Udalricus Cluniacensisfl. 1085
Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii
Mona 8.28
Choose a text
More by Udalricus Cluniacensisfl. 1085
—
10312 Ancoclm
8.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. PRAEFATIO.
8.1
Beatus Hieronymus in quadam suadet epistola ut, qui monachorum nomine censemur, rogati raro accipiamus, rogantes nunquam. Quod cum legissem, ut fatear quod verum est, adeo mihi complacuit ut de caetero ejusdem verbi non possem immemor esse. Ut autem jam in alio loco memini, senior noster domnus abbas cum me in Alemanniam direxisset, videlicet ad regem, et ad quemdam regalium divitiarum pontificem, ita mihi contigit, ut aliquam paterer necessitatem utensilium ad tam longinquam viam redeundi. Tamen non valens auferre a memoria quod suasum erat a praefato Christi philosopho, et a meipso adeo probatum, posui ori meo custodiam contra stimulum necessitatis ingruentis, ut personae praenominatae nihil omnino a me rogarentur, cum ipsae quoque nihil omnino sua sponte largirentur. Ita egens iterato veni ad domnum abbatem Willelmum, qui me pridem discedentem a se adjuravit, propter quod a me non bene potuit omitti, ut ad eum peracta legatione, quae mihi erat injuncta, non redirem; et tunc quid fecit ille? Certe non exspectavit ut a me quidquam rogaretur; nam quibuscunque opus habueram, priusquam vel scirem, omnia providit, et vellem nollem, accipere coegit. Qui adhuc etiam insuper impendebat omnia officia et obsequia, quae ille potuit ullo modo aestimare ut pertinerent ad charitatem, ita ut gravatus caesarie, cum tonsorem quaererem, non me pateretur alium habere quam seipsum. Item, sacram hostiam oblaturus, cum ad hoc ministrum quaererem, non me pateretur habere alium quam seipsum. Sine fuco imitatus est illum, qui venit non ministrari, sed ministrare. Amator autem praecipuus totius religionis, et specialiter nostro deferens monasterio, quasi alteri paradiso, enixius me rogavit ut quod adhuc de usibus nostris superesset, perorarem. Cui ut morem gererem, ita tertio sum exorsus.
8.2.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT PRIMUM. De electione abbatis.
8.2.1
De officiis, vel, ut regulariter loquar, obedientiis nondum quidquam dixi. Quarum omnium cum sit principalis obedientia domni abbatis, sit etiam principium relationis nostrae. Igitur ejus ipsius primitiva electio hoc habet quasi legitimum sempiternum, quod ad eam nullus mortalium solet interesse, praeter eos solos qui sunt Ecclesiae nostrae professi. Et domnus abbas, quem Deo donante habemus impresentiarum, cum prior esset loci nostri, in ipso loco et generali capitulo prostravit, et de canticis quindecim graduum septem prima decantavit; et ipse domnus prior aliis adhuc prostratis se levans, hanc dixit orationem, et sine Oratione Dominica, Adsumus, Domine sancte Spiritus; adsumus peccati quidem immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter aggregati; veni ad nos, et esto nobiscum, et dignare illabi in cordibus nostris; doce nos quid agamus, quo gradiamur; et ostende quid efficere debeamus, ut te auxiliante tibi in omnibus placere valeamus. Esto salus et suggestor et effector judiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre, et ejus Filio nomen possides gloriosum. Non nos patiaris perturbatores ejus justitiae, qui summam diligis aequitatem, ut in sinistrum nos non ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio muneris vel personae corrumpat; sed junge nos tibi efficaciter solius tuae gratiae dono, ut simus in te unum, et in nullo deviemus a vero qualiter in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justitiam, ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur praemia aeterna. Responsum tandem est ab omnibus Amen. Quos iterum considentes prior compellavit, suadens ut de praesentia divinae gratiae nequaquam dubitarent. Pollicitus est quoque pro parte virili quod nullum omnino eligere possent, etiam si minimus esset puerorum, cui volens et absque omni typho non obediens esset.
8.2.2
Beatus autem Pater Odilo rogatus in extremis suis, quid sibi de successore videretur, non acquievit ad hoc quemquam nominare. Tantum cum aliquot personarum majorum et probabiliorum, excepto priore, meminisset, probavit ut, quisquis per illas eligeretur, caeteri omnes consentirent. Quod cum relatum esset eadem vice in capitulo a quodam fratre, qui ad finem S. Patris interfuit, per hanc occasionem priore dissimulato compulsus est claustralis prior a caeteris majoribus, ut primus ediceret quid ipse de gerenda electione sentiret; ille autem haesitans et tandem ratione convictus, cum mutare non posset ut non responderet, priorem nominavit et elegit. De caetero nullus erat qui contra hanc sententiam vel aliquantulum mutiret, sed omnes pariter laudaverunt. Solus electus reclamavit, asserens quod non sibi bene consuluissent, et si scire possent qualis futurus esset, quem jam probavissent hujus austeritatis esse, hujus praesumptionis in officio minore, ut jam pleraque praesumpsisset ab aliis prioribus minime praesumpta. Inter verba lacrymae quoque satis fundebantur, ut plane daretur intelligi, juxta elogium cujusdam non aliud esse promptum in lingua, et aliud in pectore clausum. Sed quidquid ipse praetenderet nihil obtinuit et imposita antiphona, Confirma hoc, Deus, cantatus est psalmus LVII Si vere utique, alta voce; et sic deductus est in ecclesiam. Secuta est oratio, Actiones nostras, quaesumus, Domine. Statuitur electus in loco abbatis, et imponitur hymnus, Te Deum laudamus. Ad cujus secundum versum singuli fratres veniam petentes incoeperunt eum osculari. Talis erat ambitio primum eligentis ad praerogativam electionis, talis electi ad obtentum praelationis. Quod cum non sit indignum memoria posteritatis, ipsis quoque posteris utinam libeat imitari.
8.2.3
In sequenti autem die Bisontiensis archiepiscopus invitatur ad capitulum, nuntiatur ei de electione; rogatur ut electum pro solemni ritu ipse benedicat: annuit voto se impensissimo facturum, non quod rogaretur, sed quidquid a quolibet ipsorum parvissimo praeciperetur. Ter autem omnes adjuravit episcopali auctoritate, ut si cui aliud quid de persona, quae erat electa, videretur, pro quo ejus ordinatio non posset esse legitima et secundum Deum, non taceret nec dissimularet, sed praesens ad medium proferret. Sed cum neminem invenisset, quidquid hujus generis dixisset, electione in praesentia archiepiscopi rursum confirmata, rursus quoque imposita est antiphona, Confirma hoc Deus, cum psalmo supradicto in ecclesiam procedendo. Tertia vero die scilicet in cathedra S. Petri, cum electus benedicendus esset, indutus est alba, stola et cappa, et archiepiscopus similiter, et adhuc duo abbates qui electum ad benedicendum in manibus deduxerunt. Stratis ante altare tapetibus simul omnes quatuor prosternunt se ad adorationem: cantatur breviter litania; post novissimum Kyrie, eleison, et post Dominicam Orationem, surgit antistes dicturus, Et ne nos inducas. Salvum fac servum. Mitte ei. Hic accipiet benedictionem. Domine, exaudi. Dominus vobiscum. Inde sequitur benedictio: qua solemniter expleta iterato psallitur hymnus, Te Deum laudamus, et, sicut prius, recens benedictione confirmatum osculantur. His breviter de domno abbate, exempli gratia, praelibatis, repetatur, quod sine personali acceptione generaliter pertinet ad ordinem nostrum, et ad illum quicunque officio functus fuerit abbatis.
8.3
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT II. De domno abbate.
8.3
Domno abbati, in omni loco, ut dignum est, singularis reverentia defertur. Primum in ecclesia quoties antiphonam imposuerit, et post impositam inclinaverit, omnes quoque contra illum inclinant. Quandiu est in conventu, nunquam omittitur ut non ad octavum responsorium notetur, et ad duodecimam lectionem, ad quam incedenti et recedenti universi assurgunt, quanquam ante faciat et retro, non ad gradum, ut alii, sed prope sedem suam, medio tamen choro, ne diutius stare debeant propter illum. Propter quod etiam finita lectione sursum ipse moratur, ne descendat, usque dum surrexerint ad Gloria Patri responsorii cantati. Si quando responsorium cantatur ad gradum, quod ipse cantat, cantat in sede sua cum concentoribus suis accedentibus ad eum, et stantibus retro. Sed et cantor semper ad eum venit prius praenuntians quaecunque antiphona est ab ipso imponenda, vel quodcunque responsorium cantandum. Ad eum quoque pertinet ut legat Evangelium quoties post nocturnos est legendum: a cantica quoque Evangelii quae dicenda sunt vel ad matut. laudes, vel ad vesperas, non alius antiphonas imponit. Sacerdos oblaturus incensum, prius ad eum portat, ut per ejus manum in thuribulum mittatur. Item diaconus ante Evangelium, et qui tenet chorum ante offerendam. Qui ei tale quid in manum dederit, vel ab eo recipit, sive in ecclesia, sive extra, manum osculatur. Qui ipsum fuerit osculatus, excepto ad missarum solemnia, et ante et post veniam petit. In medio dormitorii est lectus ejus prope murum; sonitum ipse facit quo fratres diluculo ad surgendum excitantur. Quod si forte aliquando ita obdormierit, ut prius pueri surgant quam ille, tunc non tam vehementer adoriuntur legere, ut solent, sed submissa voce, ne graviter ab eis excitetur. Quod si in coquinam ad se calefaciendum venerit, et fratres occupatos psalmodia offenderit, pro ejus reverentia, usque dum exierit, omnino conticescunt. Signum quod pulsatur, et quo dimisso hora inchoatur, non dimittitur usque dum ipse veniat, vel ejus vicarius, ut non exspectetur. Ad capitulum vel ad collationem fratribus jam considentibus, si ipse intervenerit postea, non modo assurgunt, sed etiam de scabello pedes ad terram submittunt. Nomen ejus in brevi quoties recitare audierint, si praesens est, omnes, sicut et ipse, inclinant. Si de qua consuetudine dubitatur, quidquid inde definierit, de caetero quasi pro lege tenetur; et sibi soli est repositum, ut quemlibet fratrem mittat, ut aiunt, in culpam graviorem.
8.4.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT III. De graviori culpa, et aliis generibus culparum.
8.4.1
Frater qui talem incurrerit lapsum, venturus in capitulum primum pedes nudat, capitium quoque staminei sui dextra laevaque incisione laxatur, ut brachia possit per ipsum extrahere, et stamineum cum manicis circa femoralia ligare: accipit virgarum manipulum manu dextra, et in laeva cuculla decenti complicatione pendente, unus eum frater ad hoc destinatus antecedit. Ita veniens ad conspectum domni abbatis, virgis cucullaque ante se positis, veniam petit. Jussus ut surgat, sedet ad terram, et cucullam super genua ponit. Verberatur, quantum fuerit visum domno abbati. Post haec jubet eum exire ad induendum; rediens iterum se prosternit. Cum audierit a domno abbate, abite, protinus caput flectit, capellum induit, ad designatum talibus locum tendit, ibi manet, dormit, comedit, quando et quod praecipit domnus abbas. Ad omnes horas prope ostium ecclesiae stat capellatus, donec Kyrie, eleison incipit conventus; tunc capello abstracto, solo tenus se prosternit, nec se levat usque dum hora sit finita, et si fratres debent exire, usque dum omnes potuerint exisse; et cum intraverint capitulum, tunc etiam similiter se prosternit, et postea ad familiarem mansiunculam recedit. Ad ambas missas manet in anguto capituli qui ecclesiae proximus adhaeret. Nullus ei loquitur, nec etiam ille qui ministrat ei. Cibus non benedicitur qui ei defertur. De industria tamen domnus abbas facit aliquos seniores ad eum accedere qui eum exhortentur, ut quidquid ei correctionis temporaliter fuerit irrogatum, totum habeat gratum, ut divinae gratiae possit reconciliari. Cum visum fuerit, concordat etiam cum eisdem senioribus, ut pro reo, et pro ejus absolutionem in capitulo veniam petant, maxime si vere sunt experti, et testari possunt quod pro reatu suo spiritum habeat contribulatum, cor contritum et humiliatum: annuit communi fratrum assensu, ut faciat cum illo misericordiam, et mittit pro eo. Nudat se eodem modo quo prius, et cum veniens vapulaverit, domno abbate jubente induit se cuculla. Ad cujus pedes, et pedes universorum a maximo usque ad minimum provolvitur singulatim. Iterato petit veniam, jubetur exire ad se induendum; indutus et reversus adhuc etiam petit. Jubetur ut ultimus sedeat, ultimus sit cunctorum in omni loco. Interim non communicat, non venit ad pacem, non osculatur textum Evangelii in ecclesia; nec ad lectionem, nec ad cantum, ut alii, notatur; a sola coquina, ut in ea serviat, et ad mandatum non prohibetur. Post singulas horas finitas veniam ita super genua petit, nec tamen propter hoc conversus ad altare. Si quando fratres universi albis vestiuntur propter aliquam festivitatem, vel etiam processionem, tunc et ipse vestitur. Ad extremum si domnus abbas viderit id expedire, talemque ejus esse humilitatem quae id mereatur, interpellatus a fratribus in capitulo vocat eum ut surgat, et in medium veniat; quo petente veniam consuetam, loquitur consentanea et causae et personae, et reddit ei pristinum statum ne amplius ullam patiatur ab aliis separationem: cadit ad pedes ejus, sicut etiam quilibet alius, tam in ecclesia quam in capitulo, si quando promoverit altiorem.
8.4.2
Sunt autem apud nos adhuc et alia genera correctionis, quae non solum domnus abbas facit, sed etiam, si opus fuerit, prior. Nam et inde audivi quam verissime domnus abbas dixit nullam monachorum Ecclesiam dehonestari propter quod tale quid committitur ab aliquo fratre, sed hoc esse quod plane faciat ad ignominiam nostram, si quid nequiter committitur, et absque digna emendatione dimittitur. Idcirco si quis de aliquo flagitio divulgatur in populo, in praesentia quoque populi solet emendari, ut qui ejus excessum cognoverint, cognoscant etiam ejus emendationem. Cunctis enim qui videre voluerint videntibus, et maxime in media platea, nudatur, ligatur et verberatur. At si culpa non est de gravioribus malis, sed forte ut cum aliquo inhoneste et irreligiose in audientia popularium contenderit, pro hujusmodi, cum venerit dies Dominicus, ad initium missae matutinalis, concurrente populo ad ecclesiam, stat ipse nudis pedibus prope fores ecclesiae, et unum codicem grandiusculum tenet in manu; capellum non induit, ut ab omnibus possit agnosci; nemini loquitur intranti vel exeunti; unus famulus semper est juxta illum, qui dicat interrogantibus propter quid talis ei poenitentia sit injuncta. Nec recedit inde usquequo missa finiatur. Quod si quis inobediens, et rebellis aliquo modo fuerit, fratres, ex more, non exspectant ut praecipiatur comprehendi; sed ipsi continuo irruentes comprehendunt, et cum fuerit comprehensus, faciunt quod visum fuerit, mittentes eum in carcerem vel in bogas. Carcer est talis in quem cum scala descenditur, nec ostenditur ostium, nec fenestram habet. De bogis quoque sunt quaedam leviores, quaedam graviores, ita ut inclusus nec in dormitorium ascendere possit, et tunc alias in custodia dormit. Quod si ipse qui est inobediens, inobedientiam suam foris Capitulum aliquo modo monstraverit, statim tabula percutitur, ut in capitulum conveniatur. Potuit et tale quid tam praesumptuosum in praesentia loqui domni abbatis, vel prioris, ut propter hoc etiam non minus tabula percutiatur, quod est signum conveniendi.
8.4.3
Ubicunque autem contigerit ut colloquantur domnus abbas et aliquis fratrum, et si frater senserit contra se iram et indignationem domini abbatis, continuo veniam petere toto corpore prostrato non moratur. Nullus etiam transit ante ipsum ubicunque sit locorum, qui non altius inclinet. In ecclesia post illum stat ipse sacerdos alba, stola, vel etiam cappa indutus. Ad processionem, ad quam vestiti sunt albis qui ad majorem missam sunt servituri, ante omnes incedit; ad hanc autem, ad quam universi albis induuntur, sicut in majoribus festis, ipse indutus est cappa. In conventu si laneam cappam portaverit, vel capellum induerit, quoties sibi libuerit, in illo solo nemo reprehendit. Ad ejus obsequium intraturi refectorium tenet unus frater conchas, et manutergium alter; clericis et peregrinis monachis, qui ita vadunt pedites absque jumento, nobiscum in refectorio comessuris aquam ad manus ministrat; talesque sedent ad mensam principalem. Si quid cuiquam mittere voluerit de refectorio, hoc nec priori licet, nec alii quam sibi soli. Solet quoque si est in domo infirmorum, inde dirigere in refectorium charitatem suam ad quemlibet fratrum; et frater recipiens non negligentius quam si in praesentia esset, inclinat. Postquam nox fuerit, portatur ante illum per omnia laterna, tam in conventu quam extra usque ad lectum ubi qui portat, obsequitur illi et ad collocandum et ad levandum. Si quoque in refectorium iturus, mistum accepit, lectionem ad mensam debet habere; si jejunus revertit ad hanc horam, qua fratres accepto jam post sextam prandio, secundo post vesperas coenaverint, nequaquam cum eis ea vice comedit, sed sustinet usque dum surrexerint, quia nunquam qui sedet ad scillam debet remanere quin conventu exeunte ipse quoque exeat. Romam quoque profectus, vel in aliis terris aliquandiu moratus, cum redierit, recipitur cum processione omnibus albis generaliter indutis; et si ipso die competenter fieri possit, aliqua regulari hora finita praevenit omnes de ecclesia exituros, prope cujus ostium stat aut sedet, et fratres secum, qui secum erant in via, et singulos exeuntes osculatur; at si in illo die non erit opportunum, in sequente post capitulum simili modo facit; et pro ejus adventu habent in refectorio generale piscium, vel quod tantumdem valeat, et pigmentum. Fratres qui in ejus vadunt obsequio in via, jugiter observant ut semper sint cum illo in proximo, ne aliquando eis eveniat deesse quando horam quamlibet cantaverit regularem; et si quis eorum forte non interfuerit, postea non eam cantat absque licentia ejus. Quoties per ullam villam majorem transierint, ex more, nunquam obmittunt induere capellum.
