Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Tichonius Africanus
De VII regulis
Regu 5.1
Choose a text More by Tichonius Africanus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7031 Devire
5.1
REGULA IV. De specie et genere. Lux allata Ezechiel, capp. XXVII et XXXII et XXXVI et XXXVII, Isai. XIII et XXIV, Hierem. XXV.
5.1
De specie et genere loquimur, non secundum virtutem Rhetoricam humanae sapientiae, quam qui magis omnibus potuit, locutus non est, ne crucem Christi fecisset inanem, si auxilio atque ornamento sermonis, ut falsitas, indiguisset. Sed loquimur secundum mysteria coelestis sapientiae magisterio Spiritus sancti. Qui in quod veritatis pretium fidem constituerit mysterii, narravit in speciem genus abscondens, ut in veterem Hierusalem, totam, quae nunc est per orbem Ecclesiam assumeret, aut in unum membrum, totum corpus, ut in Salomone. Sed hoc non minus occultum est, quam caetera, quae non solum specie verbi, sed etiam multiformi narratione occultantur. Quamobrem, Dei gratia in auxilium postulata; elaborandum nobis est, ut spiritus multiplicet ingressus legendi, eloquiumque subtile, quod ad impedimentum intellectus, speciei genus, aut generi speciem inserit: genus species ne sit, facile possit videri. Dum enim speciem narrat, ita in genus transit, ut transitus non statim liquido appareat: sed talia transiens ponit verba, quae in utrumque conveniant, donec paulatim speciei modum excedat, et transitus dilucidet, cum, quae a specie coeperant, nonnisi in genus convenerint, et eodem modo genus relinquit, in speciem rediens. Aliquando autem a specie in genus non supradicto modo revertitur. Aliquando supradicto modo transit, et evidenter revertitur simili ordinis varietate: aut a specie in genus, aut a genere in speciem, finit narrationem. Aliquando redit ex hoc in illud non semel: et omnis narratio nec speciem excedit, nec genus praeterit, in utrumque conveniens. Haec varietas translationis et ordinis exigit fidem, quae gratiam Dei quaerat. Sic Dominus per Ezechielem loquitur, et regibus eorum, qui ab Hierusalem capti et dispersi fuerant, gentium jungit adventum, et in terra, quam Patres nostri possederunt, exprimit mundum. Septem enim gentes Abrahae promissae, figura sunt omnium gentium. Factus est, inquit, ad me sermo Domini, dicens: Fili hominis, domus Israel habitaverunt in terra, et polluerunt illam in via sua, et in idolis suis et peccatis: secundum immunditiam menstruatae facta est via eorum ante faciem meam. Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, quas ingressi sunt, et polluerunt illic nomen meum sanctum: dum dicunt ipsi, populus Domini hi, et de terra tua egressi sunt: et peperci illis, propter nomen tuum sanctum, quod polluerunt domus Israel in nationibus, in quas ingressi sunt illic. Propter hoc, dic domui Israel: Haec dicit Dominus: Non vobis ego facio, domus Israel: sed propter nomen sanctum quod polluistis in nationibus, in medio quarum ingressi estis. Illic incipit jungere genus: Et sanctificabo nomen meum, sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum, et scient gentes, quoniam ego sum Dominus, qui sanctificabor in vobis ante oculos eorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram. Aperte excedit speciem: Et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris vestris, et mundabo vos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vos, et auferam cor lapideum de carne vestra: et dabo vobis carneum, et spiritum meum dabo in vos, et faciam, ut in justitiis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini. Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris. Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum, et mundabo vos ex omnibus immunditiis vestris. Attingit speciem, non tamen relinquens genus: Et vocabo triticum, et multiplicabo illud: et non dabo in vos famem, et multiplicabo fructum ligni, et quae nascuntur in agro: ut non accipiatis ultra opprobrium famis, in nationibus, et reminiscemini vias vestras pessimas, cogitationes vestras non bonas, et non odietis eas ante faciem eorum in iniquitatibus vestris, et in abominationibus eorum. Non propter vos, ego facio, dicit Dominus. Notum est vobis, confundimini et revertimini de viis vestris, domus Israel. Haec dicit Adonai Dominus: In die, qua mundabo vos ab omnibus iniquitatibus vestris, et inebriari faciam civitates, in figura terrae Judae, quae bellis vastata fuerat, coletur, propter quod fuit exterminata sub oculis omnis praetereuntis. Et dicent, Terra illa, quae fuerat exterminata, facta est sicut hortus deliciarum, et civitates desertae et exterminatae et demolitae, munitae consederunt. Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quoniam ego sum Dominus. Aedificavi demolitas, et plantavi exterminatas: quia ego Dominus locutus sum et feci.
