Thomas de Radoliofl. 1203
Vita Petri Claraevallensis
Clar 9
Choose a text
More by Thomas de Radolio
—
11745 Vipecl
1
Vita Petri Claraevallensis
1
Domino et amico suo WALCHERO Longipontis abbati, frater THOMAS monachus de Radolio, salutem. Cum adhuc superstes foret magister Adam antecessor et socius vester et noster, de rebus ad commodum anime spectantibus nos tres pariter et pluries conferebamus; ego autem exempla bonorum plerumque proponens sepius rogabar a vobis ut ea litteris commendarem: sed conscius mihi insufficientis eloquii pluteo calamoque parcebam. Econtra autem silentii reatum formidans aliqua de Domno Petro Abbate Clarevallis apicibus adnotavi. Eam scripturam vobis mitto. Si quod est peccatum in sermone vel extra sermonem, hoc est in scripto vel sententia, lingue vestre sensuique emendationem committo. Ego quippe quibusdam ex causis et precipue pre caligine oculorum, lime labori assistere satis non potui, nec ursorum more lambere fetum meum, et informem rudemque materiam ut decebat effigiare. Si scriptura luce videtur indigna, eam sepelitote; si non est tradenda sepulchro, manifestate eam coram Ephraim et Benjamin et Manasse: id est Deum timentibus, quibus ea que Dei sunt in cordis palato mel sapiunt. Nam superbia eorum qui Deum oderunt et ascendit semper, hujusmodi contemnit et irridet; quin et eorum scriptoribus detrahere non veretur. Sicut ergo margarite non sunt ante porcos spargende, sic sanctum de quo scripsimus nolite dare canibus, sed eis qui a Xro mites et humiles esse didicerunt. Tales forsitan in litteris nostris invenient aliquam requiem animabus suis.
2
INCIPIT PROLOGUS OPERIS SUBSEQUENTIS.
2
Cum multifarie multisque modis Ecclesiam suam quam ipse fundavit Altissimus nunquam regere, nunquam glorificare destiterit, viros virtutibus et signis insignes, quod prope specialis est gratie celestis effectus, siquidem ex hoc fides roboratur et virtutis emulatio provocatur, eidem semper continuata virtute providit: quod ab ipsa Salvatoris presentia corporali usque ad nostrum tempus, annum scilicet incarnationis ipsius millesimum ducentesimum quartum series hystorialis deducta litterisque commissa declarat. Hoc autem tempore quoniam habundavit iniquitas, refriguit caritas multorum: ex quo ipsius quoque fidei formidamus eclipsim; diminute siquidem sunt veritates a filiis hominum et defecit sanctus: ille nimirum qui plenus gratia et fortitudine faciat prodigia et signa magna in populo, dicatque confidenter: opera que ego facio in nomine patris mei ipsa testimonium perhibent de me, immo potius de fide, per quam Deus decrevit salvare credentes in se. Signis et revelationibus indiguit primitiva Ecclesia, et ea copiose possedit; ceterum et provecta eodem indiget alimento, ut eadem medicina que contulit sospitatem, conservet collatam: ad quod signa recentia efficaciora videntur quam vetera, ut est in medicorum speciebus, ipsa vetustate parum in pluribus operari probantur. Sed quia non est qui faciat hoc bonum, non est nec usque ad unum, utiliter agere me credo quod virum virtutis et nostro tempore singularem, quem vidi, quem agnovi, Petrum Abbatem Clarevallis, quoad calamo nostro fieri poterit, a defunctis revocare propono: ut sicut viventes edificavit vivus, sic eosdem edificet et defunctus. Et sicut est, ut indubitanter credimus, in eterna, ita sit in hominum memoria, ad fidem scilicet eorum roborandam et ad excitandum in eis Divinum amorem. Sed ab hoc proposito me plurimum revocare contendit consideratio mei, cujus persona corporis infirma est et sermo contemptibilis, timeoque presumptionis argui, qui materiam disertissimis reservandam impudens occupaverim. Vereorque ne vir tantus secundum id estimetur, non quod fuit, sed quod ab inerti poeta describitur. Denique pauca sunt illius que noverim, plura in nostram notitiam non venere. Unde ab ejus obitu annis pluribus jam elapsis tacui et oscultavi et prestolabar foretne quis de suo ordine, id est Cistercii, ubi multitudo sapientum sanitas est orbis terrarum, precipue qui ei assiduus et familiaris astitisset, qui ejus texeret historiam. Sed hactenus eum nec reperi nec audivi. Siquidem illius ordinis philosophi majorem operam impendunt silentio quam stilo. Hec igitur necessitas taciturnitatis mee causas premissas elidens, impellit ut pauca que ab ipso, vel a bonis viris de ipso didici, quasi quedam fragmenta colligam ne pereant, et calamo qualicumque describam. Forsitan ex hac occasione aliquis vir nobilis et urbane eloquentie et nil habens in sermone rusticitatis admixtum, enormiter tractata rethorice retractabit. Insuper et ea que nos de illo viro latent et opusculo nostro desunt supplebit. Quin etiam lutum nostrum in argentum, scoriam in aurum, panes hordeaceos in similam, aquas vel insipidas in vinum, vel amaras in dulcorem, gratia in labiis suis diffusa, convertet. Interim tamen de nostro qualicumque labore non mihi sint ingrati qui hec legere dignabuntur: immo mihi gratiam et affectum rependant, et si non pro operis utilitate, tamen pro utilitatis intentione. Nunc quoniam, ut ante nos dictum est, indecens est in proemio effluere et in narratione succingi, satis est huc usque de Prologo; jam Xro preside narrationi digitos inseramus.
3
CAPITULA.
3
Expliciunt capitula.
4
INCIPIUNT ACTUS BEATI PETRI ABBATIS CLAREVALLIS.
4
Petrus patria fuit Ytalus, parentibus secundum seculi dignitatem, ut dicebatur, excelsis; quod tamen quantum potuit summa semper dissimulatione celavit. Hic adolescens gratia litterarum petens auditoria Gallicana Ygniacum venit. Qui locus non procul a Remis Ordinis Cisterciensis erat eo tempore novella plantatio. Ibi visa fratrum conversatione celesti, in Dei amorem accensus, habitum religionis assumpsit. Nescit tarda molimina sancti Spiritus gratia. Si quidem operante in ipso illo cujus velociter currit sermo, consummatus est in brevi ac si explesset tempora multa. Erat statura mediocris, brevioribus tamen accedens; tenuis corpore, immo magis[ attenuatus] et in ipsa tenuitate nervosus ac solidus. In victu et vestitu nimium frugalis et parcus; in cibo nil facile preter commune presumens, de communi etiam sepe sibi multumque subducens. Indumentum sibi tunica et cuculla indiscretis fuere temporibus, preter unam solam tunicam vel cucullam quam supra solitum hyemis tempore presumebat. Calciamentis que bote dicuntur nullo unquam nec hyemis tempore, pedulibus quoque nec nisi simplicibus utebatur. Vigiliis fratrum non solum jugiter sed ita pertinaciter intererat, ut cum ex occasione laboris alicujus quiescendi occasionem haberet, invictum a psalmodia spiritum non relaxabat. Orandi habebat vix credibilem facultatem; et cum sit difficilis usus ejus, ad eam quotiens vacabat de facili accedebat, et ab ea etiam cum vocabant negotia vix poterat avocari. Plures in pluribus excellunt virtutibus et excellentium sunt emulatores karismatum, sed raro valde verus et perfectus humilis invenitur. Ipse est, ut estimo, quem beatus ita diffinit Bernardus: Verus, inquit, humilis vilis vult videri, non humilis reputari. Hoc bonum singulariter et mirabiliter obtinebat iste sanctus. Nam gratias quasdam quibus gloria temporalis potissimum comparatur, politum scilicet eloquium, venustatem persone, in negotiis secularibus industriam, domesticam curam portare et ex eo amplius dominari, et favorabiliter largum esse, nec habebat nec habere querebat. Cum interea bona illa quibus in oculis Domini coruscabat nec notabiliter possideret, et quantum poterat celare studeret, nimirum se vilem et obscurum humano putabat judicio. Et quia super hac obscuritate gaudebat, et eam modis omnibus, salva solum conscientia, appetebat, concludere licet quod veraciter humilis erat. Et certe in hac parte, uti reor, nullum habuit suo tempore vel parem vel sine dubio superiorem. Nec tamen hanc vilitatem quam potissimum appetebat, ut putabat, obtinebat. Siquidem eis qui recte noverant judicare, qui simulationem a vero, ypocrisim ab auro, fructum a foliis callebant discernere, venerabilis erat, singularis et mirabilis apparebat. Itaque cum excellentia religionis etiam magnis superiorem, singularis humilitas infirmis et infimis eum redderet equalem, utrumque reverendum cunctis reddebat simul et admirabilem, carum et amabilem.
5
II.
5
De moribus Domni Petri paucis, immo paucissimis ad meritum ipsius premissis, exequamur aliqua que testes nobis idonei tradiderunt, in quibus testimonium Dei quod majus est, manifestius apparuisse probatur. Cum venisset, ut premisimus, in Gallias, contigit ut appropinquaret Igniaco. Nocte igitur quadam antequam ad domum venisset, vidit in visione nocturna quod aulam ingrederetur pulcritudinis eximie. Et sedes posita erat in ea, et supra sedem sedens mulier reverendi admodum vultus et habitus. Ingredienti regiam occurrebant canes horribiles et nigri impetu facto quasi eum protinus necaturi. Sed Domina venerabilis, canibus illis magna auctoritate fugatis, illum ad se vocatum blandis manibus et pio demulcens alloquio intrepidum prorsus et securum esse jubebat. Quid hec visio portenderit facilis est conjectura. Aula siquidem illa domum Igniaci, mulier sedens Beatam Mariam, canes nigri cacodemones significare videntur. Cetera in hunc sensum proficiunt.
6
III.