8.4.4
Sed ut adhuc redeam in claustrum, omni die Dominica domnus abbas notatur cum pueris ad mandatum; qui etiam, quod alii non faciunt, pauperi, cui lavat pedes, tribuit duos denarios, et pueris tribuit ut per ipsos pauperibus tribuantur. Eorumdem puerorum confessionem quoties fuerit recepturus, magister illorum adducit illos usque ad introitum capituli, et ibidem exspectat redituros. Ad coquinam cum notatus fuerit, cum alias non sint nisi quatuor, ipse quintus solet esse. Ad duas septimanas in anno, si est praesens et incolumis, non alius unquam ad majorem missam quam ille notatur, id est, Dominicae resurrectionnis et Pentecostes; in quibus tamen alius sacerdos cantore injungente dicturus est horas regulares, praeter vesperas et matutinas laudes, et in refectorio daturus est benedictionem; qui et in illis praecipuis diebus ad canticum Evangelii non viliore quam domnus abbas vestitur, ut cum eo simul altaria incenset, et collectaneum teneat ad ejus obsequium. Natalis Domini, et Natalis sanctorum apostolorum Petri et Pauli, Assumptio B. Mariae, quia non magis in die Dominica quam in aliis occurrit, tunc domnus abbas non notatur ad septimanam, sed ad solos illos dies utriusque festivitatis. Quotquot etiam per totum annum majora sunt festa, si potuerit et voluerit, cantat missam majorem, vesp. et matut. laudes.
8.5.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT IV. De priore majore.
8.5.1
Quando prior est ordinandus, primo Dominus abbas habet inde consilium cum senioribus congregationis; postea refert sententiam suam in capitulo, et quod sibi videtur laudant omnes. Quem elegerit, si sapit, veniam petit, excusat se ad munus hujusmodi non idoneum esse. Ad ultimum si jussa et injuncta fuerit obedientia, non aliud facit quam inclinat; sedet ad sinistram domini abbatis. Cum surrexerint de capitulo, eunt cum psalmodia solita in ecclesiam majorem; ubi novus prior ante facit et retro, hunc versum dicendo ter: Deus, in adjutorium, et totus conventus similiter respondet. Dat ei ipse D. abbas hanc benedictionem:« Tuam, clementissime Pater, omnipotentiam supplices deprecamur, ut infundere digneris super hunc famulum tuum, quem tuo servorumque tuorum servitio mancipamus, spiritum sapientiae, et intellectus discretionisque; dona ei in hac domo tua ita agere et injunctum sibi officium ita administrare ut et tibi placere valeat et utilitatem servorum tuorum te auxiliante perfectissime expleat, propter quod et hic et in futuro saeculo mercedem laborum suorum in consortio sanctorum tuorum a te piissimo largitore percipiat. Per Dominum,» etc. Quando autem est absolvendus, mittit cum illo versum: Benedictus es, Domine, qui adjuvisti me, et tali absolvitur benedictione.« Domine Jesu Christe, qui pie servientibus tibi munificus retributor et clemens largitor existis, hunc famulum tuum qui in hac domo tua nunc usque fideliter laboravit, et tibi servisque tuis obediendo injunctum sibi te auxiliante administravit officium, laboribus suis solita benignitate responde et pius remunerator appare; et praesta ut in hac domo jugiter permaneat, et mercedem laborum suorum et hic et in retributione justorum a te percipiat, largitoremque omnium bonorum te esse plenissima fide non dubitet.»
8.5.2
Ab hora autem ordinationis suae, post D. abbatem de omnibus rebus et causis, quae ad monasterium pertinent, et spiritualibus et temporalibus se intromittit. Quotquot sunt qui ullam habent obedientiam, ad eum respiciunt omnes; et si tale quid praecipuum acturi sunt, nequaquam agunt omnes absque concilio ejus et nutu. In choro sinistro stat supremus, et in refectorio ad supremam mensam quae est ad dexteram D. abbatis; et si ille non aderit, sedet in ejus sede. Sed extra refectorium nulli mortalium licet ei quidquam mittere. In refectorio cui voluerit, et quid voluerit, mittit. Si perrexerit ad obedientias quae sunt prope et in circuitu, ducit secum duos fratres et unum saginarium; si longius, verbi gratia, in provinciam, duos saginarios, et tres fratres, ex quibus unus est super ejus famulos et super sarcinulas ejus, et vestimentum sacerdotale cum quo sit argenteus calix. Quandiu autem fuerit in claustro, nec capellanum habet, nec vestimentum aliud ad missam, quam et quilibet alius frater, nec aliquid privatae pecuniae. Quando deforis fuerit reversus, quidquid hujusmodi apportat, totum camerario reddit, nec minus ab illo recipit quidquid habuerit opus. Quod ideo a nostris patribus praeca est, ne illa mala pestis proprietatis, et praesertim monachis adeo periculosa, aliquo modo subrepat. Verum cum per omnia, ut praemissum est, vicem habeat D. abbatis, maxime absentis, nescio unde contigerit, quod in sola ecclesia amisit eam, ita ut ego viderim quod praecentor et armarius necdum quidem admodum senex, duodecimam habuerit lectionem, et prior octavam. Quod qui voluerit laudet, a parvitate adhuc mea ignoratur quomodo sit dignum ut laudetur.
8.6
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT V. De decanis qui sunt villarum provisores.
8.6
Ejus autem suffraganei ad temporalia sunt illi fratres qui sunt villarum provisores, et quos pro more nostro decanos appellamus. De quorum, ut ita dixerim, lege singulari ut aliqua referam; quotquot sunt quorum obedientia sita est infra iter dimidiae diei, omni Sabbato ad monasterium ante vesperas occurrere debent; nam nec lavatos pannos induunt, nec se aliquando radunt praeter ibi. Eo die, quo veniunt, post singulas horas ante faciunt et retro, et dicenda est pro eis una simul cum versiculo collecta, Omnipotens sempiterne Deus, nostrorum temporum vitaeque dispositor, etc., Quaesumus, omnipotens Deus, ut his famulis, etc., Omnipotens sempiterne Deus, miserere his famulis, etc.; et versiculi qui praemittuntur sunt duo. Primus, Salvos fac.; secundus, Convertere Domine, vel, Ecce quam bonum, vel, Beati qui habitant. Pro quibus collecta tribus vicibus dicta fuerit, quarta vice non est dicendum, nisi versiculis praemissis absque salutatione, Misereatur vestri omnipotens Deus. Quod tamen nec domno abbati unquam nec priori. Migraturi post finitam quamlibet horam elevata manu, et signo crucis cum ea contra dominum abbatem vel priorem facto, ita petunt licentiam abeundi; quo annuente et illis rursus ut moris est, ad gradum inclinantibus, prosequitur sacerdos his versiculis, eaque collecta: Salvos fac servos, etc., Mitte eis, etc., Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et viam fam., etc. Qui non nisi unam noctem foris claustrum morantur, propter hanc solam nec cum abierint, nec cum redierint, habent collectam. Quod si venienti contigerit ut ipso die rursus abeat, et in crastino redeat, tunc ei non subtrahitur quod habuisset in priore die, si remansisset. Quod si duo vel plures sint perrecturi, et ante generalem fratrum refectionem, vel postea cum servitoribus comessuri, nequaquam sedent ad unam mensam, sed unusquisque in sede sua sedet propter cautionem disciplinae, nec comedit unquam absque conventu, nisi prius acceperit benedictionem. Si quis jam de claustro exierit, et ad hoc se praeparaverit, ut illico ascendat super equum, si evenerit ut signum audiat ad ullam horam regularem, et adhuc positus sit intra septa monasterii, armamentis viae depositis revertitur ad horam, nec praesumit iterum D. abbati vel priori non loqui, vel absque ejus licentia exire. Super caballum ascensurus, prius cappam induit, quam froccum corrigia praecingat. Caballo suo nunquam frena relaxat ad currendum, nec ipse pedes unquam currit, nisi propter duas res: propter mortuum et incendium. In via positus, si est privata dies, et hujusmodi in qua ad singulas horas venia est petenda, ipse quoque quando quamlibet horam cantaverit, descendit ad terram, abstrahit capellum de capite, de manibus chirothecas, veniam petit, Orationem Dominicam dicit; unde se levans, signo crucis facto iterum veniam petit, et hora imposita tenet viam. Pro nullo aestivo calore equitat absque frocco in sola cuculla. Talis famulus, qui sit imberbis, vel rasus barbam, non solet in ejus esse commeatu. In ipso loco decaniae, famulus qui ei cibum et potum administrat, nunquam in sola camisia administrat, vel in femoralibus solis, nisi etiam froco, vel pellicio, et caligis sit amictus. Ad quem etiam inter comedendum si quid breviter dixerit pro his quae ad praesens opus habuerit, de alia loquela tamen longiore cavet. Antequam comedat, dicto versu legitur quoque aliquid de sancta Scriptura, vel per alium, vel per ipsum, et in fine similiter antequam surgat post comestionem. Pro nullo commisso quemquam verberat suorum domesticorum. Non caret unquam testimonio alterius fratris, qui secum jugiter moretur. Si qua femina de alio loco talis supervenerit, cui hospitium negare non possit, nequaquam cum ea sedet ad unam tabulam; de manu quoque feminae nihil unquam accipit. Omni tempore postquam nox fuerit, nisi aliqua tali necessitate imminente et impediente, alioquin completorium ulterius non differt, si est cuculla exutus, nullum verbum facit tam in nocte quam in die. Observat etiam ne quoquam ponat eam ubi a se longius sit separata quam cubitus unus. Si propter calorem frocum exuerit, in cuculla sedere poterit, sed ita ut nec gunellam, nec pellicium subtus habeat, nec aliud quidquam quam stamineum suum. Nihil cum ingenio lucratur, nisi agros et vineas diligenter exercet, et alit pecora et jumenta. Nihil habet absconditum, nec in domum extraneam commendatum, quod a nostris majoribus omnino est anathematizatum. Seges et vinum quando ex toto fuerit collectum, venit, ex more, prior, videt quidquid habuerit in cellario, quidquid in horreo. Quantum videtur dimittit ad commeatum decani, et hospitum supervenientium, et ad opus agricolandi; quod superest, jubet ad monasterium deferri. Et ipse decanus, si aliquando coeperit infirmari, et in claustro fuerit cum aliis infirmis, de caetero non intromittit se de obedientia, usque dum sanus sit; et iterum ejus dispensatio tota est in manu prioris. Si quis ejus familiaris pro antiqua familiaritate quidquam ei direxerit, hoc non ei, sed tantum cellerario praesentatur, ut non magis ei quam omnibus expediat infirmis. Quibus etiam postquam, quidquid sit, fuerit expensum, infirmarius innotescit a quo et per quem hujusmodi habuerit charitatem.
8.7
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT VI. De priore claustrali.
8.7
Claustralis prior vicarius est majoris prioris per omnia. Hic est quocunque domnus abbas proficiscatur, quocunque prior, qui in claustro jugiter moratur, et qui praecipue pondus totius ordinis portat; propter quod tamen in choro non est aliquantulum promotus, excepto quod absente priore primus offert, primus procedit ad pacem, et primus ad aquam benedictam. Sed quoties duodecim fiunt lectiones, uni de albatis annuit, ut per eum hostiae offerantur; hoc est autem quod nullo die dimiserit. Post completorium accepta benedictione secedit stare prope ostium ecclesiae, ut singulos possit intueri quomodo inclinant ad altaria, et ad sacerdotem per quem asperguntur. Postquam omnes exierint, accipit absconsam ab hebdomadario, quae candelam interius habet accensam, et capello induto totum claustrum perlustrat. Primo videt si clausa sit et obserata domus eleemosynaria, coquina regularis, refectorium, cella novitiorum, si quis adhuc sit, et propter quid ante cellarium, quid agatur in domo infirmorum, si infirmi jam se collocaverint, et quomodo se habeant, si quis eorum adhuc remanserit in ecclesia S. Mariae, ascendit dormitorium, portans secum, si quid forte in claustro neglectum offenderit, et perspicit omnes necessariarum sedes a fine usque ad finem. In his omnibus si quid negligentiae offenderit, in sequenti die in capitulo reclamat. In hieme facit aliam circam ad intervallum quod solet esse inter nocturnos, et matutinos; et in illa circuit etiam omnia lecta fratrum et omnia ecclesiae altaria. Et ut breviter de ejus officio concludam, si domnus abbas non adest nec prior, non solum omnes obedientiarii, qui in claustro sunt, obediunt ejus imperio, sed etiam ipsi ad quodcunque opus fuerit, decani. Si quem tamen monachum recipit de alio monasterio, huic fraternam societatem per omnia tribuere poterit, excepto capitulo, quod solum domno abbati reservat. Habet autem et ipse suffraganeos suos; unum qui suppleat vicem ejus absentis in singulis quae, ut aiunt, ad manum sunt agenda, circatores, magistros puerorum, juvenum custodes.
8.8
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT VII. De circatoribus.
8.8
Circatorum munus est ut omnes negligentias tam minimas quam majores, quae ullo modo contra ordinem possunt contingere, notent, et in capitulo reclament; et propterea totum claustrum non semel, sed multoties in die circumeant, ut nec locus sit nec hora in qua frater ullus securus esse possit, si tale quid commiserit, non deprehendi et non publicari. Igitur obedientiarii, qui non possunt omittere ut aliquando aliis silentibus de obedientiis suis loquantur, si quem circatorum viderint supervenire, continuo assurgunt, et summatim demonstrant quae sit eis necessitas loquendi. Domno abbati et priori ita deferunt circatores ut nequaquam veniant ubi eos noverint esse; quia, ut scriptum est: Non est discipulus super magistrum.
8.9.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT VIII. De pueris et eorum magistris.
8.9.1
Puer qui cum laici vel clericali habitu venit, hunc camerarius in vestiarium ducit eodem modo vestiendum quo quilibet novitius vestitur, praeter quod ei non stamineum, sed pro stamineo camisia linea datur. Cum visum fuerit domno abbati, capellum de froco ejus jubet auferri, et cucullam ei dandam benedicit. Jubet etiam uni fratrum ut puerum offerat vice parentum ejus. Qui petitionem, quam facturus est, scriptam habens confirmat eam signo propriae manus, et postea legit eam in aperto, et mittit in manum D. abbatis. Est autem hujusmodi: Ego frater N. offero Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo hunc puerum nomine N. vice parentum ejus cum oblatione in manu atque petitione, altaris palla manu ejus involuta, ad nomen sanctorum quorum hic reliquiae continentur et domni abbatis N. praesentis, trado coram testibus regulariter permansurum, ita ut ab hac die non liceat illi collum de sub jugo excutere regulae; sed magis ejusdem regulae fideliter se cognoscat instituta debere servare, et Domino cum caeteris gratanti animo militare. Et ut haec petitio firma permaneat, manu mea subterfirmavi, testibusque tradidi roborandam. Accipit ipse puer cum offertorio patenam et calicem hostia imposita et vino infuso, et ita vicarius ille involvit manum pueri cum palla altaris, ut tam ipsum puerum quam ejus sacrificium offerat a sacerdote recipiendum. Postea induitur cuculla; et de caetero benedictio ejus differtur usque ad legitimam aetatem, id est, si non amplius, vel usque ad quindecim annos aetatis. Rursus D. abbas cum voluerit eum benedicere, refert hoc fratribus in capitulo, et ipse juvenis statim veniam petit, et de schola absolutus venit ad pedes; tamen ab aliis pueris non recedit usque ad horam benedictionis. Sicut alii novitii, profitetur; sola cucullae benedictio non iteratur, nec exuitur, nec induitur, nisi sicut et prius erat. Pueri autem qui sunt in conventu nostro, non ultra senarium protendunt, et eorum magistri sunt duo, si non plures, tamen nunquam sunt pauciores. Quorum disciplina est hujusmodi. Primo simul in loco dormitorii jacent, et singula eorum lecta a magistrorum eorum lectis sunt discreta. Nullus eo alius accedere praesumit. Si quis eorum opus habuerit in nocte ad necessarias ire, prius magistrum sonitu excitat prope se jacentem, qui surgens accendit lucernam, mittit in laternam, surgere facit alium puerum. Eorum alterutro sursum tenente laternam, medius inter illos magister incedit; sic nimirum eos ducit et reducit, nec candelam exstinguit usque dum ambo sint recollocati. Cum autem cuncti se levaverint ad nocturnos, eunt simul ad necessarias et pueri et magistri, ut jam de duobus praemisi. Sedes eis in medio duobus circulis ligneis sunt praenotatae, in quibus eis venientibus nullus audet ut sedeat. Capellum non induunt, sicut alii, nisi quandiu sedent; surgentes stant nudis capitibus, invicem exspectantes. Providet eorum magister principalis ut non prius ad ecclesiam accedant quam omnes potuerint convenisse, et septem psalmos sensim et diligenter cantasse. Tunc primum solemniter venit cum scholaribus suis et luminaribus, et ipse tres illas fratrum orationes terminat; quas ea vice, vel post completorium gerunt. Ad nocturnos, imo ad omnes horas, si quid ipsi pueri offenderint in psalmodia, vel in alio cantu, vel dormitando, vel aliquid tale ullo modo committendo, minime differtur, absque mora froco et cuculla exuti judicantur, et in sola camisia caeduntur vel a priore, vel a praefato eorum magistro, virgis vimineis levibus et teretibus ad hoc provisis. Quotidie diluculo cum primum in claustro consederint, antequam aliud quid faciant, altiori voce legunt tres psalmos, quorum initium est, Miserere, etc. Nec quisquam prius venit ad confessionem quam audierit hos psalmos inchoatos esse.
