secundi mercenarii, tertii sunt filii. Servus enim semper male agit, nisi flagelletur. Mercenarius bonum melius operatur, si excitetur. Filius tanto melius agit, quanto libertati suae relinquitur. De primo:« Siluit terra multis annis et apposuerunt filii Israel facere malum.» Sed per flagellum« humiliatum est in laboribus cor eorum, et infirmati sunt nec fuit qui adjuvaret. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos,» ut dicerent:« Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt.» Et poeta: Cernis ut ignavum corrumpunt omnia corpus, Et capiant vitium ni moveantur, aquae. Et propheta:« Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene erat mihi tunc magis quam nunc.» De secundo:« Ad punctum te deserui; ad modicum dereliqui te.» Et poeta: Nil nocet admisso subdere calcar equo. Ideo Job est flagellatus, Tobias excaecatus. De tertio sponsa in Canticis:« In lectulo meo quaesivi per noctes quae diligit anima mea, quaesivi et non inveni.»« Paululum cum pertransissem,» scilicet noctem tribulationis;« inveni quem diligit anima mea, scilicet in pace devota.» Et sic:« In pace in idipsum dormiam et requiescam.» Et Apostolus:« Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras, etc.....» Ecce de pace ad Dei vacationem. Sequitur:« Nec vos deserat in tempore malo ad securitatem.» Tempus malum tripliciter accipitur: Dicitur enim tempus malum, hoc miserabile exsilium; dicitur tempus malum, imminens periculum; dicitur tempus malum, extremum judicium. De primo Job:« Homo natus de muliere, brevi vivens tempore repletur multis miseriis; de secundo Apostolus:« Novissimis diebus instabunt tempora periculosa;» de tertio:« Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae.» Oportet ergo ne« nos deserat Dominus,» primo« tempore malo» ut in sustinendo hoc exsilio habeamus patientiam; nec in secundo, ne per periculum tentationis incidamus in culpam; nec in tertio, ne incidamus in gehennam. Propter primum ait:« In via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos.» Propter secundum ait:« Cum ambulaveris per ignem non ureris, et flamma tentationis, scilicet non ardebit in te, quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel Salvator tuus.» Propter tertium:« Invocabitis me et ego exaudiam vos, et reducam captivitatem vestram de cunctis locis.» Item:« Ostende faciem tuam et salvi erimus.» Item:« De quacunque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos, et ero illorum Dominus in perpetuum.» Haec enim est vox dilecti. De qua dicit sponsa nobis: Vox dilecti mei.
7.39
Vox dilecti mei, pro me.
7.40
[ CARD.] Talis est, ut audistis, et ego vobis dico de ipso, quod ipse ad adjuvandum festinat, et daemones potenter conculcat. Nam:
7.41
Ecce iste venit saliens in montibus et transiliens colles.
7.42
[ THO.] Non casu factum est, quod auditus visui praeponitur. Hic enim est ordo in Job:« Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.» Et factus est repente de coelo sonus advenientis, spiritus vehementis.» Post haec.« Apparuerunt eis dispertitae linguae tanquam ignis.» Et David:« Audi, filia, et vide.» Montes sunt superiores angeli, colles inferiores. Unde propheta:« Montes et colles cantabunt coram Deo laudem.» Humanum genus est planities. Saliit ergo in montibus, id est in illis supernis spiritibus revelando eis mysterium a saeculis absconditum. Sed ab illis usque ad inferiores angelos, id est colles descendit, sed et illos transivit.« Non enim angelos, sed semen Abrahae apprehendit,» et ita ad homines descendens,« minoratus est paulominus ab angelis.» Sed et hominibus se inferiorem praebuit, scilicet subditus parentibus, sed et factus magni consilii angelus. Saliit in montibus ad similitudinem angelorum nobis ministrando. Bonus pater qui carnem suam in cibum, sanguinem in potum, animam suam ministravit in pretium. Transiit Gabrielem praeveniens eum ad Mariam virginem. Saliit etiam in montibus, id est angelis in eis apparens antiquis patribus, et transiliit colles, id est patriarchas, et descendit usque ad peccatores. Iste dilectus dicitur sedisse vel ambulasse, vel stetisse, vel sicut hic, pios saltus dedisse. In illis sedet, in quibus vitiis eliminatis per desiderabilem mentis tranquillitatem suaviter requiescit. Unde:« Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.» In illis stat quos in bello reddit fortes; in illis ambulat quos in melius proficere facit; in illis dat, quos in contemplatione extollit. Triplicem Salvatoris adventum in manibus habemus. Primus est in carne, secundus in corde, tertius in majestate. In primo venit ad redimendum. Unde:« Redimit Dominus Jacob.» In secundo ad sanandum:« Quia misit verbum suum et sanavit eos.» In tertio ad salvandum:« Quia Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum.» 46 Ob laetitiam hujus adventus, canit Ecclesia:« Quasi vocem dilecti quae audita est in terra nostra. Populus Sion, ecce Dominus veniet ad salvandas gentes et auditam faciet vocem laudis ejus.» In primo auditam fecit misericordiam vocis suae; in secundo gratiam vocis suae; in tertio gloriam vocis suae. Primum suscipimus in munditia corporis nostri; secundum in justitia corporis nostri; tertium in laetitia corporis nostri. Primus fuit implicitus in carne, secundus occultus in corde, tertius erit manifestus in majestate. Primus humilis, secundus amabilis, tertius terribilis. In primo venit ad nos, in secundo in nos, in tertio propter nos. Ad nos cum purpura et sacco; in nos cum charta et calamo; propter nos cum igne et gladio. Cum purpura divinitatis et sacco humanitatis, cum charta bonae voluntatis et calamo divinae inspirationis, cum gladio separationis:« Ite, maledicti, in ignem aeternum;» et:« Ignis animadversationis, ignis hostes tuos devoret.» In hac purpura egrediebatur Mardochaeus a conspectu regis. De sacco:« Concidisti saccum meum et circumdedisti,» etc. Cum charta et calamo, quia fuit vir qui habebat atramentarium scriptoris in renibus suis, ut sit cor nostrum tabulae testamenti scriptae Dei digito. De gladio:« Nisi conversi fueritis gladium suum vibravit.» De igne:« Ite, maledicti, in ignem aeternum.»
7.43
In primo fecit judicium meum et causam meam; in secundo nos erudit ad religionis disciplinam, in tertio faciet judicium et justitiam. In figura hujus triplicis adventus hoc responsorium aspiciens a longe, triplici terminatur versiculo: Primus ad primum, secundus ad secundum, tertius ad tertium pertinet adventum. In primo venit ad redimendum:« Redemptionem enim misit Dominus populo suo. Vere, apud Dominum misericordia et copisa apud eum redemptio.» Redemit nos a morte, a daemonis potestate. De primo:« Qui redemit de interitu vitam tuam a veteri conversatione;» de secundo:« Et salvavit eos de manu obedientium, et redemit eos de manu inimici;» de tertio:« Non enim corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi.» Venit humilis, quia« exinanivit semetipsum formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo.» O admirabile commercium![ Creator generis humani] animatum corpus sumens de virgine nasci dignatus est, et procedens homo sine semine largitus est nobis suam deitatem. Cum esset coelestis, factus est terrenus; cum esset Filius Dei, factus est filius hominis; cum esset dives propter nos factus est egenus, scilicet in carne, in qua vir iste in populo suo mitissimus apparuit. Propterea,« quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper.» Ite obviam ei. Venit cum purpura divinitatis. In quo« fecit judicium meum?» cum sacco humanitatis, in quo fecit causam meam?« Concidisti, inquit, saccum meum, et circumdedisti me laetitia.» Triplex est judicium. Primum: inter Deum et daemonem, secundum, inter daemonem et hominem; tertium, inter Deum et hominem. Primum factum est ab initio, scilicet quando cecidit angelus« de coelo,» quia« princeps mundi jam judicatus est;» secundum venit facere Christus; et tertium est facturus. Diabolus hominem fraude circumvenit, violenter oppressit, injuste detinuit. Primo induxit ad peccandum; secundo induxit poenam inferorum; tertio exclusit iter ad regnum. Primum invidia, secundum potentia, tertium malitia. Contra primum:« Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei;» contra secundum: Venit« Dominus fortis et Dominus potens in praelio, ut liberaret pauperem a potente;» contra tertium:« Apparuit gratia Dei et Salvatoris nostri, ut vivamus sobrie, et pie, et juste.» Factum est judicium: Fecit« et causam meam» apud Patrem. Debebamus enim ei hominem sine peccato quem abstulimus ei in Adam, quando peccavit. Item, rei fuimus, quando, ipso relicto, diabolo adhaesimus.
7.44
Viam perdidimus, quando a mandatis ejus recessimus. Ipse vero solvit debitum, expiavit reatum, iter reparavit ad regnum. Primum nascendo, secundum moriendo, tertium resurgendo et ascendendo. In primo adventu venit ad redimendum; in secundo venit ad sanandum.« Ego, inquit, sanabo contritionem populi.» In tertio veniet ad salvandum. Sanat animae contritionem, sanat corporalem infirmitatem, sanat totum hominem. De primo:« Sana animam meam, quia peccavi tibi;» de secundo: Sanavit leprosos; de tertio:« Sana me, Domine, et sanabor.» Ipse enim sanavit male habentes et oppressos a daemonibus. Ipse enim est« qui sanat contritos corde. Vere languores nostros ipse tulit.» Propter quod« misit verbum suum et sanavit eos,» qui totum hominem sanum fecit in sabbato. Ideo venit amabilis. Ipse enim prior dilexit nos. Ipse enim« est amator fratrum et populi Israel.» Venit etiam occultus. Ipse enim est thesaurus absconditus in agro cordis.« Si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.» Alioqui dicet:« Vulpes foveam habent, et volucres coeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.» In hoc etiam nos erudit ad formam disciplinae, quia venit ad docendum viam prudentiae. Unde canimus:« Qui regis Israel, intende, qui deducis velut ovem Joseph.» In tertio adventu erit terribilis. Terribilis ex peccato judicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios.« Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis.» Horrendus et cito apparebit nobis. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum.« Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet.» Quis tibi, peccator, cernenti talia sensus, Quosve dabit gemitus.
7.45
Videbit supra se iratum judicem, sub se infernum animas devorantem, circa se mundum ardentem, intra se cogitationem accusantem, conscientiam testimonium perhibentem. Ibi fiet peccatorum discussio, bonorum quae non fecit exprobratio, damnabilis sententiae prolatio. Unde illud responsorium defunctorum triplici versiculo terminatur. Primus de primo sic dicit:« Tremens factus sum ego et timeo dum discussio venerit atque ventura ira.» Secundus de secundo:« Quid ergo miserrimus, quid dicam vel quid faciam, dum nihil boni perferam ante tantum judicem.» Tertius de tertio:« Dies iila, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde.» Haec tria scribebat in pariete manus quae apparuit Baltassar. Mane, Thecel, Phares, id est numeravit, appendit, divisit. Numeravit peccata quae sunt multa; appendit bona, et inventa sunt pauca; divisit malos propter hoc a patria. Iste erit manifestus, quia« Deus manifeste veniet,» et terribilis malis. In hoc veniet propter nos si sumus boni, quia potius erit nobis advocatus quam judex, quia« advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, qui factus est propitiatio pro peccatis nostris.» In hoc venit ad salvandum nos. Unde cantamus:« Excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos.»
7.46
Habemus itaque quomodo redemit nos a morte, a daemonis potestate, a veteri conversatione, quam, ut teneamus, acquiescamus Apostolo dicenti:« Deponentes pristinam conversationem, veterem hominem qui corrumpitur, secundum desideria erroris,» ad similitudinem Christi« induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.» Primo est vetustas imposita; secundo exposita; tertio reposita; quarto deposita. Imposita primis parentibus, exposita cunctis viventibus, deposita praedestinatis, reposita reprobis. Primis, propter inobedientiam; secundis, propter propagationem et originalem culpam; tertiis, per Christi misericordiam et hominis poenitentiam; quartis, ad vindictam. Notandum autem quod est vetustas culpae et est vetustas poenae. Vetustas culpae eo modo prius est imposita quo modo adhuc prosequimur. Primo diabolus suggessit; secundo Eva delectata est; tertio modo Adam consensit. Eodem modo adhuc per diabolum fit suggestio. Sensualitas delectatur, consentit ratio. Contra haec tria haec arma dat Apostolus:« Induite vos armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, succincti lumbos vestros in veritate, calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis.» Haec contra Evangelium,« induti lorica justitiae, qua muniatur Adam, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere,» ad repellendum Satanam.« Non enim est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi principes tenebrarum harum.» De primo:« Ideo sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret.» De secundo:« Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini.» Item:« Invenio aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus.» De tertio:« Spiritu ambulate et desideria carnis non perficietis.» Item:« Qui secundum spiritum sunt, quae spiritus sunt, sentiunt.» Item:« Quocumque ambulat spiritus, illuc eunte spiritu, ibant pariter rotae sequentes eum.» Ecce imponitur vetustas culpae.