5.2
Apostolus quoque ingressu Jacob promissum esse introitum gentium, sic interpretatur dicens, Donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israel salvabitur, sicut scriptum est: Veniet a Sion, qui liberet et auferat impietates ab Jacob. Et eodem genere locutionis redit in speciem, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos. Item in Ezechiele incipit ab specie, quae conveniat et in genus, et finit in solo genere, ostendens, terram patrum mundi esse possessionem: Haec dicit Dominus: Ecce ego accipiam omnem domum Israel de medio gentium, in quas ingressi sunt illic, et congregabo eos ab omnibus qui sunt in circuitu eorum, et inducam eos in terram Israel, et princeps unus erit eorum. Et non erunt ultra in duas gentes, nec dividentur ultra in duo regna: ne contaminentur adhuc in simulacris suis. Et liberabo eos ab omnibus iniquitatibus eorum, quibus peccaverunt in eis, et emundabo eos, et erunt mihi in populum, et ego Dominus ero illis in Deum.
5.3
Aperte transit in genus: Et servus meus David princeps in medio eorum erit, Pastor unus omnium, qui in praeceptis meis ambulabunt, et judicia mea custodient, et facient ea, et inhabitabunt in terra sua, quam ego dedi servo meo Jacob, ubi habitaverunt patres eorum, et habitabunt in ea ipsi, et David servus meus princeps eorum in saecula, et disponam illis testamentum pacis, et testamentum aeternum erit cum illis. Et ponam sancta mea in medio eorum in saecula, et erit habitatio mea in illis, et ero illis Deus: et ipsi erunt mihi populus. Et scient gentes, quia ego sum Dominus qui sanctifico eos, dum sunt sancta in medio eorum, dicit Dominus. Item illic egressui dispersionis Israel, gentium inserit adventum.
5.4
Eremum figuram fuisse populi deserti, in quo Ecclesia nunc esse, manifestatur: et quod iidem mali quamvis una cum populo Dei ex gentibus revocentur in terram Israel, tamen in terra non sint. Vivo ego, dicit Dominus, si respondero vobis, et si ascenderit in cor vestrum hoc, et non erit, quemadmodum dicitis vos. Erimus sicut gentes, et sicut tribus terrae, ut serviamus lignis et lapidibus. Vivo ego, dicit Dominus, nisi in manu forti et brachio excelso, et in ira effusa regnabo super vos, et educam vos de populis et recipiam vos de regionibus, in quibus dispersi estis in manu forti et brachio excelso, et ira effusa, et adducam vos in desertum populorum, et disputabo ad vos facie ad faciem: quemadmodum disputavi ad patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus, et redigam vos sub virga mea, et inducam vos in numero, et eligam impios de vobis et desertores: quoniam ex transmigratione eorum educam eos, et in terram Israel non intrabunt, et cognoscetis, quia ego sum Dominus.
5.5
Item illi captivitati montium Israel promittit Deus ubertatem, et multiplicationem populorum usque in finem: Quoniam, inquit, dederunt terram tuam sibi in possessionem cum jucunditate inhonorantes animas, atque exterminaverunt in vastationem: propterea, propheta super terram Israel, et dic montibus et collibus, et rivis et nemoribus: Haec dicit Dominus: Ecce ego in zelo meo, et in ira mea locutus sum, propter quod opprobrium gentium portatis. Ecce ego levabo manum meam super nationes, quae sunt in circuitu vestro. Hi injuriam suam accipient: vestri autem montes, Israel, uvam et fructum vestrum manducabit populus meus, qui appropinquat venire. Quia ecce ego super vos, et colemini, et seminabimini: et multiplicabo super vos totam domum Israel usque in finem, et habitabuntur civitates, et quae desolatae erant, aedificabuntur. Item illic velut in novissima resurrectione, prima significatur: Locutus est, inquit, ad me, dicens: Fili hominis, ossa haec, omnis domus Israel est. Ipsi dicunt: Arida facta sunt ossa nostra, interiit spes nostra, exspiravimus. Propterea propheta et dic; Haec dicit Dominus: Ecce ego aperiam monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos in terram Israel, et scietis, quia ego Dominus, cum aperiam sepulcra vestra, et educam de monumentis populum meum, et dabo spiritum meum in vos, et vivetis: et ponam vos super terram vestram, et scietis quia ego sum Dominus.
5.6
Numquid perspicue, cum resurrexerimus, tunc sciemus Dominum, et non nunc, cum per baptismum resurgimus? Aut mortui poterunt dicere: Arida facta sunt ossa nostra, ut merito mortuis id promissum esse credamus? Quid enim est sacramenti, ne in ambiguum veniret, aperuit Deus. Nam de novissima carnis resurrectione, neminem Christianum credimus dubitare. Et Dominus secundum Joannem has resurrectiones manifestat, dicens: Amen dico vobis: quia, qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte ad vitam. Amen dico vobis, quoniam venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent. Sicut enim habet Pater vitam in se: sic dedit Filio vitam habere in semetipso. Et potestatem dedit ei et judicium facere: quia filius hominis est. Jungit novissimam resurrectionem: Nolite mirari hoc: quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et exient qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui autem mala fecerunt, in resurrectionem judicii. Primo dixit, mortui qui audierint, vivent. Secundo, omnes, qui in monumentis sunt, exient. Item quod in uno homine totum corpus significetur, in Regum libro promittit Deus David, de Salomone dicens: Suscitabo regnum ejus: ipse aedificabit mihi domum.