8.9.2
Ad omnes horas facies eorum versa est contra occidentem, quantum puto, ut videri possint a prioribus qui in illa parte stare solent. Cum ventum fuerit ad preces, utrinque illi duo minores vertunt se in chorum; tertius, qui major est et stat altari proximus, contra altare, nisi ad completorium et ad primam. Tunc propter confessionem duo se comparant contra altare super unum scabellum, et unus magister est medius inter eos, sicut etiam ad litaniam, et ad singulas orationes in presbyterio gerendas, et cum dicenda est confessio, tertius accurrit. Ad utramque missam, ad quam et priores mutant locum, vertunt se omnes pariter in chorum; et similiter in Sabbato ad processionem quae ad vesperas et matutinas laudes agitur ad sanctam Crucem, et in duodecim lectionibus ad tertiam, et ad processionem, si quam aliquando facimus pro aliqua persona tali veniente; ad quam si aliquando cappis induimur, ipsi non nisi tantum albis, cum tamen ad missarum solemnia si conventus indutus est cappis, ipsi quoque tunicis sericis induantur. Ad secreta et canonem si conventus est inclinis, vel etiam procumbit, ipsi stant erecti, praeter ad solam Dominicam Orationem; et unus eorum magister similiter erectus jugiter eos intuetur. In claustro et in capitulo ubi sedent singuli, singulos truncos pro sedibus habent, et ita separati ab invicem ut ille nec amictum alterius aliquo modo tangat. In ecclesia est eorum diversa, propter scabella quae nunc habent, nunc auferuntur; auferuntur enim in privatis diebus ad formas transversas, super quas ad preces quidam fratrum procumbunt, et ad horarum exordia veniam petunt, unumque tantum remanet scabellum, super quod transversum sedet maximus puerorum; etsi interim, dum cantatur regularis hora, vel quaelibet alia psalmodia, sedet versa facie ad occidentem. Ad intervalla, ut est post matutinalem missam usque ad capitulum, post orationem tertiae, majore missa statim consequente, post orationem nonae, fratribus huc usque jejunantibus, post orationem vespertinam, ad canonem etiam missae, si sedet, vertit faciem contra orientem. Alii pueri, si habent scabella, sedent super illa versi faciem in chorum; si non habent, sedent super terram et semper eodem modo quo maximus eorum super scabellum. Ad lectiones vero nocturnorum in diebus festis et octavis, sedent juxta formam indirectum. Quando autem formae sunt transversae, tunc ita sedent ut et sit transversum unum de scabellis, in quibus sedent, et magistri contra eos in forma quae semper est posita in medio chori. Si quando cum psalmodia defuncto assidetur, pueri de choro dextero sedent ad caput, qui de sinistro, ad pedes.
8.9.3
Quando agenda est processio ut aliquis defunctus a foris allatus recipiatur, post crucem ipsi primi egrediuntur. Cum ad portam vestibuli venerint, faciem contra faciem tenent usque dum collecta, Absolve, Domine, dicatur a priore; secedunt paululum in partem, ut transire possint a quibus crux et alia processionis insignia portantur. Quos etiam sequentes usque in ecclesia, dimittunt eos prope ostium, ut defunctus ab eis circumstetur, et ipsi protendunt usque ad altare Sanctae Crucis, et ibi stant magistris interpositis in sinistra parte, ne impediant sacerdotem accessurum ter ad altare ut incenset. Quod cum fuerit peractum, et defunctus ad tumulum elatus, promovent se ex sinistra in mediam ecclesiam, et versis jugiter ad altare faciebus antiphonas et psalmos imponunt. In omni processione quae agitur per claustrum, post crucem semper incedunt. In Ramis palmarum, et Rogationibus inter idiotas et cantores. Capitulum cum eis non tenetur in quinque festis principalibus, in Purificatione S. Mariae, in Ramis palmarum, et Ascensione Domini, quoties se radunt, quoties balneant, quoties pannos suos lavant, et opus manuum facimus, vel quoties habemus defunctum ad horam capituli eorum adhuc inhumatum; ipsum autem eorum capitulum absque inclinatione suscipitur, tantum benedictione praemissa. Reclamat alter de altero, si tale quid noverit de illo, aut si deprehenditur de industria celare, vapulat tam qui celaverit quam ille qui deliquit. Sed ea vice una scilla pulsari solet, ut illi domestici, quibus panis est tribuendus, occurrant ad accipiendum; qua audita nullus postea puerorum exuitur, et ipsum capitulum citius finitur. Inter loquendum nunc cellerarius, nunc camerarius veniunt ad eos, ut audiant, si quid opus habuerint, quod per ipsos possit emendari. Post majorem missam accipiunt mistum, aut si dies jejunii, vel in hieme, talisque dies in quo non nisi semel comedatur, tunc post tertiam. A Kalendis Octobris usque ad Quadragesimam, si, ut dixi, semel comeditur, non est illorum prandium, de solo pane sed etiam aliquid qualecunque sit, apponitur eis. Per totam aestatem in diebus Dominicis ad coenam impenditur illis misericordia de lacte. Si quis eorum adeo est parvus, ut opus habeat, in ipso claustro, ubi sedet, apportatur ei panis et vinum. Ad lavatorium, sicut ad necessarias, specialiter habent locum suum.
8.9.4
Cum fuerint in refectorio, non accedunt ad ullam mensam ante versum, sed in medio refectorio stant, aut sedent cum magistris, usque dum veniat qui sessurus est ad scillam. Per mensas sunt divisi, et singuli ante tales fratres positi, qui non dissimulent, si quam viderint negligentiam eorum inter comedendum; non quoque discurrunt, ut vel sal, vel scutellam, vel aliud quid ulli fratri apportent, nec ab ullo quid accipiunt, nisi quod omnibus generaliter datur; et si quid eis domnus abbas miserit, vel cellerarius dederit, solus ille puer qui stat ad mensam principalem, si ei a domno abbate vel priore innuitur scutellis[ se] opus habere, pergit ad magistrum, et ille surgens requirit de coquina, et ponit ante puerum ut eas apportet, per quem etiam cuique quod voluerit dirigit qui sedet ad scillam. Is denique puer propter hospites, qui ad illam mensam frequentius sedent, duos portat jugiter cultellos. Si quis eorum ita infirmatur ut non bene stare possit, huic priore consentiente a magistro mensula et mappula providetur, ut ibidem sedeat ubi stare solebat. Post prandium vel coenam pariter exeuntes, inter utrumque chorum medii procedunt, post nonam, cum fratres bibunt, et ad collationem, novissimi, et ante domnum abbatem vel priorem.
8.9.5
Quoties generaliter ecclesiam intrant, intrant ad orientalem plagam, et conventus ad occidentalem. Nulla hora, nulla refectio generalis inchoatur absque illis, nisi adsint vel duo. Ubicunque transierint per claustrum, fratres contra eos aliquantulum se levant, et inclinant, tam propter duos quam propter omnes. Sed nec ad necessarias nec ad locum ullum divertunt, nisi semper duo sint simul, et unus magister eorum in medio, qui nec sedet, sed stat ante illos ad necessarias, si defuerit conventus. Servitores quoque de refectorio exeuntes, si sedent ubi sedere solent, inclinant contra eos, et illi assurgunt contra eos. Quod si quidam ex eis ad regularem horam aliquando tardius occurrunt quam ad Gloria primi psal., non propter hoc ut alii stare veniunt ad gradum. Item si morantur a refectorio, usque dum versus dictus fuerit, minime petunt licentiam comedendi, sed tantum in loco suo ante faciunt et retro; magister tamen eorum, qui comitatur eos, consuetudinem tenet utrinque. Quod si aliquis puer, de foris veniens, intraturus est claustrum, contra hunc alii duo pueri ducuntur ad ostium claustri, et ita simul cum ipsis conventui praesentatur; post horas, cum aliis qui venerunt accipiunt benedictionem in presbyterio, ante eos stans. Item, si quis eorum ducendus est in domum infirmorum, illuc quoque alii duo veniunt cum eo, ubi quandiu moratur commendatus est cautissimo custodi, a quo die noctuque custodiatur, et in nocte quocunque incedit, portat ante se laternam, portat quoque baculum; si carnem comederit, capellum induit, ad majorem ecclesiam cum aliis infirmis venit, non tamen intrat illud membrum altaris S. Joannis Baptistae; sed, illis intrantibus, ille remanet foris prope urnam aquae benedictae, ut possit ab omnibus videri. Morantem autem in domo infirmorum frequenter visitat principalis magister puerorum; et cum primo eum viderit hujus esse valetudinis, eodem quo adduxerat modo reducit, et caeteris pueris adjungit, ecclesiam jam intraturus ad primam vel tertiam, si est in hieme et dies privatus. Prius tamen ipso die curatus est laute de carne. In capitulo pro excessibus suis, nequaquam, ut alii infirmi, veniam petit.
8.9.6
Hoc est autem obsequium quod est ab eis rite gerendum. Ad horas omnes regulares singulos versiculos psalmorum pronuntiant; in privatis diebus antiphonas imponunt, et quidquid cantatur ad missam matutinalem. Ad matutinas laudes et vesperas responsoria cantant, versus dicunt, et in aestate ad nocturnos illam minimam et unicam lectionem. In capitulo non alii quam ipsi legunt( quanquam in refectorio nunquam) et ad collationem per vices. Tabula, quam prior major, vel claustralis, quinquies percutit ad licentiam loquendi, per priorem illorum est porrigenda. Item, in hieme quoties fratres post sextam secundo loquuntur, postea quam de ecclesia exierint, omnes conticescunt usque dum alta voce per illorum minimum Benedicite pronuntietur; quod et similiter ab ipso est dicendum quando exeunt de capitulo suo, vel jentaculo accepto de refectorio, si fratres loquuntur. Ad coquinam notantur cum magistris, et ita duobus; ad quam tamen non se levant de dormitorio ante sonitum, nec propter hoc exeunt de choro, priusquam psalmi familiares sint finiti, nisi ad matutinalem missam post offertorium; nec serviunt in refectorio, nec pedes lavant in capitulo, sed de magistris suis ad omnia quae ipsi competenter facere non possunt, vicarios habent. His diebus quibus processio nudis pedibus est agenda, canales, in quibus fratres pedes sunt lavaturi, ipsi prius expurgant scopis et aqua. Si domnus abbas vel prior imperaverit aliquem psalmum per aliquot dies decantari, ipsi audientes inclinant, quia in eorum praecipue debet esse sollicitudine ne remaneant. Et quia ipsi quotidie legunt Martyrologium, et fratrum Memoriale, ab ipsis est sciendum et notandum quando trigesimus cujusque defuncti sit consummatus, ab ipsis eleemosynario pronuntiandum quantorum sit anniversarius fratrum, ut tantas quoque accipiat praebendas, et custodi ecclesiae quando sunt omnia signa pulsanda pro anniversario cujusque, quod bene notatum est et sigillatim in Memoriali. In omni quarta feria si est privata dies, et in omni Sabbato, lavant post vesperas calceos suos; lavant quoque pannos suos consuetudinaliter ante Natale sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ante Translationem S. Benedicti, et ante Assumptionem S. Mariae, quos tamen non suspendunt ad siccandum in horda( sic), ut alii fratres, sed tantum deponunt in herbario claustri. Ad horam regularem, ad quam non nisi unum signum pulsatur, ut ad primam, faciunt orationem in choro ad eam ad quam duo in presbyterio prope altare.
8.9.7
Mane cum se levant ad sonitum, vel cum prima cantatur cum aurora apparente, ut in privatis diebus. A Kal. Octobris ad Kal. Novemb. non prius vadunt ad necessarias quam ad ecclesiam, sed postea finita hora, si voluerint, vel orationibus factis. Post completorium faciunt orationes absque conventu, et antequam conventus; et de necessariis debent exisse prius quam eo veniat conventus. Stat ante cos cum virga principalis magister eorum usque dum omnes sint collocati, et ipsas facies bene cooperti. Item, quando se levant, si tardius se levant, continuo est virga super eos. Post matutinas laudes, eo tempore quo rursus omnes sunt dormituri, si nondum aurora apparuerit, tunc tenente magistro virgam in dextra manu et candelam in laeva, exspoliantur et cito collocantur. Si vero aliquantulum aurora claruerit, candelas super laternas figentes se calceant, et super lectulos reclinant, ut ad sonitum absque ulla dilatione consurgant, quod totus conventus eodem modo facere debet. Panis eorum et generale non sunt minora quam aliorum fratrum. Si quis fratrum de foris veniens osculatus fuerit omnes fratres, minime tamen osculatur eos, sicut etiam nec in ecclesia ad pacem. Ad Mandatum non lavantur eis pedes, sicut nec ipsi lavant; quando in coquina obsequuntur, magistri eorum solent providere ut opportune accendant luminaria dormitorii et necessariarum, et ad nocturnos, in ipsis necessariis duas candelas, quae sufficiunt tantum usque dum conventus recedat. Si aliquando nox fuerit, quando post coenam de refectorio exierint, venientes in chorum de laternis extrahunt candelas, et sursum altius tenent quandiu sunt in choro; opus habentes codicem vel ipsam tabulam brevialem accipere alio loco quam ubi sedere solent in claustro, nunquam accipiunt absque licentia magistri. Vicibus duabus in septimana veniunt ad confessionem, quam non recipit nisi domnus abbas, vel prior major, vel ille qui tenet ordinem; stando confitentur, et si prior est recepturus, ipse ad eos venit, ducitque et reducit, et uno confitente, alter interim sedet. Super truncos super quos sedere solent, nullus alius sedet unquam, vel de ipsis paedagogis. Scrinium cum rasoriis, quibus radantur, pro se habent separatim, et seorsum se radunt pueri cum magistris, et ipsi magistri, quotquot fuerint, pro nulla occasione recedunt ab eis absque licentia magistri principalis; nullaque vice dimittendi sunt cum uno solo magistro. Eorum sessio in claustro ita est ordinata ut pueri sedeant prope murum, magistri in cancellis claustri, et ita ut possint eos jugiter intueri. Per medium eorum nullus est qui audeat omnino transire. Ubicunque fuerint, quantumlibet locus fuerit angustus, et quantalibet sit fratrum multitudo, tamen omnes cavent ita appropiare ut vel tangatur ab aliquo vestis eorum. Et ut tandem de ipsis pueris concludam, saepenumero videns quo studio die noctuque custodiantur, dixi in corde meo difficile fieri posse ut ullus regis filius majore diligentia nutriatur in palatio quam puer quilibet minimus in Cluniaco.
8.10
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT IX. De custodia juvenum.
8.10
Frater qui est hujus aetatis ut adhuc sit imberbis, etsi ultro saeculo renuntiaverit, et optimae sit opinionis, minime tamen custodia caret. Sed et aliquando illi maxime qui nutriti sunt in monasterio, si in moribus viri esse noluerint, virilis aetas nihil eis profuerit ut a custodia solvantur. In qua qui positus fuerit, primum in dormitorio lectus ejus est prope lectum custodis sui, ad quem absque illo nec accedit unquam nec recedit. In nocte vero quocunque incedit, portat ante se laternam, custode providente ut candelam habeat accensam; qui si eum duxerit ad necessarias, postquam ipse surrexerit, jugiter eum intuetur, quanquam et laterna sit ante eum. Si vero in nocte opus habuerit surgere, excitato custode, et accensa laterna pergit ad necessarias, nec ante a custode exstinguitur laterna quam ille collocetur; custodes namque eas semper incendunt et exstinguunt. Si in ecclesiam eum duxerit, non eum deserit usque dum perveniat in chorum; et in refectorio, usque dum sit intra ostium et in praesentia conventus. Si notatus fuerit ad coquinam, ante sonitum non venit ad eum. Ad tres orationes quas rite faciunt ante nocturnos, vel post completorium, seu in die ad illas similiter tres quae fiunt in hieme ante tertiam, vel in aestate post sonitum, nunquam ab invicem separantur. Quando proceditur ad aquam benedictam, et processiones alias, si diversi sunt in ordine custodiendi, ascendunt vel descendunt ad custodientem; custos vero non mutat ordinem suum, nisi forte propter illum qui in culpa erat graviore, et, fraterna societate recepta, adhuc tamen omnium est extremus, vel fugere volens ita invitus est retractus atque retentus. Quod si in custodia est diaconus vel subdiaconus, lecturus Evangelium vel Epistolam, si tale quid ei contigerit ut legere non possit, propter hoc nec verbo nec signo quemquam sui similem in simili custodia positum appellat, ut pro se legat, sed ejus custodi, cum testimonio custodis sui rem innotescit, ut fratri ejusdem ordinis custos quoque fratris loquatur pro vicissitudine legendi; aut si maluerit qui legere debet, impossibilitatem suam refert armario maturius, ut ipse tempestive provideat cui legendi munus injungat. Singuli autem tales, si, ut aiunt, tergoribus suis voluerint esse consultum, tunc summopere cavent in omni loco ne absque mediatore stent simul, aut simul sedeant in ecclesia, in capitulo, in refectorio, vel se ad invicem impingant quando conventus ita cumulatim quoque incedit, ut aliquando ecclesiam intrando vel exeundo, vel quando libros in armariolum quod est in claustro reponunt. Hoc etiam non negligitur, si est eorum status adhuc in medio choro, et unus ex una parte, alius ex altera, ut ita sint stantes ne dorsa eorum e regione ad invicem sint conversa.