6
Cum igitur receptus esset Petrus juvenis devotissimus, non paulatim et per incrementa ad perfectionem ascendit, sed velut in momento et ictu oculi decorem induit. Induit se fortitudine et precinxit virtute, In omni loco, in omni tempore, in omni denique fortuna, idem constantissime perseverans. Cujus jam provecte etatis constantiam cum quidam abbas, qui mihi hoc retulit, familiaris ejus admirans, causamque tante identitatis non solum sedulus sed improbus etiam explorator inquireret, ille, ut erat benignissimus et qui facile a familiaribus suis vincebatur, respondit:« Cum essem, inquit, novicius, quasi quidam spiritus sensibiliter mihi visus est in me intrare. Extunc usque nunc spiritus ille, vis illa vel effectio mihi quodammodo dominatur, regit et deducit velud ovem Joseph. Sparsum per exteriora frequenter introrsum colligit; aliis volentem intendere ad orationem cogit; ea que oculis ingeruntur, aut auribus obstrepunt facit aliquotiens non sentire.» Hec que de se ipso vir beatus quadam violentia caritatis confessus est, consonant eis que Papa Gregorius in quadam omelia sic ait: Quem perfecte eterne vite caritas absorbuerit, ad terrena foris desideria velud insensibilem reddit. Ita quoque vir iste cogitatione et aviditate in illa eterna patria conversatus, et rerum immobilium conformis affectus, immotus in se permanens, omnem motum cordis et saltum mentis, omnesque turbellas et tempestates animi, quibus homines estuare et fluctuare videntur, quasque religio vera deponere jubet, magna mentis fortitudine nec penali sed tamquam innata sibi et naturali cohibebat.
7
IV.
7
Dum adhuc novicius vel novus esset in ordine, aliquando nocturnis vigiliis intererat, aliis psallentibus, ipse stans in choro et fatigatus dormitabat. Sensit quasi tactum alicujus qui pulsans eum suaviter excitabat. Putavit Priorem, cujus erat consuetudo circuire chorum et fratres excitare sopitos. Evigilans ille apertisque oculis nullum videbat. Cumque hoc et sepe contigisset, et sepius excitatus excitatorem non videret, intellexit divinam esse virtutem, et egre ferebat quod ei se offerebat seque celabat. Quadam igitur nocte dum solitum excitatorem sensisset, excitus oculos citus et intentus aperuit, viditque adstare sibi juvenem splendidum et decorum, et, ut ejus verbis utar, aureos habentem capillos; qui statim ab illo discendens, per medium chorum ibat et morose, et manifeste visus ab ipso, postquam diu apparuit, disparuit. Hoc ipse mihi retulit: sed et id quod subjiciam nichilomiminus et ipse narravit.
8
V.
8
Media nocte Dominica fratres psallebant in oratorio et ipse cum illis. Dolor capitis eum invasit et ita vehemens ut choro egredi cogitaret. Ad quod agendum cum dolorem non sustinens se moveret, vocem audivit sic docentem: Laudans invocabo Dominum et ab infirmitatibus meis salvus ero. Hac voce confortatus remansit in choro, et post modicum intervallum invalescente dolore iterum egredi disponebat et iterum insonuit vox premissa. Quid plura? tota illa nocte et sequente Dominica usque ad misse conventualis extremum, non cessavit ille conflictus doloris scilicet et vocis, illius exire cogentis, hujus remanere monentis. In illo ordine sollemnis est consuetudo ut omnes Dominica die communicent. Propter quod cum in ordine suo accessisset et ad cornu altaris se humiliter inclinasset, visum est ei quod lapis magni ponderis de capite suo corrueret; et protinus se erigens et sanctam Eucharistiam suscipiens, ab omni illo dolore salvatus est.
9
VI.
9
Jam vero quam proximus ille Deo fuerit ex eo quod supponam poterit estimari. Loquebar aliquando cum ipso do nostre fidei ratione: cumque ei ut familiari faterer me contra ipsam quandoque aliqua temptatione pulsari, simul etiam querebam ab ipso an aliquid unquam hujusmodi temptationis sensisset:« Non inficior, inquit, me tactum plerumque hujusmodi cogitatione, sed multiplex experimentum fidei omnem ipsius infirmitatem firmavit.» Pergens ulterius presumpsi querere quidforet quod in eo talem firmitatem fecisset. Ille ut erat mitis et humilis corde, erga amicos autem facilis et tractabilis:« Multa, inquit, de Deo, et aliquando tale aliquid sensi, quod cum sentire desii, gravius tuli quam si in clibanum ardentem projicerer.» Xpm testor spemque communem hoc eadem verba eum mihi dixisse. Hanc attestationem adnectere nonnullorum incredulitas, vel quod pejus est credentium invidia me coegit, qui per duritiam cordis credere nequeunt vel per malitiam credi nolunt tantam gratiam habuisse Dei servos vel habere modernos. Ingenium, ut ait beatus Jeronimus, ut vina probantes, antiquos venerantur, juniores contemnunt. Nunquid antiquorum Deus tantum? nonne et juniorum? Non est personarum acceptor Deus nec temporum, sed in omni genere et in omni tempore qui timet Deum et operatur justiciam acceptus est illi. Cur igitur iste Deo acceptus non fuerit, et ita ut a Deo gratiam acceperit per quam de Deo ea expertus sit que non nisi perfectissimi experiri merentur, cum ipse forsitan perfectissimus fuerit? Et quidem in quibusdam gratiis, ut sic dixerim, secularibus plerisque sine dubio impar fuit. Nam, sicut in ingressu hujus operis premisimus, nec speciosus forma pre filiis hominum, non in vestitu deaurato circumdatus varietate, nec in curribus et in equis, non sollicitus et turbatus erga plurima per negotiorum exteriorum industriam, non de gygantibus qui gemunt sub aquis, non ambulavit in magnis et in mirabilibus super se, sed in his omnibus non est Dominus. Non enim est, sicut scriptum est, in spiritu, nec in commotione, nec in igne, sed in sibilo aure tenuis et in voce que facta est ad Helyam et ad comparem ejus Iohannem, quam amicus iste sponsi qui stabat sepe et intime audiebat. Quam ejus intimam claritatem aliqui quoniam ignorabant, secundum faciem judicantes, ipsum minus aliquotiens estimabant. Contempserunt olim invidi et insensati magnum Martinum, similiter indignum episcopatu dicentes hominem vultu despicabilem et veste sordidum, crine deformem; nec tamen huic viro defuerunt gratie iste exteriores, et ut prenominamus, seculares: habebat eas ad sufficientiam, sed in eis tenebat temperantiam, ne, si in his et ab his teneretur assiduus, in his que pre his amabat et amare debebat esset parvus aut nullus; quod faciunt plerique prelati, immo etiam in hoc gloriantur, in hoc gaudent, hoc jactitant quod in exterioribus sunt industrii, et ipsis succedit in illis: cum interim intima sua projicientes, jacturam interiorem non sentiant et ea que preponenda forent postponentes, curam scilicet animarum, aliis eas curandas committunt, quas ipsi per se curare deberent, innitentes prudentie sue et de Domino non sperantes. Propter quod et Deus tales quandoque deserit et tradit in manibus inimicorum suorum, et comprehendit sapientes in astucia eorum. Iste vero de Deo confidens, interiora curans, exteriora fidis committens, quoniam Deum ipse curavit, Deum suum curatorem habuit, sicut in sequentibus, cum ad id loci ventum fuerit, evidenti probabitur argumento.
10
VII.
10
Sed jam ad narrationis ordinem redeuntes dicamus quod dum in ordine singulari singulariter ille vixisset, factus est Prior Igniaci. Quod item officium cum strenue satis et laudabiliter impleret, in Abbatem Vallis Regie, que una est de filiabus Igniaci, electus est. Quam ejus electionem visio talis antecessit. Videbatur Abbati qui tunc preerat Igniaco candelabrum ardens et lucens ante altare positum principale subito per vitream majorem exire; et post modicum electus est Domnus Petrus. In Valle illa Regia duo contigerunt ei que non vulgari et incerta sed religiosi fratris ejusdem Abbatie monachi et cellerarii, nomine Nicholai, didici relatione.
11
VIII.
11
Quidam de mercennariis ejus loci mercedem habere non poterat, cum eam frequenter exegisset; cellerario scilicet dissimulante, immo quibusdam ex causis reddere nolente, et de jure non esse ei reddendam asserente. Hoc igitur ad Abbatem cum ille vellet referre, non poterat: tunc siquidem egrotabat, et hunc ad eum ingredi cellerarius non sinebat. Serviens igitur seviens et ira que furor est brevis accensus, ad unam de grangiis Abbatie finitimis accessit, ferens prunas ardentes in cacabo, et clam igne supposito grangiam incendere disponebat. Hec eo cogitante affuit servus Dei, et quid vellet agere requirebat. Expavit ille stupore vehementi; et cum rem celare non posset, propositum suum causamque propositi confessus est. Cui Abbas:« Ne facias, inquit, hoc facinus: cras autem ad me in infirmariam veni; mercedem tibi jubebo restitui, nec erit qui ad me tuum intercludat ingressum.» Fecit ille ut ei fuerat imperatum, et in crastino, nullo prohibente, veniens ad Abbatem, ut promissum impleret orabat. Porro Abbas hec omnia ignorabat, sed se ignorare dissimulans rei geste seriem diligenter inquirit et audit; emissoque homine cum spe certa mercedis habende prenominato Nicholao qui ei ministrabat, sic ait:« Vere, frater, si nos de Domino cogitaremus, Dominus cogitaret de nobis.» Conjiciens ille aliquid eum quod magnum foret audisse, insecutus hominem abeuntem prudenter et ingeniose pollicens se et celare consilium et accelerare negotium, rei geste narrationem extorsit. Hoc est primum et magnum miraculum: secundum autem simile est huic non forma sed gratia.
12
IX.
12
Morbus, quem fistulam dicunt, afflictum Dei hominem languidumque reddiderat. Transivit per eum locum monachus quidam de Claravalle, celeber in arte medicine. Suggesserunt ei fratres et ipse suasit et persuasit abbati ut morbum inspiceret. Vidit et fratribus fistulam esse respondit: et eo loci quo secari ac per hoc sanari non posset; adjiciens hoc verbum:« Homo iste si Pascha viderit nunquam amplius morietur.» Significans scilicet quod nec sanari valeret, et infra talem terminum moriturus foret. Convaluit tamen, multisque postea vixit annis; sed quomodo convaluerit, hactenus incognitum fuit.