7.47
Imponitur quoque vetustas poenae, sic etiam:« Subjecti estote.» Suggestor enim laborat machinando malum in corde, detrahendo ore, dolendo quod vincatur a carne. Haec serpenti sunt imposita:« Supra pectus tuum gradieris; terram comedes omnibus diebus vitae tuae. Mulier conteret caput tuum.» Duplex poena tentatis imponitur, ut nec bonum faciant sine dolore magno, nec peccata devitent sine spiritus arbitrio. Inde mulieri dictum est:« In dolore paries tuos filios; sub viri potestate eris.» Consentienti imponitur poena confusionis. Inde dicitur Adae:« In sudore vultus tui vesceris pane tuo.» Ecce quoque utraque vetustas est imposita. Est etiam imposita sic:« Cum operatus fueris terram, non dabit fructus suos; sed spinas et tribulos germinabit tibi.» Adam operatus est terram, humanam naturam propagando. Spinas germinavit terra, scilicet peccata, quae interius pungunt; tribulos, id est mundi miserias, quae exterius affligunt: sic et spiritus colit carnem et eadem germinat. Audi spinas:« Si fuero lotus velut aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen in sordibus intinges me, et abominabuntur me peccata mea.» Audi tribulos:« Homo ad laborem nascitur, et avis ad volandum.» Ecce vetustas exposita. Sensualitas uxor est, spiritus vir, qui saepe seducitur ab ea. Aliquando enim eum invitat ad elationem; aliquando trahit in desperationem, aliquando in irae et tristitiae turbationem. Primum per prosperitatem, secundum per adversitatem, tertium per deprehensam et redargutam iniquitatem. Prima fuit Eva quae viro suasit aspirare ad Dei excellentiam; secunda uxor Job, quae virum provocabat contra Deum ad verborum contumeliam; Eva enim tulit de fructu et comedit et dedit viro suo, per hoc sperans Dei aequalitatem» Uxor vero Job ait:« Benedic Deo et morere;» tertia fuit uxor Tobiae, quae cum afferret hoedum balantem, ait Tobias:« Videte ne forte sit furtivus;» tunc illa irata ait:« Nunc apparuerunt eleemosynae et orationes tuae.» Balans hoedus est peccatum deprehensum, et a spiritu redargutum. Unde dolet sensualitas. Reponitur quoque nunc per continuationem, nunc per solam retributionem. Per continuationem quando hic incipit poena quae nunquam deficiet, ut in Herode, qui« vivens coepit scaturire vermibus: et sic expiravit. Item laborabit in aeternum, et vivet adhuc in finem.» Per retributionem ut in divite, qui epulabatur quotidie splendide, et sepultus est in infernum.« Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas. Quis enim poterit habitare de vobis cum igne devorante? Aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?»
7.48
Ibi de tribus convenientur, scilicet de fidei laesione, de traditione, de furti perpetratione. De fidei laesione quam promisimus in baptismo; de traditione, quia diabolum in corde recipimus expellentes Christum de castello suo; de furti perpetratione, quia peccatum abscondimus non confitendo. De primo, quia primam fidem irritam fecerunt, ait Apostolus; de secundo:« Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus.» De tertio Job:« Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam.» Ecce quomodo vetustas imponitur. Deponitur quoque vetustas culpae a Domino praeterita remittendo et gratia sua nos ab illis avertendo; futura non remittendo, sed gratiam qua ea vitemus conferendo. Et vetustas poenae ut minus timeatur hic, quasi 47 tyrannum ligando; in fine saeculi penitus exterminando. Sequitur, ut novum hominem induamus. Est autem triplex novitas. Prima a vetustate culpae originalis; secunda, a vetustate culpae actualis vel pravae conversationis; tertia a vetustate corruptionis. Prima est ut aquilae, secunda ut accipitris, tertia ut colubri. De primo:« Renovabitur ut aquilae juventus tua.» Unde veterem hominem renovans Salvator venit. De secundo:« Plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum,» et:« Renovamini spiritu mentis vestrae,» et:« Induite novum hominem qui renovatur in agnitione Dei;» de tertio: Coluber transit per foramen petrae, ibi relinquens pellem suam. Pellis est corruptio, petra Christus, foramen vulnus in manibus et pedibus, caverna lateris. Inde:« Veni in foraminibus petrae in cavernis maceriae.» Ecce veniet« propheta magnus, et ipse renovabit Jerusalem.»« Vidi, ait, coelum novum et terram novam, et mare jam non est.» Nec solum ista. Nam ait:« Ecce nova facio omnia.» Quia« omnis creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.» Quod ut cito impleatur, cum magno desiderio primum adventum dilecti: quaerit Ecclesia dicens sic:« O rex gentium, et desideratus earum, lapisque angularis qui facis utraque unum, veni, salva hominem quem de limo formasti.» Notandum quod dicitur rex desideratus lapis: rex per sapientiam, desideratus per benevolentiam, lapis per patientiam. Per sapientiam, qua Ecclesia gubernatur; per benevolentiam, qua homo reparatur; per patientiam, qua infirmitas nostra roboratur. Gubernatur, ne ambulet inordinate; reparatur in Dei voluntate; roboratur, in charitate. De primo Jeremias:« Regnabit rex, et sapiens erit;» de secundo: Alius propheta:« Veniet desideratus cunctis gentibus;» de tertio Daniel:« Lapis excisus sine manibus de monte, qui contrivit statuam Nabuchodonosor.»
7.49
Tres sunt reges: Primus rex laborantium; secundus, rex morientium; tertius, rex gentium. Primus est corruptor injuriarum, secundus correptor animarum, tertius desideratus earum. Primus est judex saecularis: secundus, ferus singularis; tertius est lapis angularis. Primus se exhibet pacis solidatorem opportunum; secundus pacis dissipatorem importunum; tertius facit utraque unum. De primo Judaei:« Non habemus regem nisi Caesarem;» de secundo Salomon:« Aries dux gregis et non est rex qui resistat ei;» de tertio:« Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.» Et subjunxit:« Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam.» Ecce primus dicitur rex laborantium, corrector injuriarum. Judex saecularis se exhibens pacis solidatorem opportunum, rex laborantium sub inflicta necessitate; correptor injuriarum, ut potentes refrenentur severitate. Judex saecularis, ut judicet in puritate, se exhibens pacis solidatorem integritate, necessitate calamitatis, severitate aequitatis, puritate veritatis, integritate unitatis.
7.50
Videamus ergo quod inflicta necessitas caput habet ad peccandum tentationem, pressurarum tribulationem, regum subjectionem. Haec enim tria commemorat David dicens:« Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra.» De primo Boetius. Quid si terrarum libeat tibi Noctem relictam visere. Quos miseri torvos populi timent, Cernes tyrannos exsules.
7.51
Ad secundum invitat Job reges sic:« Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.» Et adjecit:« Conterebam molas iniqui, et de dentibus ejus auferebam praedam.» In tertio docet David reges sequi Christum, dicens:« Opera manuum ejus veritas et judicium.» Unde Daniel propheta:« Omnia quae fecisti nobis, in vero judicio fecisti.» De quarto legitur quod congregatus est populus« quasi vir unus» ad faciendam vindictam de filiis Benjamin, qui in stupro occiderant uxorem levitae.» Et David:« In conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.»
7.52
Secundus dicitur rex morientium, corruptor animarum, ferus singularis, se exhibens dispensatorem importunum. Rex morientium, quos in infernum demergit; corruptor animarum, quas veneno fallaciae aspergit; ferus singularis, dum de umbra fallaciae in apertam et violentam tentationem emergit. Se exhibet dispensatorem importunum, dum conjunctos vinculo charitatis dispergit. Demergit, ut perpetuo affligantur; aspergit, ut pusillanimes terreantur; dispergit, ut unanimes dissolvantur. Hae quatuor proprietates competenter assignantur, quatuor regibus qui pugnaverunt contra quinque reges Sodomorum. Primae competit Amraphel, quod interpretatur dixi, ut caderet, Sennaar, fetor eorum, scilicet fetor infernalium, qui« sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos.» Ab hoc se liberari dicebat Sapiens sic:« Liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iniquae; et addit, a rege iniquo.» Secundae competit Chodorlahomor, qui dicitur decorus manipulus, quia in manipulo coacervat mundi blanditias, quibus decipit incautos, quia insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem, dum attrahit eum.» Unde Paulus:« Timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri.» Tertiae competit Thadal rex gentium, qui dicitur sciens jugum, quia sub jugo suo violenter trahit debiles. Inde Isaias:« Omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mistum sanguine.» Et addit:« Jugum enim oneris ejus, et virgam humeris ejus et sceptrum exactoris ejus superasti.» Quartae competit Arioch rex Ponti qui dicitur ebrius, quia sicut ebrietas dissolvit hominem, sic diabolus firmos in charitate dissolvit. Hanc dissipationem plangit Jeremias factam in civitate Jerusalem sic:« Omnes portae ejus destructae; sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine.» Isti quatuor reges pugnaverunt contra quinque reges Sodomorum. His quatuor modis solet diabolus impugnare quinque sensus nostros. Sodoma interpretatur caecitas, vel silentium pecudum. Haec sensualitas est, quam dum inhabitant sensus quinque excaecantur et bestiales fiunt. Sed et Lot captus ducitur qui interpretatur declinans, scilicet cor humanum, quod, dum sensibus se inclinat, cum eis ab his quatuor captivatur. Sed Abraham, qui pater excelsus interpretatur, eos reducit, dum Deus Pater cor et sensus ad se convertit. De tertio rege dicitur quod sit rex gentium et desideratus earum lapis angularis faciens utraque unum. Rex gentium quas praedestinavit, desideratus earum, quas spiritu scientiae inflammavit. Lapis angularis, super quem Ecclesiam fundavit, in qua adunavit gentilem et Judaeum. Reconciliavit, ut ad laudandum Creatorem, sociaret hominem et angelum. De primo:« Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui.» Et dicit Rex iis qui a dextris ejus erunt:« Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod paratum est vobis ab origine mundi.» De secundo:« Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Non solum autem mihi, sed iis qui diligunt adventum ejus.» Unde propheta:« Qui venturus est veniet, et non tardabit. Jam non erit timor in finibus nostris,» etc. De tertio:« Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.»
7.53
Lapis iste quandoque est in excelso. In imo, fundamentum; in angulo, colligamentum; in excelso, emolumentum; in imo, fundamentum, in quo spirituale aedificium erigitur. Colligamentum, quo erectum aedificium roboratur. Emolumentum, quo aedificans remuneratur. De fundamento:« Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, qui est Christus.» De primo propheta:« Sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris.» Et jaspis primus ponitur in fundamento civitatis Dei.« Et ipse fundavit eam Altissimus.» De angulo, et Job:« Quis demisit lapidem angularem, cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei.» Audi fortitudinem ejus:« Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.» Super lapidem unum oculi septem, ait propheta. Inde:« Sugimus mel de petra oleumque de saxo durissimo.» In excelso est lapis abscisus de monte sine manibus. Ipse est emolumentum nostrum. Unde:« Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.» Sequitur:« Qui facit utraque unum.» Tres fecit uniones. Prima univit Judaeum et gentilem, secunda divinitatem et humanitatem, tertia creaturam et Creatorem: judaeum et gentilem in Ecclesia, divinitatem et humanitatem in una persona, creaturam et Creatorem in gloria. In prima facta est fraternitas, in secunda nobis ostensa est charitativa humilitas, in tertia apparebit resurrectionis veritas. Fraternitatem unitam ostendit Paulus cum diceret, oleastrum insertum bonae olivae, id est Judaeos et gentiles, in una Ecclesia Christianorum. Unde idem:« Omnes in Christo unum sumus;» et illud:« Estote solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.» Unde in Canticis:« Una est columba mea, formosa mea, una est,» etc. Divinitatem et humanitatem unitam ostendit Ecclesia cum dicit:« Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus.» De charitate sic ait:« In charitate perpetua dilexi te: ideo attraxi te miserans.» Unio Creatoris et creaturae fiet, quando« erit unum ovile et unus pastor.» Veritas resurrectionis erit, quando absorpta erit mors in victoria, quando corruptibile hoc induet incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem. Tunc dicemus:« Surrexit Dominus vere,» scilicet caput cum corpore, et apparuit Simoni, id est cuilibet obedienti. Quia igitur tanta est hujus regis potentia, sic est vocandus:« Veni et salva hominem, quem de limo formasti.» Hominem enim Deus formavit, diabolus deformavit, Christus reformavit. Formavit de limo, deformavit de fimo, reformavit auro purissimo. De limo terrae, fimo culpae, auro gloriae. De primo:« Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae.» Secundi per suggestionem diaboli deformati, facti sunt ut stercus terrae, processu temporis« computruerunt quasi jumenta in stercore suo.» De tertio dicitur quod« Christus reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae,» quando plateae Jerusalem sternentur auro mundo.
7.54
Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.
7.55
[ CARD.] Ac si dicat: Desiderabatur adjutorii ejus praesentia, et ecce iste venit. Venit, inquam, prae festinatione saliens, tanquam passum et cursum saltu accelerans; et salit in montibus, pede montes conculcans; et transilit colles, eos sibi subjiciens. Montes autem vocat majores daemones, colles vero minores. Unde Zacharias:« Quis tu mons magne, coram Zorobabel in planum?» ac si dicatur: Quis vel quantus es, o tu mons magne, Satana, cujus superbia, cujus praesumptio humiliatur et complanatur coram Zorobabel, per quem figuratus est Christus. Salit ergo Christus de monte in montem et colles transilit, cum minoribus daemonibus quadam facilitate subactis, pede comprimentis potentiae suae, unum de majoribus conculcat post alium, ambulans, sicut dicit Propheta,« super aspidem et basiliscum, et conculcans leonem et draconem.» Qui autem ejus prudentiam atque potentiam effugere non possunt magni spiritus, ostendit mater, dicens de filio.
7.56
Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum.