5.7
Conveniunt ista: sed excedit speciem, dicens: Et dirigam thronum ejus usque in aeternum. Item in utrumque: Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Et si venerit injustitia ejus, arguam eum in virga hominum, et in artibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli, a quibus abstuli a conspectu meo, et fidelis fiet domus ejus. Iterum excedit speciem: et regnum ejus in aeternum in conspectu meo, et fidelis fiet domus ejus. Iterum excedit speciem: et regnum ejus in aeternum in conspectu meo, et thronus ejus erit confirmatus usque in aeternum. Quod autem videtur in excessus specie thronum Christi promittere in aeternum, thronum filii hominis promittit, et ita Corpus Christi, id est, Ecclesiae. Non enim propter David promisit Deus regnaturum Christum: cui ante constitutionem mundi promisit hanc claritatem. Et per Isaiam sic dicit Deus Christo: Magnum tibi erit istud: ut voceris puer meus, et statuas tribus Jacob, et Israel dispersionem convertas. Ecce posui te in testamentum generis, in lumen gentium, ut sis in salutem usque in novissimum terrae. Quid majus Filio Dei vocari puer meus, et Israel dispersionem convertere, aut per cum factum esse ipsum Israel et coelum et terram, et quae in eis sunt visibilia et invisibilia? Sed ei dixit magnum esse, qui Filio Dei mixtus est ex semine David. Omnis enim promissio Abrahae et David, ipsa est, ut semen eorum misereretur ei, cujus sunt omnia, et esset cohaeres in aeternum: non propter eos regnaret Christus, qui est omnium rex a Patre constitutus. Quid dicimus de Salomone? cum Deo est, an post idololatriam reprobatus est? Si cum Deo dixerimus: impunitatem spondebimus idolorum cultoribus. Non enim dicit Scriptura, poenitentiam egisse Salomonem, aut recepisse sapientiam. Si autem reprobatum dixerimus: occurrit vox Dei, quae dicit, nec terrae quidem regnum auferre Salomoni propter David, sicut scriptum est in libro Regum: Disrumpens disrumpam regnum tuum de manu tua: et dabo illud servo tuo. Verum, in diebus tuis non faciam haec, propter David patrem tuum. De manu filii tui accipiam illud. Verum omne regnum non accipiam, sceptrum unum dabo filio tuo: propter David servum meum, et propter Hierusalem civitatem, quam elegi,. Quid enim prodest David, si propter eum filius ejus regnum terrae consequeretur, coeleste perditurus? Quo manifestum est, cum Deo esse Salomonem: cui regnum quidem terrae ablatum non est propter David, quod et dixerat: Arguam in virga hominum peccata ejus: misericordiam autem meam non auferam ab eo. Quod si neque reprobatus est, neque idolorum cultores regnum Dei possident: manifestuum est, figuram fuisse Ecclesiae bipartitae, Salomonem, cujus latitudo cordis et sapientia, sicut arena maris, et idololatria horribilis. Disrumpens, inquit, disrumpam regnum tuum de manu tua: verum in diebus tuis non faciam. De manu filii tui accipiam illud. Jugis operationis est, disrumpens disrumpam: sicut benedicens benedicam, et multiplicans multiplicabo semen tuum. Ostendit enim semper futurum Salomonem in filio, id est, in posteris: cujus posthumis Salomonis temporibus non aufert Deus regnum, secundum promissa Patrum: sed corrigit illud usque in aeternum, ut auferat jugiter secundum idololatriam Salomonis, in suo peccato perseverantis. Alias, quomodo de manu Salomonis disrumpens disrumpit aut non disrumpit, si non nunc est Salomon in filiis bonus aut malus? Quod autem dicit: Verum, non omne regnum accipio: in speciem redit, incipiens aliam figuram in filio Salomonis et servo. In Jesu Nave quoque sic dicit Dominus, manifestans in uno homine futurum corpus ostendit: sed hoc loco malum tantummodo. Peccavit, inquit, populus et transgressus testamentum, quod disposui ad illos, furati sunt de anathemate, miserunt in vasa sua: cum solus Achar de tribu Juda id fecisset. Quod corpus semper futurum intelligens Jesus, sic ait, cum eum occideret: Exterminet te Deus sicut et hodie. Illud autem multo magis necessarium est scire: omnes omnino civitates Israel et gentium, vel provincias quas Scriptura alloquitur, aut in quibus aliquid gestum refert figuram esse Ecclesiae. Aliquas quidem partis malae tantum, aliquas bonae, aliquas vero utriusque. Et si sint aliqua, quae etiam in gentes, quae foris sunt videantur convenire: in parte tamen, quae intus est, convenitur omne corpus adversum, sicut in Israel captivo, promittitur gentibus ad Deum reditus. Impossibile est enim legem loqui ei, qui in lege non est: de eo loqui, ad ipsum tamen non: et sive alicubi sine ista occasione non in Israel specialiter alienigenas alloquitur, intus omnimodo credendi sunt: quoniam, etsi eveniebat specialiter quod prophetatum