13
X.
13
Postquam fratribus Vallis- Regie aliquanto tempore prefuerat contigit quod Abbatia Igniaci Abbatem non habebat. Moris est ut conveniant Abbates subjecti vel filii ad electionem principalis patris et Abbatis. Vir igitur Domini Petrus, assumpto secum quodam Roberto religioso et litterato Igniacensi monacho quem secum utpote familiarem ad suam consolationem habebat, Igniacum veniebat. Orabat autem Dominum ut sibi inspiraret ad cujus electionem ipse aspirare deberet. Hec eo cogitante simul et orante, vocem audivit sic dicentem:« Cum veneris ad locum illum,» locumque ei quadam nota cujus non recordor designavit,« quod requiris agnosces.» Iam fere locum attingebat et voti compos non erat. Orabat ergo attentius et Dominum de promissi solutione pulsabat. Vox igitur iterato ad ipsum facta sic ait:« Interroga illum monachum qui te comitatur; ipse tibi dicet quis futurus sit Abbas.» Accersito statim monacho, videlicet prenominato Roberto, Pater eum convenit hoc modo:« Pergimus, inquit, Igniacum, et credo quod ex me plurimum pendebit Abbatis electio. Vos igitur qui fratrum mores multo experimento cognoscitis, intimate mihi quem digniorem hoc officio judicatis.» At ille non prophetico spiritu sed desiderio promotionis illius, et quoniam eum diligebat dignumque promotione sciebat:« Incunctanter, inquit, et absque deliberatione respondebo. Nullum vobis digniorem judico, ideoque vos futurum Abbatem predico.» Vir autem Domini conservabat omnia verba hec, conferens in corde suo; et quanquam quod de se futurum fuerat jam ignorare non poterat, iterato tamen interrogat eum sic inquiens:« Scio, frater, et certus sum quod promotionem meam velletis, sed hoc non est in vestra positum voluntate. Volo igitur omnino ut alium quique dignus sit eligi nominetis.-- Nullum, ait, alium nominabo; vos Abbas eritis, vos desiderant universi.» Ventum est Igniacum, et unanimi cunctorum consensu absque ulla contradictione electus est in Abbatem; quam nichilominus electionem aliud, ut dixerim, tale precessit presagium.
14
XI.
14
Erat in Abbatia frater religiosus et bonus, quique diu precentoris functus est officio, nomine Nicholaus. Hic ipse mihi retulit quod eo tempore quo sedes illa vacabat et in pendulo forent fratres et electionem prestolarentur, idem super hoc negotio sollicitus Dominum jugiter precabatur ut eis idoneum provideret Abbatem. Cui quodam tempore Dominum deprecanti vox manifeste sic ait:« Nicholae, habebis Abbatem, et ille ostendet tibi quid te oporteat facere. Quere beatum, O admirabilem virum, O vere imitatorem Petri Petrum.» Et ideo jure Dominus ei testimonium perhibebat quod prius apostolorum Principi Petro perhibuerat. Et revera, non solum prenominato fratri sed omnibus qui in domo erant, forensibus etiam qui eum videre, audire et nosse meruerunt, verissime et Xpiane religionis ostendit exemplum. Siquidem aliquot annis illi prefuit Abbatie in sanctitate et justicia coram Deo, in magno nomine, in celebri fama, in bono odore coram mundo.
15
XII.
15
Ejus igitur conversatione singulari et ardua prefatus Nicholaus accendebatur, simulque ammonebatur intelligere que ei ab eo apponebantur et proponebantur. Et memor vocis quam audierat, sciensque quia similia oporteret eum preparare, etiam supra communem ordinem aliquid attemptare volebat. Sed quia delicatus erat et debilis nequaquam presumebat. In hac fluctuatione positus, aliquando vocem audiit sic dicentem:« Nicholae, nunquam formides agere penitentiam.» Hoc commode michi videor posuisse ad confirmationem eorum qui in pusillanimitate sunt spiritus et tempestate, qui timent pruinam et irruit super eos nix. Modus tamen constituendus est audacie et habenda pia et discreta discretio fragilitatis corporee; et illud est attendendum: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, et carnis cura sicut non in desideriis sic in necessitatibus facienda est; quod ita fecisse sanctum Dei animadverti.
16
XIII.
16
Nam cum comedens aliquando cum ipso, vidensque eum pisces coram positos non gustantem, aliisque nichilominus cibis parcentem, ac miserans illius, ipsum nimie parcitatis arguerem:« Immo, inquit, parcius comederem, nisi meo corpori parcerem.» Parcebat ergo corpori suo etiam cum parcissimus in cibo et potu et esset et videretur. Ex quo etiam in ceteris temperans et discretus et moderatus fuisse recte conjicitur. Quoniam ita virtutis appetebat excellentiam ut non dimitteret temperantiam, que quarta inter principales virtutes tantam habet gratiam ut sine ipsa cetere tres gratie graciose esse non possunt, bene ergo de ipso quemdam religiosum virum et sapientem, id est Gillebertum Abbatem Fusniacensem, audivi dicentem quod neminem vidisset cui de singularitate minus male contigisset: nimirum singularitatem suam singulariter, hoc est temperanter et prudenter regebat, licet plerisque eum intime nescientibus simplex videretur et hebes; quod ei contingebat ex tardiloquio, et quia cum loquebatur lingua ejus Latium redolebat. Demum omnia bona sua studiosius occultabat. Erat autem revera perspicacis ingenii, sanique multum consilii, et in operibus suis regendisque subjectis moderatus et discretus. Denique cum virum venerabilem, industriumque pariter et honestum, ejus cellerarium, aliquando convenissem, conquerens scilicet quod, ut dicebatur, Abbas ejus religiosus quidem sed durus foret, nimium severus, pariter et agrestus, respondit ille qui mores illius, qui vitam, qui instituta, qui consuetudinem longa societate et experimento sciebat:« Revera, inquit, durus est et severus, sed sibi, non aliis. Nam aliis pius est et misericors, et in tantum ut nos qui curam illius majorem habemus et sumus illius adjutores, aliquotiens de ejus benignitate et patientia, ut nobis videtur nimia, murmuremus, fervorem ordinis suo tempore tepuisse non detrahendo sed zelando dicentes: ceterum cum ejus intentionem perpendimus, cum rationes ejus operum previas et nobis ab eo redditas audimus et auditas pensamus, eum sic et non aliter agere debere cognoscimus; quoniam non litteram sed spiritum et caritatem que lex Dei est et vinculum perfectionis, et ex qua sola vita procedit, magis attendens quam instituta et adinventiones hominum, jacturam quarumdam observationum facilem estimat: non eas tamen dimittens, non negligens, non contemnens, sed pro persona, pro loco, pro tempore temperans; dum scilicet attendit hinc ordinis rigorem hinc humanam infirmitatem, cunctis viribus elaborans ut fidelis sit dispensator: quod tunc assequi se credit indubie si ex indulgentiis quibusdam, licet notam aliquam et aliquod videantur afferre dispendium, caritatis fratrum ac pacis ac voluntarie servitutis recepit compensationem, non magnipendens si ei super hoc ab aliquibus detrahatur, dum ei pura conscientia et Dei veritas attestentur.» Nempe vir iste non erat ex illis qui culicem colantes camelum glutiunt, qui decimant olus omne et graviora legis relinquunt; qui inter bonum et malum, bonum et melius, malum et pejus discretionem non habentes, quodque deterius est, que sua sunt non que Ihu Xpi quarentes, licet cure gregis excubare videantur, ignorantia tamen vel malicia ipsi errantes et alios in errorem mittentes, multa faciunt, parum proficiunt, folia multa sed parvum fructum afferunt; quin etiam rixantur de lana sepe caprina et nil patiuntur super contritione Joseph. Petrus autem edoctus, revelante Spiritu sancto, quod ex operibus legis non justificabitur omnis homo, et quia Deus spiritus est et eos qui adorant in spiritu et veritate oportet adorare, spiritus et veritatis ardentissimus emulator, justitiam, non que ex lege est et operibus, sed que ex spiritu et Deo est copiose possidebat. Ex qua et ipse justus dispensationes suas justificabat et auctoritate que sanctitatem sequebatur eis non solum victoriam sed et gratiam assequebatur. His per digressionem fortasse, sed tamen ex materia pendentibus expositis regressum ad materiam faciemus. Inter hec homo Dei visionem vidit magna admiratione nec minus memoria et relatione dignissimam. Eam sicut ab alio scriptam repperi eis que scribimus copulavi. Ea autem est hujusmodi.
17.1
XIV.
