Tichonius Africanus
De VII regulis
Regu 8
Choose a text
More by Tichonius Africanus
—
7031 Devire
8.1
REGULA VII. De diabolo et corpore ejus. Loci duo illustrati, Isaiae cap. XIV, Et Ezech. XXVIII.
8.1
De diabolo et corpore ejus breviter videri potest, si id quod de Domino et ejus corpore dictum est, id quoque observetur. Transitus namque a capite ad corpus, eadem ratione dignoscitur, sicut per Isaiam de rege Babylonis dicitur: Quomodo cecidit Lucifer de coelo, mane oriens? contritus est in terra qui mittebatur ad omnes gentes? Tu autem dixisti in animo tuo: In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam, sedebo in monte alto super montes altos in aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo. Nunc autem ad inferos descendisti in fundamenta terrae. et qui viderint te, mirabuntur super te, et dicent: hic est homo, qui concitat terram, movet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum. Civitas autem destruxit abductosque non solvit. Omnes reges gentium dormierant in honore, in domo sua. Tu autem projectus es in montes velut mortuus, abominatus cum omnibus qui ceciderunt in desertis gladio, et descenderunt ad inferos. Quomodo venisti: sicut vestimentum sanguine conspersum non erit mundum, ita nec tu eris mundus, quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti. Non eris in aeternum tempus semen nequam, para, filios tuos interfice, peccatum patris tui non resurgant. In regem Babylonis, et omnes reges, et omnis populus significatus, unum enim est corpus. Quomodo, inquit, cecidit de coelo lucifer, mane oriens, confractus in terra: qui mittitur ad omnes gentes? Tu autem dixisti in animo tuo: In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam. Diabolus hoc sibi promittit. Non enim sperat retinendo in coelum posse ascendere, qui ne dejiceretur, resistere non valuit. Multo magis ista homo sperare non potest: et tamen hominem esse sic dicit: Hic est homo qui incitat terram. Sed praeter hanc rationem, quam neque diabolus, neque homo sperare potest, se posse in coelum ascendere, et super stellas Dei sedens, similem se Deo fieri, etiam ipsa Scriptura aliud inquirendum admonet. Nam si in coelum et supra stellas Dei dicit se sedem suam positurum: quomodo in monte alto sedebit, aut super montes in aquilonem vel in nubibus ut similis sit Altissimo? non enim Altissimus in hujusmodi habet sedem. Coelum, Ecclesiam dicit: sicut procedente Scriptura videbimus. De hoc coelo cadit lucifer matutinus. Lucifer enim bipertitus est: sicut Dominus dicit in Apocalypsi de se et de suo corpore: Ego sum radix et genus David, et stella splendida matutina, sponsus et sponsa. Item illic: Qui vicerit, dabo illi stellam matutinam: id est, ut sit stella matutina sicut Christus, quem accepimus. Pars ergo lucifer, id est, adversum corpus, quod est diabolus, reges, et populus, cadit de coelo, et confringitur in terra. His regulis dicit Sapientia: Audite ergo reges et intelligite: discite judices finium terrae, praebete aures, qui continetis multitudinem, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam data est vobis potestas a Domino, et virtus ab Altissimo; qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem. Rex ergo Babylonis totum corpus est: sed pro locis intelligimus, in quam partem corporis conveniat. Cecidit de coelo lucifer, in omne corpus potest convenire. In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam, similiter, et caput: majores, qui stellarum Dei, id est, sanctorum dominum dominandum putant, cum ipsorum minores dominentur, sicut scriptum est: Major serviet minori. Huic Esau, id est, fratribus malis, sic dicit Dominus per Abdiam prophetam: Exaltans habitationem suam, dicens in corde suo: Quis me deducet ad terras? Si exaltatus fueris sicut aquila, et inter stellas ponas nidum tuum, inde te detraham, dicit Dominus. Sedebo in monte alto super montes altos, in aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo. Mons altus, populus est superbus. Montes alti, singuli quique, qui adunati montem faciunt, id est, corpus diaboli. Multos enim esse montes malos, dicit Scriptura: Transferentur montes in corde maris. Iterum: Fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est Deus. Nam et corpus Domini, id est, Ecclesia, mons dicitur: et singuli qui Ecclesia, faciunt