8.11.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT X. De praecentore et armario.
8.11.1
Praecentor et armarius armarii nomen obtinuit eo quod in ejus manu solet esse bibliotheca, quae et in alio nomine armarium appellatur. Haec est obedientia quam ex more nullus meretur, nisi nutritus. Igitur iste, de quo agitur, officialis rite unum habet suffraganeum, qui et pueris cantet, et brevem faciat de lectionibus et responsoriis, et aliis obsequiis. Caeterum ipsa fratrum nomina qui lecturi sunt et cantaturi, vel aliud quid facturi, non alius quam ille ponit, nisi forte et ipse ita voluerit, ejusque secundus hujus sit industriae hujusque sensus. De ejus autem continua occupatione ut aliqua perstringam, tota servitutis divinae ordinatio in ecclesia super nullum pendet quam super illum, nec de hoc habet aliquem magistrum nisi solum domnum abbatem. Quod voluerit ut cantetur, cantatur; quod voluerit ut legatur, legitur et in ecclesia, et in refectorio, et ad collationem; et ad hujuscemodi omnes debent semper ei esse obedientes. Si quid tamen contra usum praesumpserit vel neglexerit, hoc omnino interim dissimulatur usque dum in capitulo reclametur. Ad cantica Evangelii, vel ad matutinas laudes, vel ad vesperas antiphonam imponit, excepto quod dom. abbas ad duodecimam lectionem est impositurus. Qui etiam armarius, quandiu est in conventu, non se notat ad ullam lectionem, vel resp.; ut, si domnus abbas forte non legerit, ipse pro eo sit legere paratus. Quod si quo in tono erratur, nullius scientia praejudicat illi, ut non eum potissimum omnes attendant et sequantur. Solus ille non reprehenditur, si quam antiphonam vel resp. nominaverit absque libro, indicens alicui fratri ut cantet. Omnes quoque versus offerendae imponit; quemlibet cantum, quantumlibet submissa voce cantetur, nemo tamen alius audet ad altiorem vocem levare. Omni die diluculo postquam tres pueri psalmos, ut moris est, perlegerint, continuo venit ad eos ut pueri qui lecturus est in capitulo audiat lectionem; vel etiam rite, si ipsi aliquo modo pueri offenderint, maxime cantando, vel legendo negligenter, vel si cantum minus diligenter addiscunt, dignam ab eo disciplinam experiuntur. Summopere tamen observat, tam ipse quam alii, quando eos verberat, non solum ne tangant carnem eorum cum manu, sed etiam ne vestis ejus eorum adhaereat vestibus; nunquam namque cum palma eorum percutiuntur maxillae, sed, si opus fuerit, magister solus, qui eos ducit, potest eorum capillos excutere; alius, nunquam. Et propter hoc, quandiu ipse vel suffraganeus ejus moratur inter eos, magister puerorum principalis, cujus superius memini, non legit, nec aliud quidquam facit, nisi quod armarium et pueros jugiter intuetur. Inter quos et liber in quo legitur ita semper ponitur ut una de columnis claustri media sit inter audientem et audiendos. Lectiones, quae legendae sunt ad nocturnos et responsoria, rite audiuntur post nonam, et in Quadragesima post sextam; post Vesperas vero nunquam. Quaeque missa major seu matutinalis fuerit cantanda, ubi sacerdos se cum caeteris ministraturis vestierit, nulla vice armarius per consuetudinem defuerit; primum ut videat si praesto sint omnes personae quae sunt obsecuturae, et insinuet si quid noverit opus esse ut insinuetur. Similiter facit quotiescunque post nocturnos Evangelium est legendum, vel si qui invitatorium cantaturi sunt albis vestiuntur vel cappis, totius rei est praecipuus ordinator. Si quis frater infirmus, infirmorum oleo est ungendus, vel, si obierit, ad sepulturam efferendus, vel si quis de foris allatus est recipiendus; ipsi est cura qui sacerdos induatur, quomodo corpus Domini apportetur, quomodo communicetur; et quae collectae, dum obierit, a priore super eum dicantur, et dum lavatur, et dum vestitur, et antequam in ecclesia apportetur, et quid cantetur, et quomodo tumulus benedicatur; et quae collectae dum benedicitur, et quae dum sepelitur, et quae post sepulturam dicendae sunt; omnibus his intererit praecipuus monstrator. Ipse supervenientes breves fratrum defunctorum accipit, et in analogio notat, descriptosque alios pergentibus fratribus per diversas terrarum provincias distribuit, nec obliviscitur, si quis frater finierit, missarum quae rite VI fratribus triginta commendantur. Quinimo nescio si quis plusquam ille faciat ad omnes processiones, ad quas nihil, nisi quod ipse imposuerit, omnino cantatur.
8.11.2
Postremo quidquid tale quasi novum supervenerit gerendum, de hoc ille praecipue memor et diligens esse debet. Loquor, ut est, quando fabae novellae, vel novellus panis, sive mustum in refectorio est benedicendum; vel si talis hospes hujus reverentiae advenerit, ante quem post peractam processionem in primis, juxta quod in regula tenetur, lectio est recitanda; vel opere manuum facto, quidquid tunc est legendum, vel si cujusquam novitii de professione populari coma et barba est tondenda, ad haec singula et horum similia librum competentem accipit et aportat, et providet ne fiat negligentia vel de persona, vel de hoc quod persona est dictura. Et si forte episcopus aderit vel nostri ordinis, vel talis opinionis de quo vel domno abbati vel priori videatur ut det benedictionem in ecclesia, ipse stolam, librum et baculum ministrat, et imponit hunc versum: Humiliate vos ad benedictionem. In Natali Domini, in Pascha et Pentecoste, ad officium majoris missae et tenendum chorum sunt notati de melioribus cantoribus, quantum armario videtur; qui tamen non praesumunt per se accedere, nisi ipse manu sua cappas det, quae in capite formae semper de melioribus a principali sacrista praeparantur. Addit etiam adhuc illis statutis per ordinem quantoscunque capere potest tota chori latitudo; nec quisquam eorum recedere praesumit, vel ad pacem accedere, seu missam cantare, vel de loco statuto secedere, quamvis sint de majoribus personis, praeter ejus nutum. Et si ita contigerit ut neuter prior nec eorum vicarius sit in choro, tunc, si viderit opus esse, potest ipse mutare fratres de choro in chorum, et ei qui quaesierit exeundi licentiam dare; thuribulum a converso sibi primitus apportatur, nisi fuerit abbas noster vel aliquis episcopus seu abbas, quibus pro reverentia exhibeatur ordinis. De caetero cujuscunque ordinis supradictus sit armarius, suum non amittit principatum. Non accedit ad pacem, neque sui suffraganei, sed interim, dum pax datur, cantat Agnus Dei cum versibus ad hoc congruentibus. Nec de illis qui fuerunt ad gradualem vel alleluia notati, aliquis se intromittit, nisi ipsi quibus libellos innuendo tribuerit. Sacerdoti quoque intimat quo tono incipiat Gloria in excelsis Deo, et, si opus fuerit, diacono Ite Missa est. Prosas cantant quatuor, duo in una parte, et duo in altera, id est sinistra et laeva; additur et ipse quintus, maxime his duobus qui sunt ad dexteram, qui semper primum versum adoriuntur, ut, si forte discordaverint, ipse in promptu sit ad suffragandum. Praevenit quoque caeteros aliquantum in exuendo cappam, et in agendo ante et retro, ut festinet deponere singulorum vestes, et ut ipse primus imponat manum ad sonandas scillas, sicut et fecit in initio missae. Si quando talis imbreviatio est agenda, non agitur in illa tabula quotidiana, sed in alia, quae aliquantulum est major, et proprie deputata ad festivitates. Solet etiam apud nos et alia imbreviatio non inutilis fieri, sed quia armarius alias adeo est occupatus, committitur aliquando alii fratri memori et diligenti, scilicet ut qui servierint in coquina omnes per ordinem conscribantur, ne forte per oblivionem contingat ut quisquam frequentius quam alius eo munere fungatur.
8.12.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XI. De camerario.
8.12.1
Camerarius noster, quantum habere possumus denariorum ex villis nostris, ipse pergit et recipit eos tempore suo, de quibus tamen tertiam partem reddit decanis, pro eo quod tam multa sunt quibus opus habent, non solum propter agricolationem, sed etiam propter semetipsos, quia saepius ibi morantur, et maxime propter hospites, qui nimirum si non reciperentur omnino esset inhumanum. De his autem villis quae tam longe sunt positae ut nec vinum nec annona quae ibi nascitur possit ad nos pervenire, ibidem venditur, et pretium camerario defertur. Postremo quidquid auri vel argenti vel bestiarum undecunque donatur nobis, totum ipse habebit, excepto quantum sum hic dicturus. Si quis dederit nobis decem solidos aut pauciores, hi semper cellerario sunt deputati, ad hoc tantum ut fratribus infirmioribus et aliquantulum delicatis, absque hoc quod generaliter omnibus datur, aliquam impendere possit charitatem. Et si evenerit ut aliqua vacca donetur nobis, hanc quoque habebit ad subsidium vaccariae quae est in manu ejus: oves et boves decanis ipsius villae; oves, propter fimum quo arva sunt condienda; boves, ad arandum. Pallia, et vasa aurea et argentea, quae esse possunt ad usum et ornamentum ecclesiae accipit sacrista. De caetero, ut praemissum est, omnia veniunt ad manus camerarii, nec immerito, quia frequenter accidit ut de omnibus rebus annuatim nascentibus nihil omnino habeamus ad subsidium vitae temporalis, praeter quod de denariis est comparatum; quod cum per vices eveniat de victu, quidquid ad vestitum pertinet, hoc non per vices, sed semper et ex toto est comparandum.
8.12.2
Cuilibet autem fratri unoquoque datur anno frocus novus et nova cuculla, ita ut ambo habeat parata et consuta ante Nativitatem Domini; novum pellicium secundo datur anno, et in festivitate S. Michaelis; interim, dum conventus fuerit in refectorio ad prandium, ponitur in ejus lectum. Iterum in festivitate S. Martini pedules; de calceamentis alio loco dixi quomodo dantur in Coena Domini. De stamineis et femoralibus, vel si quae sunt alia hujusmodi, nihil aliud est constitutum quam quod, cum fuerint inveterata, nec magis proficua, eis ablutis et per ipsos fratres ad cameram redditis, alia sunt tribuenda. Et ut hoc semel dicam quidquid ad amictum uniuscujusque fratrum haberi potest regulariter et pro consuetudine generali: primo sunt duo froci, et duae cucullae, duo staminea, duo quoque femoralia; duo paria calceorum cum corrigiis: unum par viltronum ad hiemem in nocte, et alterum sine viltrono ad aestivas noctes; duo paria caligarum, tria pellicia, vel unam pro tertio gunellam, capellum de pellibus, quinque paria pedulum. Ad lectum capitale, coopertorium, cottum, stragulatum, brachiolineum quo femoralia succinguntur, corrigia cervicina, quod stamineum, et in quo pendet cultellus cum vagina, pecten ligneus cum vagina, acus cum filo et vagina. Sacerdos et diaconus habere solent tria femoralia, ut si tale quid eis in nocte contigerit, in promptu sit ea mutare Et camerarius, si cui habenti tria pellicia, adhuc pro misericordia addit et gunellam, et si cui dedit unum par caligarum de pellibus ovinis, aut fasciolas propter tibias infirmantes, et propter hoc non meretur et largiens vel accipiens multum reprehendi. Sed super haec quicunque amplius quid de hoc genere habere voluerit, hoc profecto nec pro justitia, nec pro misericordia, sed pro magna censetur surperfluitate. Omnia pellicia sunt velleris ovini, coopertoria vero aut ovini aut catini aut leporini, et nunquam de ullo genere majoris aestimationis; froccus et cuculla de tali sunt panno ut ambo non magis quam octo solidos valeant, talis monetae quae plus habet aeris quam argenti.
8.12.3
Si quando tale quid comparaverit vel vendiderit camerarius, negotiatione sua ex toto peracta, mercatori cum quo negotiatus est, secundum quod negotium est et persona, aliquantos adhuc addit vel reddit sua sponte denarios, propter illud S. Benedicti praecipientis ut res nostra semper vilius vendatur quam aliorum hominum. Quoties loquuntur in claustro, camerarius vel ejus junior qui clavem camerae portat, nunquam debet deesse; tunc enim auditurus est a singulis quid ille aut ille opus habeat, et nec ad ipsos pueros venire negligit, ut ab eis si quid sit quo indigeant sciscitetur. Ergo ea vice dat quidquid est dandum, ne, si fratres ab eo ad horam aliam, qua silentium est, quaesierint, silentium tenere non possint. Frater cujus pellicium, vel cujus stamineum, vel cujus femoralia ita sunt rupta ut adhuc valeant emendari, diliculo ponit ea in unum arcum capituli ad hoc deputatum. Et veniens junior camerarii portat foras ad sartores. Post vesperas reportans ponit in eumdem locum, ut ab eo ad quem pertinent recipiantur. Item qui opus habet ut calcei sui ungantur, primum ipse lavat eos aqua per canalem de aquae ductu dimissa; quos rursus junior camerarii accipiens, quod de aliis, hoc ipsum et de calceis facit. At si frater vult ut a seipso ungantur, accepta sagina ungit eos in regulari coquina ante primam, vel si prima simul cum matutinis laudibus est cantata, ante tertiam, vel post refectionem fratrum, quando semel comedunt. A majoribus nostris est traditum ut intrante Quadragesima quanticunque pauperes supervenerint, omnes eleemosynam et benedictionem de carne consequantur; et camerarius praeter illam sollicitudinem quam habet pro vestimentis fratrum, non est quod magis eum sollicitet quam haec ipsa eleemosyna; ad quam nimirum non multum facit porcaria nostra vel lardarium nostrum, quia nunquam ita est refertum, nisi tantum soli denarii et de manu solius camerarii prodituri; ut non aliud dicam quam quod contigit hoc ipso anno: illi qui pauperes recensuerunt testati sunt septemdecim millia fuisse, quibus et in Christi nomine ducenti quinquaginta baccones divisi sunt.
8.13.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XII. De apocrisiario.
8.13.1
Apocrisiarius est qui custodit ecclesiae thesaurum, et in cujus manu est quidquid a popularibus ad altaria offertur. Qui officium suum digne ut possit adimplere, adhibentur ei aliquantorum solatia fratrum, inter quos tamen solet unus praestantior esse, et ad quem potissimum pertinet ut vicem ejus absentis agat, vel extra conventum aliud quid agentis. Porta quoque ecclesiae uni specialiter committitur, qui eam semper claudat et aperiat tempore suo; et hic studiose talis eligitur qui gravis sit in moribus, nec ad risum facilis, ne quam in eo levitatem intrantes vel exeuntes deprehendant; et hoc est ei omnino interdictum, quando claudit et aperit, ut pro nulla occasione vel pedem extra portam protendat. Hic, cum semper in ecclesiae moratur excubiis, ibi dormit et legit; ac praeter caeteros hoc est soli injunctum officium ut omni Sabbato conchas, et candelabrorum pateras, in quibus candelae ardent, diligenter abradat, ne aliquid de decurrente cera remaneat. Simili quoque studio totum pavimentum quod circa majus altare est purgat, nec praetermittit ut ejusdem et caeterorum altarium pavimentum scopa emundet. Claudit quoque et aperit ecclesiae fores variis modis per diversa tempora; nam cum ad nocturnos tam in hieme quam in aestate semper aperiat, in hieme tamen post officium quod in nocte cantatur, semper eas claudit, atque ita permanent usque dum scilla sonetur ad tertiam. Finitaque missa matutinali claudit, clausaeque permanent usque dum scilla pulsatur ad sextam; tunc aperiuntur, et missa finita usque ad vesperas clauduntur. Post vesperas vero regulares clauduntur, ita usque ad nocturnos permansurae. In aestate autem cum statim post matutinas regulares claudantur, ad primam aperiuntur, et usque dum missa matutinalis finiatur patent; quae tunc clausae ad missam aperiuntur, post quam usque ad vesperas obserantur, quibus finitis usque ad nocturnos omnino clauduntur. In Quadragesima privatis diebus post missam matutinalem clauduntur, et post sextam mox ut scilla sonaverit reserantur, nec clauduntur usque dum vesperae finiantur. In XII vero lectionibus, tam in hieme quam in aestate, ad scillam, quae post capitulum sonatur, aperiuntur; studiose tamen agit ut, si quis eas tam in die quam in nocte percusserit, paratissimus sit ad aperiendum. Ac per hoc conventus ad S. Mariam procedit, ille semper in ecclesia manet, ne eo absente aliqua intercidat negligentia. Caeteri suas septimanas in qualibet ad nocturnos Dominica incipientes, vicissim faciunt eo modo quo eis est praefinitum, et unusquisque opus habet ut quid facturus sit diligenter attendat.