17.1
Quodam tempore cum advenisset Ursicampum Abbas Igniacensis Petrus nomine, vir omni sanctitate conspicuus, letabunda et gaudens in ejus adventu domus tota gavisa est, reverentiam exhibens qualem sua sanctitas exigebat. Tunc Domnus Abbas et Prior, quia visionem eum vidisse cognoverant quam ex ejus ore qui eam viderat cupiebant audire, sequestrantes eum de medio in partem alteram ducunt, quasi de rebus secretioribus locuturi. Cumque sedissent eum venerabiliter alloquuntur precarique incipiunt ut ordinem visionis quam viderat eis aperire dignetur. Tremens ille ac pavens, et quasi ignorans quid quererent, visionem se vidisse in quantum potest dissimulat et illorum precibus nullatenus acquiescit. Rogant illi semel et iterum; negat ille. Laudabili tamen eorum importunitate devictus, tum quia Prior ei Scripturarum testimonio demonstrat peccati reum esse in fratrem qui fratri rem edificationis occultat, tum quia Domno Abbati negare nil potest, quia tenere diligit eum a quo versa vice non minus ipse diligitur, tandem vix erumpentibus verbis, narrationem suam sic incipit exordiri:
17.2
Erat in Archiepiscopatu Remensi miles quidam, nomine Balduinus, vir clarus genere, vir temporalibus rebus exuberans, sed non minus habundans peccatis. Nichil siquidem mali relinquebat non factum nisi quod facere ipse non poterat. Miles iste eo tempore quo cum Remensi Archiepiscopo guerram exerceret, toti patrie et maxime vicinis domibus mala plurima inferebat; res autem domus nostre, quam pre ceteris religionis domibus ampliori amplexabatur amoris affectu, non solum non auferebat, sed etiam a quibuslibet aliis tuebatur, rebus nostris et nobis omnibus multam reverentiam exhibens. Accidit autem ut in lectum tandem decideret, tactus egritudine corporali. Cumque moriturum se esse cognosceret, per nuntium suum ut ad visitandum eum venirem sum mandatus; et mandatus statim adveni. Auditaque ejus confessione cum viderem quod penitentia duceretur et quod de cetero bonam voluntatem haberet, monui eum ut renuntiaret seculo et habitum religiosum assumeret. Acquiescit ille consiliis; querit licentiam a conjuge, sed non invenire potest. Videns igitur quod veniendi licentiam non haberet, postquam eum sacro oleo inunxissem, ad monasterium sum reversus. Interea paucis diebus evolutis, morbo invalescente, cum jam spes de eo parentibus nulla superesset, ad nostrum monasterium ab eisdem parentibus adducitur. Occurritur venienti, et devote a nobis suscipitur. Deportatur in cellam, sacro vestitur habitu et ei deputantur custodes. Hii cum una nocte morti eum appropinquare sentirent, ad convocandum fratres tabulam pulsant, sicut nostri ordinis consuetudo expostulat. Excitantur fratres, venitur ad infirmum; ego quoque inter ceteros adsum; officium impleo; septem psalmos conventus decantat, sed nondum migrat infirmus. Videns igitur quod non tam cito moreretur, ne fratres qui sacris vigiliis debebant interesse nimis affligerentur, annuo eis ut se recollocent. In illa hora duo ex fratribus super infirmo duas visiones viderunt.
17.3
Visio unius in cubili suo hec erat: Videre videbatur quod totus conventus ante infirmum staret, inclinatoque eo humiliter pacis osculum labiis ejus imprimerent.
17.4
Videbat alter, sed in visu noctis, quod infirmus jacens in lecto veltet de lecto surgere sed non posset. Cumque ei adesset ut adjuvaret eum, ait infirmus·« Noli me adjuvare, ope tua non indigeo; nam beatus Benedictus adjuvat me, qui etiam mandat Abbati ut ipse mihi faciat coronam.»
17.5
Nec mora pulsatur secundo tabula. Excitantur denuo fratres, veniunt iterum ad infirmum. Migrat infirmus de corpore et corpus in ecclesiam deportatur. Ibique remanentibus quibusdam fratribus qui circa defunctum psalmos decantarent, conventus se recollocat. Ego quoque ea nocte paulisper egrotans cum ceteris vado pausatum. Cumque jacerem in lecto adhuc vigilans et nondum dormiens, cepi cogitare mecum et quasi dicere michi:« Domine Deus meus, quid erit de homine isto, quem tantorum astringunt vincula peccatorum? Quid ei prodest quod mala sua confessus est? Quid quod in extremis penituit? Quid quod habitum religionis suscepit? Ubi est nunc ipse? Bene illi est an male?» Dum hoc mecum tacitus cogito, vocem audio sic dicentem:« Ipse multum indiget auxilio.» Audiens ergo quod auxilio indigeret, statim ad ecclesiam vado in spiritu et quasi genua flectens ante singula altaria sanctorum quorum ibi memoria habebatur tota devotione qua possum patrocinia imploro, quatinus ei qui venia indigebat misericordiam a Domino impetrarent. Et hoc facto clauduntur oculi et subito labor in somnum. Moxque ut dormire ceperam quasi grandi mole sentio me gravari; intellexi autem quod malignus spiritus esset qui me opprimebat, qui etiam dicebat michi:« Quid est quod facere intendis? Respondi: Quid, inquam, facere intendo ego?-- Putas, inquit, Balduinum te posse auferre michi pro solo religionis habitu quem suscepit?-- Puto, inquam.-- Nonne, inquit, jure meus esse debet qui omni tempore vite sue servivit michi, qui in peccatis suis usque in finem vite sue permansit?-- Cui ego: Non nego. Verum nonne peccata sua confessus est, nonne in extremis penituit, et ad Dei misericordiam confugit? Et si cetera omnia taceam, nescis quia sanguis Xpi pro peccatoribus effusus est in remissionem peccatorum. Per preciosum illum sanguinem qui de latere dormientis in cruce manavit te conjuro, maledicte, ut hinc protinus abscedas et in illum nullam habeas potestatem. Audito ille Xpi sanguinis nomine, virtutem adjurationis non ferens, victus et confusus abscessit. Ego autem exhilaratus quasi de victoria in vocem jubilationis et laudis pre cordis exultatione erumpens, TE DEUM LAUDAMUS» cantare cepi. Cantavi autem dormiendo usque ad illum locum ubi dicitur:« TU REX GLORIE XPE,» ubi a somno evigilans et ordinem rei geste luce intuens clariori, in Dei laudem et gloriam totum hymnum persolvi. Et cum illum versum adhuc in ore haberem--« IN TE, DOMINE, SPERAVI, NON CONFUNDAR IN ETERNUM»-- horologium cadit et ad matutinas pulsatur. Vado ad vigilias, non immemor vocis que michi dixerat Balduinum indigere auxilio. Orationem tota nocte dirigo ad Deum pro eo. Die jam facto, fratribus congregatis in capitulum, injungo eis pro defuncto usque ad tricesimum diem sine intermissione offerre hostiam salutarem, statuens et ipse facere quod aliis injungebam, id est triginta diebus immolare pro eo. Per dies igitur illos triginta in quibus a nobis omnibus oratur pro eo sepe apparuit michi Balduinus veniens ante me et assistens michi quocumque essem in loco. Apparebat autem in specie supplicantis, tanquam si diceret se indigere auxilio, et postularet pro se orari; et hoc tunc maxime faciebat quando devotio nostra tepida erat et languens, vel quando quacumque de causa missam non poteram celebrare. Non dico quod per illos triginta cotidie dies apparuerit michi, sed per illos triginta dies sepe. Accidit quoque ut quadam die proficiscerer ad grangias domus nostre et eo die missas cantare non potui. Cumque reverterer ad monasterium apparuit michi in via supplex et multo tristior quam soleret, quasi dicere ea die vellet sui me fuisse immemorem. Jam autem tricenario evoluto, die qua ab universis populis crux adoratur, cum sederem in presbiterio indutus sacerdotalibus indumentis, ut sacra missarum sollemnia celebrarem, et jam in ecclesia secunda lectio legeretur, inspiciens vidi duos homines vestitos purpura speciosos nimis et desiderabiles ad videndum, venientes per medium chori, qui inter se fratrem Balduinum vestitum ysembruno medium deducebant; cumque adduxissent eum ante me in loco quo sedens eram, presentaverunt eum michi atque dixerunt:« Hic est Balduinus.» Et ecce cogitante me quid de eo essent facturi, ducunt eum ad altare et sic eum offerunt. Et hoc facto visio non comparet. Frater vero Balduinus qui tociens apparuerat michi, a die illa et in reliquum nunquam michi apparuit. Rediens ergo ad me ipsum et considerans quid hujusmodi visio figuraret, intellexi quod postquam frater Balduinus altari oblatus fuerat, eum esse reconciliatum. Per nigram autem vestem qua erat indutus adhuc ei inesse aliquam maculam peccatorum atque eum penitentie subjacere. Ecce quid de isto milite viderim scitis.
17.6
Paulo antequam iste de quo diximus moreretur, miles quidam in extremis positus ad se visitandum me mandavit. Ad quem cum ego venissem, confessione ejus audita nil ei melius consulere potui quam ut renuntiaret seculo et ad Dei confugere miseriricordiam, quam solam ei superesse credebam. Ostendi itaque ei Vallem Regis, domum quamdam nostri ordinis que domui sue vicinior erat et habitu religionis induitur; ego autem revertor Igniacum. Cumque ea nocte lecto jacerem, adhuc vigilans cepi cogitare intra me et quasi dicere michi:« Quid putas proderit militi isti religionis habitus quem assumpsit? quod fecit non tam fecit voluntarius quam invitus. Si enim adhuc habuisset tempus malefaciendi, forsitan mala fecisset. Denique non tam sua peccata dimisit quam sua eum dimiserunt.» Dum hec mecum cogito, vocem audio sic dicentem:« Multum proderit ei. Et hoc scito quod in isto et in quolibet qui in habitu ordinis Cisterciensis moritur, nullam habiturus est diabolus potestatem donec data fuerit de eo sententia.» Audiens autem vocem statim intellexi posse esse verum quod illa dicebat, similitudine tali animum subintrante. Si rex famulum habeat qui odio habeatur ab omnibus, quamdiu famulus ille signa secum regis habuerit et litteras ejus, et quamdiu incertum fuerit utrum diligatur a rege an odio habeatur, inter medios hostes sine contradictione potest securus incedere. Si vero declaratum fuerit quod rex eum odio habeat, et si eum de domo sua ejecerit, ex hoc jam non erit qui non dilapidet eum. Sic etiam qui signa militie Xpi secum habuerit, stigmata ejus portans in corpore suo, religionis habitu indutus qui est tunica Salvatoris, hostium suorum cuneos potest penetrare securus, nec ullam habet in eum diabolus potestatem: adhuc ignorans quid de eo Dominus velit. Si autem voluntas judicis super eo fuerit enodata et prolata sententia testis exstiterit quod ille non placeat Deo, ex hoc jam potestatem malignus accipit et debitum potest exigere usque ad novissimum quadrantem. Hac ergo visione confortatus fratri Balduino consului ut seculo renuntiaret vel moriens. Sciebam enim quod prodesse poterat et quantumlibet peccatori religionis habitus etiam in ipso mortis assumptus articulo.