montes, sicut scriptum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo, super Sion montem sanctum ejus, annuntians imperia ejus. Et iterum: Perdam Assyrios in terra mea, et in montibus meis. Et iterum: Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. Et iterum: Montes exsultabunt velut arietes, et colles velut agni ovium. Deus in monte Sion habet sedem, et in montibus Israel, et in nubibus sanctis suis: quod est Ecclesia. Scriptum est: Timeat a facie Domini omnis terra: quoniam exsurgit de nubibus sanctis. Iterum, nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. Iterum: Nimbus et nubes in circuitu ejus. Et quod in monte Sion habitet, sic dicit: Cognoscetis, quia ego sum Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo. Et diabolus in monte sedet, sed Seir, qui est Esau, id est, fratrum malorum: quem montem Deus increpat per Ezechielem, et dicit in laetitia universae terrae desolaturum, quod adversum Israel inimicitias exerceat. Ipse est mons, ipsi montes Aquilonis. In his diabolus sedet; et nubium coeli veluti dominatur. Hactenus, se similem dicit altissimo. Duae sunt partes in Ecclesia, Austri et Aquilonis, id est, Meridiana et Septentrionalis. In parte meridiana, Dominus manet. Scriptum est: Ubi pascis, ubi manes in meridiano? Diabolus vero, in Aquilonem, sicut Deus dicit populo suo: Illum persequar ab Aquilone a vobis, et expellam illum in terra sine aqua, id est, in suos; et exterminabo faciem ejus in mare primum, et posteriora ejus in mare novissimum, quod est in populos primos et novissimos. Instar Ecclesiae, fabricatus est iste mundus, in quo Sol oriens, non nisi per Austrum, id est, meridianum iter habet; et decursa Australi parte, invisibilis vadit in locum suum rediens. Sic et Dominus Deus noster Jesus Christus, Sol aeternus partem suam percurrit, unde et meridianum vocat. Aquiloni vero, id est, adversae parti non oritur: sicut iidem cum in judicium venerint, dicent: Justitiae lumen non luxit nobis. Timentibus autem Dominum, oritur Sol justitiae: et sanitas in pennis ejus, sicut scriptum est. Malis vero meridie nox est: sicut scriptum est: Dum sustinent ipsi lumen, factae sunt illis tenebrae, fulgorem obscura nocte ambulaverunt, palpabunt sicut caecus parietem, et cui non sunt oculi, palpabunt et cadent meridie, quasi media nocte. Iterum: Occidet sol meridie, et tenebricabit super terra dies luminis. Iterum: Propterea nox erit vobis de visione, et tenebrae vobis erunt ex divinatione, et occidet sol super prophetas, et obscurabit super eos dies luminis. Huic populo ex Austro comminatur Deus, sicut per Ezechielem Soor increpat, dicens: Spiritus Austri contrivit te. Is enim confringere permittit, dicens: Exsurge, Aquilo, et veni, Auster: perfla hortum tuum, et defluent unguenta mea. Exsurgente enim nequam spiritu, resistit Spiritus sanctus, qui Domini hortum perflat, et eliciuntur unguenta, id est, odor suavitatis offertur. Et per Ezechielem, idem ex reliquiis populi mali sic dicit Deus, adducere super populum suum, partem ejusdem populi, quod est mysterium facinoris: Ecce ego super te Gog, principem Mosoch et Tobel: et congregabo te, et adducam te, et ponam te a novissimo Aquilone, et adducam super te montem Israel: et perdam arcum de manu tua sinistra, et sagittas tuas de manu dextera, et dejiciam te super montes Israel. Hoc autem geritur, a passione Domini: quoadusque de medio ejusdem mysterii facinoris discedat Ecclesia, quae detineat, ut in tempore suo detegatur impietas, sicut dicit Apostolus: Et nunc quid detineat, scitis, ut in suo tempore detegatur: Mysterium enim jam nunc operatur iniquitatis: tantum, ut qui detinens detinet modo, donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille impius. Et in Hieremia legimus, peccatores Israel in Aquilone convenire, Domino dicente: Vade et lege sermones istos ad Aquilonem, et dic: Convertere ad me, domus Israel, dicit Dominus. Meridianum vero pars est Domini; sicut et in Job scriptum est: A meridiana parte germinabit ibi vita. Aquilo diaboli: Utraque autem pars, in toto mundo. Ascendam, inquit, nubes: ero similis Altissimo. Nunc autem ad inferos descendes in fundamenta terrae. Qui viderint te, mirabuntur super te, et dicent: Hic est homo qui concitat terram, commovet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum.