8.13.2
Primo namque, ut dixi, ad nocturnos postquam horologium cecinerit, pulsat scillam, et tandiu usque dum pueros viderit venire; factis tribus orationibus pulsat unum de majoribus signis usque ad psalmum Laetatus sum. Secundo signum, quod minus est, aliquantulum ad Kyrie, eleison, usque dum sit finita Oratio Dominica cum collecta. Tertio similiter. Quarto pulsantur omnia signa, vel si est privata dies, duo ad ultimam incisionem canticorum graduum; ad penultimum psalmum hebdomadarius accendit duos cereos candelabris affixos ante altare, tertium post illum qui prius ardebat in concha, exstinguit. Item ad lectiones observet ut candelam, cum qua legendum est, semper ad ultimum nocturnorum accendat. Ergo ad nonam lectionem, quae est de Evangelio, est adhuc et tertius ante altare cereus, et post altare alterum accendit; altarisque tabulam detegit auream huc usque panno coopertam, accipit textum de altari et portat ad vestiarium, lectoque Evangelio, dum sacerdos revertitur, accipit de manu ejus, et unde prius accepit, reponit. Cum ad hoc ventum fuerit ut sacerdos matutinalis dicturus sit collectam, huic etiam candelam providens apportat, mox etiam, exstinctis omnibus illis cereis in circuitu altaris, eum, qui prius ardebat in concha, reaccendit, tam in die quam in nocte arsurum, nisi propter alios accensos exstinguatur. Accendit et alium cereum et affigit candelabro, ut portetur ad processionem quae fieri solet ad S. Crucem et ad S. Mariam. Ad S. Crucem praevenit conventum, ut ad singulas columnas candelulas affigat ardentes usque dum abscesserit conventus. Ad S. Mariam accendit cereum in concha, et alterum ante fores ecclesiae. Aurora apparente sacerdotes privatas missas incipiunt cantare, ad quas singula quae necessaria sunt hebdomadarius providebit, ut, cum primum sacerdotes accesserint, omnia inveniant parata. Armarium reserat quod non minori diligentia est constructum quam et illud quod est ante majoris faciem altaris, cujus in alio loco nonnihil memini; et in isto ad privatas missas reconduntur calices cum corporalibus, plus minus septem hostiae, et candelae, sine quibus nulla missa est cantanda; ampullae majores et minores: majores ad vinum, minores ad aquam; et amphora stannea, cum qua vinum apportatur forinsecus; duae aliae cum aqua, ut de una manus abluantur, et de altera calices. Nec de alia funditur quantum ad sacrificium de aqua est miscendum, de qua et illae minores ampullae sunt implendae; vinum autem de quo sumendum est ad sacrificium, non alio quam in cellario servatur, sed in tali cuppa quae est serata, et de qua nihil trahi potest nisi clave reseretur. Ad hanc quoties hebdomadarius accesserit, diligenter lavat non modo manus, sed etiam spinam et fundum cuppae in circuitu spinae, priusquam quid accipiat de vino; et, sicut dixi, in sua est providentia ne aliquando vel aqua vel vinum in ecclesia desit, et propter hoc in nocte ut, si cui opus fuerit infirmo, in promptu sit, ut possit communicare. Si est eo tempore eaque die qua prima cum ipsa die incipiente vel ante diem cantatur, tunc se rite ad VII psalmos diurnalibus calceat, ut coci manus faciemque lavat, et reversus ad litaniam cum amphora majore plena aquae, antequam ipsa tota finiatur, levat se et accelerat vinum et aquam apportare. Altaris tabulam tali die non discooperit, usque dum pulsaverit scillam, qua signum datur fratribus ad calceandum; in aestate, vel etiam in hieme, si bis comeditur, differt usque ad primam.
8.13.3
Signa quae pulsanda sunt ad singulas horas, sollicitus est ut pulset tempestive, ita tamen ut nihil praesumat nisi jussus a majore, et secundum quod per usum est constitutum. Quando fuerit hora ut fratres ante tertiam vel nonam laverint manus, stat ipse juxta introitum ecclesiae, et cum pueros jam se viderit lavasse, pulsare signum amplius non tardat. Eodem modo quoties post missam et ante sextam accepto jam misto audierit eos legentes. De caeteris horis significandis non se intromittit, nisi in quantum ei, ut praemissum est, imperatur. Ad utramque missam singula, quibus opus fuerit, providebit et apportabit; et primo quidem calicem aureum, cum quo sacerdos est oblaturus, lavat, cujus in alio loco jam memini. In die Dominica, vel in alia qualibet festivitate, quia ad ambas missas non offertur nisi ab uno, ad hoc etiam non amplius quam unam patenam, et unam cum vino apportat ampullam, quam, lecto Evangelio, levat, et priori dat in manus ut offerat accedenti. Verum ad majorem missam prior innuit his qui sunt albati, ut pro se offerant, et propter eos quibus libuerit communicare, mittuntur in die Dominica hostiae quinque; in aliis sive sint privati, sive solemnes, non nisi tres, excepto quod in illis majoribus festis, ut est festivitas S. Joannis Baptistae, providetur a priore ut tantae mittantur ex quibus omnes possint communicare. In privatis diebus ad missam matutinalem, quia cuncti offerunt, curat hebdomadarius ut inter calices mediocres ad hoc solum factos, et inter ampullas cum vino habeat quinque, et totidem patenas cum hostiis, quas ordinatim ponit forinsecus prope chorum super tabulam desuper coopertam, et panno intrinsecus amictam, ut inde fratres eas accipiant, cum offertoriis oblaturi. Ad majorem missam, quia non offertur nisi ab uno choro, tantum tres calices seu ampullae praeparantur, et hebdomadarius stat in choro sinistro tenens in manu auream patenam, et ampliorem hostiis refertam, quas cum aureo cochleari offerentibus distribuit sigillatim. Cum sacerdos et diaconus caeterique ministri in vestiario conveniunt ut cantetur missa vel major vel minor, ipse semper praeparat textum Evangelii, quem subdiaconus portat inter procedendum. Cum venerit hora refectionis, ut non amplius ulla missa cantetur in illo die, recenset calices si habeat omnes; recenset etiam missales libros, et sacerdotalia vestimenta quae econtra in armario jacent. Portat pyxidem cum hostiis non consecratis in refectorium, de quibus singulis, ut superius dixi, praelibant qui noluerunt aut non potuerunt communicare. Refectione transacta, cum ipsa pyxide in primis de refectorio exit, ut scillam pulset in choro. Ad vesperas accendit candelas sicut ad nocturnos; quibus finitis cum primum fratres exierint, uno de sodalibus suis assumpto, auream altaris tabulam cum panno contegit. Si quando collatio tam sera fuerit ut opus sit ignis, portat ad eam tres cereos accensos, et mittit in conchas propter hoc ibi suspensas; et ad Mandatum nunquam omittit ut non unum cereum apportet ardentem. Post completorium, cum circuit, omnium signorum, quae ad nocturnos tantum pulsanda sunt, circulos ordinate in imum dentem colligit, ut ad nocturnos non possit errare aliud pro alio arripiendo. In IV feria et Sabbato omnes ampullas majores et minores portat ad aquaeductum, et diligentissime lavat, uno etiam tali ferramento ad hoc proviso, cum quo possit eas in ipso fundo fricare.
8.13.4
Tunc, ut de ipso apocrisiario aliquid dicam, de hoc quod a populo offertur ad altaria, decimum denarium et panem totum eleemosynario dat, caseos et ova cellerario. Est etiam ei commissum ut aliquos anniversarios faciat ut, verbi gratia, Henrici imperatoris. Talique die providet ut fratres in refectorio bonum generalem habeant, maxime, si potuerit invenire, piscibus bene piperatis, et pigmentum. De caetero quaecunque ad manus ejus venerint, expendit praecipue ad sarta tecta ecclesiae instauranda, ne aliquo modo dilabantur, et ad luminaria, et ad reliqua, si quae sunt ecclesiae necessaria et utilia. Ad refectorium dat candelas, et ad infirmariam, quantum fuerit opus, et camerario et custodi hospitum, domino quoque abbati, et priori, quantum opus fuerit, qui nunquam sine lumine dormiunt. Ad haec omnia ne aliquando facultas deficiat, habet etiam idem apocrisiarius unam villam satis bonam, cum decimis, vineis et agris.
8.14.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XIII. De hostiis quomodo fiant.
8.14.1
Quod pertinet ad eucharistiam et ad corpus Domini, quia dignum est ut cum summa reverentia et diligentia geratur, expedit ut ipse modus gerendi non taceatur. Primo quotiescunque fieri hostias necesse fuerit, praecipue tamen ante Domini Natalem, vel sanctae Resurrectionis diem fieri solent. Cum enim brumali in tempore prolixiores sint noctes, licet ante prandium fratribus operari amplius; nam post prandium hujusmodi opus gerere non licet. Frumentum, de quo faciendae sunt hostiae, quantumlibet bonum sit naturaliter et purum, tamen granatim eligitur, et lavatur studiose, nec per alias personas quam per ipsos fratres. Colligitur deinde in saccum non qualemcunque, sed qui ad hoc solum de bono panno consutus est et reservatus; in quo colligatum commendatur uni famulo non lascivo; qui portans illud ad molendinum, molam lavat utramque, operitque sursum et deorsum cortinis, se ipsum induit alba, et super caput mittit, et alligat superhumerale, id est amictum, ut nihil de facie praeter oculos possit apparere. Ita ergo molit, ita farinam cribrat, primo cribro quoque diligenter abluto. Major ecclesiae custos, si non est sacerdos vel diaconus, vicarium sibi quaerit ad hoc opus perficiendum. Duos etiam alios de his ordinibus hujus rei gnaros perquirit, accepta licentia a priore, et unum conversum. Hi quatuor finitis nocturnis, se calceant, facies manusque lavant, et capita pexunt. Secedunt deinde ad altare S. Benedicti, et ibi cantant matutinas laudes; primam quoque simul, et septem psalmos cum litania, reliqua psalmodia interim dilata. Deinde illi tres qui sunt alicujus ordinis, induunt se albis et humeralibus, ut supra dictum est de famulo( sunt enim albae et amictus quidam huic solo negotio deputati), quorum unus farinam conspergit et vehementissime compinguit( sic) super tabulam nitidissimam habentem limbum in circuitu, aliquantulum in circuitu superficiem altiorem, ne aqua effluere possit. Conspergunt cum aqua frigida, quia inde fiunt hostiae candidiores. A duobus vero reliquis hostiae formantur; aqua vero non in alio vase defertur quam in quo solet ad missas deferri. Ferramentum, in quo sunt coquendae, charactetatum tenet conversus, manusque induit chirothecis. In ferramento possunt simul hostiae VI poni; unde inter bajulum ferramenti et formatores hostiarum ponitur tabula, et super hanc duo sunt pali infixi super quos lignum habetur transversum, super quod ponitur ferramentum ad hostias imponendas. Quae non fuerunt coctae, cultello abraduntur, et eadunt in disco deorsum in tabula imposito, et linteo jugiter cooperto, nisi quando hostiae abraduntur.
8.14.2
Canunt psalmodiam quae remansit, et, si voluerint, horas de S. Maria. Ad alias omnino horas tenent silentium, et summopere cavent ut non modo saliva, sed nec flatus eorum aliquo modo ad hostias pertingere possit. Solus conversus, si quid opus fuerit, breviter famulis innotescit, qui faciunt focum non nisi de aridis lignis, et ad hoc de industria praeparatis. Ipsi autem hostiarum operarii eo die non cum fratribus, sed potius cum servitoribus reficiunt; et pro tanti laboris levamine habent de apocrisiaria ad prandium pitantiam et pigmentum.
8.15
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XIV. De corporalibus abluendis.
8.15
Corporalia sacrosancti ministerii quotiescunque abluenda sunt, eo studio eademque diligentia qua superius definitum est oblationes fieri debere, per sacerdotum vel Levitarum ministeria maximo cum honore lavantur. Ad hujus etiam rei officium rite explendum vernale tempus sive autumnale eligitur, eo quod vernali tempore remota hiemali asperitate, aer jam purior habeatur. Autumnali vero, id est post Idus Septembris, quia jam muscarum tanta non est insolentia, ut in tempore aestatis, quarum maculae difficilius abluuntur. Ad hoc sane ministerium habentur vasa aenea altissima, nullis aliis usibus dedita, in quibus post vesperas in ecclesia bis corporalia intinguntur aquae frigidae, et teruntur in manibus; iterum aqua tertio infunditur, ita per noctem mansura; mane vero infunditur sicut et prius in piscinam super quam calices lavantur. Portantur deinde foris ad officinam secretarii, in qua sunt abluenda; ibi namque famuli lexiviam( sic) temperant limpidissimam et diligentissime colant, et tamen nequaquam effunditur, nisi prius in superficie panno sint involuta, ne si quid tale in lexivia remansit, ad sacra pertingat velamina. Quae postquam bene lota fuerint, et aliquantulum siccata, rursus intinguuntur aspersioni quae fit clara et liquida de optima farina, et ita siccantur ad perfectum. Interim vero minime carent custode, maxime qui muscas et vermiculos insidentes ab eis abigat. Chorda, in qua extenduntur ad siccandum, non negligitur ut sit lota, quae etiam in marsupio ad hoc solummodo opus jugiter servatur. Quando vero levigantur eadem corporalia cum vitreo hemisphaerio, unus eis substernitur pannus, nec ponuntur unquam super lignum nudum.
8.16
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XV. De reliquiis sanctorum; quomodo prosequantur sive recipiantur.
8.16
Quoties aliqua urgente necessitate reliquiae sanctorum extra monasterium alicubi sint ferendae, hujusmodi officiis sunt prosequendae. Primum denique sacrista in ornato eas feretro componit. Deinde fratri ad cujus obedientiam sunt portandae, alii etiam seniori, cui a priore earumdem custodia reliquiarum specialiter committitur, omnia necessaria, id est, candelabra duo, crucem, thuribulum, urceolum aquae benedictae, vexilla tria, cortinam quoque, et tintinnabulum quod a duobus fertur hominibus, vestimentum, et reliqua ecclesiasticis usibus accommoda praebet. Cum ab ecclesia fuerint producendae, omnes albis induuntur; deinde sanctum corpus a priore incensatum duobus albatis cantoribus committitur usque ad portas castelli ferendum. Omnia signa pulsantur; responsorium competens a cantore incipitur. Praecedente processione sequuntur bajuli pigneris sacri, deinde infantes, postremo cantores, ad ultimum conversi. Cum ventum fuerit ad portas, laici suscipiunt commendatum; finitoque responsorio, et incipiente priore psalmum Ad Dominum, cum tribularer, processio eodem revertitur ordine. Item quando reducitur, primum cuncti fratres albis induuntur, et duo signa majora pulsantur, ac deinde praecedente processione, id est, aqua benedicta, thuribulo, cruce et candelabris, simili per omnia modo usque ad portas castelli cum omni silentio progrediuntur. Ibi denique prior accepto thuribulo sanctas incensat reliquias, impositoque a cantore responsorio, cunctisque resonantibus signis, eodem quo exierat suscipitur modo. Imago autem beati Petri quando suscipitur, antiphona primum, id est, Tu es Pastor ovium, a cantore incipitur, ad cujus initium omnis conventus, submissis usque ad terram manibus, altius inclinat, deinde ab abbate vel priore versiculus, Exaltent eum in Ecclesia plebis pronuntiatur, et subsequenter collecta Deus, qui apostolo tuo Petro dicitur; qua completa, incipiente cantore responsorium, eo quo supradictum est ordine defertur ad ecclesiam.
8.17
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XVI. De rasura fratrum.
8.17
Inter caetera quae camerarius habet curare, est operae pretium ut non obliviscatur quoque providendorum rasoriorum, quibus se fratres radant. Ergo ad haec servanda specialiter unus frater ordinatur, qui servat ea in scrinio modico et serato, positoque secus introitum dormitorii sursum; quod cum voluerit, et opus esse viderit, portat in claustrum, et tamen in una parte sedet extra conventum ipsa rasoria acuendo et propriando. Et ad hoc, praeter alias horas quibus conventus sedet in claustro ad missas et ad officium, licet ei vacare. Cum ad hoc ventum fuerit ut rasura generalis sit gerenda, faciunt fratres quasi duas lineas sedendi, scilicet in cancellis claustri et prope murum. In una linea rasoria, in altera per eleemosynarium scutellae singulis dantur, a loco se movere nequaquam audentibus, sed cum disciplina praestolantibus usque dum ad se veniat qui scutellas et rasoria portat. Quisquis radit alterum, frocum exuit, et in cuculla radit; qui raditur in froco suo, cucullam exuit, et prope se ponit. Quod si forte pro aqua calida apportanda perrexerit, ipsam cucullam decenter complicatam secum in brachio portat. Inter radendum cantatur psalmodia, Verba mea, praemissa eodem modo quo in coquina, et insuper in fine, psalmi familiares usque ad vesperas; qui sunt de vesperis, hi non cantantur. Caeterum usque dum psalmodia sit consummata, alias summum silentium est, nisi qui radit in primis dicit Benedicite. Prius quoque capillos nemo cum forcipe tondere praesumit, nec sine cuculla reinduta. Priusquam ex toto sit rasus, si ad aliquam horam signum fuerit pulsatum, cucullam induit super frocum, indutoque capello pergit ad ecclesiam, non tamen ingreditur chorum, sed stat seorsum. Si quis post horam radendi supervenerit, non raditur nisi cum licentia prioris, vel post nonam quando loquuntur in claustro, et non nisi in calefactorio, ubi tamen, sicut in claustro, infirmi prius uno die raduntur quam conventus. Vices radendi hae sunt per annum: I, ante vigiliam Natalis Domini, inter quem et Septuagesimam, quia diverso modo septimanae sunt nunc plures, nunc pauciores, ibi nullus terminus est praefixus, nisi prior viderit quomodo convenientius fieri possit; veniente Septuagesima, de vice ad vicem tres septimanae semper intermittuntur; ante Pascha, in illa tertia feria est radendum, maxime quia eo die in claustro licentiam habent loquendi; post Pascha, ad illam Dominicam, Misericordias Domini; ante Rogationes, in illa feria quinta, si tamen nulla festivitate interveniente impeditur; ante Pentecosten, de quo die, quia rursus diversae sunt septimanae usque ad solemnitatem SS. Petri et Pauli, rursus quoque rasura permittitur in deliberatione prioris. Postea non erratur de ulla vice, quia ita est consuetudinaliter ordinatum ut semper se radant ad Translationem sancti Benedicti, ad Vincula sancti Petri, ad Assumptionem S. Mariae, ad ejus Nativitatem, ad festivitates S. Michaelis, S. Lucae evangelistae, S. Martini, ad Adventum Domini.