7.57
[ THO.] Similitudo est quam assignat praecedenti capitulo, quia salire et transire ad hinnulum et capream pertinet; sed etiam propter acutum visum, quia nisi acute videret, in discurrendo discernere non posset, in quos salire, et quos pertransire deberet. Per velocitatem, salientis desiderium; per visum, eligentis judicium: et sic in his duobus attendamus misericordiam et judicium, dicentes cum David:« Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.» Hinnulo cervorum comparatur. Quia cum in forma Dei esset, parvulus natus est nobis, filius datus est nobis. Vel cervi sunt patriarchae, de quibus natus est secundum carnem. Caprea Graece videndo nomen accepit, et solus Christus est qui videt vel agnoscit patrem, sed et alios faciet videre, quia de natura est capreae ut aliis visum praebeat. Per hinnulum, parvulum secundum carnem, per capream quae acute videt sapientiam incarnatam, quam cum desiderio exspectabant patres nostri et clamabant:« O sapientia 48 quae ex ore Altissimi prodiisti, attingens a fine usque ad finem fortiter, disponensque omnia suaviter,» veni ad docendum nos viam prudentiae. Quatuor sunt sapientiae. Prima dicitur metamorphosis, secunda physis, tertia hypothesis, quarta theos. Prima est sapiens homo pecus; secunda, homo homo; tertia, homo spiritus; quarta, homo Deus. Prima scribitur in corde stimulo diaboli; secunda stylo naturalis ingenii; tertia calamo Spiritus sancti; quarta procedit ex ore Altisssimi. Prima descendit ad inferiora, secunda versatur circa media, tertia suam investigat originem, quarta attingit a fine usque ad finem. Prima destruit, secunda instruit, tertia construit, quarta suaviter cuncta disponit. Prima est fugienda, secunda indulgenda, tertia appetenda, quarta appetenda et invocanda sic:« Veni ad docendum nos viam prudentiae.» Prima est fugienda, quia destruit, nunc per deformitatem, nunc per conformitatem. Per deformitatem voluptatis; per conformitatem elationis. Deformat enim homo imaginem Dei ad quam factus est, sequendo voluptatem,« sicut equus et mulus quibus non est intellectus.» Conformat se Creatori suo per elationem. Ac si diceret:« Ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo.» Secunda est indulgenda, quia instruit:« quaecunque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt.» Ista est physis quae tractat de rebus naturalibus visibilibus et invisibilibus: Invisibilia enim Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas.» Tertia est appetenda, quia construit. Ipsa enim aufert iniquitatem, introducit timorem, confert justitiam, custodit mandata, revelat occulta.
7.58
De primo, quidam poeta: Virtus est vitium fugere, et sapientia prima Stultitia caruisse. De secundo:« Initium sapientiae timor Domini.» De tertio:« Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia meditabitur.» De quarto:« Quis sapiens et custodiet haec et intelligit mandata Dei.» Item.« Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.» Quarta,« attingit a fine usque ad finem.» A fine coeli, usque ad finem inferni: per medium mundi, fortiter de coelo dejiciendo superbum, in mundo refrenando malignum, in inferno exspoliando avarum. Disponit suaviter, in coelo bonos angelos confirmando; in mundo, peccatores redimendo; in inferno, redemptos liberando. Aliter attingit a fine usque ad finem. A fine scilicet primae creationis usque ad finem extremae resolutionis, et hoc scilicet creando, recreando, reparando. Creando ex primordiali materia, recreando a culpa, reparando a miseria. Creando in pondere, numero et mensura: in pondere, scilicet in levitate et gravitate; in mensura scilicet augmento et diminutione; in numero, scilicet in multitudine et paucitate. Recreando, in mensura aliquid agendi, ne sit immoderata et irrevocabilis progressio; in numero affectionum animi et virtutum, quae ab stultitiae deformitate, ad sapientiae formam decusque colligitur; in pondere voluntatis et amoris, ubi apparet quanti quidque in appetendo, fugiendo, proponendoque pendatur. Sed hoc animorum atque mentium mensura. Alia mensura cohibetur, et numerus alio numero formatur, et pondus alio pondere sapitur. In reparando scilicet post resurrectionem mensuram et numerum et pondus suscipiendo ab eo, qui est mensura sine mensura: cui aequatur quod de illa est, nec aliunde ipsa est, qui est numerus sine numero quo formantur omnia, nec formatur ipse qui est pondus sine pondere, quo referuntur ut quiescant, quorum quies purum gaudium est, nec illud jam refertur ad aliud. Habebit ergo creatura tunc mensuram existendi sine numero, sine termino. Numerum pulchritudinis, quia« fulgebunt justi sicut sol in regno.» Pondus amoris quo diligunt Deum sine termino. Item.« Attingit a fine usque ad finem.» Idem. A coelo usque ad infernum. Tres sunt coeli et tria inferna. Primum coelum est supremus status conditionis; secundum, supra conditionem profectus virtutis; tertium est sublime contemplationis. Primus infernus est infirmus status conditionis, secundus sub conditione defectus iniquitatis, tertius profundum damnationis. Primum coelum et primus infernus dicuntur finis et finis; secundum coelum et secundus infernus, finis et finis; tertium coelum et tertius infernus finis et finis. Ab uno istorum ad aliud discurrit Sapientia Dei, omnia disponens, justis claudens infernum et aperiens coelum. De ipso enim canitur:« Clavis David qui claudis et nemo aperit; aperis et nemo claudit, veni et educ vinctum de servitute et sedentem in tenebris et umbra mortis.» Per peccatum primi hominis, ne reverteretur ad regnum humanus spiritus est impeditus. Primo enim vinculis est ligatus; secundo carceri mancipatus; tertio tenebris involutus; quarto a Dei visione in umbra mortis detrusus, vinculis culpae, carceri corruptionis corporeae, tenebris mundanae miseriae. Umbra mortis, id est quibusdam infernalibus claustris quibus differebatur a Dei visione. De primo David:« Funes peccatorum circumplexi sunt me.» Et:« Vae vobis qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.» De secundo David:« Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo.» Et Job:« Nunquid mare aut cetus sum ego, quia circumdedisti me carcere.» De tertio Job:« In tenebris stravi lectulum meum, et rursum post tenebras spero lucem.» De quarto Isaias:« Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.» Inde oppressi patres antiqui, cum omni instantia, clavem quae haec reseraret incommoda, sic invocabant:« O clavis David,» etc.
7.59
In divina pagina quatuor genera legimus clavium. Est enim clavis regni, clavis scientiae, clavis mortis et inferni, clavis David. De prima dicitur Petro:« Tibi dabo claves regni coelorum;» de secunda:« Vae vobis, Pharisaei, qui tulistis clavem scientiae;» de tertia in Apocalypsi.« Sum vivus et fui mortuus, et habeo clavem mortis et inferni;» de quarta:« O clavis David.» Prima est sacerdotalis potestas et discretio; secunda est fidei perfectio; tertia est divini judicii occulta ordinatio; quarta est Christi incarnatio. Prima utitur Christi vicarius, secunda Christianus, tertia Antichristus. Quarta Dominus noster Jesus Christus. Prima itaque ecclesiastica judicia decernit, secunda ad invisibilia nos mittit, tertia secretum regis aperit, quarta« claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit.» Prima ligat vel absolvit a difficultate omnes, secunda nos trahit magnitudine muneris, tertia tenet pugnantem sub incertitudine foederis, quarta educit vinctum de domo carceris, Prima inducit vel educit de Ecclesiae portis, secunda inducit in cubilibus aromatum et in hortis, sub tertia sudavit homo tanquam bellator fortis, quarta educit sedentem in tenebris et umbra mortis.
7.60
Prima claudit et aperit, id est ecclesiastica judicia decernit, quae magistri suspendendo vel promovendo claudunt vel aperiunt; peccatores qui intra Ecclesiam sunt, a quibusdam sacramentis suspendendo et poenitentia onerando claudunt, aperiunt absolvendo. Item excommunicantes ab Ecclesia claudunt, aperiunt absolvendo. In primo itaque in ecclesiastica judicia decernit; in secundo magnitudine oneris gravat vel educit; in tertio in Ecclesiae portis inducit vel educit. In figura degradatorum, claudit Noe fenestram arcae corvo emisso. Inde est illud:« Redde rationem villicationis tuae: jam enim non poteris villicare.» Et Dominus ejecit de templo vendentes et ementes oves et boves, cum flagello facto de funiculis. Propter clausuram excommunicatorum clausit Dominus ostium a foris, scilicet arcae ne fluctus intrarent excommunicati. Inde in Apocalypsi:« Ejice foras atrium quod foris est.» Et Lot claudit post tergum ostium domus suae ne Sodomitae intrarent. Sed clavis e diverso aperit, promovendo portas militiae, absolvendo eas qui in Ecclesia poenitent portas justitiae excommunicatos recipiendo. Portas Ecclesiae. De prima apertione clamat Judith.« Vos qui in turribus estis aperite portas, Dominus omnipotens fecit virtutem magnam.» De secunda:« Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino.» De tertia:« Urbs fortitudinis nostrae Sion, ponetur in ea murus et antemurale, aperite portas, et ingrediatur gens justa,» id est ab excommunicatione justificata.
7.61
Secunda clavis, scilicet scientiae quae est scientiae perfectio, tripliciter aperit. Aperit enim magistro cor sum peccator, aperit Deo, aperit proximo. Magistro per confessionem, Deo per devotionem, proximo per aedificationem. Primum affert tibi puritatem, secundum Deo suavitatem, tertium proximo sanitatem. De primo Dominus:« Ephpheta, quod est, adaperire;» de secundo:« Aperi mihi, soror mea sponsa.» Item:« Ecce ego sto ad ostium et pulso. Si quis aperuerit mihi, introibo ad illum et coenabo cum illo et ipse mecum;» de tertio:« Aperi, Libane, saltus tuos.» Libanus dicitur candidatio, id est cor justi quod aperitur, dum cordis virtutes proximo ad aedificationem ostenduntur. Et fortis illa mulier;« manum suam aperuit inopi.» Haec enim ad invisibilia me trahit. Unde:« In simplicitate cordis quaerite illum; quoniam invenitur ab iis qui non tentant illum: apparet autem eis qui fidem habent in illum.» Magnitudine quoque muneris nos trahit. Audi munus:« Qui credit in eum etiam si mortuus fuerit vivet, perducit in cubilibus et in hortis aromatum.« Fideles, inquit, in dilectione acquiescent illi,» id est qui habent fidem per dilectionem operantem. Acquiescent illi, voluntatem ejus sequendo. Vident enim se per hoc venturos ad cubile pacis et hortum dilectionis. Qui donum et pax est electis Dei, id est donum pacis.
7.62
Tertia clavis Dei, mortis et inferni. Mors dicitur diabolus, sicut in eadem Apocalypsi:« Ecce equus pallidus et qui sedebat super eum nomen illi mors, et infernus sequebatur eum.» Mors est diabolus, equus pallidus anima ab eo possessa. Infernus qui sequendo eam se dignum facit inferno. Ipse enim prius mortificat in anima, secundo in corpore, tertio in horum obstinatione. In anima cogitando, in corpore operando, in utroque non poenitendo. Anima prius fit turpis, ut jam non dicatur ei.« Tota pulchra es, amica:» secundo infirmatur et clamat:« Sana me, Domine, et sanabor;» tertio est mortua, quia« anima quae peccaverit, ipsa morietur.» Haec est puella defuncta in thalamo matris. Primum fit cogitando, secundum delectando, tertium consentiendo. Haec est amphora quam duae mulieres portabant in terram Sennaar, in qua sedet impietas, qui mortuus est per opera. Ipse est adolescens defunctus jam extra portam civitatis. Hunc ergo portat aquila praegrandis, magnarum alarum largo membrorum ductu, sicut est in Ezechiele. Tertius est Lazarus quatridanus, operando in consuetudine, trahendo, delectando, operando, desperando. Inde propheta.« Quid est Israel quod in terra inimicorum es?» etc. Haec clavis dictum est occultum Dei judicium. Ipsa secretum regis aperit, quia nobis non patet qua de causa simus a Deo tentati.« Quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius ejus fuit?» Judicia enim Dei abyssus multa. Item.« O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus.» In hac pugnat homo sub incertitudine finis scilicet dubitatur an vincat.« Nemo enim scit utrum amore dignus sit an odio.» Sub hac vero pugnat tanquam bellator fortis, sciens quod« non coronabitur nisi qui legitime certaverit.» Quia non est corona ubi non est pugna. Inde Apostolus:« Bonum certamen certavi.» Hanc clavem aperit Dominus« dum nos permittit a diabolo tentari, sicut Job.» Qui se existimat stare, videat ne cadat.« Tentatio vos non apprehendat nisi humana.» Haec timetur apertio.« Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis.» Haec est fiducia de clausura.