8.2
Numquid in diabolum convenit, Qui viderint te, mirabuntur super te? Aut in regem novissimum, cum ad inferos descendes? Ipso enim ad inferos descendente, non erit qui miretur, mundo finito. Non enim dicent: Hic est homo qui concitavit terram, reges, et posuit orbem terrae totum desertum: sed incitat, et commovet et ponit. Hominem enim totum corpus dicit tam in regibus quam in populis: cujus hominis superbi partem cum Deus percutit, et ad inferos dejicit, dicimus: Hic est homo qui incitat terram, commovet reges, scilicet sanctos: Qui ponit orbem terrae totum desertum: irridentium vox est, non confirmantium, sicut ibi: Qui dissolvit templum, et triduo illud suscitat. Dixit enim: Fortitudinem faciam, et sapientiam intellectus. Auferam terminos nationum, et fortitudinem illarum vastabo, et comminuam civitates cum habitantibus: et totum orbem comprehendam manu, velut nidum, et velut ova derelicta auferam, et non erit qui effugiat me, aut contradicat mihi. Numquid ista quae sibi promittit, valet implere? Ponit quidem orbem terrae totum desertum, sed orbem suum. Civitates autem destruxit, utique sui orbis. Est enim bipertitus, mobilis et immobilis: sicut Paralipomenon: Commoveatur a facie Domini omnis terra. Etenim fundavit orbem terrae, qui non commovebitur. Abductosque non solvit( I Par. XVI, 30; Ps. XCV, 9). Potest, inquit, in speciem convenire; quod captivis in nullo relaxasset, sed inimicis raptum aestimans, principali tota in eos uteretur potestate. Quod objurgat Deus, dicens: Ego quidem iratus sum modice: ipsi autem adjecerunt in mala. Verumtamen in figuram generalitatis facta et dicta sunt, et spiritualiter implentur: dum hi qui dominantur, humilitatis subditos aut tentationis causa vel merito sibi subditos sine respectu pietatis atque communis conditionis affligunt, quibus non sufficit potestas, sed ea immoderatius uti contemnunt, quod culpat, dicens: Persequentes retributionem. Et iterum: Extendit manum suam ei in retribuendo. Parum est enim quod inimicus est; adhuc gestit et in subditum vindicare, sicut scriptum est: Omnes subditos vobis compungitis. Dissimulans odisse Dominum, inimicum et vindicatorem: quod per vindictam quam soli sibi Deus exceptavit, aliquid sanctitatis usurpet. Scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Omnes reges terrae dormierunt in honore, homo in domo sua. Reges, sanctos dixit. Nam non omnes reges vel privati in domo sua dormierunt, sicut sancti in domo( sua) quam delegerunt. Tu autem projectus es in montes velut mortuus abominatus, cum omnibus qui ceciderunt inserti gladio, et descendunt ad inferos. Diabolo dicit, Projectus es in montes, in quibus sedet. Denique non dixit mortuus: sed velut mortuus abominatus. Adhuc enim vivit: licet ipse in suis gladio perimatur, et ad inferos descendat. Sicut enim Dominus, quidquid sui patiuntur, se pati dixit: ita et diabolus ipse in suis inculcatur, ipse abominatus confringitur, sicut scriptum est: In diminutione populi, comminutio principis. Diabolus ab homine suo non separatur: nec homo in quo diabolus non est, potest dicere: Ero similis Altissimo. Nec diabolus, hic homo, qui incitat terram: nisi in homine fuerit. Sicut Dominus, homo dici non potest, nisi in homine; nec homo, nisi in Christo. Sed quid in quem conveniat, pro locis observandum est. Iterum corpus ipsius diaboli convenit dicens: Quomodo venisti? sicut vestimentum sanguine conspersum non est mundum, ita nec tu eris mundus: quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti. Non eris in aeternum tempus, semen nequam: para, filios tuos interfice peccatis patris tui, ut non resurgant. Hic ostendit non convenire in speciem. Rex enim Babylonis, qui terram Domini vastavit, et populum occidit, id est, Nabuchodonosor mundus obiit, in aeternum vivit: corpori dicit sui cujusque temporis parare quos genuerit, interfici peccatis ejus quo ipse, qui convenitur genitus. Novissimus enim rex non filios, sed fratres habere potest. Neque velut mortuus cum ad