De voce.
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/unknown" aria-label="More works by Unknown">
—
⋯
Original / primary: 21457 21457
16.1
De vi ac varia potestate metrorum.
16.1
Sane quia in superiore libello de potestate litterarum et syllabarum atque variis omnium partium sonis, nec non et pedum regulis, quantum ad primam institutionem metricae artis sufficere credidi, pro qualitate ingenii, satis me tibi, dulcissime, exposuisse aestimo: superest ut ipsius metri vim et subtilissimam positionem, atque ob quam causam, quibusque auctoribus inventum vel institutum sit, et a quibus mutatum vel variatum reperiatur, prout possim, in hoc etiam sequenti libello explicem. Primumque notandum quod sicut a disertissimis et veracissimis historiarum scrutatoribus exquisitum est, antiquiorem apud Hebraeos quam apud gentiles fuisse carminum curam; nam Moyses qui Exodi et Deuteronomii cantica ex ametro( sicut Josephus et Origenes scribunt) composuit, ab omnibus quos Graeci antiquissimos putant, senior deprehenditur: Homero scilicet et Hesiodo, Trojanoque bello, ac multo superius Hercule, Musaeo, Lino, Chirone, Zeto, Amphione, Perseo, Orpheo, Castore, Polluce, Aesculapio, Libero, Mercurio, Apolline, et caeteris diis gentium, sacrisque vel vatibus, ipsius quoque Jovis gestis, quem Graecia in arce divinitatis collocavit. Siquidem et Job, quem multi Moysi adaequant temporibus, iisdem supra memoratis scriptoribus testantibus, totus ex ametro versu dactylo, spondaeoque decurrit; sed de his plenius in sequentibus, cum de speciebus metrorum scripserimus, dicemus. Tranquillius igitur, vetustae scriptor historiae, sic de poetis gentilium et de poematibus refert:« Cum primum homines, exuta feritate, rationem vitae habere coepissent, seque ac deos suos nosse cultum modicum ac sermonem necessarium, convenientibus sibi utriusque magnificentiam et religionem deorum suorum excogitaverunt. Igitur templa illis domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant. Ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos putaverunt, laudesque eorum et verbis illustrioribus et jocundioribus numeris extulerunt. Id genus, quia forma quadam efficitur, quae poetes[ poesis] dicitur, poema vocitatum est, ejusque fictores poetae.» Poetica itaque est fictae veraeve narrationis, congruenti rhythmo ac pede composita, metrica structura, ad utilitatem voluptatemque accommodata: Metrum ideo vocata, quia certis pedum mensuris ac spatiis terminatur. Mensura enim Graece μέτρον dicitur. Ergo unus pes metrum non est, nec unus et semi pes, quia metrum pedibus conficitur; nec utique pedes possunt dici ubi nusquam duo sunt. Igitur metrum plus est quam unus pes. Distat poetica a poemate et poesi quod poetica ars ipsa intelligitur, poema autem pars operis, ut tragoedia; poesis, intextus et corpus totius operis effecti, ut Ilias, Odyssea, Aeneis.
16.2
Poematos genera sunt tria: aut enim activum vel imitativum, quod Graeci dramaticon vel mimeticon; aut enarrativum vel enuntiativum, quod Graeci exegeticon vel apangelticon dicunt; aut commune vel mixtum quod Graeci koenon vel micton appellant. Dramaticon vel activum, in quo personae solae agunt, sine ullius poetae interlocutione, ut se habent tragicae et comicae fabulae; quo genere scriptum est prima Bucolicon, et ea cujus initium est: Quo te, Maeri, pedes. Exegeticon vel enarrativum est in quo poeta ipse loquitur sine ullius personae interlocutione, ut se habent tres Georgici libri, et prima pars quarti. Item Lucretii carmina et caetera his similia. Koenon vel commune est, in quo poeta ipse loquitur, et personae loquentes introducuntur, ut scripta Ilias et Odyssea tota Homeri, et Aeneis Virgilii, et caetera his similia. Dramatici vel activi poematis species sunt quatuor apud Graecos; tragica, comica, satyrica, mimica; hae apud Romanos vocantur praetextata, tabernaria, atellana, planipes. Igitur in tragica Graecorum est heroicae fortunae in adversis comprehensio. Tragoedia, ut quidam volunt, a trago et ode, dicta est, quod olim auctoribus tragicis tragos, id est, hircus, praemium cantus proponebatur, quia liberalius in die festo ob hoc ipsum immolabatur, quia, ut Varro ait, depascunt vitem. Et Horatius in Arte poetica: Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, Mox etiam agrestes satyros nudavit.... Virg. in Georg. II: Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris Caeditur. Alii autem putant a faece, quam Graecorum quidam tryga appellant, tragoediam nominatam, per mutationem litterarum, y in a versa: quod olim, nondum personis a Thespide repertis, tales fabulas peruncta ora faecibus agitabant, ut rursus est Horatius testis sic: Ignotum tragicae genus invenisse camoenae. Dicitur, et plaustris vexisse poemata Thespis, Quae canerent