est, Ecclesia tamen est. Proprietas denique non omnibus speciebus convenit. Nam et Damascus et Tyrus et Soor et aliae multae usque nunc exstant, quas Deus penitus tolli, nec restaurari dixerat. In alienigenis autem civitatibus Ecclesiam conveniri apertum est in Ezechiele, cui cum Dominus diceret, praedicere interitum in Theman, quae est Esau, et in Dagon, quod est idolum allophylorum, intellexit parabolam esse adversum Hierusalem et templum. Factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, confirma faciem tuam super Theman, respice in Dagon, propheta in silvam summam Nages: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus: Ecce, ego incendam in te ignem, et comedet in te omne lignum viride, et omne lignum aridum. Non exstinguetur flamma incensa et cumburetur in ea omnis facies a subsolano usque ad aquilonem, ut cognoscat omnis caro, quia ego Dominus succendi illud, non exstinguetur ultra. Et dixi, non, Domine. Ipsi dicunt ad me: Nonne parabola est haec, quae dicitur? Et factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens: Propterea, fili hominis, propheta et confirma faciem tuam ad Hierusalem, respiciens sancta eorum: et prophetabis super terram Israel. Haec dicit Dominus: Ecce ego educam gladium meum de vagina sua: et disperdam de te inimicum et injustum. Sic exiet gladius meus de vagina sua super omnem carnem a subsolano usque ad aquilonem, et sciet omnis caro, quia ego sum Dominus, qui emisi gladium meum de vagina sua, non egredietur ultra. Confirma, inquit, faciem tuam, super Theman, et respice in Dagon. Et interpretatus est dicens: Confirma faciem tuam ad Hierusalem, et respice in sancta eorum. Et ostendit in omnem Hierusalem, dicens: Disperdam de te inimicum et injustum. Ita futurum generaliter ait: Sic exiet gladius meus super omnem carnem a subsolano usque ad aquilonem. Ostendit in Hierusalem esse Theman, quam illic Deus interficit, et Dagon, et omnia exsecrabilia gentium operante filio David Salomone in filiis suis, quo etiam evidenter dejecta templa Dei et demolita, atque spiritualiter exusta, projecit in torrentem, id est, saeculum, qui nascitur filius David Josias, ut disrumpatur altare in Bethel, sicut scriptum est: Altare, altare, haec dicit Dominus, Ecce filius nascetur de domo David: Josias nomen illi. Ninive civitas alienigenarum, bipartitae Ecclesiae figura est. Sed quia ordinem lectionem interpretando prosequi, longum est: satis erit, quod specie convenire non potest dicere. Erat, inquit, Ninive civitas magna: adeo, cum esset adversa Deo, ut metropolis Assyriorum, quae et Samariam delevit, et omnem Judaeam semper oppressit: sed in figura Ecclesiae praedicante Jona, id est, Christo, omnis omnino liberata est. Eadem Ninive omnino insequenti Propheta peritura describitur, cui praedicans Dominus: Signum est Jonae in ventre ceti. Atque ut et ipse Propheta ostendit, non esse illam civitatem specialem, interponit aliqua, quae speciei modum excedant. Non erat, inquit, finis gentilibus illius: cum esset civitas unius gentis. Et iterum: Multiplicasti mercatus tuos super astra coeli, id est, Ecclesiam. Et iterum: Super quem non venit malitia tua semper? Numquid potuit unius civitatis malitia, super omnem hominem, aut semper venisse, nisi illius, quam Cain fratris sanguine fundavit nomine filii sui, id est, posteritatis? Manifestius adhuc docet Propheta, Ecclesiam esse Ninive. Et extendet, inquit, manum suam in Aquilonem( id est, populum solis alienum adversus Meridianum) et perdet Assyrium. Et illud: Ninive, exterminium sine aqua in desertum: et pascentur in medio ejus greges, omnes bestiae terrae et cameleonti, et hirci in laquearibus ejus cubabunt, et bestiae vocem dabunt in fossis ejus, et corvi in portis ejus, quoniam cedrus altitudo ejus. Civitas contemnens, quae habitat in spe, quae dicit in corde suo: Ego sum, et non est post me. Et adhuc: Quomodo facta est in exterminio, pascua bestiarum? Omnis, qui transit per illam, sibilabit et movebit manus suas. O illustris et redempta civitas, columba, quae audivit vocem, non recepit disciplinam, in Domino non est confisa, et ad Dominum suum non appropinquavit. Principes ejus in ea, ut leones frementes; judices ejus, ut lupi Arabiae, non relinquentes in mane. Prophetae ejus, spiritu elati, viri contemptores. Sacerdotes ejus prophetant sacra, et conscelerant legem; Dominus autem justus, in templo ejus non faciet injustum. Aegyptus item bipartita est. Ecce, inquit, Dominus sedet super nubem levem, et venit in Aegyptum.