7.63
Quarta clavis est clavis David id est Christi incarnatio. Haec clausit uterum virginis, et nemo 49 aperit. Juxta Ezechielem:« Porta haec clausa erit, nemo ingredietur per eam.» Item. Haec aperuit nobis coelum et nemo clausit. Inde:« Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna coelorum.» Inde tria nobis aperit: Aperit cor nostrum; aperit suum secretum, aperit et coelum; primum ad intelligentiam mandatorum et charitatis infusionem; secundum, in admirationem et spei firmitatem; tertium, ad gloriae susceptionem. De primo:« Adaperiat Dominus cor vestrum in luce sua et in praeceptis suis», etc. Et de gratiae infusione:« Rorate, coeli, desuper et nubes pluant justum, aperiatur terra et germinet Salvatorem.» De secundo:« Ecce ego Joannes vidi ostium apertum in coelo.» Item:« Coelum apertum est, et arca Dei visa est in eo.» Et:« Stephanus vidit coelos apertos.» Et de Christo:« Coeli aperti sunt super eum.» De tertio:« Fatuae virgines dixerunt: Domine, Domine, aperi nobis.» Et ad beatam Mariam: Paradisi portae per te nobis apertae sunt. Et Dominus spem fecit credentibus apericus paradisum, quod protoplastus clauserat.« Ecce merces vestra cum eo, et opus illius coram illo.» In prima enim apertione opus suum ostendit; in secunda, mercedem suam nobis proponit; in tertia propositum porrigit. Sic claudit et aperit: In coeli apertione,« educet vinctum de domo carceris;» in secreti apertione, sedentem in tenebris. In cordis apertione sedentem in umbra mortis. Ecce venit congregator, venit consolator, venit explorator: congregator dispersorum, consolator pugnatorum, explorator bonorum et malorum. Tres fecit congregationes: primo congregavit credentes; secundo fratres; tertio virtutes, credentes in ecclesia; fratres in domo religiosa; virtutes in conscientia. De prima:« Aedificans Jerusalem Dominus dispersiones Israelis congregabit.» De secunda:« In brachio suo congregabit agnos.» De tertia:« Qui virtutes sine humilitate congregat quasi in ventum pulverem portat.» Ecce congregator est et in pugna consolator.
7.64
Assignat etiam nobis locum doctrinae, locum pugnae, locum medicinae: in claustro, in oratorio, in agro, in capitulo. In primo frater eruditur: in secundo bellum committitur; in tertio vulnus sanatur: primum in lectione, secundum in oratione, tertium in confessione. De primo dicitur:« Intellectum tibi dabo et instruam te.» De secundo:« Benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum.» In tertio:« Sanat contritos corde et alleviat contritiones eorum.» De congregatione dicit propheta:« Virum stantem super murum litum ego video, et in manu ejus trulla caementarii.» Vir ille est divinitas; trulla humilitas, caementum quod lapides congregatos ligat est charitas. Trulla apponit caementum, dum Christus charitate ligat consortium fratrum: Unde: Congregavit nos in unum Christi amor. De consolatione in bello:« Ait angelus ad virum qui erat vestitus lineis: ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherubim et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt subtus cherubim et effunde super civitatem.» Vir iste est Christus; rotae sunt conversationes humanae quae sunt subtus cherubim, quia sublimior est angelica natura quam humana; inter eas Christus ingreditur, quia« minoratus est paulo minus ab angelis;» implevit manus igne, quia omnia opera ejus plena fuerunt charitate; super civitatem projecit, quando ea fratrum inflammavit charitate. Tertio, scrutabitur in lucernis. Unde vidit quidam virum, et in manu ejus funiculus mensoris, et dictum est ei:« Quo tu vadis? Et respondit: Ut metiar Jerusalem quanta sit longitudo et latitudo ejus,» id est charitas, sicut dicit propheta:« Scrutabitur Jerusalem in lucernis.» Quatuor sunt lucernae istae: Prima divini sermonis, secunda boni operis, tertia a Deo illuminatae rationis, quarta humanitas Salvatoris. De prima:« Lucerna pedibus meis verbum tuum.» Et:« Tu illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus.» De secunda:« Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris.» De tertia:« Lucerna corporis tui est oculus tuus.» Et Job:« Splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris.» De quarta:« Paravi lucernam meam Christo meo.» Prima scrutabitur contemptores mandatorum. Unde:« Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccato suo.» Secunda scrutabitur pigros ad operandum. Unde:« Esurivi et non dedistis mihi manducare,» etc. Salomon:« Piger propter frigus arare noluit, mendicabit ergo in aestate et non dabitur ei.» De tertia:« Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis.» De quarta:« Domine, qui te derelinquunt, confundentur, recedentes a te in terra scribentur.» Boni quoque his lucernis videbuntur a Deo. De prima dicet:« In auditu auris obedivit mihi.» De secunda:« Esurivi et dedistis mihi manducare.» Et:« Laudent eam in portis opera ejus.» De tertia dicitur:« Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates.» De quarta:« Vos qui secuti estis me sedebitis super sedem judicantes duodecim tribus Israel, dicit Dominus.»
7.65
Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum.
7.66
[ CARD.] Cui verbo concordat Job dicens de Christo:« Prudentia ejus percussit superbum, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.» Est igitur Christus capreae similis in acumine visus, et clare videt astutias diaboli, et ab ejus prudentia se non potest occultare superbus; quia, sicut dicit Salomon in Parabolis:« Infernus et perditio coram Domino.» Ipse quoque similis est hinnulo cervorum, qui serpentes extractos de cavernis interficit. Nam, obstetricante manu divinae potentiae de mentibus peccatorum male praegnantium educitur diabolus, qui est coluber tortuosus. Quia vero dixerat: Ecce iste venit saliens, ut ostendat celeritatem et festinantiam advenientis, statim subdit:
7.67
En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, et prospiciens per cancellos.
7.68
[ THO.] Paries caro nostra est quam assumpsit; fenestrae sunt sensus corporis, per quos vita et mors intrat ad animam. Unde Jeremias:« Ascendit mors per fenestras vestras.» Si enim videmus« mulierem ad concupiscendam per eam,» intrat mors oculos nostros. Si vero quis pulchrum mundum inspiciat, et laudet Creatorem, intrat vita per fenestras oculorum. Per has ergo aspicit sponsus, surgere sponsam admonet, et relinquere corporea et quaerere incorporea.« Quae enim videntur temporalia sunt, quae vero non videntur aeterna.» Quod autem dicitur respicere per cancellos, qui sunt angusta foramina, hoc est quod anima quandiu est in corpore, non potest nudam et apertam capere Dei sapientiam. Paries iste dici potest lectulus, de quo dicit eadem:« In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea,» scilicet in utero Virginis in quo quasi in pariete latuit, quasi in lectulo nostrae infirmitatis cubavit, nec solum in isto. Tres enim sunt Christi lectuli: Primus in Virginis utero, secundus in praesepio, tertius in crucis patibulo: primus est floribus ornatus, secundus muneribus honoratus, tertius vulneribus purpuratus; floribus virtutum, muneribus magorum, vulneribus clavorum. In primo, fons est visibilis; in secundo, inventus est humilis; in tertio, apparuit passibilis. Visibilis secundum quod« in terris visus est et cum hominibus conversatus est.» Humilis, quia« exinanivit semetipsum formam servi accipiens;» passibilis, quia« Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum.» In primo invenit dilectum sponsi amicus, in secundo magus, in tertio latro crucifixus. Cum esset in primo« Joannes exsultavit;» ad secundum, angelus cantavit, pastor laudavit, magus adoravit, in tertio latro oravit: exsultavit cum tripudio, cantavit:« Gloria in excelsis Deo, laudavit, viso miraculo;» adoravit cum myrrha, et thure, et auro; oravit, ne excluderetur a regno. In primo jacuit inter gratiam et legem, in secundo inter asinum et bovem, in tertio inter latronem et latronem. Inter gratiam et legem, ut, mediante Christo, vetera abjiciantur et novitas assumatur, ut« exuentes veterem hominem cum actibus suis et induentes novum hominem,»--« in novitate vitae ambulemus; inter asinum et bovem, ut per Christum simpliciores a sapientibus erudiantur, unde:« Si occupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis.» Inde:« Boves arabant et asinae pascebantur juxta illos;» inter latronem et latronem, ad ostendendum quam misericors est poenitentibus, quam severus judex obstinatis Christus in judicio invenietur. In nobis quoque tres lectulos morales ei paremus, sicut ait mulier de Eliseo:« Animadverte quod vir sanctus est iste qui transit per nos. Faciamus ei coenaculum parvum et ponamus in eo lectum, et mensam, et sellam, et candelabrum.» Coenaculum istud est cor nostrum.
7.69
In eo ponamus prius triplicem lectulum puero nostro, ut ibi quaesitus inveniatur. Primus est virtus humilitatis; secundus, patientia in adversis; tertius, puritas cordis: primus, est moeroris; secundus, doloris; tertius, amoris. De primo:« Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.» De secundo:« Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus.» De tertio:« Lectulus noster floridus.» Inde est quod in Canticis istis, tertio ponitur lectulus:« In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea.» Item:« Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt.» Item lectulus noster floridus. In primo, exprimimus vagitus pueriles quasi in praesepio; in secundo, dolores quos sustinuit Christus in patibulo; in tertio, anima nostra unus spiritus fit cum Deo, tanquam humanitas conjuncta divinitati in virgineae puritatis utero. Faciamus et mensam puero. Haec mensa est bonum propositum. In hac mensa apponuntur tria canistra magistri pistorum, qui erant in carcere cum Joseph, de quibus comedebant volucres. Memoria, intelligentia, voluntas, quibus, dum male utimur volucres, id est daemones pascuntur. Sed apponantur tres propagines vitis, de quibus magister pincerna, propinabat regi.» De prima vinum album, de secunda subrufum, de tertia rubeum. Primum est candor castitatis, secundum fervor charitatis, tertium in passione effusio sanguinis. Haec sunt tria genera hominum in carcere, scilicet hujus mundi; pistor, id est digni morte peccatores; pincerna, id est Deo seipsos reconciliantes; Joseph, id est despicientes mundum et in coelis conversantes. In hac datur ferculum bonae voluntatis.
7.70
Haec est triplex. Prima voluntas est proficere proximo; secunda, proficere nobis in bono; tertia, proficere divinae voluntati concordando. De prima dicitur Petro:« Pasce oves meas;» de secunda:« Comedite pinguia et bibite mulsum;» de tertia:« Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me.» Prima est bona, secunda beneplacens, tertia perfecta. Divina quoque voluntas trifaria est: prima, ut homo convertatur; secunda, ut accendatur; tertia, ut beatificetur. De prima:« Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.» De secunda:« Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat.» De tertia:« Pater, volo, ut ubi sum ego, illic sit et minister meus.» Ista est bona, beneplacens et perfecta. Prima in remissione, secunda in promissione, tertia in exhibitione: 50 remissionem peccatorum; promissionem futurorum bonorum; in retributione praemiorum. Faciamus et sellam judicis huic puero. In hac tria judicia considerantur. Primum, ut de proximo judicare non praesumas; secundum, ut propria peccata tibi cognita arguas; tertium, ut ignorata judicanda Deo relinquas. De primo:« Tu quis es qui judicas fratrem tuum?»« In hoc enim quod alium judicas, teipsum condemnas.» Item:« Nolite judicare et non judicabimini.» De secundo:« Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.» De tertio:« Qui autem judicat me, Dominus est.» Quisquis sedet in hac sella, debet habere cathedram doctoris, tribunal judicis, thronum regis. Primo enim se debet homo erudire, ut agnoscat malum quod fugiat, et bonum quod faciat, et ecce doctor in cathedra et Ecclesia. Secundo, pro peccatis debet se judicare dignum morte aeterna. De bonis etiam se judicet inutilem servum: ecce judex in tribunali. Tertio se regat vitia deprimendo, virtutes promovendo; ecce homo in throno. Pro primo:« Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.» De secundo:« Omnes vos oportet stare ante tribunal judicis.» De tertio: In excelso throno vidi sedere virum, quem adorat multitudo angelorum.
7.71
Notandum quod tria sunt instrumenta in quibus lumen propinatur, scilicet lucerna, lampas, candelabrum. Prima solet fieri de terra, et est vilior; secunda de cinere, sed ignis coctione et fit purior; tertia de argento et auro purior et pretiosior: lucerna carnis sensificatae; lampas simplicis conscientiae; candelabrum intelligentiae et sapientiae. De primo:« Tu illuminas lucernam meam, Domine.» De secundo Job:« Deridetur simplicitas justi, lampas contempta apud cogitationes divitum.» De tertio in Apocalypsi:« Veniam et movebo candelabrum tuum de loco suo.» Primum illuminat ad operandum, secundum, ad discretionem bonorum et malorum, et diligendum Deum; tertium, ad cognitionem coelestium. De primo:« Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris.» De secundo:« Prudentes virgines ornaverunt lampades suas.» In figura tertii positum est candelabrum in tabernaculo Moysi. Pro primo: Vidit Ezechiel virum igneum a renibus infra, qui pro secundo, erat quasi flamma ignis a renibus supra. Propter tertium: Vir ille in Apocalypsi habebat oculos quasi flammam ignis; vel, si placet, tota illuminatio sit in candelabro quod in tabernaculo Moysi septem habebat brachia, propter Spiritum sanctum septiformiter illuminantem. Illuminat enim exterius, illuminat interius: exterius, signa visibilia exhibendo; interius, gratiam invisibilem inspirando; exterius tripliciter: Verbo, miraculo, exemplo; in verbo, spiritu pietatis; miraculo, spiritu timoris; exemplo, spiritu fortitudinis. In verbo docet Dei et proximi amorem; in miraculo timere mira facientem; in exemplo fortem esse ad passionem. Brachia ista sunt ad sinistram medii stipitis. Tria alia sunt ad dexteram medii stipitis. Primum trium est in inferiorum administratione, et dicitur spiritus scientiae; secundum in praevidendis insidiis, et perplexitate, et dicitur spiritus consilii; tertium est intelligentia invisibilium Dei, et dicitur spiritus intelligentiae. Medius stipes est in Dei contemplatione et saporosa dilectione, et dicitur spiritus sapientiae. De primo:« Qui bene ministraverit bonum gradum acquiret.» Item:« Sacerdotes qui bene ministraverint, duplici honore digni habeantur.» Unde illa fortis mulier consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. De secundo:« Estote prudentes sicut serpentes.» Et:« Nervi testiculorum Leviathan perplexi.» De tertio:« Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.» Et addit de quarto:« Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas.» Hic est stipes medius, scilicet spiritus sapientiae. Unde surgunt alia. Caro humana paries est; fenestrae et cancelli, per quas aspicit sensus carnis et humani sunt affectus, per quos experimentum accepit humanarum necessitatum, per quos« languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit.» Et bene stat, quia solus in carne fuit qui peccatum carnis non sensit. Stetit etiam per divinitatis potentiam, qui per carnis infirmitatem occubuit. Dicit enim:« Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.»