inferos descenderit, sed mortuus. Per Ezechielem sic Deus increpat regem Tyri: Quoniam exaltatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, habitatione Dei habitavi in ordine maris. Tu autem homo es, et non Deus: et dedisti cor tuum tamquam cor Dei. Numquid sapientior es tu Daniele? Sapientes arguerunt te sapientia tua. Numquid sapientia tua aut doctrina tua fecisti tibi virtutem et aurum et argentum thesauris tuis? Numquid in multa doctrina tua, et in mercatu tuo multiplicasti virtutem tuam? Propterea haec dicit Dominus: Quoniam dedisti cor tuum, sicut cor Dei: propter hoc, ecce ego induco super te alienas pestes ex gentibus, et exinanient gladios tuos super te, et super decorem doctrinae tuae: et vulnerabunt decorem tuum in perditionem, et deponent te, et morieris morte vulneratorum in corde maris. Numquid dicturus es in conspectu interficientium te: Deus ego sum? Tu vero homo es, et non Deus. In multitudinem incircumcisorum peribis, in manibus alienorum: quia ego locutus sum, dicit Dominus. Tu es signaculum multitudinis et corona decoris: in deliciis paradisi Dei fuisti, omnem lapidem optimum habens in te alligatum; Sardium, Topazum, Smaragdum et Carbunculum et Sapphirum, et Jaspin, et argentum et aurum et Ligyrium et Achatim et Ame histum, Chrysolithum et Beryllum, et Onychium: et auro replesti thesauros tuos et apothechas tuas. Cum Cherubin posui te in monte sancto Dei: fuisti in medio lapidum igneorum, abiisti sine macula in diebus tuis, ex qua die creatus es, donec invenirentur iniquitates tuae in te. A multitudine negotiationis tuae implesti promptuaria tua iniquitate et peccatis: et vulneratus es a monte Dei. Abduxit te Cherubin de medio lapidum inferorum, exaltatum est cor tuum in corde tuo: corrupta est doctrina cum decore tuo. Propter multitudinem peccatorum et iniquitatem negotiationis tuae, contaminata sunt sancta tua: educam ignem de medio tui, hic te devorabit. Et dabo te cinerem in terra tua, in conspectu omnium videntium te, et omnes qui te noverunt inter nationes, constristabuntur super te. Perditio factus es, et non eris in aeternum tempus.[ Quoniam exaltatum est, inquit cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, habitatione Dei habitavi in corde maris: et in hominem convenit dicentem: Ego sum Christus; et in diabolo qui in corde maris, id est, populi habitat, sicut Deus in corde sanctorum suorum sedet. Populus, in corde maris, id est, in voluptate vel altitudine saeculi habitat, sicut in alio loco dicit Deus eidem civitati: Satiata et honorata es nimis in corde maris. In qua multa deduxerunt te remiges tui: Spiritus Austri contrivit te in corde maris virtutis tuae.] Tu autem homo es, et non Deus. Et diabolus in homine, homo dictus est: sicut Dominus dixit in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit. Et interpretatus est, dicens: Qui ea seminat, diabolus est. Homo diaboli, Deus esse non potest. Propterea in utrumque convenit: Tu homo es, et non Deus. Dedisti cor tuum, tamquam cor Dei. Numquid sapientior es tu Daniele? In Daniele, totum corpus est Ecclesiae: quia non potest esse peccati sapientior in negotiis vitae, sicut ille sapientior est in suo quam filii lucis. Potest etiam in speciem convenire: quoniam Daniel specialiter confundit regem Babylonis, in figuram, qui Prophetico spiritu regem superbum ad confessionem unius Dei, Ecclesiastica majestate prostravit; qui confessione suarum virtutum, et coelesti sapientia, Babylonis superstitiones evertit. Sapientes te non arguerunt sapientia tua. Non solum enim Daniel sapiens, sed etiam tres pueri, qui regem et omne regnum ejus cum ipsis diis suis, unum Dominum asserendo, eodem Deo praesente confuderunt. Iidem nunc usque generaliter ejusdem tam externas quas intestinas Babylonis, lumine veritatis disrumpunt. Numquid in scientia tua, aut sapientia tua fecisti tibi virtutem, et aurum et argentum thesauris tuis? Numquid in multa scientia, aut in mercatu tuo multiplicasti tibi virtutem tuam? et exaltatum est cor tuum in virtute tua. Putant enim superbi et beneficiorum omnipotentis Dei ingrati, sua virtute aliquid posse, et sapientia ditari, nescientes scriptum esse: Non levibus cursus, non fortibus praelium, neque sapienti panis. Et iterum: Numquid magnificabitur securis sine concisore? Et non quidem prudentibus divitiae, et non scientibus gratia. Haec enim non sunt in nostra potestate, sed a Deo conferuntur. Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, tamquam non acceperis? Et iterum: Non glorietur sapiens, in sapientia sua. Propterea haec dicit Dominus: Quoniam dedisti cor tuum, sicut cor Dei: Propterea, ecce ego induco super te alienos, pestes ex gentibus: et exinanient gladios suos super te, et super decorem scientiae tuae.. Etsi potest in speciem convenire, quod reges saeculi per suam superbiam, dominos se appellari patiuntur; tamen hoc quoque convenit in genus. Frequenter enim inducit Deus in Ecclesiam alienigenas, et multos in morte vulnerat. Sed etiam occulta persecutione multos inducit ex gentibus, in quibus tentet populum suum, et occidat nequam per similes, sic Matthatiam. Et vulnerabunt decorem tuum in perditionem. Aliquos enim non in perditionem, sed cum spe sanitatis vulnerant. Et deponent te, id est, humiliabunt: et morieris morte vulneratorum in corde maris. Non diceret vulnerato, morieris morte vulneratorum: nisi quia non aperte vulneratur, et moritur: sed ipse est, in quibus vulneratur. Numquid narrans narrabis in conspectu inter ficientium te: Deus sum ego? Id est, numquid divini generis titulis terrebis eos, quibus traditus fueris, tam spiritualiter quam carnaliter? Tu vero homo et non Deus, in multitudine incircumcisorum periturus es manibus alienorum: quia ego locutus, dicit Dominus. Nunc aperuit, quo genere se ille dicat Deum: dum minatur et in multitudine incircumcisorum periturum manibus alienorum: quod non convenit, nisi in eum qui sibi circumcisus videtur. Rex enim Tyri, mortem solam potuit timere: Nonne a circumcisis, aut cum eis moreretur. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis accipe lamentum super principem Tyri, et dic illi: Haec dicit Dominus: Tu es signaculum similitudinis, et corona decoris in paradiso Dei fuisti. Numquid diabolo factus es paradisus, ut ipse quod paradisum perdiderit, increpetur? Homo fuit in deliciis paradisi, ipse est signaculum similitudinis, qui ad similitudinem Dei factus est. Signaculum autem ad decorem dixit: sicut per Aggaeum dimicantibus hujus adversum se fratribus promittit Deus Ecclesiae, dicens: Ego commovebo coelum et terram, mare et aridam; et convertam currus et sessores. Et descendent equi et sessores eorum unusquisque in gladio ad fratrem suum. In die illo dicit Dominus omnipotens, accipiam te Zorobabel filium Salathiel, servum meum, et ponam te signaculum, quoniam te elegi, dicit Dominus omnipotens. Zorobabel, omne corpus est. Etenim exinde nusquam legimus commotum supra se venisse Zorobabel. Hic est ex tribu Juda, qui sub Dario meruit aedificare Hierusalem. Ipse quoque in figura fundavit domum Dei, et perfecit sicut idem Dominus dicit: Manus Zorobabel fundaverunt domum hanc, et manus ejus perficient eam Quod est autem signaculum hoc et corona speciei, sicut Deus promittit Ecclesiae dicens: Videbunt gentes justitiam tuam, et reges claritatem tuam, et vocabunt nomen tuum, quod Dominus nominavit. Illud erit corona speciei in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Tu etiam non vocaberis derelicta: et terra tua non vocabitur deserta. Tibi etiam nomen vocabitur, voluntas mea, et terra tua orbis terrarum Homo est itaque signaculum similitudinis, et corona speciei: cujus pars, in ipso decore divinae similitudinis, et deliciis paradisi, id est, Ecclesiae perseverat. Altera vero pars, ne in aeternum vivat, inter ipsam atque arborem vitae, flammeus ensis evolvitur. Adam namque, sicut Apostolus dicit, umbra futuri est( Rom, V, 14). Sic et hi fratres, divisus est in Cain et Abel. Omnem