[ Nubes, corpus est spirituale post Baptismum, et claritas filii hominis. Primus est enim adventus Domini jugiter corpore suo venientis, sicut dicit: Amodo videbitis venientem in nubibus coeli] et comminuentur manufacta Aegypti a facie illius, et cor ipsorum minorabitur in illis, et exsurgent Aegyptii super Aegyptios et expurgabit homo fratrem suum et homo proximum suum, et pugnabit civitas contra civitatem, et exsurget gens super gentem, id est, Aegyptus super Aegyptum, et lex supra legem, sensus scilicet diversitate sub una lege: Et turbabitur spiritus Aegyptiorum in ipsis, et cogitationes eorum dispergam. Et postquam nunc generi speciem, nunc genus speciei miscuisset, adjecit, dicens: Die autem illo erit altare Domini in regione Aegyptiorum, et tituli ad terminos ejus Domino. Erit autem in signum in aeternum Domino, in regione Aegyptiorum. Non dixit: licebit esse altare ad terminos Aegypti in aeternum: sed, erit. Ezechiel vero apertius ostendit totum mundum esse Aegyptum, dicens: O dies! quia prope est dies Domini, dies nubis, finis gentium erit: et veniet gladius super Aegyptios. Et jungit speciem: Et erit tumultus in Aethiopia, et cadent vulnerati in Aegypto, et cadent fundamenta ejus, Persae et Cretes, et Lydi, et omnes commesticii, et filii testamenti mei, gladio cadent in ea cum ipsis. Hoc autem factum est, cum post excidium descenderent in Aegyptum, et occiderentur illic a Nabuchodonosor secundum Hieremiae prophetationem. Fiet autem et generaliter, novissimo die, quando cum Aegyptiis filii testamenti ceciderint, Aegyptiorum more viventes. Item per Ezechielem minatur Deus regi Aegyptiorum, et ejus multitudini, quod essent terribiles in sanctos, inter circumcisos deputati: quod non convenit, nisi in eos, qui sibi circumcisione, id est, sacris blandiuntur. Quoniam igitur dedit timorem suum super terram vitae: ut dormiret in medio incircumcisorum vulneratus gladio Pharao, et omnis multitudo ejus cum ipso, dicit Dominus. Et illic a genere ad speciem: Haec dicit Dominus: Circumjaciam te super terram populorum multorum et extraham te in homo meo, et extendam te super campi tui: et constituam super te omnes aves coeli, et saturabo omnes bestias universae terrae: et dabo carnes tuas super montes, et saturabo sanguine tuo colles, et rigabitur terra ab his, quae de te procedunt; a multitudine tua in montibus vepres implebo abs te, et cooperiam coelum cum exstingueris, et obscurabo astra ejus, solem in nube contegam, et lunae non lucebit lumen ejus. Omnia quae lucent lumine in coelo obscurabuntur, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus. Jungit speciem: Et exasperabo cor populorum multorum: cum ducam captivitatem tuam in nationes, in terram, quam non noveras. Excedit speciem: Et contristabuntur super te multae nationes, et reges earum, mentis alienatione stupebunt, cum volabit gladius meus super facies eorum, in medio eorum erit ad ruinam ex die ruinae tuae. Redit ad speciem: Quoniam haec dicit Dominus: Gladius regis Babylonis venit tibi in gladiis gigantum, et dejiciam virtutem tuam, pestes a nationibus omnes, et pendent contumeliam Aegypti, et conteretur omnis virtus ejus. In genus: Et perdam omnia pecora aqua multa: et non turbabit eam pes hominis ultra, et vestigium pecorum non calcabit eam. Tunc requiescent aquae eorum, et flumina eorum, ut oleum habebunt, dicit Dominus. Species: Et dabo Aegyptum in interitum, et desolabitur terra cum plenitudine sua, et dispergam omnes inhabitantes in ea. Genus: Et scient, quia ego Dominus sum. Operiam, inquit, coelum, cum exstingueris: et obscurabo astra ejus, solem in nube contegam et lunae non lucebit lumen ejus. Omnia, quae lucent lumine in coelo obscurabuntur super te: et dabo tenebras super terram tuam.[ In passione Domini, non in terra Aegypti tantum fuerunt tenebrae: sed in toto orbe. Sed nec, capta Aegypto, obstupuerunt gentes, exspectantes ruinam suam ex die ruinae ejus. Nam et de Soor sic scriptum est: Haec dicit Dominus ad Soor: Nonne, a die ruinae tuae, in gemitu vulneratorum, dum interficiuntur gladio, in medio tui commovebuntur insulae, et discedent a sedibus suis omnes principes maris, et auferent mitras et vestem aurium suarum: dispoliabunt se in stupore mentis, stupebunt et timebunt in interitu tuo, et ingemiscent super te, et accipient lamentationem et dicent tibi: Quomodo destructa est de mari civitas illa laudabilis, quae dedit timorem suum omnibus inhabitantibus in ea? et timebunt insulae ex die ruinae tuae: Ad clamorem vocis tuae, gubernatores tui timore timebunt, et discedent de navibus omnes remiges tui et vectores et proretae maris super terram stabunt, et ululabunt super te voce sua, et clamabunt super te amarum, et imponent super caput suum terram, et cinerem sternent, et accipient super te lamentationem filiorum, lamentum