7.72
Quinque sunt parietes qui visum impediunt. Primus concupiscentia; secundus consensus, tertius actus; quartus, consuetudo; quintus, contemptus. Devita primum et alii cessabunt, et jam non restat nisi unus sensus carnis. De quo gloriari potes et dicere. En ipse stat post parietem nostrum. Sed cavendum est tibi, ut apertas semper inveniat fenestras, et cancellos quosdam confessionum tuarum sponsus. Ad quinque fenestras possumus aperire: ad cavendum, ad compatiendum, ad exemplum, ad materiam laudis, ad signum contemplationis. Ad cavendum aperta est fenestra arcae, et emissa est columba, si diluvium recessisset. Sic per sensus nostros comperimus quae nobis cavenda sunt. Ad compatiendum respiciebat sponsus per fenestras nostras, quia corporis sensibus expertus est miserias ad compatiendum nobis. Ad exemplum quod innuit illa fenestra solarii, per quam Raab meretrix dimisit exploratores Jericho, dicens eis ut ascenderent ad montem spectantes, et inde sumamus exemplum. Ad materiam laudis, quando simpliciter contemplamur creaturas, ut Creatorem laudemus in eis. Caro nostra est meretrix illa, quae aperit nobis sensus, ut tendamus ad montana, id est magnos viros spectantes, et inde sumamus exemplum.« Isti ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas.» Ad signum contemplationis, quando ad coelum sensus erigimus, in signum devotionis quae extenditur ad coelestia quae contemplamur. Unde Daniel orabat solus in coenaculo suo apertis fenestris contra Jerusalem. Istae tamen fenestrae raro et breviter aperiendae sunt.
7.73
Videndus est triplex ortus Domini. Primus in mundo; socundus, in corde humano; tertius in coelo: primus de matre, secundus in fratre, tertius de patre: primus humilis, secundus amabilis, tertius desiderabilis. Primus humilis; quia per eum Deo reconciliamur. Secundus amabilis, per quem in dilectione accendimur. Tertius desiderabilis, in quo Christi haeredes efficiemur; de primo: Factus est pro nobis maledictus, ut nos liberaret a maledicto;» de secundo:« Ipse prior dilexit nos;» de tertio:« Qui nos regeneravit in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem conservatam in coelis:» incorruptibilis, quia non patietur defectum; incontaminata, quia ibi non erit peccatum. Immarcescibilis, quia ibi nullus patietur taedium: in primo:« Verbum caro factum est;» in secundo:« Et habitavit in nobis;» in tertio:« Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.» In primo factus est reconciliationis instrumentum; in secundo amoris incentivum; in tertio futurae haereditatis argumentum; de primo: Nemo venit ad Patrem nisi per me;» de secundo:« Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat?» de tertio:« Opera quae ego facio ipsa testimonium perhibent de me.» in primo, illuxit nobis dies resurrectionis suae; in secundo, reparationis antiquae; in tertio, felicitatis aeternae. Hic triplex ortus fit contra triplex incommodum. Homo enim in paradiso perdidit incorruptionis gloriam, Unde:« Quacunque die comederis de ligno, morte morieris;» et dignitatis praerogativam: Qui homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus jumentis insipientibus, et similis factus est illis.» Perdidit et plenitudinis abundantiam. Unde:« Maledicta terra in opere tuo non dabit fructum suum.»
7.74
Contra hoc triplex incommodum fecit Dominus triplex promissum per prophetam. Contra primum: Mortui mei vivent, interfecti mei resurgent,» contra secundum:« Dabo eis in civitate mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis hominum.» Contra tertium:« Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te.» Dedit et triplex signum:« Ecce virgo concipiet, et pariet filium.» Hic per incorruptam Virginem datur signum incorruptionis. Per primum ortum:« Et vocabitur Emmanuel, quod dicitur, nobiscum Deus: ecce signum recuperandae plenitudinis et dignitatis. Per secundum ortum:« Butyrum et mel comedet:» ecce signum recuperandae plenitudinis. Per tertium ortum datur nobis. Propter istos tres ortus, in Natali Domini tres missae celebrantur. Propter ortum de priore, canitur prima.« Dominus dixit ad me.» Propter ortum in fratre, canitur secunda:« Lux fulgebit hodie super nos.» Propter ortum de matre, canitur tertia:« Puer natus est nobis.» De quo sequitur:« Et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.» Admirabilis fuit in nativitate; consiliarius, in praedicatione; Deus, in miraculorum exhibitione; fortis in passione; pater futuri saeculi, in resurrectione; Princeps pacis, in resurrectione et ascensione et sancti Spiritus missione. Vel moraliter: Admirabilis, in conversione; consiliarius, in conversatione; Deus, in peccatorum remissione; fortis, adjuvans in tentatione; pater futuri saeculi, in promissione; princeps pacis, in retributione. Primus ortus est mirabilis, quia contra naturam; secundus inaestimabilis, quia praeter naturam; tertius incomprehensibilis, quia super naturam. Secundum naturam fiunt ea in quibus operantur tantum causae inferiores, sicut humana est nativitas. Contra naturam sunt ea in quibus operantur causae superiores in rebus inferioribus, ut cum asina locuta est et vis infertur naturae. In nativitate Christi concurrerunt superiores et inferiores causae. Quod enim natus est homo de matre, faciunt inferiores causae. Quod vero sine viri semine, faciunt causae superiores. Praeter naturam fit, ubi causae superiores operantur in rebus inferioribus, nec tamen vis infertur naturae, ut sit in peccatorum remissione. Supra naturam fit, ubi causae superiores operantur in rebus superioribus, ut in nativitate aeterna, quae est Filii a Patre, et in Trinitate, et in caeteris quae miranda sunt potius quam ratione investiganda.
7.75
En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
7.76
[ CAR.] Alia littera, per retia, in quo verbo Dei venientis notantur beneficia. Dicit ergo: En ipse stat, quasi nos juvare et pro nobis pugnare paratus. Stat autem post parietem nostrum. Hic est paries ad quem se convertit Ezechias et flevit, videlicet obstaculum divinae visionis et cognitionis ex peccato primi parentis. Post hunc parietem stat Dominus assistens nobis, et videns nos, licet non videatur a nobis, et ipse est respiciens per fenestras nostras. Nam de supernis respiciens animam, per occultam inspirationem, illuminat fenestras sensuum nostrorum, ne per ipsas mors intret domos conscientiarum nostrarum, sicut dicit Jeremias: Mors ascendit per fenestras nostras, ingressa est domos nostras» Ipse quoque prospicit per retia, et suo respectu omnia tentationum genera quae pedibus nostris expandit diabolus, evanescere facit. Ipse est enim ille rex, qui sedit in solio judicii, sicut dicit Salomon:« Et dissipat omne malum intuitu suo.» Sequitur:
7.77
Et dilectus meus loquitur mihi.
7.78
[ THO.] Ad hoc venerat ut eam instrueret. Vocat ergo eam, et invitat a carnalibus ad spiritualia, a visibilibus ad invisibilia, a lege ad Evangelium. Venit, accelerat, appropiat, adest, respicit, alloquitur. Nihil horum sponsae effugit industriam. Venit in angelis, accelerat in patriarchis, appropiat in prophetis, adest in carne, respicit in miraculis, alloquitur in apostolis. Vel sic: Venit affectu, studio miserandi accelerat. 51 Zelo subveniendi appropiat. Adest praesentibus. Aspicit in futuris, loquitur omnibus, docens et« suadens de regno Dei.» In his advertimus gratiam operantem et cooperantem. Venit morando, accelerat liberando, appropiat sanando. Ecce gratia operans. Adest adjuvando, respicit conservando, alloquitur consummando. Inchoat per contritionem, liberat per confessionem, sanat per satisfactionem. Adjuvat per bonam voluntatem, conservat perseverantem, consummat per consolationem promissorum. Sponsus loquitur sponsam invitans ad bravium, instruens ad cursum, complanans stadium. Invitat ad bravium, promittendo; instruit ad cursum, praecipiendo; complanat stadium prohibendo. Promittendo vitam apostolorum, praecipiendo opera virtutum, prohibendo maculas vitiorum. Audi promissum:« Dicet rex iis qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei,» etc. Audi praeceptum:« Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt.» Audi prohibitionem:« Nolite judicare et non judicabimini.» Unde Paulus:« Sermo Dei vivus est et efficax, et penetrabilior, omni gladio ancipiti ad exstirpandos stirpes vitiorum.» Vivus ecce vitam:« efficax,» ecce opus virtutum;« et penetrabilior omni gladio ancipiti,» ad exstirpandos stirpes vitiorum. Et iste sermo sive prolatibilis, sive qui est Filius Dei pertingit« usque ad divisionem animae et spiritus.» Per animam, carnalia; per spiritum, spiritualia signantur peccata, inter quae discernit sermo Dei. Spiritus tres habet vires: prima est qua temporalia prudenter administrantur; secunda est qua coelestia speculatur; tertia qua Deum contemplatur. Animalitas quoque tres habet vires: prima est qua temporalia concipit; secunda est qua concepta concupiscit; tertia qua concupitis miserabiliter se subjicit. Et inter haec discernit sermo Dei. Est etiam« discretor compagum et medullarum.» Compages sunt convenientiae et similitudines rerum, inter quas discernere nos docet ne similitudine fallamur. Aliquando enim parcitatem similat avaritia, et remissio gravitatem, etc. Sed propter haec discernit Deus medullas spiritus. Medullae spiritus sunt devotiones. Medullae animalitatis sunt concupiscentiae carnales. Inter quas sermo Dei etiam discernit et nos discernere facit. Etiam est discretor operationum, scilicet quae sit bona, quae mala. Similiter et discreta est intentionum, quae scilicet sit bona, quae mala, quae discreta, quae indiscreta. Dilectus iste non est alius quam Dei Filius, per quem nobis dilectus loquitur, dum per eum Patris voluntas nobis revelatur. Prius enim locutus est per patriarchas, postmodum per prophetas;« novissime locutus est nobis in Filio suo, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula.» Iste sermo Dei est Filius Dei. Hic tria fecit: Aufert culpam ad bene operandum, confert gratiam, donat vitam aeternam. Primum facit viae complanationem, secundum facit dilectionem, tertium confert glorificationem. Unde:« Ego sum via, veritas et vita.» Quamvis ordine converso dicat Apostolus:« Vivus,» ecce vitam:« Efficax,» ecce opus virtutum, ut supra dictum est.
7.79
Tres sunt filii. Filius irae, filius adoptionis, filius gratiae. Primus est genitus, secundus regeneratus, tertius unigenitus. Genitus ex sanguinibus et voluntate viri, et voluntate carnis. Regeneratus, quia natus est ex Deo per sacramentum poenitentiae et baptismatis. Unigenitus patris et filius Virginis. De primo Apostolus:« Omnes natura sumus filii irae;» de secundo:« Accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba, Pater, nam« Spiritum sanctum in filios adoptionis effudit,» de tertio legitur: Christus est Filius Dei per naturam, filius autem virginis per gratiam. Primus accepta portione substantiae, abiit in villam ut pasceret porcos. Secundus benedictionem patris meruit, dum consilio matris patri parat pulmentum. Occidens et excorians duos hoedos optimos. Occidite, id est mortificate membra vestra, quae sunt super terram. Item:« Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Beati mortui qui in Christo moriuntur.» Excoriare docebat Moyses sic:« Cum obtuleris sacrificium Domino de bobus, detrahes pellem.» Inde:« Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa?» Item:« Tulerunt pallium meum custodes murorum.» Hoc pallium reliquit Joseph in manu meretricis dominae.
7.80
Debemus habere pallium, id est conversationem, quod peccata nostra Deo occultet; quod intuentes laetificet; quod fluxus saeculi dissipet. Primum fuit Rebeccae, quo se abscondit a facie Isaac; secundum Mardochaei: Cum egrederetur, ait, Mardocheus, de palatio a conspectu regis, erat indutus pallio serico et hyacinthino. Unde« tota civitas exsultavit. Tertium pallium Eliae, quod reliquit in terram, cum ascenderet, cujus tactu Jordanis divisus est. Audi coquentem:« Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu?» Et:« Concaluit cor meum intra me.» Item.« Lampades ejus lampades ignis atque flammarum.» Tertius a patre mittitur in Sichimis, ut videat si cuncta prospere agantur erga fratres suos. Primum igitur destituit Pater spoliis gratuitorum et bonorum naturalium; secundum sibi instituit« populum acceptabilem sectatorem bonorum operum;» tertium« constituit haeredem universorum.» Primus est per quem fecit inferni vincula; secundus est pro quo fecit miracula; tertius« per quem fecit et saecula,» primus est fetor spurcitiae; secundus odor justitiae; tertius« splendor gloriae et figura substantiae.» Primus vitio pusillanimitatis fetorem peccatorum faciens statuendus est ad sinistram cum hoedis; secundus auxilio fortitudinis suae maculas peccatorum fugiens jam conversatur in coelis, postmodum vagaturus est cum angelis; tertius« portans omnia verbo virtutis suae purgationem faciens peccatorum sedet ad dexteram majestatis in excelsis.» Iste est Filius Dei qui commendat charitatem suam in nobis, dum more humano causas, quibus a nobis debet diligi per Apostolum hic ostendit. Tres sunt causae istae: quia dives, quia sapiens, quia pulcher. Dives in omnium possessione, sapiens in omnium rerum creatione, pulcher in hominum recreatione, et in divinitate, et in humanitate. Potens in mundi gubernatione:« Quem constituit haeredem universorum;» ecce primum:« Per quem fecit et saecula;» ecce secundum:« Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae;» ecce tertium:« Portansque omnia verbo virtutis suae: purgationem peccatorum faciens;» ecce quartum: De primo:« Tui sunt coeli et tua est terra;» de secundo:» In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi;» de tertio:« Ecce tu pulcher es, dilecte mihi, et decorus;» de quarto:« Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quae non corrumpetur.» Haec enim quatuor solent jactare amantes. Unde Virgilius de primo: Quam dives nivei pecoris, quam lactis abundans. Pro secundo: Canto quae solitus si quando armenta vocabat Amphion Dircaeus. De tertio: Nec sum adeo informis, nuper me in littore vidi, Cum placidum ventis staret mare. De quarto: Mille meae Siculis errant in montibus agnae.