lapidem optimum habens in te alligatum; Sardium, et Topazium, et Smaragdum, et Carbunculum, et Sapphirum, et Jaspin, argentum et aurum, et Liguriam et Achaten et Amethistum et Chrysolitum et Beryllum et Onychium: et auro replesti thesauros tuos, et apothecas tuas in te. Haec et in diabolum conveniunt, et in hominem. Isti enim duodecim lapides et aurum et argentum, omnesque thesauri diabolo adhaerent delegati. Denique, habes in te alligatum: Et iterum: Apothecas tuas in te. Sicut corpus Domini a sanctis ornatur: promittente Deo et dicente: Extolle oculos tuos in circuitu; vide omnes filios tuos, collecti sunt, et venerunt ad te. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus illis indueris, et superimpones illos: sicut ornamentum novae nuptae, quia deserta tua et diruta, et quae ceciderunt, nunc angustiabuntur ab inhabitantibus. Et in Apocalypsi, eadem civitas duodecim lapidibus fundata construitur. Omnia, inquit, lapidem optimum, et enumeravit duodecim: ut ostenderet in duodenario numero perfectionem. Omnia, enim, quae fecit Deus, bona sunt. Horum diabolus usum, non naturam mutavit. Et omnes homines excellenti sensu et potentis ingenii, aurum sunt et argentum, et lapides pretiosi secundum naturam: sed ejus erunt in cujus obsequio, natura, suis fruuntur. Quoniam, cui se signaverit quis in obedientia: servus est ejus, cui obaudit, sive peccati, sive justitiae. Ita fit, ut et diabolus habeat aurum et argentum, et lapides pretiosos. Omnia quidem, non sua secundum originem: sed sua, secundum voluntatem. Nam et in Job scriptum est diabolo: Omne aurum maris sub eo est. Et Apostolus, vasa aurea et argentea, dicit esse quaedam in contumeliam. Non enim, sicut quidam putant, omnia lignea et fictilia reprobavit, cum ex eis sint aliqua in honorem, ipso dicente: Figulum luti, aliud quidem fingere in honorem, aliud vero in contumeliam. Et ex ligno, aliud ad praeparationem esse, aliud in sacrilegium: ex auro et argento, id est, ex magnis et perspicuis dixit immundos. Nam et in Apocalypsi: Meretrix( id est, corpus adversum) purpura, cocco, et auro, et argento, lapidibusque pretiosis ornatur: habens poculum aureum in manu, plenum exsecrationum et immunditiarum totius terrae. Ista sunt ergo diaboli ornamenta, lapides pretiosi: quibus lapides igneos imitatur, et homo in se habet thesauros tam facinorum quam perspicuos. Ipse enim suorum portator est, quem facultates suae velut compedes ligaverunt. Praeter illa, quae ab utroque sexu corporis diaboli ornanda eduntur: etiam his, quae defossa habent, insitum est cor. Ubi enim erit thesaurus, illic erit et cor hominis. Vetus enim homo et terra ejus, unum corpus est: quoniam ipse quoque terra est. Unde Apostolus non solum ea, quae corpore admitti possunt, sed et avaritiam, membrum esse possidentis, ita definivit dicens: Mortificate itaque membra vestra, quae in terra sunt, fornicationem, immunditiam, passionem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus. Propter quae venit ira Dei. Ex qua die creatus es tu cum Cherubim, imposui te in monte sancto Dei, id est in Christo, vel Ecclesia. In medio lapidum igneorum fuisti, id est hominum sanctorum, qui adunati, montem Dei faciunt. Angeli enim alterius substantiae, lapides dici non possunt, quia corpus non habent. Abiisti sine macula tu, in diebus tuis: ex qua die creatus es tu, donec invenirentur iniquitates tuae in te, a multitudine negotiationis tuae. Lapides, Ecclesiam esse sic dicit Petrus: Ecce vos fratres, tamquam lapides vivi, coaedificamini in domos spirituales. Quam domum, igneam esse; et hanc, malos fratres ardere sic dicit Deus: Erit domus Jacob, ignis: domus autem Joseph, flamma: Domus vero Esau, stipula. Exardescent in illos et comedent eos: et non erit ignifer in domo Esau, quoniam Dominus locutus est. Cum enim peccat homo dejicitur de monte Dei, et non erit ignifer, amisso Spiritu, et succendetur in cinerem. Peccasti, et vulneratus es a monte Dei: et abduxit te Cherubim de medio lapidum igneorum.