Soor. Quantum invenisti mercedis de mari? Satiasti gentes multitudine tua, et a commixtione tua locupletasti omnes reges terrae. Nunc autem contristata es in mari, in profundo aquae commixtio tua, et omnis congregatio tua in medio tui. Ceciderunt omnes remiges tui: omnes qui inhabitant insulas contristati sunt super te, et remiges eorum mentis alienatione stupuerunt, et lacrymatus est vultus eorum super te. Mercatores eorum de gentibus exsibilabunt te: perditio facta es, ultra non eris in aeternum, dicit Dominus.] Numquid in unam insulam conveniunt, quae dicta sunt: aut sola potuit locupletare omnes reges terrae? Sed aliqua relinquimus locis opportunis: quibus etsi strictim dicuntur, videri possunt. Tyrus bipartita est, sicut per Isaiam dicitur, qui post multa speciei et generis, hoc quoque adjecit, dicens: Erit post septuaginta annos Tyrus, sicut canticum fornicariae. Accipe citharam angularem, civitas fornicaria, oblita bene citharizare, multa cantica canta: ut tui commemoratio fiat. Et erit post septuaginta annos, respectionem faciet Deus Tyri, et iterum restituetur in antiquum.] Numquid credibile est, universa regna terrarum, Tyrum venisse negetiandi causa? Quod si veniant; quae utilitas, praedixisse futura Tyro commercia omnibus regnis terrae, si non Tyrus, Ecclesia est, in qua omne terrarum negotium est aeternae vitae? Sequitur enim et ostendit, quod sit ejus negotium, dicens: Et erit negotiatio ejus et merces sancta Domino. Non enim in illis colligitur: sed illis, qui habitant in conspectu Domini. Omnis negotiatio ejus, edere et bibere et repleri, in signum memoriae in conspectu Domini. Si ergo negotiatio ejus, sancta Domino: quomodo potest omnibus esse regnis, nisi ubique fuerit ista Tyrus? Sequitur enim aperte, ostendit quid sit Tyrus, dicens: Ecce Dominus corrumpet orbem terrarum, et vastabit illum, et nudabit faciem ejus: disperget eos, qui inhabitant in eo, et erit populus sicut sacerdos.[ Num illius orbis, cujus negotiatio sancta Domino? et famulus sicut Dominus et famula sicut domina.] Et erit emens sicut et vendens: et qui debet, sicut ille cui debetur; et qui foenerat, sicut ille qui foeneratur: quia corruptione corrumpetur terra, et vastabitur vostatione terra. Os enim Domini locutum est haec. Planxit terra, curvatus est orbis terrae, planxerunt alti terrae. Terra autem facinus admisit, propter eos, qui inhabitant in ea: quia transierunt legem, et mutaverunt jussa testamenti aeterni. Propterea ergo maledictio comedit terram: quia peccaverunt, qui inhabitant in ea. Propter hoc egentes erunt, qui inhabitant terram.[ Numquid illi gentes esse possunt, quibus in omnibus regnis terrae negotiatio est edere, et bibere, et repleri, non quodam tempore, sed in signum memoriae in conspectu Domini? Et relinquentur homines pauci. Lugebit vitis, lugebit vinum. Gement omnes quorum jocundatur anima. Cessabit jocunditas tympano, cum cessabit impudicitia et divitiae impiorum. Numquid sanctorum cessabit vox citharae? Confusi sunt: non biberunt merum, amarum factum est vinum illis, qui bibunt illud. Deserta est omnis civitas: plaudent omnes ne introeant, ululate divini, ubique cessabit omnis jocunditas terrae, et relinquentur civitates desertae, et domus derelictae peribunt.] Haec omnia erunt terrae in medio gentium. Si deserta est omnis civitas; quae sunt gentes, in quarum medio ista faciant? Etsi aliqua horum videntur imperspicue fieri, tamen omnia spiritualia sunt. Omnem civitatem desertam spiritualiter mortuam dicit: sed Tyri illius meretricis, non cujus negotiatio sancta toto orbe. Hierusalem autem relinquentur homines pauci, salvo utique statu eorum, qui perimunt. Pauci relinquentur ex eis, quos spiritualiter mortuos dicit: qui per recordationem vixerunt, quos Ecclesiasticus non interfecerit: sicut multis in locis legimus. Sed quia propositum nobis implendum est, duobus contenti sumus exemplis. Minatur Deus ignem ex igni Israel, regi Assyriorum, id est, adverso corpori, et dicit ad Syrum vel ad stipulam, post paululum, ignem futuros. Mittet, inquit, Dominus sabaoth, in tuum honorem, ignominiam: et in claritatem tuam, ignem ardentem: et ardebit Israel lumen, et erit tibi ignis, et sanctificabit illud in flamma ardente( scilicet lumen Israel), et manducabit quasi fenum, silvam. In illo die ardebunt montes: et per praecipitia fugiunt, quasi qui fugit a flamma ardente; et qui remanserint ab illis, numerabuntur, et puer scribet illos. Qui remanserint, inquit, ab illis. Non enim potest ignis, qui comburit ardere? Qui autem ex combustis superaverint, ignis efficientur. In Zacharia tegimus, illos remeare quos Ecclesia non occiderit, quod ad se convertantur: caeteros vero spiritualiter cruciatibus interficere. Siquidem stantibus oculos eruat, et carnes tabescere faciat: Habitabit, inquit, in Israel confidens: et haec erit strages, qua caedet Deus populos, quotquot militaverunt adversus Israel. Tabescent carnes eorum stantibus eis sub pedes suos: et oculi eorum fluent a foraminibus suis, et lingua eorum tabescet in ore eorum. Et erit in illa die alienatio magna super illos, et apprehendet unusquisque manum proximi sui, et implebitur manus ejus, manu proximi ejus( id est, caecus caecum ducens). Et Judaea praeliabitur in Hierusalem, et colliget viros omnium populorum, et aurum, et argentum, et vestem, in multitudinem nimis. Et haec erit strages equorum, et mulorum, camelorum, et asinorum, et omnium pecorum, quae sunt in castris illis secundum stragem istam. Et erit, quicumque relicti fuerint ex omnibus gentibus convenientibus super Hierusalem, et ascendent quotannis adorare regem Domini Deum omnipotentem, celebrare diem festum scenopegiae. Elam alienigenarum est. Hic speciali jungit generalem, monstratque bipertitam. Haec dicit Dominus: Confringam Nair arcus, in Elam principatus eorum. Et excedit speciem. Superducam, inquit, quatuor ventos, a quatuor cardinibus coeli, nec erit gens quae illuc non veniat, quae expellat Elam. Redit in speciem: Et terrebo illos, coram inimicis eorum, qui quaerunt animas eorum, et superducam eos secundum iram indignationis meae, et mittam post eos gladium meum, donec consumat eos. Jungit genus: Et ponam sedem meam in Elam: et perdam inde regem et potentes. Erit in novissimis diebus in aeternum captivitatem, Elam, dicit Dominus.] Numquid credendum est non fuisse gentem, quae non venerit ad expugnandam Elam, aut illic sedes Domini, cujus captivitatem vertit, nisi Ecclesiastica sit figura? Quae vero species: Sinistrae tantum sunt, ut Sodoma, sicut scriptum est: Audite verbum Domini, principes Sodomorum, et quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus: ubi et Dominus eorum crucifixus est. Ex his Sodomis exiet Loth, quod est, discessio, ut reveletur homo peccati. Babylon civitas adversus Hierusalem: totus mundus est in parte sua, quam in hac Israel. Haec convenientur: Visio, inquit, adversus Babylonem, et dicit adversus orbem terrarum venturos sanctos Dei milites: Tollite vicem et exsultate vicem illis, nolite timere, exhortamini; manus aperite magistratus: quia ecce ego praecipio. Sanctificati sunt et vocati gigantes veniunt iram meam lenire gaudentes simul et injuriam facientes. Vox multarum gentium in montibus similis gentium multarum, vox regum et gentium collectarum: cum Babylonem gens et rex Medorum everterit. Sequitur enim et dicit, qui sint isti reges, et quae Babylon. Deus sabaoth praecepit genti bellatrici venire de longinquo, de summo fundamento coeli. Deus et bellatores ejus corruperunt universum orbem terrae. Ululate, proximus est enim dies Domini, et contritio a Deo aderit. Propter hoc omnes manus resolventur, et omnis anima hominis trepidabit, Turbabuntur legati parturientis, et parietes circumstantes, alius ad alium expavescent, et facies eorum sicut flamma commutabuntur. Ecce enim dies Domini insanabilis venit indignationis et irae ponere orbem terrarum desertum, et peccatores perdere ex eo.[ Diem Domini, ex quo passus est, dicit: ex quo spiritualiter interficitur mundus, interficiente exercitu Dei: dum ejus lumen iniqui non vident, sicut serventur, dicens: Stella enim coeli exterioris et omnia luminaria ejus, lumen dabunt et tenebrescet, et non permanebit lumen ejus. Et infligam mortuis terrae mala, et injustis peccata eorum, et perdam injuriam scelestorum, et injuriam superborum humiliabo.] Et erunt qui remanserint( id est quos supradicti milites non occiderint), honorati magis quam aurum, quod non tetigit ignem, et homo honoratus erit magis quam lapis ex Saphir: Coelum enim indignabitur, et terra commovebitur a fundamentis, propter animationem irae Dei in die, qua aderit indignatio ejus. Jungit speciem: Et erit qui relictus est: quasi capreola fugiens, et sicut ovis errans, et non erit qui colligat, ut homo ad populum suum convertatur, et venire in tribum suam festinet. Qui enim inciderit, superabitur; et si qui collecti sunt, gladio cadent, et filiae eorum, in conspectu eorum cadent, et domus eorum diripient, et uxores eorum habebunt. Ecce, excito vobis Medos, qui non computant pecuniam, neque auro opus est illis.