17.7
Visionem hanc vidit venerabilis Abbas Ygniacensis; quae dubietatis scrupulum nobis ideo non reliquit quod ad aures nostras non sit per terciam transfusa personam, sed suo ipsius ore relata qui eam vidit. Et licet testimonia ejus credibilia facta sint nimis, ego tamen ut visioni huic fides certior habeatur, tali eam attestatione confirmo: nisi vera sit visio que litteris istis explicatur humerus meus a junctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur; sit celum quod super me est ereum et terra ferrea; pro frumento oriatur michi tribulus et pro ordeo spina.
18
XV.
18
Attestationi premisse meum testimonium adhibeo: licet pondus auctoritatis non habeat, habet certe sinceritatem veritatis. Cum igitur anteposita relatio in manus meas venisset non fui contentus scripture testimonio, sed copiam videntis simul habere studui. Non nude, non aperte, sed, ut ita dicam, furtive et quibusdam insinuationibus quas hic ponere et exponere longum foret, suadebam ut quod viderat de milite Balduino ad meam michi edificationem narraret. Quid multa? Victus demum importunitate mea, amore nichilominus et allegationibus superatus sic respondit:« Dicam quid queritis, sed dicere me gravabit.» Seriatim ergo et scripture consonanter omnia michi confessus est et ita memoriter ut ejus memoriam plurimum admirarer.
19
XVI.
19
Henricus comes Campanie filius illius Theobaldi cujus memoria cum laudibus et merito continetur in Vita sancti Bernardi, precatus est aliquando servum Dei ut pro se Dominum precaretur. Celebravit ille missas intercessurus pro eo; expletoque misterio, cum extremam collectam dicturus ad suos se convertisset ministros, absentem comitem vidit presentem, signum crucis habentem in veste, sicut habere solent qui Jerosolimam proficisci proponunt. Nondum tamen, ut comes postea professus est, sibi signum crucis aptaverat, sed ea die post multam fluctuationem, post longam deliberationem hoc se facturum indubitanter firmaverat.
20
XVII.
20
Sedebat aliquando in Capitulo vir beatus. Erat dies annua ab obitu cujusdam fratris. Precentor ad cujus hoc officium pertinebat suggessit ei ut fratrem, sicut erat consuetudo, absolveret. Absolvit eum, premisso tamen submisse tali verbo:« Indiget absolutione,» Quidam de senioribus cui nomen Johannes, quo etiam referente hoc didici, non procul sedebat ab ipso et premissum verbum audivit. Data opportunitate causam sermonis illius indagans audivit ab eo:« Nuper, inquit, vigilanti michi sensibiliter apparuit, et interrogatus an adhuc Dominum nostrum videret, respondit: Nondum tempus;» et hoc dicto disparuit. Testabatur autem predictus Johannes quod religiose diuque conversatus in Ordine, et biennio suum obitum praecedente morbo multum molesto, et ut ipse putabat purgatorio fuerat fatigatus. Sed nimirum non solum arta verum et longa via est que ducit ad vitam, et ad visionem summi boni et precellentis illius nature ad quam non nisi purgatissimus poterit pervenire, testante ipsa Vita et dicente: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Quis igitur gloriabitur mundum se habere cor? Ita tamen ut qui gloriatur, in Domino glorietur, id est in veritate que non mentitur, non in opinione que fallit et fallitur. Sunt enim plerique in quibus mentitur iniquitas sibi, fingentes et pingentes Dei misericordiam secundum suam voluntatem, cum misericordia Dei justiciam ejus non evacuet, et per multas tribulationes, hoc est purgationes, oporteat nos intrare in regnum Dei. Non igitur qui manus suas miserunt ad fortia fastidiant Ordinis disciplinam, que in presenti videtur habere aliquid non gaudii, sed meroris. Exercitatis autem per eam reddet pacatissimum fructum in hac vita justicie, et in futura glorie. Non murmurent de asperitate itineris, sed attendant fratrem prefatum qui diuturna et ardua conversatione, biennia corporis passione, tanquam aurum in fornace purgatus, et ut argentum igne examinatus, nec sic tamen perfectus inventus est, Igitur etiam sibi non male conscii presumptioni frenum timoris imponant, et paveant, et alas suas demittant. Opus est siquidem longo lime labore ut materialibus ab anima rebus et fantasiis rerum abrasis, memoria nil teneat, ratio nil videat, voluntas nil diligat preter Deum, qui est memorie forma originalis, lux incorporea rationis, et incitamentum est igneum voluntatis, summum bonum, beatum bonum, beatificum bonum hominis. His breviter dictis ad excitationem quorumdam dormientium ad propositum redeamus.
21
XVIII.
21
In structura exilia non minus quam magna aliquociens necessaria comprobantur: igitur ponam hic aliquod parvum, quod et si nullam de utilitate gratiam pro brevitate tamen veniam promerebitur. Est michi frater vobis quem sermo presens alloquitur non ignotus. Hic ab adolescentia usque ad senectutem morbis multiplicibus fatigatus longum probatur traxisse martirium. Aliquando corporis ejus incommoda eo usque creverunt ut deficere putaretur. Scripsi ad virum Dei adhuc in carne manentem ut manum intercessionis porrigeret. Ea nocte qua orabat pro egroto visum est ei quod nudus staret coram homine Dei et ab ipso durissime vapularet. Mirabatur contra se insolitam severitatem illius, sed miranti sua conscientia respondebat:« Deus est qui te verberat.» Vivit usque hodie flagellum patientius ferens cujus Deum interpretatur auctorem. Alicui forsitan somnium inane videbitur, sed orationis illius et visionis istius concursus me ut hoc scriberem provocavit. Jam illud quod subjiciam ipse michi retulit vir beatus.
22
XIX.
22
Erat in quadam ecclesia et in oratione sua confitebatur Domino. Apparuerunt oranti effigies sanctorum Bernardi et Malachie. Conversus ad ipsos suam orationem et intentionem direxit. Tunc unus eorum dixit ei:« Tu eris abbas Clarevallis.» Disparuerunt illi et territus ipse remansit. Territus, inquam, quia sicut postea michi cum gemitu fatebatur, nunquam hoc fieri voluisset; et tamen dubitare non poterat super hoc quod divinitus audierat.
23
XX.
23
Elapso post hec aliquo temporis intervallo Abbas Clarevallis Geroldus, vir honestus et multis gratiis decoratus, Igniacum devenit. Erat tunc Igniaci quidam monachus, immo demoniacus, Judas inter apostolos, Satan inter Dei filios, Hugo de Basochiis: hic offenderat Ordinem in gravibus multum excessibus, et Abbas prenominatus eum in regulari vindicta. Nactus igitur tempus oportunum quo suam ulcisceretur injuriam, furiis agitatus iniquis, dirum virus sub pectore versans, apud se de illius nece tractabat. Cum igitur sero esset die uno sedebat in vestibulo domus infirmorum frater quidam religiosus et humilis, Haymo nomine, natione Remensis. Hic, sicut ipse michi confessus est, vidit manifeste duas horribilis forme personas et quas esse demones dubitare non poterat, ingredi domum illam. Eo tempore satelles ille Satane, Hugo predictus, cum fratribus egris corpore, mente jacebat egrotus. Media nocte surrexit Abbas ad confitendum Domino et nocturnis vigiliis interfuit. Necessitate poscente in dormitorium conventuale perrexit. Ubi Hugo in insidiis positus ut interficeret innocentem, ferro ad facinus preparato, ipsum letaliter vulneravit. Vixit usque in diem sequentem. Circa vesperum positis coram ipso fratribus dixit: Dirige me, Domine, in veritate tua et doce me quia tu es Deus Salvator meus et te sustinui tota die. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino; et, ut credimus, martyr insignis celos petivit sanguine laureatus. Cujus corpus de more compositum Abbas Petrus usque Claramvallem deduxit, multum metuens ne quod audierat impleretur:« Tu eris Abbas Clarevallis.» Sed sortitus est sortem ministerii hujus quidam Henricus, vir potens in opere et sermone; quo post modicum in episcopum cardinalem assumpto, sedes illa vacabat et iterum tractabatur de electione Abbatis.
24
XXI.
24
Erat in Claravalle Prior claustralis Gillebertus, Abbas hodie Fusniaci. Hic beati viri sincerissimam sanctitatem intime cognoscens et optime, scilicet ut unicus ejus et familiaris amicus, sollicite cogitabat eum ab Igniaco in Claramvallem transferre. Dum hoc volveret in animo quidam de fratribus animum ejus et intentionem prorsus ignorans confessus est ei dicens:« Piam, inquit, gero sollicitudinem nostre domus, et ignoro quem nobis Dominus pastorem providere proponat. Ceterum talis visio michi ostensa est: Nuntiabatur nobis ad hanc domum Xpm Dominum advenire. Ad fores monasterii occurrebamus obviam. Videbamus eum non habentem speciem neque decorem, statura brevem, habitu pauperem, aspectu contemptibilem, nulli tamen erat ambiguum quin ipse esset Dominus Ihs Xps. Hanc visionem conferens et comparans suo proposito Gillebertus nil aliud poterat interpretari Xpm nisi Petrum verissimum Christianum et vere Christum, id est celesti crismate, id est Sancto Pneumate unctum, qui in oculis hominum pauper et modicus videbatur, virorum novissimus et tanquam a Deo percussus; ceterum omnis gloria ejus erat ab intus, ubi preciosa margarita fulgebat in corde et ubi erat locus Domino, tabernaculum Deo Jacob: tabernaculum, inquam, fide, caritate ceterisque virtutibus, sicut palliis auro argento lapidibus preciosis constructum, ornatum, spaciosum, speciosum et preciosum, sed exterius cilicio coopertum, ubi desiderium visionis divine erat, in odorem suavissimum Domino, ubi concentus et consonantia rationis et affectionum reddens mellifluam armoniam, divinum etiam demulcebat auditum. Competenter igitur et merito in habitu pauperis Petri Xrs apparuit; et qui transformabit corpus humilitatis nostre configuratum corpori claritatis sue transformavit corpus claritatis sue configuratum corpori infirmitatis nostre, et cum in forma Dei esset et esset equalis Deo, semetipsum exinanivit in similitudinem Petri factus, et habitu inventus ut ipse.