[ Cherubim, ministerium Dei est: quod exclusit universos malos de Ecclesia, sed spiritualiter. Qui enim vestimentum nuptiale non habet, hic in saeculo excluditur de medio recumbentium. Denique in tenebras, id est, in obdurationem mittitur; donec in ignem in aeternum descendat. Futuro enim saeculo, nemo miscebitur choro sanctorum, qui postea excludatur. Exaltatum est cor tuum in decore tuo, corrupta est scientia tua in decore tuo.] Corrupta est scientia ejus, qui sciens prudensque erat et studio affectatae sapientiae asserit dissimulata veritate, mendacium: sicut Spiritus dicit: Cum cognovissent Dominum, non ut Dominum magnificaverunt, aut gratias egerunt: sed nugati sunt in cogitationibus suis, dicentes se esse sapientes.[ Corrupta est scientia eorum, qui alios docent, se ipsos non docent. Corruptus est decor, qui generi suo operum similitudine non respondet. Propter multitudinem peccatorum tuorum. In terram projeci te: In conspectu regum dedi te dehonestari. Et diabolus est in terram, id est, in hominem, et homo de sublimitate Ecclesiae, in conculcationem, si Hieremias dicit: Dejeci de coelo in terram gloriam. In conspectu regum. Christianorum dixit: quorum pedibus conculcatur diabolus et homo ejus; Propter multitudinem peccatorum tuorum, et iniquitatem negotiationis tuae, contaminantur sancta tua.] Videtur veluti principalem titulum exprobrasse, corpore diaboli, negotiationis magis dicit, et thesauros, spirituales nequitiae. Sicut enim spiritualis justitiae negotiatio, est thesaurus, ut dicit Dominus: Simile est regnum coelorum homini negotiatori. Et iterum: Thesaurizate vobis thesauros in coelo. Iterum: Dedit servis suis substantiam suam, ut negotiarentur. Iterum: Negotiatores Carthaginenses resistentib. etc.. Iterum: Negotiatio ejus et merces sancta Domino. Et Apostolus: Est, inquit, negotiatio magna, pietas. Ita spiritualis nequitia, negotiatio est thesaurus peccatorum, sicut Dominus dicit: Homo malus, de thesauro cordis emittit mala Et Apostolus: Thesaurizas tibi iram in die irae.
8.3
Propter iniquitatem, inquit, negotiationis tuae contaminantur sancta tua. Qui enim non recte sanctitate Dei utitur, suam efficit, sicut Deus dicit de sabbatis suis: Sabbata vestra odit anima mea. Educam ignem de medio tui: hic te devorabit. Ignis, Ecclesia est: quae cum discesserit e medio mysterii facinoris, tunc pluet ignem Dominus a Domino, de Ecclesia, sicut scriptum est: Sol exortus est super terram, et Lot intravit in Segor: et pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham, sulphur et ignem a Domino de coelo. Hic est ignis, quem supra dixit: Domus Jacob, ignis: domus autem Esau, stipula. Exardescent in eos, et comedent illos: et non erit ignifer in domo Esau. In Genesi iterum scriptum est: Cum contereret Deus omnes civitates in circuitu, commemoratus est Deus Abrahae, et emisit Lot e medio subversionis: cum subverteret Deus civitates, in quibus inhabitabat in eis Lot Numquid Lot non merebatur propria justitia liberari, ut diceret Scriptura: Commemoratus est Deus Abrahae, et emisit Lot e medio subversionis? Aut, In civitatibus habitabat, et non in civitate: ut diceret, Civitates, in quibus habitabat? Sed prophetia est futurae discessionis. Memor enim Deus promissionis ad Abraham, ejecit Lot de omnibus civitatibus Sodomorum, quibus veniet ignis ex igni Ecclesiae, quae de medio eorum educetur. Et dabo te in cinerem in terra tua, Id est, in hominibus vel ipsos homines in terra sua, qui in terra Dei esse noluerunt. In conspectu hominum videntium te, id est, intelligentium. Numquid diabolus in homine videri potest? Et omnes, qui te noverunt inter nationes, contristabuntur super te Cum enim Dominus percutit aut detegit malos, constristantur qui eorum auxilio fulciri solent, corporis sui parte debilitata Perditio facta es: et non eris in aeternum.
8.4
Has Regulas Tichonii expendit Augustinus tom. III, lib. III de Doctr. Christ. capp. 30- 37.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).