8.18
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XVII. De balneis.
8.18
Hoc omnibus est familiare, postquam se raserint, continuo etiam balneare. Sed de nostris balneis non est multum quod loquamur. Duabus enim tantum vicibus in anno balneamus: I, ante Natalem Domini, et ante Pascha. Ad quod decanus villae per totam illam praecedentem septimanam famulos et ligna subministrat, ut unusquisque lavet in cuppa, vel sine cuppa cum aqua calida. Ad alterutrum quod maluerit facultas datur. Ad sonum signi si balneum jam intravit, et propter hoc unam horam regularem omiserit, non imputatur.
8.19
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XVIII. De cellerario.
8.19
Cellerarius eadem benedictione qua prior ordinatur et absolvitur. Ordinatus scire debet quanta diversitate in refectorio sit fratribus serviendum. De quo, ut non taceam quantum a me sciri potuit, omitto quid referre de fabis quotidie dandis, et non sine adipe, si non est dies jejunii, seu de oleribus comminutis et coctis quae, secundum quod haberi potuerint, dantur. Praeter haec in septimana tres dies, II, IV et VI feria, non nisi pitantiam habemus, alios quatuor generale, et hoc quod die Dominica et V feria est de piscibus, si tamen aequo pretio inveniri possint. Et si non sunt olera, continuabitur generale. Item quotiescunque fiunt XII lectiones, generale. In talibus festivitatibus, ut est, verbi gratia, Translatio sancti Benedicti, utrumque et generale, et pitantiam, et adhuc etiam in illis principalibus V festis fabae sepiis aut fladonibus mutantur. In quibus et praeter panem solitum, dari solent una tortula de ovis farinaque conspersa. Sunt et plerique anniversarii, qui si in tali die evenerint quo ex more datur pitancia, propter eos quoque mutatur cum generali. Tales dies habet cellerarius apud se imbreviatos, omnique Sabbato collationem facit cum priore et camerario, vel cum eorum vicariis, de singulis diebus venientis septimanae, ut quidquid in illo et in illo die dari debuerit, tempestive provideatur. Item in brevi notat summam porcorum et arietum qui debentur de obedientiis nostris, ut confestim de his quaestionem moveat si quid de summa per incuriam cujusque obedientiarii decedat; ad ipsam quoque cellerarii obedientiam pendent aliquae villulae in vicino appositae. De his pascit cellerarius caballos suos; ibi moratur pisces comparaturus, vel ingenia structurus quibus pisces capiuntur. Si quis fratrum adeo est infirmus ut de lecto surgere non possit, ad hunc quotidie summo diluculo simul cum infirmario venit, et de omnibus quae habere potest sciscitatur ab eo quid sit quod sibi videatur, ut praeparet ad ejus recreationem. Quoties generale piscium datur, statim post sextam, vel si tandiu jejunatur, post nonam, totum esse debet dispositum et ordinatum in scutellis super tabula quae est in vestibulo cellarii, ut prior veniens antequam consideat ad scillam, videre possit quod est in singulis scutellis, si est aequale et ita divisum ut prioribus non veniant majores et meliores partes, multumque in hoc genere personarum acceptio cavetur. Eo die quo sententia cellerarii legitur in capitulo, habent de illo fratres bonum generale, aut pitantiam et pigmentum, ubi dum legitur, semper praesto esse debet. In sequente rursus capitulo veniam petit, seque reum de multis negligentiis per occasionem obedientiae confitetur. Absolvit eum prior, et imperat ut psalmus L cum collecta pro eo ad sanctam Mariam communiter ab omnihus cantetur. Si forte contigerit quod ad horam refectionis ut panis vel aliud quid non sit coctum, pertinet quoque ad cellerarium ut auferat malleum ne cymbalum percuti possit, et interim fratres sedent in choro ad lectionem. Hi sunt autem quos cellerarius suffraganeos habet. Primus qui per omnia vices agit ejus absentis, et de omnibus respondet de quibus solet et ipse respondere. Secundus est qui annonam recipit, quem et granatarium vocamus. Huic, quando messis est tota collecta, prior innotescit quanti modii de illa et de illa obedientia sunt venturi, et quod semel audit, usque dum sit redditum, in computo suo tenebit. Pistores sunt sub ejus manu; qui, cum frumentum acceperint, duas species panis sunt reddituri, ut quidquid sit de alio conductu, panis tamen qui dandus est fratribus possit optimus esse. Ergo de modio panis hujusmodi fiunt CXX librae, sequentis L. Si quam negligentiam ipsi pistores commiserint, vel consuetum numerum librarum non reddendo, vel ipsum panem non tam bonum quam oportet faciendo, praefatus magister eorum adducit eos in praesentiam prioris et cellerarii; cujus imperio nudati verberibus emendantur, eodemque momento pane et vino reficiuntur. Quodque alio dixi loco de decano, semper tenetur ab omnibus, ut nunquam disciplina fiat super quemquam famulorum nisi ante prandium. Sed eodem modo granatarius praeest et fullonibus pannos fratrum lavaturis; quos omni tertia feria lecto missae matutinae Evangelio ducit in claustrum ad arcam in quam, foramine desuper aperto, panni desuper ingeruntur. Occurrit ei et alius frater, cui commissum est ut videat et in memoria teneat quid illi fullones accipiant, vel quid iterum venientes Sabbato post nonam reddant, vel in Quadragesima post coenam. Ibidemque rursus sedet ut intueatur ne quis fratrum, et maxime aliquis idiota, ita sit negligens ut accipiat alios pannos quam quibus nomen suum inscriptum est; nam et hoc est edictum Patrum nostrorum, ut nullus omittat stamineo suo suum nomen cum incausto inscribi, et femoralibus cum filo. Adhuc autem sub manu granatarii sunt et lignarii, qui cum asinis afferunt ligna de silvis, non solum ad furnum, sed etiam ad coquinam. Quotidie quoque post capitulum sonatur scilla, vel, si non nisi semel comeditur, post sextam, et tunc quicunque de familia panem sunt accepturi, omnes ad granatarium occurrunt. Ille quoque curat ne deficiant fabae. Non in dormitorio, sed in infirmaria jacet, quia frequenter ei contingit ut necessario tardius se collocet quam alii. Item, solet ibi dormire frater ille qui cum asinis vadit per obedientias, ut colligat et adducat annonam.
8.20
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XIX. De custode vini.
8.20
Tertius est suffraganeus ejusdem cellerarii, qui vinum recipit et custodit. Vindemia consummata, sicut granatario de annona, ei quoque indicatur a priore quantas vini carratas de illo et de illo debeat exspectare. Quando pigmentum fratres habere debent, ipse quae ad hoc necessaria sunt, a camerario quaerit et recipit, speciesque singulas ipse conteri et commisceri facit. In cellario dormit cum cellerario, et nunquam sine lucerna, ad quam camerarius dat adipem, sicut etiam in dormitorio et in domo infirmorum.
8.21
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XX. De hortulano.
8.21
Et hortulanus debet cellerario esse subjectus, ut si quid fuerit in horto quod ipse voluerit, et expedire noverit ad servitium fratrum, obedienter habeat ab illo, et sine mora. Cui etiam nullo modo est concessum utcunque meridianam unquam horam regularem audeat supersedere, nisi aliquando in uno die ei talis necessitas remanendi; tunc a priore licentiam quaerit.
8.22.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXI. De refectorario.
8.22.1
Ad refectorium sunt duae claves, quarum unam semper habet cellerarius, ut, si forte contigerit ut aliquis frater ad meridianam vel post completorium superveniat, possit ei humanitatem exhibere. Item postquam prior et omnes se collocaverint, si quis pro aliqua causa completorium nondum cantavit, talemque sitim perpessus fuerit, cum licentia cellerarii bibere potest; at si erat infra septa monasterii, ad vesperas bibat, ut dictum est, si opus habuerit; sed ut quid comedat post completorium nulla unquam ratione cuiquam fratri permittitur incolumi.
8.22.2
Refectorarius vero habet sub se tres alios fratres, qui primum omni die post capitulum statim mensalia ponunt. Ponunt cochlearia et panes, qui, si sint aliquantulum ambusti, ad hoc habent cultellos quibus eos radant, et ad hoc mappulas quas prius ad collum suspendunt, ut radendo ipsos panes possint honeste contra pectus reclinare. Lecto missae majoris Evangelio apportant vinum ut per justitias partiantur; verum quidquid apportaverint, quidquid tale fecerint, semper tamen id cavent ut nullus famulus pro illorum invitatione in refectorio compareat. Quod si duabus vicibus comeditur, post vesperas qui libram suam totam manducavit et vinum compotavit, ei tunc apponitur dimidia libra; sed de justitia nihil minuitur, quae et ea vice semper est danda. Quod si aliquando denuo non reficiunt, tamen denuo bibere nunquam omittunt. Hoc est autem quod specialiter pertinet ad refectorarium majorem. Quoties pigmentum datur, ipse modiolis infundit, ipse scillam pulsat, quae ad hoc solum in extremitate refectorii pendet, quae etiamsi pulsatur ad benedictionem pigmenti in qualibet festivitate et in quolibet anniversario, tunc tamen non pulsatur, si pigmentum datur, vel pro domno abbate de via veniente, vel de domo infirmorum in conventum redeunte, vel pro adventu prioris, vel pro sententia celleraii, vel si quis alius familiaris impendit eis charitatem. Item ad eum pertinet ut omni die Dominica, et omni V feria, mutet illa tria manutergia, quae in claustro jugiter pendent ad tergendas manus. Item ut sciat in quibus diebus mensae omnes refectorii ex toto sunt cum mensalibus cooperiendae, et hoc est quoties universi fratres ad majorem missam albis induuntur, et in quinque Dominicis( exceptis quas jam in alio loco nominavi) et in vigiliis quinque principalium festivitatum, in quibus et semper generale datur. In aliis vero diebus non nisi dimidiae praeter mensam principalem cooperiuntur, et ita ut nec scutellae nec justitiae super mensalia ponantur.
8.23.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXII. De custode hospitii.
8.23.1
Hospites qui sunt peregrini, vel qui non pro alia causa quam animarum suarum adveniunt, custos hospitii cum omni recipit benignitate. Quidquid eis opus fuerit a cellerario quaerit, et si cellerarius forte non habuerit, quaerit a camerario ut absque omni excusatione comparetur. Sed, ut primum dicam de personis hujus vitae habitusque nostri, si aliquis abbas vel etiam privatus monachus de longinquo loco advenerit, et non bene novit ordinem nostrum, hunc inducit in claustrum; sed prius ei humiliter ostendit de consuetudine nostra, scilicet ut, si ei placet, intraturus ecclesiam ad limen veniam petat, et prosternat se ad orationem, etiam si dies est festus. Adhaeret ei jugiter, et monstrat in quibus locis debeat orare; primo ad Sanctam Crucem, in choro ad altare principale, ad Sanctam Mariam; aut, si ecclesia non est clausa, et intus sunt aliqui populares, tantum ad altare S. Joannis, quod est in membro dextro ecclesiae, et ad S. Mariam. Cum ventum fuerit ad horam reficiendi, abbas sedet ad mensam principalem, non tamen ad scillam, pro eo quod, ut supra memini, non est eruditus nostri ordinis. In ecclesia vero defertur ei ut det lecturis benedictionem, et ponat incensum in thuribulo. At si ea supervenerit hora qua servitores jam ad reficiendum consederunt, tunc non sedet ad mensam principalem, nec tamen petit licentiam comedendi ad gradum ab eo qui sedet ad scillam, sicut alii, sed tantum dicit versum ante tabulam ad quam est sessurus. Et quia tardius venit, servitoribus recedentibus ipse remanet, et secundum versum finit ibidem. Si societatem nostram quaesierit, postquam disputatum fuerit in capitulo de ordine nostro quantum priori nostro videtur, mittetur pro eo. Venienti assurgit conventus, petit veniam pro ipsa societate, et recipit cum libro, rogatur ut sedeat, nec permittitur ut amplius veniam petat. Socii vero ejus ternas petunt venias, super manus et genua contra priorem, ad dexteram, et ad sinistram fratribus e contra inclinantibus. At si est talis homo qui cum processione recipiatur, sive sit professionis nostrae, sive de alia, postquam receptus fuerit, legitur ante illum aliquid de pagina divina. Quod si est ordinis clericalis, et si videtur ut comedat in refectorio, habitum quoque clericalem induitur. Adductus ad ostium claustri, exspectat, usque dum invitetur, ut domnus abbas, vel, si ille non affuerit, prior ei aquam praebeat ad manus, qui et procedit ut scillam pulset, qua audita inducit hospitem custos hospitii, et sedet ad mensam principalem. Si est episcopus, dat lectori benedictionem. Qualiscunque sit fratrum victus, tamen hospiti simul cum priore liberaliter est serviendum. Cum autem de mensa fratres surrexerint, custos hospitii novissimus de refectorio exit cum ipso; cum quo etiam incedens pedetentim, et psalmum L cantans extra ostium claustri, finit eodem modo quo conventus cum versu et inclinatione.
8.23.2
Si laicis vel clericis societas datur in capitulo, hi veniam non petunt. Si videre gestiunt officinas claustri, quaesita a priore licentia ad alterutram missam, cum fuerit conventus in ecclesia, inducit eos custos hospitii, primum in domum eleemosynariam, in cellarium, in coquinam, in refectorium, in cellam novitiorum, in dormitorium, in domum infirmorum, ubi fratres non loquuntur, nec ipse verbum facit. Cavet autem omni modo ne quis aliquando intret vel calcaria portans, vel osis de corio factis indutus. Ut autem deesse non possint qui hospitibus honeste obsequuntur, constitutum est ut famuli domni abbatis et famuli prioris et camerarii, qui cum eis solent equitare, omnes accipiant libram suam, et justitiam de manu custodis hospitii, et quotidie veniant ad ejus praesentiam, ut quod ipse jusserit observent. Et si quis illorum quoque abierit absque ejus licentia, illo die justitia carebit. Praeterea ad ipsum hospitium duo asini sunt deputati, qui ligna quotidie apportent, ut, cum hospites supervenerint, in promptu sit copia lignorum, et, cum tales affuerint, cereus in hospitio arsurus per totam noctem solet non deesse. Quod si tanti sunt hospites, de reliquiis ciborum custos hospitii famulis suis qui servierunt aliquam exhibet charitatem, et quod superfuerit, eleemosynarius totum accipere debet. Ostium claustri unaquaque nocte post completorium per ipsum est claudendum, et porta vestibuli ecclesiae, sicut etiam per famulum suum exterior porta murorum. Et claustrum quidem nequaquam ante diem aperitur, et quando fratres in meridie pausant, similiter obfirmatur.
8.24
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXIII. De stabulario.
8.24
Est frater cui commissa est obedientia ut de solis curam habeat caballis et mulis, quem et stabularium appellant. Qui cum viderit hospites in hospitio esse receptos, statim cogitat de caballis eorum quid eis sit tribuendum, et, si forte defuerit, accedit ad camerarium, ut faciat comparari. Prius quoque quam ipsi hospites abeant, quotquot bestias habent non ferratas, ad omnes dat nova ferramenta, et ut malleus sit semper ad manum, cum ferrea catena est connexus ad portam.
8.25.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXIV. De eleemosynario.