25
XXII.
25
Gillebertus igitur hac visione factus animosior, vicinos Abbates et Petrum ex nomine convocavit; et Petrus quidem citatus aufugit. Ceteri nichilominus venientes, consentiente conventu, ipsum elegerunt absentem. Nec fuit qui contrairet, admirabilem virtutem] illius cognoscentibus universis. Quesitus ergo inventus est in quadam grangia Ordinis illius inter conversos conversans. Et ea die inventus est in pratis fena vertens. Inde ductus Igniacum cum precibus vinci non posset, Ordinis auctoritate coactus suscepit officium invitus, nolens, addictus. Crastino cum proficisci vellent et tendere Claramvallem, valida febris invadit Gillebertum superius nominatum, qui unus erat querentium eum, querentium hominem Dei Jacob. Venit ad eum homo Dei conquerens et dicens quod omnia per ipsum facta forent, et nunc contra jura amicitie eum in necessitate desereret. Necessitatem suam non mendacium ille pretendit; ad quod sanctus Abbas respondit:« Surgite, eamus hinc: febris vobis ulterius non nocebit.» Surrexit et cum servo Dei abiit, et post paululum febris eum dimisit. Itaque usque Claramvallem deductus a fratribus ut angelus Dei, ut homo missus a Deo, cum devotione et gratia cunctorum susceptus est. Ipse vero venit ad eos non in sublimitate sermonis, non in persuasibilibus humane sapientie verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, in veritate et perfectione Christiane religionis, quarum rerum eis exempla veneranda monstravit.
26
XXIII.
26
Post aliquod tempus visitabat abbatias Clarevallis filias et Gillebertus cum eo de Boeriis novus Abbas. Porro Gillebertus equo insidebat, alias quidem commodo sed sepius offendebat ad lapides pedem suum et erat ad periculum residenti. Petrus autem attendens equum pedibus frequenter offendere et casum metuens Gilleberto, arguebat eum quare eo animali uteretur, unde ruinam damnumque corporis facillime posset incurrere. Ad hec ille:« Molliter, ait, et apte vehit et non est insidiosus, propter quod usum ejus multum amplector. Ceterum si michi metuitis et vultis michi prodesse, rogate Dominum ut hoc vicio amplius non laboret. Itane, inquit, orationes effundende sunt potius quam fundende? Nunquid enim de bobus cura est Deo? Attamen oro Deum ne ita corruat ut vobis malum faciat.» Usus est et postea multis annis nec cecidit, stabili nam fuit ille pede. Et ne casui potius quam Petri meritis ascribatur, statim ut Gillebertus Fusniacum translatus equum et Boerias deseruit, quidam ex ejus loci fratribus equum ascendit, sub quo immo super quem quadrupes tam crudeliter corruit ut frater, fracto crure, lesus infeliciter ad monasterium sit relatus.
27.1
XXIV.
27.1
Propter eximiam sanctitatem et conversationem ipsius, et quia nemo poterat hec signa facere nisi esset Deus cum eo, que etiam sibi mutuo attestabantur, sicut cynnamomum et balsamum aromatizans odorem dedit, et quasi myrra electa dedit suavitatem odoris: et hic odor se longe lateque diffuderat, et super omnia montana non solum Francie sed et ceterarum regionum divulgabantur omnia verba hec, et erat celebre nomen ejus, et plurimi sicut prophetam eum habebant, videbantque eum cum gaudio, utpote amicum Dei et familiarem ipsius. Denique Papa Romanus fama tam felici permotus quanti penderet eum satis ostendit, dum ad se, volens illum videre, vocavit. Mestus, ut aiunt, peregrinationem illam suscepit, sed obediens summo Pontifici ire non distulit. Erat idem Papa etate senex, senio gravis, egritudine tactus qua et postmodum defecit. Exhilaratus tamen ex adventu ipsius, vestibus pretiosis ornatus, sedens in tribunali, cardinalium circumstante corona, festivus eum et letabundus excepit. Inde ducens eum in locum secretum, apostolica majestate deposita, coram ipso, immo revera coram Xro qui in illo signis evidentibus apparebat, humilians se, omnia sua confessus est ei, ac de sacratissima manu ipsius coram ipso missas celebrantis Eucharistiam sanctam recepit; habitum quoque Cisterciensis Ordinis volebat assumere, sed vir Domini quo quidem nescio, sed sane sano consilio fieri non permisit. Locum quoque in quo abbatiam sui Ordinis instauraret, immo potius restauraret, siquidem ibi abbatia fuerat sed destructa tunc erat, sumptus necessarios ad perficiendum Dominus Papa donavit. Post hec servum Dei secum aliquandiu demoratum, cum remanere non vellet, honoratum, quin etiam muneratum, redire permisit. Romane Curie detrahitur quod magnatum facies favorabiliter suscipere et opes soleat exhaurire potentum: jam nunc ei parcius derogetur. In Petro paupere et in hac parte magno Petro non dispare, qui aurum non habuit et argentum, nudam venerata est virtutem, rebus ipsis confessa verum esse quod ethicus ait poeta: Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
27.2
In conspectu ejus vacuus Petrus apparuit, gratisque gratiam invenit, non emit, et ille cui reges Tharsis et insulae munera offerunt, munera Petro pauperi obtulit, unde et Petrus supra petram sui Ordinis edificaret ecclesiam. Felix Petrus qui cum subjectus esset omni humane creature propter Deum, triumphavit montes aureos, non suis viribus, sed per Deum. Felix et Papa Romanus qui cum esset mons aureus elevatus in verticem montium se tamen subjecit propter Deum humillimo omnium hominum.
28
XXV.
28
Positis quiddam parvum apponam unde tamen magnum aliquid valeat estimari. In Gallie quadam pontificali ecclesia inter clericos orta est dissentio super electione pontificis. Presens erat cardinalis Romanus in quem clerici compromiserunt, duos ei proponentes, ut quem nominaret ille hunc eligerent universi. Cardinalis Petrum consuluit quis eorum ei melior videretur; alteri eorum eo quod nobilis esset et dapsilis videretur plures favebant impensius, vellentque plurimum ut ei attestaretur sanctus Abbas; quasi eum probabilius et saniori conscientia promoverent quem tantus vir suo testimonio pretulisset. Non erat ille harundo vento agitata, non hominibus placere querebat sed Deo: ideo secundum suam conscientiam et veritatem respondens, ait:« In duobus falsis denariis melior inveniri non potest.» Confusi sunt illi quoniam Petrus sprevit eos. Quinimmo confusi non sunt et erubescere noluerunt; illum enim nichilominus elegerunt. Vivit usque hodie nobilis quidem genere sed non generosus virtute; et facile foret sed necesse non est nominare personam: satis est si scriptura loquatur materiam nec loquatur auctorem. Intueri licet in Petri paucis sermonibus quatuor originales virtutes: prudenter siquidem in bono duorum comparationem sustulit; nam quia neuter bonus fuit, alter melior dici non debuit. Juste nichilominus egit, qui justitiam non abscondit in corde suo, qui veritatem et salutare Dei dixit: veritas odium parit, et dum odium quorumdam occurrere et gratiam offendere in vero dicendo non refugit, fortis fuit et in seipso..... Totus teres atque rotundus. Non crediderunt verbo ejus, et quasi victus succubuit, non ex hoc movit litigium, non induit merorem, aliter sentientibus non detraxit, et ex hoc temperantiam et modestiam sui cordis ostendit. Ineptum forte, vanumque videbitur asserere in tanto viro tantas, id est quatuor principales virtutes, tam levi tamque fragili argumento, cum multifarie multisque modis ipsisque luce clarioribus frequentissime probate sint. Sed ut ait aliquis,« artificis est periti in parvo magna concludere.» quod in exemplo premisso brevi scilicet nos arbitramur egisse.
29.1
XXVI.
29.1
Virtutes quidem hujus viri pluribus signis et ipsis insignibus, uti premisimus, probate sunt et ostense; porro patientia que sic asperis exercetur ut vilibus humilitas fortissimo argumento, quod tamen pretermisimus, in eo est probata. Dum in Valleregis esset Abbas valitudine validissima vexabatur. Cujus mali violentia in capitis proram conscendens alterum ex ejus oculis ita dissolvit, ut liquefactus ex toto penitus deflueret, sedemque concavam vacuam relinquens, virum Dei ex Deo etiam tunc beatum Monoculum efficeret. Cogitetur attente tante temptationis immanitas, et in libra justi judicii pia consideratione trutinentur dolor excrucians, deformitas vilificans, privatio luminis minus utilem eum reddens, et illud precipue quod in his omnibus non peccavit ipse labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est· sed ut de martiribus sancta canit Ecclesia: Non murmur resonat, non querimonia, Sed corde tacito mens bene conscia Conservat patientiam.
29.2
Ita vir iste sicut agnus mansuetissimus coram tondente sine voce non aperuit os suum, sed obmutuit, et humiliatus est et siluit a malis; quin immo dicere solebat unum se de suis inimicis evasisse, ut ab altero magis quam a perdito formidaret. Non quia sensus aut membra corporis sui vir consummatissimus adversari sibi sentiret, quippe que potius erant arma justicie Deo, sed nimirum ad solatium damna corporis egre ferentium hec dicebat, eos per compassionem in se transformans, eis se per humilitatem assimilans. Membra siquidem sua que super terram erant assiduitate laboris, ardore caritatis, discipline vinculis subegerat, imperans eis non serviens, utens eis non fruens, immo jam quantum ad se usu eorum non indigens et velud suffragia emendicata contemnens. Quippe qui ut de magno Martino legitur, humanam naturam supergressus, celo teste, Deo presente et adjutore fruebatur; et tanquam a Domini spiritu per ipsum ad ipsum mente excedebat, ad quem per sensuales conjecturas et corporis labores alii vix ascendunt. Et implebatur in illo Scriptura que dicit: Et cum simplicibus sermocinatio Dei, cui quantum fuerit familiaris cum ex pluribus tamen ex eo quod subjiciam apparebit.