7.81
Est adhuc unde eum plus diligas: Pro nobis enim dives depauperatus, sapiens stultus reputatus, pulcher obscuratus, potens infirmatus. De primo: Christus cum dives esset, propter nos egenus factus est, ut inopia illius divites essemus: de secundo: improperatum est ei:« Daemonium habes;» de tertio:« Vidimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum, et non est ei species neque decor;» de quarto:« Factus est obediens usque ad mortem.» Iste est in spiritualibus et coelestibus divitiis. De primis:« An divitias bonitatis Dei et longanimitatis et patientiae contemnis?» De secundis:« Inhabita terram et pasceris in divitiis ejus.» Utrasque possidebis, si pauper fueris. Pauper dico non sensu, non virtutum habitu, non tam sensu quam spiritu. De quo ait ille poeta: O vitae tuta facultas, Pauperis angustique lares. O munera nondum Intellecta deum.
7.82
Sicut dictum est: Christus propter nos egenus factus est, ut illius inopia divites essemus. Aspice natum sine hospitio, inter bovem et asinum in praesepio, involutum vili panniculo, fugitivum, sedentem in asino, nudum in patibulo. Ecce pauper:« Vade et tu fac similiter.»--« Inhabita ergo terram et pasceris in divitiis ejus. Mansueti enim haereditabunt terram.» Haec est haereditas Domini quia erimus« haeredes quidem Dei: cohaeredes autem Christi,»--« quem» Pater« constituit haeredem universorum,» qui nos introducet« in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam et immarcescibilem conservatam in coelis.» Sapiens est« per quem fecit et saecula.» Sed propter nos stultus reputatus est in colaphis, in sputis, in contumeliis. Et« reputatus est cum sceleratis,» ut sapientes simus, stultos nos reputemus; quia« stulta mundi elegit Deus, ut confundat fortia,» vel sapientes:« Vae vobis qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis prudentes.» Ille vere est sapiens« in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.» Sapientia ista trahitur de occultis, ait Job, id est de secreto sinu Patris. Filius sapiens est gloria patris. Haec« sapientia aedificavit» in nobis« sibi domum» humani corporis;« excidit columnas septem,» scilicet septem dona Spiritus sancti. Haec sapientia vincit malitiam.« Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.»--« Attingit a fine,» scilicet a principio bonae conversationis,« usque ad finem» extremae resolutionis,« fortiter,» a peccatis liberando, in tentatione adjuvando, perseverantiam consummando;« disponit omnia suaviter,» erudiens te, ut primo diligas Deum, secundo teipsum, tertio proximum. Item« fortiter» de coelo projiciendo superbum, in mundo vincendo malignum, in inferno spoliando avarum.« Disponit suaviter» hominem in mundo redimendo, de inferno liberando, ad coelum reportando. Haec sapientia ubique attingit propter suam munditiam. Ut igitur hanc habeas sapientiam, simula stultitiam. Nam stultitiam simulare loco prudentia summa est. Est etiam decorus, de quo dicitur:« Cum sit splendor gloriae,» id est coaeternus Patri, sicut splendor coaevus est soli vel igni;« et figura substantiae,» id est aequalis sicut figura alicujus rei ipsi est aequalis. De eo etiam dicitur:« Candor est lucis aeternae et speculum sine macula,» in quem desiderant angeli prospicere.» Et in humanitate:« Speciosus forma prae filiis hominum.» Si ergo vis esse particeps illius gloriae, ne desideres pulchritudinem hujus miseriae. Nam te decor iste quod optas esse vetat. Ait Isaias:« Non est species ei neque decor.» Sed tamen per ea quae gessit in mundo fuit splendor gloriae ipsius, de quo dicitur:« Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis,» scilicet manifestatio nominis. Non enim nomen sed manifestationem meruit homo Christus per obedientiam passionis. Figurative enim dicitur:« Dedit ei nomen quod est super omne nomen,» id est, manifestationem.
7.83
Fuit autem de nativitate ejus gloria in imis, glovia in celsis, gloria in excelsis. Prima in mundo, secunda in coelo, tertia in throno. Prima generi humano, secunda angelo, tertia Deo. Per primam illuxit nobis dies redemptionis novae; per secundam dies reparationis antiquae; per tertiam dies felicitatis aeternae. Dies redemptionis novae, qua redempta est humana natura; reparationis antiquae, qua reparata est angelicae ruinae jactura; felicitatis aeternae, in qua perpetuo Creatorem laudabit creatura. Haec est prima, de qua dicitur:« Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Laetamini in Domino et exsultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde;» de secunda:« Gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur;» de tertia:« Coeli enarrant gloriam Dei.» Haec triplex gloria triplicem fugat confusionem. Fuit enim confusio in mundo, fuit in coelo, fuit in inferno. Prima, quando Adam peccavit; secunda, quando angelus superbivit; tertia, quam diabolus perpetuo luit. De prima:« Confusio faciei meae cooperuit me;» de secunda:« Omnes qui te derelinquunt, Domine, confundentur,» scilicet mali angeli; de tertia:« Confusi sunt quoniam Deus sprevit eos,» scilicet in inferno damnando. Hujus praedictae gloriae est splendor, id est ostensio, sol qui est nobis ortus. Sed idem splendor solis pro nobis obscuratus est tripliciter: obscuratur enim sol nubis objectu, ecliptico defectu, naturali occasu. Primum in nativitate, secundum in persecutorum depravatione, tertium in passione. De primo:« Solem nube tegam;» item:« Tenebrescet sol in die ortus sui.» De secundo in Apocalypsi:« Factus est sol tanquam saccus cilicinus.» Cilicium vile est, aculeis pungit, sic peccatores Christum vilem reputaverunt. 52 Aculeis, id est argumentosis objectionibus eum impugnaverunt. De tertio:« Occidet sol in meridie.» Istae tres obscurationes inveniuntur in peccatore: prima in mundi sollicitudine, secunda in tentatione, tertia in criminis perpetratione.
7.84
In prima:« Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens;» de secunda:« Non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit;» in tertio:« Factus est Patri obediens usque ad mortem.» Ecce pulchritudo. Sequitur potentia:« Potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur,» sed et ipsa pro nobis infirmata est.« Pater, ait, si fieri potest, transeat a me calix iste.» Item:« Coepit pavere et taedere.» Tu« dicis: Quia dives sum, et nullius indigeo.» Verum Ut voto potiare tuo miserabilis esto. Ipse enim portat te et tua.
7.85
Quatuor nobis portavit: portavit defectum nostrae infirmitatis, portavit onus nostrae iniquitatis; portat gloriam resuscitatae carnis; portat devotionem nostrae orationis. Primum incepit portare in virginis utero, secundum in crucis patibulo, tertium in resurrectione, quartum quandiu fuit in hac calamitate. De primo:« Vere languores nostros ipse tulit et delicta nostra ipse portavit;» de secundo:« Relictis nonaginta novem in deserto venit unam quaerere; et inventam reportavit in humeris suis.» Unde:« Sicut aquila provocans pullos suos ad volandum et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eos, utique portavit in humeris suis.» De tertio:« Portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum» patris praesentans vultibus victricis carnis gloriam. De quarto:« Jube haec per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum[ portari] in conspectu divinae majestatis tuae:»--« Advocatum enim habemus apud Patrem Jesum Christum justum; qui factus est propitiatio pro peccatis nostris.» In primo, noster factus est socius; in secundo, servus; in tertio, praevius; in quarto, nuntius. Hic pro nobis laboravit. Sed ecce« sedet ad dexteram majestatis in excelsis.» Hanc sessionem quatuor debent praecedere sessiones: prima est suscipienda disciplina in perseverantia, secunda in judicando diligentia, tertia humilitas in sublimitate, quarta repausatio in infirmitate; prima ne sit momentaneus, secunda ne sit provisus, tertia ne sit superbus, quarta ne sit in laboribus indiscretus. Istas legimus Christum implevisse. In prima, sedit inter doctores audiens et interrogans illos; et Maria sedens secus pedes Domini, etc.; in secunda, sedit Jesus in gazophylacium, judicans de oblatione viduae; in tertia, sedit in monte,« et cum sedisset aperuit os suum.» Inde ait Christus:« Sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto.» In quarta, lassatus ex itinere,« sedit super fontem.» Ecce« sedit ad dexteram majestatis in excelsis;» inde:« Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus,» etc.
7.86
Est pax hominibus malae voluntatis, et est pax hominibus tepidae voluntatis, et est pax hominibus bonae voluntatis. De prima:« Zelavi super iniquos pacem peccatorum videns;» de secunda, Ezechias:« Tantum sit pax in diebus meis;» de tertia Apostolus:« Pacem sequimini cum omnibus in sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.» Primi peccant confidenter, quia Dominus eos non punit; secundi agunt negligenter, quia tentatio eos frequenter non invadit; tertii languent suaviter, quia eis suam gloriam ostendit. De primo:« Nescis quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?» de secundo:« Utinam esses frigidus aut calidus!» de tertio:« Filiae Jerusalem, nuntiate dilecto, quia amore langueo.» Iste talis dilectus loquitur mihi, dicens quod sequitur: Surge, propera, amica mea.
7.87
[ CARD.] En dilectus meus loquitur mihi. Et agitur in hoc capite de assumptione beatae Virginis quae, adveniente temporis opportunitate, ideo ad coelos demonstratur assumpta, ut pro nobis fiduciabilius exoraret. Dicit ergo mater de filio: En dilectus meus loquitur mihi, ac si dicat: in tantum desiderat misereri et parcere dilectus meus, quod me evocat ad regnum, ut ipsum excitem et provocem ad faciendam misericordiam. Nam ecce dilectus meus loquitur mihi, et dicit: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
7.88
[ THO.] Vicissitudine temporum omnia ordinantur quoniam enim dilectus prius visitaverat in lectulo florido, nunc ad vineas excolendas et bestias ab eis propellendas invitat, id est ad aedificandas ecclesias et haereticos expugnandos. Ait itaque: Surge a lectulo contemplationis, nec ideo separaberis a me, quia es amica. Propera, in Ecclesia fideles congregare in spiritu mansuetudinis, quia es columba mea. Veni reprimere adversarios Ecclesiae, ut praesentis conversationem revereantur, quia es virtutibus formosa. Vel quia obedit est amica, quia simpliciter agit columba, quia honeste conversatur formosa. In tribus sponsa hic commendatur: praedicatione, oratione, contemplatione. Amica enim merito dicitur, quae sponsi lucra praedicando, consulendo, ministrando quaerit; columba quae gemebunda oratione divinam sibi conciliat clementiam; formosa, quae coelesti desiderio fulgens supernae contemplationis decorem se induit. Hic vide Martham ministrantem. Lazarum sub lapide gementem et resurrectionis gloriam flagitantem. Mariam vacantem. Vacat enim ad vineas, id est animas revisendas, corrigendas, instruendas, salvandas. Dicitur amica affectibus, columba gemitibus, formosa virtutibus, quibus florescit. Concupiscit ut dulcis sentiatur, gemiscit ut peccatum remittatur, florescit ut ab eo jucunda inveniatur. Surge ergo, ne relinquendo peccatum tepida videaris. Propera, ne occupet te dies mortis; veni, ne citra metam fatigeris.« Usquequo, piger dormis?« Utinam aut frigidus esses aut calidus! Propera:« Quid statis hic tota die otiosi?» Veni,« Sic currite, ut comprehendatis:» surgendum ergo est a dormitione.