8.25.1
Quemadmodum a custode hospitii recipiuntur omnes peregrini qui faciunt iter equitando, eodem modo quotquot pedites vadunt, ab eleemosynario sunt recipiendi, excepto si legatus est et litteras apportat, hunc colligit custos hospitii. Receptis autem singulis, quaerit eleemosynarius a granatario unam libram panis, et sequenti die abituris ad prandium dimidiam. Mensuraque simili venientibus et abeuntibus dat vinum, scilicet justitiam dimidiam. Ergo in adventu Domini, exceptis his diebus quibus bis comeditur, et in Quadragesima, exceptis Dominicis, et per totum annum quoties pro canonicis institutis ab adipe abstinetur, ut in Rogationibus, in vigiliis apostolorum, et aliorum sanctorum, et in quatuor Temporibus, quidquid de vino superfuerit fratribus in refectorio, totum accipit eleemosynarius, sicut etiam de pane, et per totum annum de pigmento; hoc vinum colligit et reservat, ut peregrini supervenientes semper de hoc habere possint. Illo quoque die quo ita panem recipit de refectorio, non tantum quaerit a granatario, sed de ipso pane dat quantis potuerit peregrinis; et quod sibi viderit deesse, hoc a granatario quaerit. Item accipit quotquot defunctorum fratrum est anniversarius, praebendas etiam totidem integras, in pane, in vino, in fabis et generalibus. Pro quolibet nuper defuncto fratre, qui professus est nostrae congregationis, ubicunque obierit, praebendam per XXX dies. Et si fabas de regulari coquina habere non potest, rursus a granatorio quaerit. Et pro generali cellerarius aliquando dat carnem. Et ipse quoque eleemosynarius comparat cum denariis qui sibi pro decima de ecclesia dantur; sicque providet ut et carnem dare possit frequentius peregrinis, et recedentibus singulis dat unum denarium, si tamen advertere potest quod amplius in loco nostro non fuerint, aut infra unum non venerint annum. Sunt et XVIII pauperes praebendarii, pro quibus quotidie famulus eleemosynarii accipit de cellerario totidem quoque justitias vini, et a granatario totidem libras panis, et fabas ad quatuor dies septimanae, reliquos tres non habent nisi olera de horto ad eleemosynam deputato. Sed in majoribus festis habet etiam carnem pro fabis, et per annum erunt XXV dies in quibus habebunt carnem. Igitur ad vestitum annuatim in Pascha novem cubitos lanei panni, et in Nativitate Domini par calceorum. Qui et in ea sunt disciplina ut simul in una dormiant officina, nec audeant omittere omnibus nocturnis interesse, nisi quis eorum adeo sit infirmus ut de lecto non possit surgere, alias qui non venerit, eo die justitiam non habebit. Quod ille frater explorat qui facit circam ad nocturnos per altaria in secundo nocturno, cum absconsa exit ad eos in navim ecclesiae, et diligenter notans si quis eorum defuerit, eleemosynario innotescit.
8.25.2
Sed et ipse qui novit quod aliquando talis est eorum praebenda, solet eis per vices pitantiam exhibere. Habet enim adhuc quotidie de refectorio quidquid fratribus supererit, et de generali, et de pitantia medietatem, altera parte cocis popularibus deputata; et de hac quae sibi contingit, solet et famulis suis similiter dare, quibus et dimidiam libram panis addit, excepto eorum majore, ei dat integram: sed et singuli habent integram de granatario. Sunt autem sex, unus, ut dixi, major, qui servit praebendariis, et aliis pauperibus et peregrinis; alter est ostiarius eleemosynariae domus; duo vadunt quotidie cum duobus asinis pro lignis ad silvam; duo sunt provisores duorum furnorum, de quibus per vices aliquid subsidii venit ad eleemosynam, juxta morem gentis et patriae. Praeterea trium fratrum praebendae dantur ad eleemosynam, scilicet pro beatissimo Patre dom. Odilone, pro Henrico primo imperatore, pro Fredelando et ejus uxore, et regibus Hispaniarum. Mandatum etsi non per totum annum geratur a fratribus, tamen eleemosyna non remanet unquam; famulus enim eleemosynarii in hieme cum aqua calida pedes trium pauperum lavat, datque libram et justitiam singulis de tali pane qualem habent in refectorio fratres. Super haec omnia quotidie dantur et XII tortae, quarum unaquaeque tres libras appendit. Hae vero pupillis et viduis, claudis et caecis, seniculis et aniculis, cunctisque supervenientibus egenis sunt erogandae.
8.25.3
Hoc etiam pertinet ad officium eleemosynarii ut semel in septimana totam villam perlustret, quaerens sic ubi pauper aliquis jaceat aegrotus, et si masculus est, ipse visitaturus intrat; si femina, stat ad ostium et famulum suum mittit ad eam cum pane et vino, et cum aliis speciebus quas meliores potuerit habere. Juncus qui spargitur in ecclesia et in claustro, per eleemosynarium est providendus. Sex enim vicibus per annum scopari facit utraque, totumque cum junco recens acquisito contegi pavimentum, id est ad Natalem Domini, ad Pascha, ad Pentecosten, ad Nat. S. Joannis, ad Assumpt. S. Mariae, ad festum Omnium Sanctorum. Propter quod etiam singulariter priusquam ipsa veniant festa, dantur ei sex tortae in hieme per tres septimanas, in aestate per duas, eo quod juncus tunc facilius valet acquiri. Sed et in cunctis festivitatibus in quibus duo et duo cantamus responsoria, sicut in supradictis sex, totam ecclesiam et claustrum recenti conspergit junco; in caeteris vero solemnitatibus, ut est Translatio S. Benedicti, quas in cappis agimus, sed et in his quas in albis, seu per omnes Dominicas Quadragesimae per ecclesiam, et ubi schola sedet, et in claustro, et in medio capitulo non negligit juncum conspergere.
8.26.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXV. De infirmario.
8.26.1
Infirmarius ad obsequium infirmorum separatim habet cocum et coquinam; et ipse quoque non ab alio quam a cellerario quaerit quod habuerit opus, eaque nunquam caret opera ut quod infirmis ad refectionem est praeparandum, tempestive praeparetur. Nam si conventus duabus vicibus comedit, tunc qui in lecto non jacuerint, non omittunt ad majorem missam interesse usque dum Evangelium sit lectum; recedunt ad S. Mariam ut cantent sextam, nec ulterius ex more prandere morantur. At si conventus usque ad nonam jejunaverit, ipsi post capitulum, vel si capitulum est ante tertiam, ut ab Idibus Septembris usque ad Kal. Octobris, post tertiam statim cantant sextam, et reficiunt. Ergo quicunque carnem comederint, ad prandium tria habent fercula, ad coenam unum, et ad coenam quidem accedere omni tempore sic accelerant ut non sit necesse ulla vice supersedere collationem; qui absque comestione carnis tamen morantur in domo infirmorum, nec sunt hujus valetudinis ut cum aliis in refectorio comedere possint, eisdem quoque reficiunt momentis. In Quadragesima vero omnes infirmi post nonam statim cantant vesperas et caetera quae sequuntur, et sine mora accedunt ad mensam. Extra Quadragesimam si evenerit generale jejunium, ut in Quatuor Temporibus, iterum post missae majoris Evangelium cantant nonam et reficiunt. Tales sunt aliquando infirmi qui per annum integrum vel amplius non exeunt de infirmaria; et his, si tantum valuerint, conceditur ut mane sedeant in conventu, et ad matutinas missam offerant, veniant in capitulum, et ad collationem, et tamen comedant cum aliis infirmis. Si vero manifeste talis est alicujus fratris infirmitas quae non multum impedit virtutem jejunandi, ut est, verbi gratia, luminis amissio, et orbitas oculorum, conventu semel comedente, ipse quoque semel comedere non prohibetur.
8.26.2
Sed, ut adhuc redierim ad ipsum infirmarium, ad nocturnos factis orationibus accipit absconsam, et circuit lecta omnium infirmorum, ut cognoscat, si quis eorum nondum surrexit, propter quid remanserit. Ad eum quoque pertinet ut, si quis de lecto surgere non potest, summo diluculo cum cellerario veniat( sicut et in alio loco jam praemisi), ut cum eo concordet quod praeparetur ad ejus recreationem. Ad horam competentem accurrit ad coquinam officii sui, ut cocum faciat quae praeparanda sunt praeparare. Ad horam competentem invitat infirmos ad reficiendum, fercula quae apponenda sunt ipse apponit: quidquid non comederint, si est hujusmodi quantitatis, ipse non reponit; habet enim armariolum in quo talia recondit, et adhuc candelas, et poma; raroque aut nunquam defuerint in eo piper, cinnamomum, gingibrum, aliaeque radices quae sunt salubres, ut sit semper in promptu quod valeat infirmo, fortassis ut aliquando contigerit subita passione percusso, vel, si expedit, ut pigmentum ei conficiatur. Camerarius enim non invitus praebet infirmario hujusmodi facultatem. Famulis autem qui infirmis obsequuntur, de reliquiis ciborum pitantiam impendit, de reliquo reddit granatario panem, et cellerario carnem; aut si quid est tale quod infirmis honeste possit redhiberi, eis servat. Nunquam horam omittit regularem absque licentia, nisi forte domnus abbas vel prior sint in infirmaria; si propter eos omiserit, hoc non notatur. Post completorium apportat aquam benedictam, et aspergit per omnia lecta infirmorum. Et cum hora fuerit ut omnes jam se debeant collocasse, cum absconsa diligenter necessarias perlustrat.
8.27
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXVI. De famulis ad domum infirmorum pertinentibus.
8.27
Famulorum qui ad domum infirmorum pertinent, quia superius memini, ut de his quoque magis aliquantulum dicam, tres sunt ex more; duo qui coram eis dormiant et ad mensam serviant. Qui et hujus sunt disciplinae ut, quandiu comedunt infirmi, nunquam coram eis sedeant aut consistant, ne forte audiant si quis eorum tale quid dixerit, ut sunt homines inter comedendum, quod non expediat a famulis sciri vel per eos propalari. Quisquis illorum foris stat procul, aut sedet, et, cum opus fuerit, a quolibet infirmo cum sonitu vocatur. Cum fecerit propter quod vocatus est, rursus celeriter exit. Tertius famulus ad hoc est maxime deputatus, ut lavet pannos ad cocturas omnium, ut aiunt, fratrum coctorum necessarias, focum faciat, et aquam calefaciat qua scutellae sunt lavandae. Omnes autem aliquando pariter, aliquando vicissim pergunt ad silvam, incidunt ligna; cum uno asino afferuntur, ut infirmi, cum voluerint, focum habere possint, et ad hoc solum asinus optimus semper est a granatario pascendus, nec alius famulus minat eum quam unus de supradictis.
8.28
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXVII. De infirmis.
8.28
Frater qui incoeperit ita infirmari ut conventum tenere non possit, petit veniam in capitulo, et monstrat quod sit infirmus. Jubetur foris chorum stare, ut pro voto suo possit sedere, et cellerarius curat ut in refectorio non absque pitantia eum dimittat. Cum ita biduum vel triduum transierit, si non erit melior ejus valetudo, invitat eum prior ad domum infirmorum. Secundo die vel tertio, si necdum etiam aliquantulum convaluit, rursus prior ad horam prandii eum invisit, carnem facit apportari, praecipit ut comedat. Ab ea vice nusquam absque baculo incedit, et nisi caput capello coopertum. Ad utramque missam matutinalem et majorem venit ad ecclesiam, quanquam ad majorem non nisi usque post Evangelium intersit. Si in capitulum non intrat, tamen quod in capitulo legitur auscultat, scilicet sententiam regulae, vel de Evangelio, et ad collationem. Si conventum fuerit ut agatur de negligentiis fratrum, ad hoc audiendum non debet esse curiosus. Mox enim de ostio recedit ubi accubans auscultatur; silet tamen ex more usque dum capitulum sit peractum. Priusquam sedeat ad mensam, lavat manus ad lavatorium infirmorum. Inter comedendum, si non est indictum sibi silentium ex toto, ut in refectorio, tamen nec licentiam multiloquii habet. Post prandium quoque non licet ei vacare loquacitati; sed continuo se ponit in lectum, aut si est eo tempore quo fratres non meridiantur, tunc, si maluerit, vadit ad capellam S. Mariae: ubi rursus post coenam sedet aut jacet, quando Fratres in claustro sederint ad lectionem. Circatores autem frequenter visitant domum infirmorum, et diligenter explorant quomodo ipsi se habeant infirmi. Et iterum infirmarius si quam viderit negligentiam, maxime in loquacitate, reclamat in capitulo. Prior autem de capitulo mittit ad eos, et ipse postmodum venit semel ad eos, et secundo castigans; talisque infirmus esse potest ut, si non emendaverit, aliquando etiam virgam experiatur. Verum qui ita convaluerit ut redire possit ad conventum, redeundi licentiam quaerit a priore. Unguntur calcei ejus diurnales, et sequenti die induit eos rediturus. Cum primo signum pulsatur ad primam, vel si est eo tempore eaque die qua tertia cantatur ante capitulum, stat prope ostium ad S. Mariam, et pueros praestolatur: quos cum viderit transeuntes, sequitur eos in ecclesiam, et ita se coadunat conventui. Cum venerit in capitulum, et post lectionem prior jusserit ut de ordine loquantur, statim surgit, et veniam petens, ita persequitur: In domo eram infirmorum, ordinem nostrum, ut debui, non ita custodivi. Et prior respondet: Deus indulgeat vobis. Inclinat altissime contra priorem, contra dextram et sinistram, et ei similiter a singulis partibus inclinatur; tunc in loco poenitentiae injungit illi ut cantet septem psalmos, vel si nescit, septies Orationem Dominicam. Si quis est adeo infirmus, in ipso Adventu Domini, seu in Septuagesima, non permittitur a carne abstinere. Et quandocunque convaluerit, etiamsi sit in media Quadragesima, vel in Ramis palmarum, petit veniam in capitulo, sicut fieri solet pro comestione carnis.
8.29
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXVIII. De unctione cujusque fratris.
8.29
Frater qui se infirmitate ingravescente senserit in proximo ab hoc saeculo migraturum, de omni conscientia sua domno abbati, vel priori confitetur, et rogat ut oleo infirmorum ungatur. Adducunt eum prius in capitulum duo fratres inter manus, si est adeo infirmus, et petit veniam, reumque se de multis negligentiis contra Deum, et contra illos confitetur. Imprecatur ei prior absolutionem, cunctis respondentibus, Amen, et ipse eis similiter. Reducitur, et collocatur in lecto tali submisso, ubi fratres possint undique circumstare. Post capitulum sacerdos hebdomadarius indutus alba et stola, procedit cum oleo infirmorum, cum aqua benedicta, cum cruce et cum duobus cereis in candelabris, et conventus sequitur; L psalmo imposito, dicenda est primo haec collecta a sacerdote: Omnipotens sempiterne Deus, qui per B. apostolum tuum dixisti: Infirmatur quis in vobis, etc. Imponuntur VII psalmi cum istis antiphonis, Sana me, Domine, quoniam, etc. Psal. Domine, ne in furore tuo. Antiphona, Erat quidam regulus; psal. Beati quorum; antiph. Domine, puer meus; psal. Domine, ne in furore; antiph. Cor contritum; psal. Miserere; antiph. Domine, descende; psal. Domine, exaudi; antiph. Domine non sum dignus; psal. De profundis; ant. Cum sol autem occidisset; psal. Domine, exaudi. Interim sacerdos hoc modo facit unctionem, pollicem oleo illinit, et cum pollice signum crucis imprimit super utrumque oculum ita dicendo: Per istam unctionem, et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quidquid peccasti per visum. Item, super utramque aurem, Per auditum; super utraque labia, Per gustum; super nasum, Per odoratum; super manus, Per tactum( et sacerdotes extrinsecus); super pedes, Per incessum; de subtus super inguines, Per ardorem libidinis. Lavat manus; et lavatio non nisi in loco mundo et abdito solet effundi. Tunc si infirmus non communicatur, sacerdos ipse subjungit has omnes collectas, his versibus praemissis: Salvum fac, etc. Mitte ei, etc. Nihil proficiat, etc. Esto ei, etc. Orat. Deus, qui famulo tuo Ezechiae, etc. Respice, Domine, famulum tuum in, etc. Alia, Deus, qui facturae tuae, etc. Deus, qui humano generi, etc. Virtutum coelestium Deus, etc. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui fragilitatem, etc. Exaudi, Domine, preces nostras, etc. Praeveniat hunc famulum, etc. Domine Deus noster, qui offensionem nostram, etc. Adesto, Domine, supplicationibus, etc. Praesta, quaesumus, Domine, huic famulo tuo, etc. Deus humani generis, etc. Si autem communionem sacram percepturus est, tunc ab alio dicuntur praefatae collectae; et ipse interim sacerdos, cruce et aqua benedicta remanentibus, redit cum geminis candelabris ad ecclesiam, ut corpus Domini apportet; quod accepturus prius veniam petit, et prius incensat, frangit, et partem quam allaturus est, super calicem tenet, et tam ipse calix, quam manus sacerdotis, linteolo candidissimo cooperitur. Quicunque illi obviaverint, veniam petunt. Interea curatur ut infirmi bucca lavetur, recepturi ipsum corpus Domini, quod recipit vino intinctum; quo epotato, ebibit quoque ablutionem calicis, et secundo ablutionem digitorum sacerdotis, et adhuc tertio calicis. Adhibetur illi crux ut eam osculetur; osculatur etiam, quasi ultimum vale facturus, primo sacerdotem, deinde omnes fratres, ipsos quoque pueros. Redit conventus rursus imposito L Psalmo.
8.30.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXIX. Quid agendum est in fine exitus.