30
XXVII.
30
Cum adhuc Abbas esset Igniaci, fratres aliquando Priorem non habebant, cumque eum differret constituere senior quidam causam dilationis inquirens ab ipso audivit:« Super hoc Dominum rogare non cesso, nec aliquod ab ipso responsum accipio.» Nominavit ille senior unum quem idoneum estimabat.« Minime vult hoc Dominus,» ait ille. Ex his indubitanter licet asserere quod uti Moyses sic iste loquebatur ad Dominum sicut homo loquitur ad amicum suum. Nimirum sicut ille locuturus Domino montem ascendit, sic iste in magno non montis sed mentis culmine stetit, ubi more quidem multorum Dominum consulebat, sed more paucorum Dominum audiebat.
31
XXVIII.
31
Sed regredientes ad Claramvallem, dicamus quod paulo ante obitum suum vir Dei Petrus, eo trahentibus eum domesticis negociis, Remis venit. Ex hoc et venientem vidi et abeuntem longius ipse deduxi. Intuebar eum non minus reverenter, non minus affectuose quam angelum. Intuebar eum et occurrebat magni Martini memoria, quem Severus Sulpicius orator ille nobilis describit in veste hispida, nigro et pendulo pallio circumtectum, asino immo asello gestatum. Conformis iste Martini et ejus emulator expressus equo paulo majore asino ferebatur. Ferebat etiam ad instar mantice puerorum peditum scapularia, capa pendula et vetusta vestitus, rustici pauperis expressius quam Abbatis imaginem preferebat. Erat interea ipse statura pusillus, corpore tenuis et exesus, non lasciviis sensibus sed quietus; et terrenis affectibus mitigatis, cogitatione suspensus et velud absens presentibus, ut non homo videretur sed spiritus. Talem eum tunc vidi, talem notavi, talem credidi, propter quod et locutus sum et talem eum descripsi. Igitur cum de rebus variis colloquentes per aggerem publicum pergeremus, pulvis antecedentium vestigiis excitatus et vento ab opposito flante repercussus nobis molestiam ingerebat, tunc aio ad eum:« Antecedamus precedentes ut procellam hujus pulveris evadamus.»--« Si preambulos, inquit, precedamus, erunt ipsi in sorte qua sumus, et pena reversura est in caput ista suum; nec est caritatis consilium intuitu sui commodi suum proximum molestare.» Erubui, fateor, attendens in me mei curam, aliorum incuriam, in illo autem excellentiorem viam, id est majorem caritatem: quando iste proximum gravaret in gravibus qui ledere cavebat in levibus? Ibamus interea, nec nos pulvis pungere, ventus vexare cessabat. Igitur ei compatiens, ejusque animum ex animo meo metiens, cum ipse animi patientia speciali passionem corporis superaret, corrigens quod reprehenderat ille, consilium dixi:« Lata est via que nos ducit: jungamur sociis lateraliter, ita illis illesis nos quoque salvi erimus a pulvere, spiritu et tempestate.» Annuit ille, et sic ambulantes, deque rebus variis ut promisimus colloquentes, magnam partem diei consumpsimus. Et cum me ratio ad reditum invitaret, jamjamque separandi essemus, tactus dolore cordis intrinsecus et trahens ab imo suspiria dixi:« Siccine separat nos amara mors?» Nec hoc dixi tanquam prescius futurorum, ex hoc tamen futura predixi. Nam post non multum temporis intervallum transiit ille de hoc mundo ad mundi conditorem. De cujus transitu que nobis testati sunt qui fuerunt breviter dicam et sic narrationem istam concludam.
32
XXIX.
32
Igitur Petrus cum aliquot annis Clarevallensibus prefuisset, egressus a Claravalle sui Ordinis secum quosdam habens Abbates, finitimas regiones perambulans, graviter infirmari et viribus corporis cepit repente destitui. Cumque ipso silente egritudo periculum imminens loqueretur, accessit ad eum Gillebertus supranominatus qui semper erat sollicitus super eo, etenim ipsum tenere diligebat, dixitque ei:« Domine, quantum ex habitudine tua perpendo, in proximo est ut recedatis a nobis.» Ad hoc ille respondit:« Hoc puto et spero; nam in hoc anno multas preces effudi ad Dominum ut me liberaret de corpore mortis hujus.» Interea morbus augebatur, morbidus angebatur. Vix tamen et cum labore usque Fusniacum venere. Ibi visum est fratribus quod inungi deberet, et a superiori cenaculo ubi mansionem acceperat, in inferiorem domum quo fieri posset hoc competentius, eum deportare volebant. Ille vero qui nullo unquam labore, nullo dolore victus fuerat, nec foret ipsa morte vincendus, fatiscentes artus spiritum servire coegit. Surrexit, descendit, inunctus est, rediit, et tota nocte usque ad vesperam sic permansit; et cum jam fratres completorium decantassent Gillebertus, more fidelis amici, propius assistebat amico, a quo nimirum paulo post separandus foret, quique in supremo spiritu jam positus esse videretur. Hoc ratus Abbas de Valcellis qui et ipse cum ceteris propter astabat in hec verba prorupit:« Quid agimus fratres: homo iste recedit a nobis.» Quod audiens vir Domini elevata manu innuit eis non se tunc sed in crastino migraturum; fratres igitur interim siluerunt, at illi pernox in orationibus suum Domino transitum commendabat. Tenebras rumpente diluculo ad ipsum fratres conveniunt, quibus ipse conatu quo poterat Dei dilectionem inculcabat: et cum ad eos loqui non posset, orare tamen Dominum non cessabat. Itaque sicut placidus et quietus exstiterat, ita placide et quiete in ipsa oratione in qua confitebatur Domino, emisit spiritum ad Dominum qui dedit illum; et ad quem alium pergeret ille spiritus nisi ad Dei, immo ad Domini spiritum, cum quo illi inherendo fuerat unus spiritus, ad quem multa et magna merita eum elevabant, a quo nulla malicia eum separabat, in quo et Spiritus sanctus similitudinem suam, immo se ipsum repperit, et funestus spiritus[ funereum] nichil invenit. A quo quam longe fuerit omnis malicia, in quo quanta fuerit innocentia testatus est, me audiente, Gillebertus ille superius et sepius nominatus, qui ejus cum aliis coabbatibus confessionem audivit, et qui ejus absque confessione, ut Deo ait Psalmista, sessionem et resurrectionem noverat. Testatus est ergo quod pro omnibus offensis quas confessus in suo fine fuerat, et quas in omni vita sua post inchoatum monachatum contraxerat, ut ejus verbis utar, plus quam Miserere mei Deus et Pater Noster cuivis penitenti non deberet injungi. Quod si vetere proverbio pares paribus facillime congregantur et similia similibus naturaliter coaptantur, indubitanter concludere licet quod verum est quia Petrus hic pauper et modicus celum dives ingreditur, et quorum est vitam imitatus et mores sanctis et angelis sociatur. Sed jam spiritu digne pro meritis collocato, corporis exequias prosequamur.
33
XXX.
33
Quidam de fratribus unum de dentibus ejus proponebat extrahere, pro thesauro scilicet et reliquiis illum servare desiderans; ex hoc se facile facturum presumebat quod os apertum defunctus habebat. Accedens igitur ut pium furtum patraret, os clausum et sic obstructum repperit, ut propositum implere non posset. Notatum est ab aliquibus, et quasi pro miraculo habitum, ego autem ut presumptive judicem, hoc arbitror quod singularem humilitatem quam vivus habuerat etiam defunctus servabat. Lotum est illius corpusculum, quod etiam exanime non horrorem sed gratiam possidebat, feretroque impositum licet sepulturam Igniaci in mortali sua humilitate voluisset, tamen usque Claramvallem delatum est. Fratres autem, ut audivimus, ubi Sanctus Bernardus primo positus fuerat ibi propter gratiam meritorum, et quia justi erat monumentum, posuerunt Petrum: nimirum consonantes quorumdam testimonio, quibus iste visus est non minoris meriti quam ille. Nam, quod pace dixerim aliter sentientium, ille quidem excelsus in verbo glorie, homo magni consilii, currus Israël et auriga ejus, scriba doctus in regno celorum, proferens de thesauro suo nova et vetera, in Ordine Cistercii, in Ecclesia XPI multum fructum fecit in tempore suo. Ille, inquam, lucerna ardens et lucens posita super candelabrum ut luceret omnibus qui in domo sunt, sicut lampas limpidissima lucis sue radios longe lateque diffudit; iste autem, ut breviter dicam, quasi carbo succensus, sed cinere sue paupertatis opertus, minus quidem splendoris sed ardoris non minus habuit.
34
XXXI.
34
Post obitum exterioris hominis et sepulturam corruptibilis corporis, interiorem ejus hominem, id est animum hominis abisse quidem, sed non obisse, licet etiam fides hoc teneat, tali tamen argumento probatum est. Monachus quidam Prior cujusdam cellule sanctum virum frequentare solebat. Hic gravi quadam temptatione pulsatus et peccati vinculis irretitus eius consilium et auxilium flagitabat. Vir Domini verbum ei impendens solatii bonam spem suae liberationis habere iubebat. Sed cum fama funeris ad illum venisset, velut obside sue redemptionis perdito, de sua liberatione pene desperans, defunctum quasi viventem alloquebatur et de solutione sue pollicitationis compellabat. Dum taliter ad ianuam divine pietatis pulsaret, in somnis ei sanctus Dei Petrus apparuit, et consolans eum, quod ab omni temptatione sua salvatus esset asseruit. Evigilans ille et quasi somnium quod viderat et audierat reputans, nichilominus sponsionis exitum expectabat. Et ecce infra paucos dies persona quedam cujus amore illicito ligabatur et qua vivente se sanari posse non sperabat, nunciatur defuncta; atque ita laqueus contritus est, peccator solutus et justi sermo completus.
35
XXXII.