7.89
Triplex est dormitio: prima fovendae iniquitatis, secunda recreandae infirmitatis, tertia contemplationis. De prima:« Surge, qui dormis,» de secunda:« Si dormit, salvus erit;» haec de Lazaro; de tertia:« Ego dormio et cor meum vigilat.» Prima est fugienda, secunda indulgenda, tertia appetenda. Unde Dominus cum invenit discipulos suos dormientes, primo increpavit, dicens:« Una hora non potuistis vigilare mecum?» secundo invenit eos dormientes et tacuit; tertio dixit:« Dormite jam et requiescite.» A prima surgendum est; sed in hac quidam somnolentia opprimuntur, quidam somno gravantur, quidam lethargiam patiuntur. Primi qui tentationibus colludunt, secundi qui tentationibus succumbunt, tertii succumbentes reverti volunt. De his dicitur: Gallus jacentes excitat et somnolentos increpat; gallus negantes arguit. Gallus iste qui excitat fuit Moyses, prophetae, apostoli, Patres, Christus. Hic somnolentos increpat, ne quasi Samson deprehendantur in Dalilae gremio; jacentes excitat, ut surgant quasi paralyticus de grabato; negantes arguit, qui cum putrescunt[ ne putrescant?] quasi jumenta in stercore suo. Gallus iste quatuor facit; jacentes excitat, sicut in hoc loco, horas noctis distinguit, erroneos ad viam revocat, lucem nuntiat venturam. Horas noctis distinguit, quae sunt tres. Nox est vita peccatoris. Prima hora contritio, secunda confessio, tertia satisfactio. Vel vita cujuslibet est nox, cujus horas distinguunt. Propheta:« Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus exigat a te: utique diligere misericordiam et facere judicium, et sollicite ambulare cum Deo tuo.» Erroneos revocat, unde Apostolus:« Videte quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.» Triplex est dies malus, scilicet propter culpam, unde:« Sufficit diei malitia sua;» propter temporalem poenam, unde Jacob:« Dies mei pauci sunt et mali;» propter duram in judicio sententiam, unde:« In die mala liberabit eum Dominus.» Primum debemus vitare, secundum patienter sustinere, ut tertium possimus securi exspectare. Tempus quidam adimunt, quidam redimunt, quidam emunt. Adimunt qui semper vivunt in iniquitate, redimunt qui poenitent aliquo tempore, emunt qui semper sine crimine vivunt. Primorum dies deficiunt, unde David:« Defecerunt sicut fumus dies mei.» Secundi dimidiant, unde:« Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.» Et:« Ego dixi: In dimidio dierum vado ad portas inferi.» Tertii implent, unde de Job dicitur:« Mortuus est plenus dierum.»
7.90
Item: Gallus nuntiat lucem venturam, scilicet aeternam. Sunt enim quatuor luces: prima Christus, secunda opus, tertia impius spiritus, quarta in coelo superius. De prima:« Ego sum lux mundi;» de secunda:« Luceat lux vestra coram hominibus;» de tertia:« Ambulate dum lucem habetis;» de quarta:« Lux perpetua lucebit sanctis tuis, Domine.» Prima est in documentum, secunda in exemplum, tertia spirituale donum, quarta:« Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.» Prima est ad fidem, secunda ad mutationem, tertia ad intellectum et discretionem, quarta ad Dei visionem. Prima fuit apud nos, secunda est inter nos, tertia propter nos, quarta super nos. De his dicitur:« Semita justorum quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.» Est justus qui ex fide vivit; est justus quasi leo confidens; est justus qui non contristabitur quidquid ei acciderit. Primus est in Mose, secundus in Joanne, tertius in Salvatore. Primi semita accedit, secundi praecedit, tertii procedit. Accedit quasi laterna, praecedit quasi lucerna, procedit quasi lux splendida. Primo enim Christus latuit sub littera in lege, secundo monstratus est in Joannis nativitate; tertio plene apparuit in assumpta humanitate. Ad horum mutationem debemus tenere laternam, lucernam, lucem splendidam. Laternam, qua fervor novitius ex parte lateat; lucernam, qua fortium lux appareat: lucem qua contemplationis Deus innotescat. Laternam ergo tenent novitii in ore, in manu, in corpore; orationis, operationis, satisfactionis, sicut ait Dominus: de primo:« Cum oras, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum;» de secundo:« Cum facis eleemosynam, noli tuba canere, et nesciat sinistra tua quid faciat dextera;» de tertio:« Cum jejunas, unge caput tuum et faciem tuam lava;» inde poeta: Si latet ars prodest, affert deprensa pudorem. Item: Crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra Debet fortunam quisque manere suam. Similiter lucerna bonorum operum debet esse in ore; in manu, in capite praedicationis, operationis, inspirationis. De primo:« Lucerna pedibus meis verbum tuum;» de secundo·« Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris;» de tertio Job:« Quis mihi det ut sim juxta menses pristinos, quoniam Deus custodiebat me, dum splendebat lucerna ejus super caput meum.» Ideo Joannes dictus est« lucerna ardens et lucens,» sed et pinguescens. In figura primi, de animalibus Ezechielis dicit:« Et scintillae quasi aspectus aeris candentis;» de secundo:« Similitudo vultus animalium quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum;» de tertio ait Joannes:« Oculi ejus quasi flamma ignis.» Lucem tenent contemplativi. Est lux triplex: prima cognoscitur nequitia, secunda clara est conscientia, tertia oritur in corde laetitia. Prima enim docet fugam peccatorum, secunda deducit per viam virtutum, tertia exhilarat ostensione praemiorum. De prima dicitur:« Qui male agit odit lucem.» De hac dicitur quod mulier illa meretrix coram Salomone diligentius intuens clara luce puerum mortuum cognoscit non esse suum quem genuerat. Mortuus quippe filius est, mortuum opus peccatoris. De secunda:« In luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae.» de tertia dictum est:« Lux orta est justo et rectis corde laetitia.» Prima ergo semita justorum procedit usque ad secundam; per infectum diem secunda crescit usque ad tertiam; per affectum diem tertia crescendo deducit usque 53 ad perfectum diem. Est enim dies infectus, est dies affectus, est dies perfectus: infectus corruptione peccatorum, affectus devotione bonorum, perfectus consummatione ipsorum. Primus ergo est tribus infectus: voluptate, vanitate, malignitate. De primo Jeremias:« Diem hominis non desideravi, tu scis.» De secundo:« Homo sicut fenum, dies ejus sicut flos feni, sic efflorebit.» De tertio Paulus:« Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer aut ab humano die.» Secundus dies est affectus tribus, scilicet: puritate conscientiae, sanctitate justitiae, suavitate laetitiae. De primo:« Ecce nunc dies salutis, nemini dantes ullam offensionem.» De secundo:« Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris.» De tertio: Laetus dies hic transeat p. s. v. d. Tertius dies nihilominus in tribus est perfectus: primo quia erit sine noctis vel nubis interruptione, secundo lucis magnitudine, tertio plenaria Dei visione. De primo:« Donec aspiret dies et inclinentur umbrae.» De secundo: Ecce Dominus veniet, et omnes sancti ejus cum eo, et erit in die illa lux magna. De tertio:« Vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos,» etc., sine corruptionis molestia. Sciemus secreta coelestia, sequemur obediendo voluntatis ejus vestigia, ut cognoscamus Dominum, scilicet tres personas Patris, et Filii, et Spiritus sancti in una substantia. Dicit ergo gallus, id est Apostolus:« Nox praecessit, dies autem appropinquavit,» etc. Item dicitur sponsa amica, dicitur columba, dicitur formosa. Amica dicitur animi custos, columba colens lumbos, formosa per conscientiam, qua evitat diaboli machinamenta. Dicatur igitur: Surge, amica, in qua per prudentiam sapientia vincit malitiam: propera, columba, habens continentiam, quia munda per abstinentiam carnis teris superbiam. Veni, formosa, quia concupivit rex speciem tuam. Ut ergo sis amica, surge de sterquilinio peccatorum: ut sis columba, propera ad merita virtutum: ut sis formosa, veni ad gaudia beatorum. Est ergo amica, dum fugiendo malitiam amor Dei mundo praeponitur: columba dum coelestia meditatur: formosa, dum in terris angelice conversatur. De prima:« Qui diligitis Dominum odite malum:» de secunda:« Meditabor ut columba:» de tertia:« In carne praeter carnem vivere nihil est aliud quam angelicam vitam in terris ducere.» Vel aliter: Est amica per scientiam, columba per intelligentiam, formosa per sapientiam. Per scientiam, qua bona a malis discernuntur: per intelligentiam, qua coelestia cognoscuntur, bona a malis discernuntur, ne sit indiscreta dilectio: coelestia cognoscuntur, ut appareat nostra exspectatio: cognita degustantur, ut probetur frivola omnis alia delectatio. De primo:« Videte quomodo caute ambuletis:» de secundo:« Vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de coelo.» de tertio: Panem de coelo dedisti eis, habentem omnem delectationem et omnem saporem.
7.91
Oportet primo ut amica sit animi custos contra tria: contra luxuriam, contra avaritiam, contra superbiam. Contra primum, operis assiduitatem; contra secundum, circumspectionis sollicitudinem, qua vitemus mundanorum cupiditatem: contra tertium, veritatem suae cognitionis, qua crescamus in humilitatem, scilicet contra triplicem adversarium, scilicet carnem, mundum, diabolum. Faciamus igitur sicut Jacob, qui occurrenti sibi Esau tres opposuit turbas.» Prima turba fuit ancillarum cum suis filiis: ancillae sunt corpora mea( sic), filii opera, quae debemus opponere luxuriae, quia otiositas inimica est animae. Secunda turba fuit Lia cum filiis suis, quae dicitur laboriosa: haec est sollicita circumspectio, quae filios habet, scilicet multiformes cautelas contra mundi concupiscentiam. Tertia turba fuit Rachel cum Joseph filio suo, quae dicitur videns principium. Cum enim principium nostrae nativitatis inspicimus, humilitatis augmentum contra superbiam acquirimus: Joseph enim augmentum dicitur. Haec est amica per sapientiam, quia sapientissimus ille rex Salomon deseruit, victus ab his tribus hostibus: Immolavit enim Astarthem deae Sidoniorum, quae dicitur venatio: quibus enim praeest luxuria, venantur ut suam consequantur voluptatem: immolavit et Chamos deo Mohabitarum. Hic dicitur congregatio, id est avaritia: quibus vero praeest avaritia dicuntur Moab quod de patre, quia in hoc sequuntur patrem Adam a quo processit omnis avaritia: immolavit Moloch deo Ammonitarum, id est superbiae. Moloch dicitur rex: superbia enim semper regnare appetit. Ammon vero populus comprimens vel populus turbatus; quibus enim praeest superbia semper turbantur et comprimunt.
7.92
Ecce amica, columba vero simpliciter volat. Simpliciter quoque oportet sublimia considerare. Qui vult eo pertingere tria oportet eum considerare: scilicet mundi hujus turbationem, et sic pacatus in se, et aliis faciat pacem. Haec erit columba Noe quae egressa est ad videndum diluvium, et non invenit ubi requiesceret pes ejus, tamen ad arcam attulit ramum olivae, quod est signum pacis. Sic qui mundum considerat, nihil invenit in eo nisi turbationem. Ipse tamen cum aliis pacem habet, inter discordes reformat: haec est columba Noe quae dicitur requies. Tres enim legimus columbas: columba Noe, columba Christi, columba David. Prima considerat mundi turbationem, secunda quaerit nostram salvationem, tertia laborat quomodo habeamus ejus passionem. Prima ergo Noe quae dicitur requies, quia quaerit requiem specialem et momentaneam: secunda Salvatoris, quae quaerit salutem aeternam: tertia David, id est manu fortis, quia fortiter operatur ut perveniat ad eam. De prima:« Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo Deum videbit. De secundo:« Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humerum suum.» De tertio:« Respicite in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui, proposito sibi gaudio crucem sustinuit confusione contempta, et nunc in dextera Dei sedet.» Ista tertia est inter medios cleros; cleros Graece, sors Latine. Duae sortes sunt temporalis vita et aeterna: inter has dormit illam despiciendo, istam diligendo. Vel sortes sunt timor et desiderium: inter has dormit habens lectum spei et amoris. Amor mitigat desiderium, spes vero timorem demulcet; sed« posteriora dorsi ejus in pallore auri.» Dorsum istud est corpus pallidum afflictione. Sed pallor iste est auri, quia coronam meretur aeternam, quae auro comparatur.
7.93
Invenio tres columbas istis oppositas: prima est columba quae habet vesiculam in gutture, ista est digna ut juxta altare immoletur: secunda est cujus stercus in castris prae angustia famis venditur: tertia est columba seducta et non habens cor, ut viam salutis gradiatur. Prima enim de pace temporali superbit: haec est vesicula in gutture: secunda pro misericordia Dei qua de salute aeterna praesumit, confidentius peccans, alios suo exemplo trahit, quod est stercora vendere: tertia est seducta quia indiscreta in operibus, et non habet cor, cum formidat viam salutis arripere. Dicitur et formosa, in ea est mera pulchritudo quae primo per laudes et orationes petulantis carnis vincit incursus: secunda ne tepore veterascat gemens charitatis fervore, calefactus affectus: tertia manentem in secreti cordis solitudine ad lectulum suum transfert dilectus. In primo vitat foeditatem, in secundo provocat amorem, in tertio habet claritatem. Prima est Judith, id est laudans quae corruptorem Holophernem occidit: secunda Abisaac Sunamitis, id est patris rugitus, quae pedes David jam senis calefacit: tertia est Esther, id est absconsa, quam rex Assuerus, id est beatitudo ejus, in reginam provehit. Sed contra invenio superficie tenus reprobam pulchritudinem. Primo quia de specie sua quaerit carnis voluptatem, secundo vanitatem, tertio in utraque habet obstinationem. De primo:« Circulus aureus in naribus suis, pulchra mulier et fatua.» De secundo:« Fallax gratia et vana est pulchritudo.» De tertio:« Vidi stultum firma radice, et maledixi statim pulchritudini ejus,» ait Job.
