Carmen de itinere et obitu Eginonis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/udascalcus-augustanus-s-ulrici" aria-label="More works by Udascalcus Augustanus S. Ulrici">
—
⋯
Original / primary: 10909 Cadeite
1
Hic Patris occasus, dum veri solis ad ortum Tendit, et ad portum, qui nescit tempora casus. Est tibi gaudendum pro tam praestante corona, Fili, mente bona simul est quoque mente dolendum. Nam velut orbatus remanes patre spirituali, Et tibi causa mali reputatur is, unde beatus. Sed tamen est pia spes, hic qua dolor alleviatur, Scilicet optima res, qua justus quisque beatur; Nato reddit ubi patrem sinus ille paternus Ergo si nos jungat ibi Pater ille supernus. O style plangentis, quid per diversa vagaris, Ut dolor est unus, sic una voce fruaris. Finis ad hanc vocem verborum suscipiatur, Finis nos Patris monet, ut finis teneatur, Nam variis animus licet involucris subigatur, Saepe tamen loquitur quod semper quis meditatur. Res miseranda nimis sub honore Dei referatur, Ut pietas ejus quam magna sit hinc videatur, Largus in auxilio miserorum cum doceatur Cum Patre filius exsulat, unicus hos comitatur In specie famuli fuit, ut, udas toleratur. Nam nihil officio distant; servus Dominis similatur Jam procul a patria via deserti speculatur Quae locus ad fraudem furis sub corde paratur: Noctis adest tempus; magis ille dolo tenebratur; Rebus enim cunctis, quibus illud iter rugetatur Direptis abiit. Mortem fortuna minatur Sed Pater omnipotens spoliatis auxiliatur Spem tribuendo viae peragendae; nec dubitatur Munus enim magnum misero spes firma probatur. Quid moror? intratur eremus, tandem peragratur Octo tamen soles ibi cum sudore vagatur Cum latro difficilis, via difficilis patiatur Ecce laboris honor; prope sanctus Papa moratur Tum volucres homines reputares, sic properatur Vix expectatur, quod ad illum perveniatur Suscipit inventus clementer, amat, veneratur Est locus, adventus Patris hujus ut expediatur Qualiter in cathedra Romano jure locatur Omnis adest aetas, ubi sexus uterque gregatur Cleri seu populi vox laetitia modulatur Quolibet ornatu via, qua transit variatur Pompa triumphalis tibi Caesar tanta negatur Te veniente decus patrum cum lege fugatur; Hujus in adventu lex justitiae renovatur Cum socero pugnas; civile malum dominatur Per te nulla quies, dum Cato siti moriatur: Hoc sed Patre pio gens genti pacificatur Ecclesiaeque status jus in proprium reparatur, Plurima signa Deus super infirmis operatur Ejus per meritum dum quaeque febris relevatur; Quod quia Tuscanus, Ligur, Appulus astipulatur Carmine praesenti per plura supersedeatur; Ast ad eos, quibus iste stylus servit, redeatur Ad mare tendebant ut ab hoste viae caveatur Navis ut aggreditur, submergens unda levatur Ut pater a genito miseranda sorte feratur Quam rerum faciem, nisi passus, quis meditatur................
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).