35
Completus est et sermo iste qui hactenus de iusto isto habitus est; completus est, inquam, sed non plenius, quia nec plane nec satis urbane de ipso est que dici poterant vel debuerant executus. Nam sicut in proemio premisimus, sanctus iste qui iuvenis inchoavit, senex decessit, sine dubio plura patravit que sunt incognita: et si cognita sunt, alii sed non michi. Siquidem, ut repetam que dixi quondam scribens de Domno Willelmo Abbate sancti Theodorici qui unus fuit et primus eorum qui vitam scripsere sancti Bernardi, cum premissa michi dicerentur, non ea scribere proponebant nec plura fui sollicitus indagare; jam vero cum calamo manum apponere decrevissem, plura querendi non fuit opportunitas vel facultas. Nichilominus tamen vereor ne iudicer ab humano die virum hunc nimiis laudibus extulisse, quasi aliud habuerim iudicium super vivo quam habeam de defuncto; et item quia eum commendare suscepi, licuerit mihi magis dixisse mira vel magna quam vera, more quorumdam qui declamatorie solent multiplicare loqui sublimia studiosius quam veracia, vel poetarum Qui miranda canunt, sed non credenda, poete; ad quae vel penitus purganda, vel aliquatenus lenienda, licet de premissis dubitare non possit nisi valde perversus; et quia tamen sapientibus et insipientibus debitor sum, epistolam hic ponam quam ipsi, dum adhuc viveret et esset Abbas Clarevallis, porrexi, ut ipsa sit et contra incredulos apologia et operis presentis epilogus, et in ea iudicii mei super eo presentis et preteriti indifferentia cognoscatur. Premissa igitur salutatione loquens et scribens ad ipsum sic dixi:
36.1
XXXIII.
36.1
Ego sum Thomas germanus Philippi, unus scilicet de duobus fratribus Radolii quos diligere solebatis, cum adhuc Igniacensi ecclesie Vestra Beatitudo preesset, et fratres illius loci de vestra presentia letarentur, qui nunc absentiam vestram tanto gravius ferunt quanto quid conferret presentia ipsius absentie experimento didicerunt. Sed, ut de magno Martino legitur, cuius ut secundum conscientiam loquar vos estis imitator invictus, nobis estis ablatus, illis de Claravalle a Deo estis donatus; si tamen Clarevallenses in hoc Dei munere Dei gratiam recognoscunt, si non respiciunt in vanitates et insanias falsas, si non secundum faciem sed iustum iudicium judicare noverint. Quid igitur de vobis ipsi judicent viderint, ego constanter assero, testimonium in hoc habens ab omnibus recte iudicantibus, quod quicumque vos non admiratur et diligit, decipitur profecto non parum et errat, aut certe vestram virtutem aut veram ipsius virtutis naturam ignorat. Habuerint illi de Claravalle in aliis patribus gloriosa carismata, in vobis nempe, si dissimulare norunt, habent, quod quanto rarius invenitur tanto carius approbatur, vere et XPiane virtutis exemplar; cuius perfecta effigies et veritas sustantialis non est in magnis et mirabilibus huius mundi, nec in eis rebus que sunt secundum seculi iudicium gloriosa, sed in fide firma, in caritate ignea, in humilitate profunda, in rerum visibilium contemptu et continentia, in invisibilium amore et experientia. He sunt vestre et vere divitie; has magnifice possidetis. Harum conscientia alia in quibus alii excellunt, quod fortius est facere quam habere, contemnitis. Hec igitur fratres vestri videant, et si volunt gloriari in Domino, glorientur; habent pre ceteris hanc excellentie gloriam quod habent in Dei rebus hominem singularem.
36.2
Sed hec dicta sint hactenus, que quidem pauca esse non dubito pro materie dignitate, sed profundissime et singulari humilitati vestre multa esse multumque onerosa non dubito. Ceterum, ut ad sanctam Paulam scribit sanctus Iheronimus, neque XPI preconia, etiam si volucro, adiuratus neque vestras laudes tacere possum. Jam nunc prostratus pedibus Vestre Sanctitatis et ipsos pio amplexu et summa devotione deosculans, precor mi Pater, mi Pater, et si de tanto Dei servo ego tantus peccator auderem dicere, mi amice, ut Thome filii vestri, qui hoc vobis scribit, et Philippi fratris mei memoriam habeatis, et hanc pro maxima dilectione quam erga vos habemus retributionem reddatis, ut pro nobis nominatim aliquando communem omnium sed vestrum proprium Deum exoretis; hec desiderabilia michi sunt super aurum et lapidem preciosum multum. Nec mirum: sicut enim Deo nunquam sine spe misericordie supplicatur, ita constanter credo quod nunquam ei sine obtentu eius misericordie supplicatis; et si non plenum in eis que exigitis, tamen ad aliquod commodum eorum pro quibus rogatis. Et omnino iustum est ut vos supra ceteros exaudiat in vestris precibus, cum supra ceteros nostri temporis quos novimus eum in suis mandatis audiatis.
36.3
Congregemus in unum ea que premissa sunt et velut sub uno solis radio non solum memori sed vigili quoque cogitatione pensemus. Claudamus hoc opusculum et ei metam figentes, non tantum probabiliter sed etiam necessario concludamus quod Petrus servus XPI fuit verissimus. Imitemur eum, et si virtutis imitatione non possumus eum sequi, debite venerationis et dilectionis contingamus affectu. Credamus in XPm et diligamus ipsum in quem ipse credidit et quem ipse dilexit, et quem diligens sanctus fuit, et sanctus existens virtutes premissas et multas alias pretermissas patravit. Credamus, inquam, in XPm, sed fide que per dilectionem operatur, ut ita credentes in ipsum, post vitam temporalem, vitam que in XPo est, immo que XPo est et ad quam Petrus processit, nanciscamur eternam.
37.1
XXXIV.
37.1
Magistro Henrico monacho Longipontis frater Thomas de Radolio salutem. Ex opusculo quod de vita venerabilis Petri Abbatis Clarevallis composui tollendam censetis epistolam in ejusdem operis calce locatam, tum, ut verbis vestris utar, quia ad materiam rei non satis attinet, tum quia adulationis notam gerit, viventi directa: ex quo etiam maligni et invidi occasionem repperiunt detrahendi. Credo multum majorum ac per hoc vestro judicio, sed credo aliquid et meo: unde sine vestri judicii prejudicio presumo dicere:« Non michi ita videtur.» Cum enim virum illum virtutis dignum laude intenderim laudare, et epistola laudes ejus epilogando contineat, ad rei materiam indubitanter pertinere probatur; sed nevum adulationis viventi porrecta pretendit: a simili adulatores dicentur magni viri qui laudes magnorum virorum ipsis viventibus descripserunt, ex quibus nominatim, ut reliquos sileam, Sulpicius Severus et Abbas sancti Theodorici Willelmus historias laudesque scripserunt, ipsis adhuc viventibus, magni Martini vestrique Bernardi. Nec illi pro laudibus suis evanuerunt in cogitationibus suis, quorum nimirum erat gloria non laus humana licet vera, sed veritatis testimonium et bona conscientia: nec isti dentem invidi timuerunt quominus ea scriberent, unde se Deo placere et humiles edificare sperabant. Hoc intuitu quidam eorum scientes et prudentes in flammas manus miserunt quas succendebant illi qui, stimulante invidia, ea despiciebant et carpebant que ipsi consequi non poterant. Igitur et ego, licet illis in puritate tantum impar quantum gygantibus nani, immo magis incomparabiliter, cum viro viventi suas laudes offerrem, adulationi minime serviebam, quia ei non placere sciebam, sed ut verum fatear meumque revelem consilium, et vera dicebam et hoc eum modo fratribus suis commendare volebam: timens ne, quia, ut ait sanctus Bernardus, omne humile probro ducitur, parvipenderent eum, cujus videntes exteriorem humilitatem, immo, ut magis proprie loquar, humiliationem, forsitan ignorabant vel minus attendebant intimam claritatem. Hanc eorum oculis ingerebam, et licet ex directo loquens ad illum, ex obliquo magis illos attendebam.
37.2
Maneat igitur Epistola si probatis, laudesque sancti etiam cum meo rubore contineat: non enim in illa propriam sed Dei servique ejus gloriam cogitavi; linguas inimicorum equanimiter portare paratus sum quas presertim occasio talis exacuit. Certe si linguas hominum paccatas habuere voluissem, penitus michi fuerat, cum loqui nesciam, reticendum, et item eas si penitus paccare volucro, non epistola sola sed prorsus omnia delenda sunt, quia et invidi omnia carpere parati sunt, et benivolis eruditis sane et indicare gnaris ex artibus omnia vel plura merito complacebunt[ legendum puto: non placebunt]. Ideo cum exceptione, ut testatur proemium, quod scripsi scripsi ut legentes sustinerent modicum quid insipientie mee, et interim contenti nostris ineptiis, prestolarentur qui materiam inepte tractatam aptius retractarent.
37.3
Hec notate diligenter, carissime, et ut vel michi credatis, vel forsitan fortius evincatis, quia sanctio non solum legalis est, sed etiam evangelica quod in ore duorum vel trium testium stare debet omne verbum, videat opusculum nostrum Domnus Hugo ex- abbas vester, qui hujusmodi litterarum usum habens de ipso iudicare callebit. Qui cum filii matris sue pugnarent contra eum, dum cedere nescit, egressus abiit post vestigia gregum nostrorum: nunc autem, ut audio, quasi quodam postliminio per aliam viam regressus est in regionem suam. Siquidem illud egit mentis magnitudine, istud modestia; ibi robustus, hic modestus, utrobique justus. Sed parco, ne iterum judicer adulari.
37.4
Illud autem in opusculo nostro, in quo Romane Curie detrahi videbatur, quia non est tutum in eos scribere qui possunt proscribere, delendum vel, ut vobis videtur, vertendum esse consentio, quod et ipsum feci.
37.5
Si quis amore sancti duntaxat libellulum transcribere voluerit, utinam hanc scribere non omittat epistolam, ut ex ea satisfiat legentibus; et quod agit et intendit premissus libro prologus hoc repetat missus vobis, ut sic dicam, postlogus.
37.6
Explicit tractatus Domni Thome monachi de Radolio de vita venerabilis Patris Domni Petri abbatis Clarevallis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).