[ Subtiliter inserit genus: eum enim estis, non opus est auro et argento: nisi Ecclesiasticus, qui fruitur spiritualiter vita. Sagittationes juvenum confringent, et filiis vestris non miserebuntur, et super nepotes vestros non parcent oculi eorum.] Omnia spiritualiter, sicut de eadem Babylone, scripta sunt: Felix est, qui obtinebit, et collidet parvulos suos ad petram. Neque enim regem Medorum, quod obtinuerit adversus Babylonem, dixit felicem, et non Ecclesiasticos, qui obtinent et collidunt filios Babylonis ad petram scandali. Obtinet autem, sicut scriptum est: Qui obtinet modo, teneat, donec de medio fiat. Et post multa speciei et generis, clausura periochiae aperte omnes ostendit esse Babylonem, et eos in terra atque in montibus suis, id est in Ecclesia perdere. Haec dicit Dominus: Ponam Babylonem desertum: ut inhabitent in ea erici, et erit in nihilum, et ponam illud luti voraginem in perditionem. Haec dicit Dominus sabaoth, dicens: quomodo dixi, sic erit: et quemadmodum cogitavi, sic perseverabit, ut perdam Assyrios in terra mea et in montibus meis, et erunt in conculcatione, et auferetur ab eis jugum eorum, et gloria ab humeris eorum auferetur. Haec cogitatio, quam cogita it Dominus in orbem terrae totum, et haec manus alta super omnes gentes orbis terrae. Deus enim sanctus quod cogitavit, quis disperget, et manum illam fortem quis avertet]? Quotiescumque autem post excidium minatur ruinae civitatis habitationem bestiarum, spiritus immundos dicit habitaturos in hominibus, quos sanctus Spiritus deseruit. Non enim hanc injuriam possunt interfecti habitatores, aut ruinam sentire. Sermones( inquit Amos) quos vidit super Hierusalem, et coepit. In tribus impietatibus Damasci et in quatuor non aversabor eam, eo quod secabant servis ferreis in utero habentes. Et iterum: In tribus impietatibus Idumaeae et in quatuor non aversabor eam, propterea quod persecutus est in gladio fratrem suum. Et multas alias civitates alienigenarum in Ecclesiae figura convenit. Ubicumque aut Idamaeam, Theman, Bosor, Seir nominat, fratres malos significat. Sunt autem possessiones Esau. Serras vero ferreas: homines dicit duros et asperos, qui secant parturientes Ecclesias. Item: omnes gentes quae sub coelo sunt, in civitate Dei iram Dei bibere et illic percuti, Jeremias testatur, dicens: Sic dicit Dominus Deus Israel: Accipe calicem vini meri de manu tua, et potabis omnes gentes ad quas ego mitto te: et voment et insanient a facie gladii, quem ego mitto in medio illarum. Et accepi calicem de manu Domini, et potavi gentes ad quas misit me Dominus ad ipsas Hierusalem et civitates Judae, et reges ejus, et principes ejus: ut ponerentur in desolatione, et in devastatione, et in sibilatione, et Pharaonem regem Aegypti, et pueros ejus, et polentes ejus, universum populum ejus, et omnes promiscuos ejus, et reges omnes alienigenarum, Ascalonem et Gazam et Accaron, et quae contra faciem Azoti, et Idumaeam et Moabitem, et filios Ammon, et regem Tyri, et regem Sidonis, et reges qui trans mare sunt, et Dedan et Theman et Bosor, et omnem circumtunsam a facie, et omnes promiscuos qui commorantur in deserto, et omnes reges Elam, et omnes reges Persarum, et universos reges a subsolano, qui longe et qui juxta sunt, unumquemque ad fratrem suum, et omnia regna terrae quae super faciem terrae sunt, et dices illis: Haec dicit Dominus omnipotens: Bibite et inebriamini, et vomite, et cadetis et surgetis a facie gladii, quem ego mitto in medium vestrum. Et ad eos qui noluerunt accipere calicem, ita ut bibant, dices: Sic dicit Dominus: Bibentes bibetis, quia in civitate in qua invocatum est nomen meum, super ipsam incipio vexare vos: et vos purgatione non eritis purgati, quia gladium ego invoco super inhabitantes terram.] Potabis, inquit, Hierusalem, civitates Juda, et reges ejus et principes ejus. Deinde dicit: Et universa regna terrae, quae super faciem terrae sunt: ut ostenderet, ab speciali Hierusalem transitum fecisse ad generalem, in qua sunt omnes gentes terrae, quas illic Deus percutiet, sicut et interpretatus est, dicens: Quoniam in civitatem in qua invocatum est nomen meum, in ipsa incipio vexare vos, et vos purgatione non eritis purgati. Numquid Jeremias, cum esset in corpore qui de Judaeae carcere numquam, nisi tractus, isset in Aegyptum: perspicue adjecto mero in calice id potum daret omnibus gentibus quae sub coelo sunt, aut nunc per Ecclesiam prophetat? Quod si tunc quoque et nunc in Ecclesia locus est, manifestum est, et omnes gentes, ad quas ille Jeremias loquitur, conveniri in principali eorum parte. Si quid enim summum Sathanas, si quid grave, si quid dextrum in suo corpore habet: coelestibus miscuit, ut bellantium mos est, fortibus fortes opponere. Unde Apostolus dicit, non esse sanctis pugnam adversus humanitatem, sed adversus spiritualia nequitiae in coelestibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note