8.30.1
Postquam autem frater ad hujusmodi venerit infirmitatem, providetur ei unus famulus, qui non habet aliud facere, nisi ut obsequatur infirmo. Sed et in nocte famuli qui sunt in domo infirmorum, omnes diligenter excubant, ne obitus ejus improvisus possit evenire. Crux est contra faciem ejus affixa, et lumen cerei usque ad clarum diem non defuerit. Si quis frater est ita religiosus cui hoc pro singulari libuerit affectu ut ipse quoque remaneat excubans cum infirmo, libenter ei acquiescitur a priore, maxime si est hujusmodi qui infirmo horas cantet regulares, et venienti ad extrema legat passiones. Famuli autem qui sunt in talibus multum exercitati, multumque periti, cum viderint jam ejus exitus horam imminere, cilicium expandunt, cinerem desuper aspergunt, et infirmum de lecto levatum in cilicium submittunt; ab uno eorum percutitur tabula contra ostium claustri crebra et quasi continua percussione. Quod cum signum sit obituri, illico ut auditum fuerit, fratres omnes accurrunt; nam quamvis homini nostri ordinis omnino sit prohibitum ut ullius rei gratia gravem et temperatum incessum aliquando excedat, tamen ad morientem et ad incendium etiam praeceptum ut currat. Sed si haec tabulae percussio evenerit vel quando alterutra missa, vel quando regularis hora cantatur, quotquot stant foris chorum accurrunt, qui in choro, minime, nisi quibus prior innuerit, et obedientiarii qui ad exsequias aliquid sunt facturi. Quod si in refectorio adhuc sedent, et lectio necdum est finita, iidem quoque prosiliunt, quanquam, defuncti corpore lavato, et in ecclesiam deportato, denuo sit illuc redeundum, ut lectio finiatur, et psalmus consuetus cantetur. Accurrentes autem cantant et recantant majorem Symbolum fidei, ut fraterna fides suffragium conferat migraturo. Sed si exitus ejus tardior aliquantulum fuerit, agenda est ipso domno abbate vel priore pronuntiante litania; et unicuique nomini sanctorum subjungendum est, Ora pro eo. Est autem prolonganda, prout permiserit temporis ratio, et secundum quod in causa migraturi prospici potuerit vel aestimari. Finitis vero sanctorum nominibus confestim subinfertur: Propitius esto, Parce ei, Domine. Propitius, etc. Libera, etc. De gladio maligno, Libera eum, Domine. A morte perpetua, Libera, etc. A pondere peccatorum, Libera, etc. A tetra caligine, Libera, etc. Per crucem tuam, Libera, etc. Per intercessionem omnium sanctorum, Libera, etc. Peccatores, Te rogamus, audi nos. Ut iracundiae tuae flagella ab eo amoveas, Te rog. Ut spiritum ejus a loco angustiae liberes, Te rog. Ut cum fiducia diem judicii exspectet, Te rog. Ut eum in numero placentium tibi recenseri facias, Te rog. Ut eum a numero discerni facias malorum, Te rog. Ut eum in regione vivorum aeternis gaudiis foveri jubeas, Te rog. Ut eum praemia aeternae vitae adipisci facias, Te rog. Ut eum a mortifero vastatore defendere digneris, Te rog. Agnus, etc. Parce. Agnus. Dona ei requiem. Agnus. Miserere ejus. Quod si necdum finivit, conventus recedit, et aliquanti qui remanent Psalterium incipiunt. Cum autem jam eum non dubitaverint obiisse, dicuntur a sacerdote hae collectae: Piae recordationis affectu, fratres. Alia, Deus cui omnia vivunt. Suscipe, Domine, animam servi tui. Conventus exiens ut consideat ante capellam S. Mariae, cantat vesperas pro defunctis, officium et matut. non alia collecta quam ea sola, semper sequente: Omnipotens sempiterne Deus. Et si frater obierit interim dum conventus est ad regularem horam, vel ad missam, postea non ita currendo venit, sed moderato incessu, et cantando vesp. defunctorum.
8.30.2
Mox autem ut obierit, ultro procurrunt conversi ut pulsent omnia signa, et prolixe, ut apportent adhuc aliam crucem, et rursus aquam benedictam, candelabra et thuribulum; quae cum fuerint apportata, incenso super defunctum facto aspergitur etiam aqua benedicta. Post modicum, simul cum ipsis quae apportata sunt effertur in atriolum ubi lavetur. Sed eum nec portant, nec lavant, nec in sepulcrum ponunt alii fratres quam qui ejus sunt similes vel in ordine vel sine ordine. Ad infirmarium pertinet aquam calidam providere; ad camerarium ea quibus est induendus. Ponitur super tabulam ad hoc solum destinatam, nudatur, lavatur a vertice usque ad plantam pedis. Sola verenda veteri stamineo sunt cooperta. Vestitur stamineo, cuculla, caligis nocturnalibus, et sudario quod est de eodem panno de quo est stamineum, sicut et caligae, quae et longiores sunt quam aliae caligae, nec in extremitate patulae sunt consutae. Capellum cucullae desuper faciem ex utraque parte consuitur contra pectus, super quod etiam manus supra cucullam complicantur, ipsaque cuculla per loca consuendo ita constringitur, ut in nulla parte sit laxa. Item nocturnalia consuuntur ad invicem. Inter lavandum lavatores quotquot sciunt psalmos, non cessant a psalmodia, et sacerdos dicit hanc collectam: Suscipe, Domine, animam servi tui. Postquam vestitus fuerit, incensum, quod interim semper erat continuum, mittitur super eum, et aspersus aqua benedicta ponitur in feretrum, et desuper opertorium levatur, portatur usque ad ostium contra conventum; qui cum venerit ad finem alicujus psalmi, hoc prior observat, et percutit tabulam semel tantum. Dimissa psalmodia, ab omnibus inclinatis dicitur Oratio Dominica, et prior, Et ne nos inducas, etc. A porta inferi. Orat. Deus vitae dator, etc. Alia, Deus, qui humanarum animarum aeternus amator es. Imponitur respons. Subvenite. Item, Heu mihi, etc. In processione crucem sequuntur pueri, postea priores, postea conversi, et defuncti portitores novissimi, ipseque defunctus ante altare S. Mariae collocatur, usque dum pro eo haec collecta dicatur, Deus, veniae largitor. Rursus imposito resp. Ne recorderis, et postea, Peccantem me quotidie, et pulsatione omnium signorum jam incoepta, portatur in ecclesiam majorem, ponitur super formas. Crux cum candelabris ad caput ejus affigitur. Ab illa hora, quousque portetur ad sepulcrum, non omittitur absque psalmodia, nisi missa generalis aut hora regularis cantetur; ad quam cum primum pulsatur signum, cessat psalmodia, praeter ad solos nocturnos, tunc tenetur usque ad introitum puerorum. Quando conventus est in capitulo, vel in refectorio, prior praecipit aliquantis fratribus remanere. Si est tempus quo fratres circa medium diem dormire solent, illo die non dormiunt. Et defunctus si aliquantulum prius obiit quam sonitus in dormitorio fieret, ipso die sepelitur; alias minime. Et nox alia in tres vigilias est divisa, quarum primam chorus agit dexter, secundam sinister, novissimam post matutinas pueri cum magistris. Si est nox hiemalis, ut a Kalendis Octob. usque ad Coenam Domiui, ad unamquamque vigiliam Psalterium ex toto est dicendum, vesperi off. et mat. laudes pro defunctis, addito semper Verba mea. At si est aestiva, tunc de Psalterio non nisi centum psal. sunt dicendi. Et si post completorium obitus fratris contigerit, Psalterium non est incipiendum, nisi prius ex toto sint expleta, postea quam frater obiit, et vesp. pro defunctis, et off. et matut. laud. et Verba mea. Missa matut. cantatur pro eo, ad quam omnes ut offerant debent interesse. Diaconus postquam incensaverit altaria, incensat et defunctum. Sepulcrum cum factum fuerit, dicenda est haec collecta super illud: Deus, qui fundasti. Majore missa finita, vel si est Quadragesima, scilla ad vesp. pulsata, et oratione vesp. praemissa, prior unum de majoribus signis aliquantulum pulsat per tres vices. Conveniunt fratres, et cerei per custodes ecclesiae distribuuntur. Sacerdos defunctum sepulturus, indutus est alba et stola. Armarius adscito alio fratre incipit, Kyrie, eleison, Christe, eleison, Kyrie, etc. Ad quod cum omnes simul responderint, submittunt se inclines, et sacerdos absque salutatione dicit has collectas: Non intres. Fac, quaesumus, Domine. Inclina, Domine. Quibus interponitur resp. 1 Induta est. 2 Scio, Domine. 3 Libera me, Domine. Versus, etc. Toties quoque sacerdos incensat altare principale et corpus defuncti, imponitur antiph. In Paeradisum, cum psal. CXVII. Hoc mutatur in processione, quod pueros sequantur novitii et conversi, et postea priores. Stant etiam in ecclesia S. Mariae cum cereis infirmi. Conventus autem praeveniens in coemeterium, expandit se in modum coronae, et inter sepeliendum ea psalmodia cum antiph. cantatur ab eo. antiph. Aperite; psal. Confitemini; antiph. Ingrediar; psal. Quemadmodum; ant. Haec requies; ant. Memento; ant. De terrae; psal. Domine, probasti me; ant. Non intres; psal. Domine, exaudi; ant. Omnis spiritus; psal. Laudate; ant. Absolve, Domine; cant. Benedictus. Sacerdos cum primum venerit ad sepulcrum, has dicit collectas: Obsecramus misericordiam. Alia, Deus apud quem. Sepulcrum et prius et posteaquam defunctum receperit, incensatur, et aqua benedicta aspergitur. Collocatur operculum ligneum super defunctum, et sacerdos primum pala mittens aliquantulum terrae super illum, subjungit has collectas: Oremus: Fratres charissimi. Deus, qui justis supplicia. Debitum humani corporis. Temeritatis quidem. Quibus factis recedit a sepulcro simul cum cruce, et procedit in medium coemeterium, in quo stant pueri, qui versis ad orientem vultibus cantaverunt psalmos, sicut et totus conventus. Ibi sub silentio praemissa Oratione Dominica, subinfert: Et ne nos inducas. Vers. Non intres. Collect. Tibi, Domine, commendamus. Cereis exstinctis sequitur psal. L. Rursus cum Oratione Dominica vers. A porta inferi; collecta, Deus, cujus miseratione, facta inclinatione consueta, et VII psalmis impositis, redditur ita ut post pueros priores ea vice sint anteriores; eo denique ordine cum pervenerint in chorum, prosternent se cum ipsis psalmis, quos sacerdos jam albam et stolam exutus claudit hac collecta, Absolve, Domine, animam famuli tui. Signa, quae defunctum efferendo statim pulsari sunt inchoata, non prius omittunt quam sacerdos recesserit a sepulcro.
8.30.3
Ipso die quo defunctus sepelitur, omnes sacerdotes cantant missam pro eo. In sequente autem die quidquid ad coenam panis aut vini remanserit, ad eleemosynam pro eo datur. Inchoatur et septenarius ejus et tricenarius. Septenarius ita, ut per septem dies officium et missa cantetur a conventu pro eo generaliter. Tricenarius vero ita ut per triginta dies detur ad eleemosynam ejus praebenda plena cum fabis et generali; et psalmodia quae dici solet post matut., et psalmus Voce mea, qui solet dici ad omnes horas; tunc pro eo dicatur et Verba mea, et XXX missas pro eo cantandas a sex sacerdotibus, priore incipiente, quorum unusquisque cum suas finierit in capitulo pronuntiat, ut alius incipiat in crastino, quod nunquam intermittitur pro qualibet festivitate, exceptis per annum quinque diebus, id est in Nativitate Domini, in ejus Resurrectione, et illis tribus diebus qui eamdem Dominicam resurrectionem antecedunt. Sua quoque vestimenta cum primum abluta esse potuerunt, omnia excepto coopertorio portantur in capitulum, ut fratribus, si opus habuerint, dividantur; et qui de eis quid acceperit, praecipitur a priore ut defuncti recordetur cum hujusmodi psalmodia, vel cum tot missis si est sacerdos, secundum quod tunc praecipienti videbitur. Coopertorium ideo non apportatur, nec ibi datur, quia id magis habent fratres pro misericordia, quam pro illa regulari constitutione, cujus nec meminit S. Benedictus. Finitis omnibus, rursus ei prior imprecatur absolutionem. Et de caetero, quoties venerit anniversarius ejus, iterum praebenda sua dabitur ad eleemosynam. Missa vero quae tunc cantanda est pro illo, aliquando aliqua impeditur festivitate. Quaecunque tamen proxime cantantur pro defunctis, non minus pro illo, quam pro aliis cantantur, sed ea psalmodia, Verba mea non differtur.
8.31
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXX. Si quis obierit in aliqua cella.
8.31
Frater qui ad aliquam cellam propriam missus, ibi obierit, ibi quoque habebit XXX missas, quarum supra memini. Et cum ad nos venerit brevis ejus depositionis, agitur pro eo officium, et missa signis omnibus pulsatis; et de reliquo utrinque, et ibi ubi sepultus est et apud nos agendus est eodem modo ejus septenarius, ejus tricenarius, et anniversarius ejus.
8.32
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXXI. Quid agatur pro quolibet fratre in singulis obedientis.
8.32
Ut autem fatear quod verum est, quid fiat in cellis nostris pro quolibet fratre qui apud nos vel alibi obierit, non facile dixerim, nisi quando brevis evenerit, agitur officium, et quicunque sacerdos est cantat missam pro eo, et qui non est sacerdos, quinquaginta psalmos, aut toties Orationem Dominicam. Tamen rara sunt loca illa in quibus praebenda non detur pro eo; nam et in quibusdam datur VII diebus, in quibusdam etiam XXX et semper in anniversario ejus; hoc totum dispositum est et ordinatum per domnum abbatem, secundum quod ipse cognovit possibilitatem et facultatem cujusque loci.
8.33
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXXII. De obitu domni abbatis.
8.33
Super haec omnia domno abbati ab hac vita decedenti ista sunt addenda. Deponendus in tumulum, vestitur omnibus sacerdotalibus vestimentis. Quatuor fratres qui cantant versus illorum trium responsoriorum, vestiti sunt cappis, et quatuor qui portabunt eum ad tumulum, albis. Per annum integrum addatur ad eleemosynam ejus praebenda, non solum apud nos, sed etiam in omnibus monasteriis et cellis nostris, et XXX missae cantantur pro eo, si tanti sunt sacerdotes qui possint hoc explere. Ejus quoque anniversarius hoc modo agitur: Primo omnia signa pulsantur prolixius ad vesperas pro defunctis, qui ea vice cantantur in choro priusquam processio fiat ad S. Mariam. Item ad officium et ad missam, quae et festive nec absque tractu a duobus cantando celebratur; ipso die habebunt fratres in refectorio generale piscium, si valet acquiri, et pigmentum, et duodecim pauperes in hospitali reficiuntur, non solum pane et vino, sed etiam carne, si tamen est ea dies carnem comedendi; alias providetur quod tantumdem valet.
8.34.1
LIBER TERTIUS. PRO SINGULIS OBEDIENTIIS. CAPUT XXXIII. De eo qui in Quadragesima obierit, et sepeliendus est in XII lectionibus.
8.34.1
Si quis fratrum in Quadragesima obierit, et in tali die est sepeliendus qui cum XII lectionibus fuerit solemnis, pro illo post primam cantatur missa defunctorum, et cum tribus tantum collectis: Omnipotens sempiterne Deus. Deus, veniae largitor. Fidelium, Deus. Propter quod tamen nec illa missa de festivitate post tertiam, nec illa de jejunio post nonam remanebit; sed si in die Dominica sepultura evenerit, additur et quarta collecta, id est, Sanctorum tuorum. Item si quis sepeliendus est in quolibet die trium, qui proxime Pascha antecedunt, sepelitur absque missa pro defunctis in praesenti. Item qui sepeliendus est in Rogationibus, pro illo cantatur post primam missa defunctorum, et illa de Rogationibus post tertiam; ad quam etiam non offertur, nec pax recipitur, nisi ab uno. Item qui sepeliendus est eo die, quo non bene mutare possumus rasuram, post capitulum statim percussa tabula sepelitur, quia quandiu est insepultus, non licet in claustro vel loqui vel aliud quid facere, nisi tantum psalmis ad exsequias vacare. Solus armarius tantum facit de scriptura, quod defuncti nomen scribit in Memoriali fratrum, et breves qui mittendi sunt pro eo per cellas.
8.34.2
Nonnullae sunt congregationes non solum monachorum sed etiam clericorum, quae habent societatem nostram et fraternitatem, ut cum Brevis eorum venerit ad nos de defuncto, vel ad illos noster, officium et missa geratur, et postea septenarius cum officiis et missis. Item sunt plerique fideles Christi, tam pauperes quam divites, qui, cum adducti in capitulum nostrum venerint, petunt ut ipsi quoque mereantur habere fraternitatem nostram. Annuitur, et cum libro eis datur, ut partem et communionem habeant de omnibus bonis quae ullo modo fiunt vel in orationibus vel in eleemosynis, non solum apud nos, sed etiam in cunctis locis quae nostri juris esse videntur. Pro his omnibus, quandiu sunt in hac temporali vita, specialiter cantatur per singulas horas psal. LXVIII et ea collecta Praetende, Domine, famulis, etc. quoties ad majorem vel ad matutinalem missam dicitur, pro eis apponitur. Postquam autem obierint, ad missam et officium defunctorum ea collecta Omnipotens sempiterne Deus, cui, quando non est in ordine collectarum prima, illis proprie deputata est. Et similiter illae matut. laudes pro defunctis, quae post quamlibet diem XII lectionum solemnem in sequente nocte absque officio cantantur. Praeterea quatuor vices in anno, id est, post primam Dominicam Quadragesimae, post Natal. SS. apostolorum Petri et Pauli, post festivitatem Omnium Sanctorum, in quibus specialem eorum commemorationem facimus cum officio, cum missa, cum septenario, et tricenario, et praebendae eodem modo quo solet agi pro quolibet absente fratre qui obierit in aliqua cellarum nostrarum. Quod cum satis manifeste relatum sit in superioribus, non est opus secundo referre. Et hoc est quod superadditur, quod duodecim pauperes reficiuntur; hoc minus agitur, quod non a singulis sacerdotibus missa cantatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).