7.94
Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
7.95
[ CAR.] Ac si diceret: Surge ab illa ruina generis humani, de qua dictum est homini:« Terra es, et in terram ibis. Surge, inquam, amica mea, animi mei custos et divinorum conscia secretorum. Surge, columba mea simplex, non invida, sancto Spiritu illustrata. Surge, formosa mea, tota pulchra in qua non est macula. Et ubique per hoc pronomen, mea, discretio et significantia quasi singulari praecellentia designatur. Surge, et veni ad regni consortium, ad coelorum assumpta palatium: veni, inquam, quia jam hoc requirit opportunitas temporis.
7.96
Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra.
7.97
[ THO.] Hiems designat austeritatem legis, pluvia propheticae promissionis consolationem, flores evangelicam veritatem. Rigor enim hiemis solet malas herbas radicitus exterminare; bonarum vero radices ut in vere crescant, sub terra intemeratas conservare. Sic legis austeritas peccata punivit: sed sacramenta usque ad tempus gratiae sub littera abscondita servavit. Et quia jam venit tempus gratiae et lex cessit, clamat dilectus: Jam hiems transiit, imber vero humore poros aperit terrae, ut germina erumpant: sic promissio prophetica aperuit corda fidelium, ut conceperint fidem et spem. Tandem flores evangelicarum sententiarum manifestaverunt veritatem. Haec quoque in homine reparando implentur spiritualiter: per hiemem namque designatur dolor poenitentium, per imbrem lacrymae plangentium, per flores primitiae virtutum. Per primum incipit vetustas renovari, per secundum spiritus inebriari, per tertium fecundari. De primo:« Renovamini spiritu mentis vestrae:» de secundo:« Inebriabuntur ab ubertate domus tuae,» et:« Quemadmodum descendit imber et nix de coelo et inebriat terram.» De tertia:« Et dat semen serenti, et panem comedenti.» Et:« Proferat herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum.» In primo spiritus juvenescit, in secundo pinguescit, in tertio florebit. De primo:« Renovabitur ut aquilae juventus tua:» de secundo:« Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea:» de tertio:« Justus ut palma florebit.» Istis hiems transiit, jam enim non indigent opere poenitentiali, quibus spiritualiter apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Imber abiit et recessit. Quid enim opus est imbre, id est fletu lacrymabili, ubi« fluminis impetus laetificat,» cui dicitur: Merito in terra ejus, id est in anima, apparet copia florum, in qua requiescit flos campi et lilium convallium.
7.98
Triplex est hiems: prima est pigritiae, secunda poenitentiae, tertia damnabilis sententiae. Qui praecipit aquis nivis ut descendant super terram, et imbribus hiemis: imbres hiemis sunt doctrinae pigri doctoris. De secunda:« Facta sunt encaenia in Jerosolymis, et hiems erat,» Jerosolyma dicitur visio pacis, Encaenia innovationes; peccator enim videns pacem quae sursum est festinat renovari in hieme, id est per poenitentiam. De tertia dicitur:« Videte ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato.» Fugere enim in hieme vellent, si possent, qui in judicio sententiam illam damnationis audient:« Ite, maledicti, in ignem aeternum.» Primi cadent in egestatem, secundi tendunt ad novitatem, tertii descendunt in calamitatem: in egestatem virtutum, in novitatem spirituum, in calamitatem tormen torum. Audi egestatem:« Piger propter frigus arare noluit, mendicabit ergo in aestate et non dabitur ei.» Et Job:« Qui timet pruinam, irruet super eum nix.» Audi novitatem:« Licet is qui foris est vetus homo noster corrumpatur, is tamen qui intus est renovatur de die in diem.» Item:« Si qua nova creatura in Christo, vetera transierunt.» Audi calamitatem. Job ait:« In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. In fame eripiet te de morte, et in bello de manu gladii.» Istae duae sunt in hoc exsilio: in fame scilicet verbi Dei, in bello, quo repugnatur tentationi. Aliae quinque erogabuntur miseris in judicio, a quibus tamen se promittit Dominus liberare justum sic:« A flagello linguae absconderis,» ne audias:« Ite, maledicti, in ignem aeternum.»--« Non timebis calamitatem, cum venerit.» De qua:« Dies illa dies irae, calamitatis et miseriae.« In fame et vastitate ridebis.« Ecce duae: Fames ista erit videndi Deum, quo nunquam satiabitur, unde:« Servi mei comedent et vos esurietis.» Vastitas a vastando dicitur, de qua:« Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.» Ibi tradetur tortoribus quoadusque reddat universum debitum. Septima est:« Et bestiam terrae non formidabis.» Bestia terrae est diabolus qui ait ad Dominum:« Circumivi terram et perambulavi eam.» Qui formidatur 54 merito, et in inferno ubi ipse est nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
7.99
Quatuor sunt in hieme quae pigrum retardant. Tardatur enim gelu, nive, vento, grandine. Gelu pedes penetrat, nix viam oculis oblitterat, ventus invisibiliter totum corpus oppugnat, grando caput vulnerat. Faciamus ergo quemdam interiorem hominem. Hujus pedes sint affectus, oculi intellectus, corpus intentio, caput ratio. Scrupulus gelu et rigor disciplinae, nix candida blandimentum mundanae gloriae, ventus invisibilis occulta suggestio Satanae, grando animadversio irae divinae. Primo igitur in pigro pedes, id est affectiones, gelu, id est rigore disciplinae perforantur, dum formidando disciplinam in varia distrahuntur, unde dicitur:« Vult et non vult piger.» Dicit enim:« Leo est in via,» occidendus sum, quia omnis disciplina videtur ei in praesenti non esse gaudii sed moeroris, de quibus propheta: Percussisti eos et non sunt sanati. Afflixisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. Isti sunt miser Boseth, qui debilis pedibus noluit sequi David, cum fugeret a facie Absalon. Secundo nive, id est candore mundanae gloriae via regni tegitur, quia oculi intelligentiae caecantur. Et ideo civitates habitaculi non invenerunt. Via enim peccatorum tenebrosa iis quidem qui derelinquunt iter rectum et ambulant in vias tenebrosas. Qui nivis albedinem, id est mundanae gloriae habent in oculis, inde prohibetur in lege: Sacerdos qui habet albuginem in oculo, non ministret in tabernaculo. Isti sunt Tobias cui cum jaceret supinus, calida stercora hirundinis ceciderunt in oculis, et excaecatus est. Hirundines quae in altum volant sunt principes mundi; stercora eorum sunt bona temporalia, quae calida cadunt in oculis, dum nimio fervore ea appetentes intelligentiam supernorum amittimus. Tertio toti corpori, id est intentioni ventus diabolicae suggestionis invisibiliter se ingerit, et intentionem bonam, si qua est, subvertit. Hoc facit aliquando iis qui libenter sequuntur tentationem et ei colludunt; unde dicitur:« Ephraim pascit ventum.» Aliquando provocant tentationem. Ephraim onager solitarius, in desiderio attraxit ventum amoris sui. Iste est ventus de quo dicitur:« Surge, aquilo, et veni, auster.» Et ventus turbinis veniebat ab aquilone. Iste ventus concussit quatuor angulos domus, et oppressit liberos Job. Cum in his tribus piger non revertitur. Quarto accedit grando vulnerans caput, id est ira Dei in ultionem infatuans rationem. Propter hoc venit ira Dei in filios diffidentiae. Ipsi enim sunt jumenta Aegypti quae grando percussit; et quia jumenta sunt irrationabilia,« tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt.»--« Quis» enim, Domine,« cognovit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare?» Isti sunt reges Philisthiim pugnantes contra Israel, de quibus plures interfecerunt lapides grandinis quam gladius. Ecce habetis hiemem judiciariae sententiae, hiemem quoque pigritiae. In tribus renovat hiems poenitentiae. Frigus enim ejus comedentes semina terrae vermes occidit, terram decoquit, et sic abundantia seminis germina producit. Post ejus recessum vernalis aura gratior emergit. Vermes isti sunt suggestiones carnalium motuum, semen est bonum in corde propositum, erumpit in germen, quando producitur ad actum, vernalis temperies est a peccato liberatio. Vermes igitur semen rodunt, dum carnis motus bonum propositum impediunt. Sed hiems vermes consumit, dum carnis motus poenitentia compescit. Item hiems terram decoquit et sic melius germina producit, dum poenitentia corpus castigat, et sic ad bona operanda melius se applicat. Post talem hiemem temperies veris gratior habetur, dum post poenitentiam de bona conscientia Deo gratiarum actio refertur. Audi vermes et hiemem eos consumentem:« Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis:» ecce vermes:« Sed induimini Dominum Jesum, et curam carnis ne feceritis in desideriis:» Ecce hiems. Ista sunt primogenita Aegypti interfecta. Audi germina ex hieme, id est poenitentia:« Tribulatio patientiam operatur; patientia, probationem; probatio, spem.» Isti sunt cui post flagella restituti sunt liberi pulchriores prioribus. Audi auram veris, id est bonae conscientiae gratiorem post hiemem, id est poenitentiam. Primus:« Fui blasphemus et persecutor, sed misericordiam consecutus sum» per poenitentiam.« Gratia autem Dei sum id quod sum.» Hinc est quod Tobias post caecitatem et paupertatem abundantius solito Deum laudasse invenitur. Beatus ergo qui in hoc statu invenitur, ut dicat: Hiems abiit, sed longe beatior qui post illam ultimam hiemem hic dicere poterit: Hiems abiit et amplius non« refrigescet charitas multorum.» Imber abiit lacrymarum, quoniam« Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum.» Flores apparuerunt in terra, ut circumdent sponsam flores rosarum et lilia convallium.
7.100
Triplex est imber: Imber poenarum, imber Scripturarum, imber lacrymarum. Primus mortificat, secundus laetificat, tertius purificat: mortificat eum qui diligit iniquitatem; laetificat eum qui inquirit veritatem; purificat eum qui desiderat sanitatem. Primus punitur, secundus instruitur, tertius curatur. De primo:« Pluet super peccatores laqueos.» Sed est pluvia qua diluvium inundavit, quo periit genus humanum; pluit enim quadraginta diebus et quadraginta noctibus. De secunda:« Mandabo nubibus meis ne pluant.» Cum hac pluvia venit Christus qui descendit sicut pluvia in vellus.« Et nubes pluant justum.» De tertia:« Fulgura in pluviam fecit,» quia comminando peccatores movet ad lacrymas. Haec est pluvia voluntaria quam segregat Deus haereditati suae: hanc habuit Maria Magdalene et ipse Christus. Primus imber procedit, secundus abiit, tertius recedit. Procedit de hoc exsilio usque in infernum; abiit de mundo ad regnum. Recedit, id est retrocedit in nihilum. Primus procedit, quia hic incipit poena quae fine carebit; unde:« Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur.» Ignis est poena qua hic laborant, sed ardentior fit in inferno. Secundus abit, id est ab hoc exsilio it ad regnum, quia quae per Scripturas hic de Deo dicimus, in regno certius cognoscemus, quoniam omnes erimus docibiles Dei.« Quae enim videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc videbimus facie ad faciem.» Tertius imber recedit, id est retrocedit, scilicet in nihilum, quia amplius non erit luctus neque clamor, sed nec ullus dolor. Ecce hiems transiit, imber abiit et recessit, consequens est ut flores appareant in terra nostra.
7.101
Triplex est terra, scilicet terra inimica, terra aliena, terra nostra. Prima est in inferno, secunda in mundo, tertia in coelo. De prima:« Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es?» de secunda:« Inveterasti in terra aliena;» de tertia:« Ut est terra viventium.» Prima est terra morientium, secunda languentium, tertia viventium. De prima:« Antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine et umbra mortis;» de secunda:« Luxit et elanguit terra;» de tertia:« Credo videre bona Domini in terra viventium.» In prima flos aruit, in secunda flos paruit, in tertia flos apparuit. Aruit flammis gehennalibus, paruit non solum magistris et persecutoribus, apparebit Deo, et angelis, et hominibus. De primo:« Homo sicut fenum dies ejus et flos agri sic efflorescit.» Item:« Mane floreat et transeat, vespere decidat, induret et arescat.» Floreat in juventutem, transeat ad senectutem; vespere, id est decrepita aetate decidat in mortem. Induret in glebam, arescat in gehennam. De secundis quomodo pareant:« Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum, non solum bonis et modestis, sed etiam discolis;» ut sitis« sicut lilium inter spinas.» Quomodo appareant:« Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.» Omnes enim qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. Primi arent, quia floruerunt in mundo nativitate, secundi sanctitate, tertii felicitate. Propter primos« exsiccatum est fenum et cecidit flos, quia omnis gloria ejus quasi flos feni,» ut dicitur:« Fili, recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala.» Secundis dicitur:« Lectulus noster floridus.» De tertiis:« Justus germinabit sicut lilium et florebit in aeternum.» Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.
7.102
[ CARD.] Hiems enim est vita praesens, in qua nos mortalitatis nostrae frigidus torpor astringit. Hiemis pluviae, innumerabiles sunt vitae praesentis miseriae. Dicit ergo: Veni, quia secundum divinae praedestinationis statutum, jam tibi hiems transiit, et imbres hiemis recesserunt. Veni, qui hoc ipsum postulat tuorum praerogativa meritorum, de quibus subditur: Flores apparuerunt in terra nostra. Haec terra est, ille ager qui nondum floruerat, et tamen florum ejus fragrantiam tunc odorabatur Isaac in filio. Haec terra est beata Virgo, quae illum fructum sublimem produxit, de quo dicit Isaias:« In die illa erit domus Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis,» in hac terra flores apparuerunt, decor videlicet et odor gratiarum, virtutum et operum. Veni etiam, quia tempus est metendi quod seminasti, hoc est quod dicitur:

Intertext edge

Open linked passage

Note