agerentque infecti faecibus ora. Alii a vino arbitrabantur propterea quod olim tryx dictitabatur, a quo trygetos hodieque vindemia est, quia liberalius apud Atticos die festo Liberi Patris vinum cantoribus dabatur, cujus rei testis est Lucilius. Comoedia est privatae civilisque fortunae sine periculo vitae comprehensio. Comoedia dicta ἀπὸ τῶν κωμῶν. Comae enim appellantur pagi, id est, conventicula rusticorum. Itaque juventus Attica, ut ait Varro, circum vicos ire solita fuerit et quaestus sui causa hoc genus carminis pronuntiabat; aut certe a ludis vicinalibus. Nam posteaquam ex agris Athenas commigratum est, et Hiladi[ hi ludi] instituti sunt, sicut Romae Compitalici, ad canendum prodibant et ab urbana comicae odae. Item comoedia dicta est vel quod in ea viculorum, id est humilium domuum, fortunae comprehendantur, non ut in tragoedia publicarum regiarumque; vel ἀπὸ τοῦ κώμου, id est a comessatione, quia olim in ejusmodi fabulis amantium juvenum comae canebantur. Igitur comoedia a tragoedia differt, quod in tragoedia introducuntur heroes, duces, reges; in comoedia, humiles atque privatae: in illa luctus, exsilia, caedes; in hac amores, virginum raptus; dein quod in illa frequenter et pene semper laetis rebus exitus tristes, et hiberorum( sic) fortunarumque priorum in pejus mutatio. Quare hac varia diffinitone discretae sunt apud Graecos: altera enim ἀκινδίνοσπε[ ἀκίνδυνος], altera τίχυς[ τύχης] περίστασις, dictae sunt. Tristitia namque tragoediae proprium, ideoque Euripides, petente Archelao rege ut de se tragoediam scriberet, abnuit, ac precatus est ne accideret Archelao aliquid tragoediae, ostendens nihil aliud esse tragoediam quam miseriarum comprehensionem. Poetae primi comici, Sussurim, Bullus et Magnes: hi veteris disciplinae jocularia quaedam minus scite ac vetuste pronuntiabant. Secunda aetate fuerunt Aristophanes, Euopolis et Horatius, qui et principum vitia resectati[ insectati] acervissimas comoedias composuerunt. Tertia aetas fuit Menandri, Phili et Philemonis, qui omnem acervitatem comoediae mitigaverunt, atque argumenta multiplicia Graecis erroribus secuti sunt: ab his Romani fabulas transtulerunt, et constat apud illos primo Latino sermone comoediam Liboeum Andronicum scripsisse. Sunt qui volunt Epicharmum in Choo insula exsulantem primum hoc carmen frequentasse, et sic a Choo comoediam dici. Antea itaque galeribus non personis utebantur, ut qualitas coloris indicium faceret aetatis, cum essent aut albi, aut nigri, aut rufi. Personis vero uti primus coepit Ruscius Gallus, praecipuus histrio, quod oculis eversis erant, nec satis decorus in personis parasitum pronuntiabat. Satyra dicitur carmen, nec quidem apud Romanos maledicum, et ad carpenda hominum vitia arche[ acre] comoediae charactere compositum: quale scripserunt Lucilius, et Horatius, et Persius, et olim Carmem; ideoque quod ex variis poematibus constabat, satyra vocabatur, quale scripserunt Pacuvius et Ennius. Satyra autem dicta, ut alii volunt, sive a satyris, quod similiter in hoc carmine ridiculae res pudendaeque dicuntur, quae velut a satyris proferuntur et fiunt. Sive satyra dicitur a lance, quae referta variis multisque primitiis in sacris apud priscos deferebatur; et a copia ac saturitate rei satyra vocabatur, cujus generis lancium et Virgilius in Georgicis meminit, cum hoc modo dicit: Lancibus et pondis fumantia reddimus exta. Et idem: Lancesque et liba feremus; sive a quodam genere farciminis refertum[ referti] et polenta et nucleis pini, et a mulso conspersi. Ad haec alii addunt, et de malo punico grana. Alii autem dictam putant a lege Satyra, quae uno rogatu multa comprehendit, quod scilicet et satyrico carmine multa simul poemata comprehenduntur, cujus satyrae legis Lucilius meminit in primo, per satyram aedilem factum, qui legibus solvat. Quarta species est dramatis apud Graecos, quae mimica dicitur, quod rerum humanarum imitatrix sit; est ergo sermonis cujuslibet sine reverentia, vel factorum turpium cum lascivia imitatio, quia quaedam fabulae a poetis Graecorum ita componebantur, ut aptissime essent motui corporis. Fabula enim a Graecis dicitur παρὰ τὸ δρᾷν, id est, agere, quod per actus et per motus aliquos magis ostenderetur. Nam et agi fabula non referri ab actoribus dicitur, sed tamen in Latinis fabulis plura sunt cantica quae canuntur. Ideoque Horatius utrasque has significationes interpretatur, cum ita de fabula dicit: Aut agitur res in scenis, aut acta refertur.
16.3
Igitur Latini has quatuor supra dictas species suis propriis appellavere nominibus, sicut superius jam commemoravimus, id est, tragicam dixere praetextatam, comicamque tabernariam, satyricam quoque attellanam, et mimicam planipedem. Sed sicut Graecas appellationes, quid valerent secundum antiquorum sensum, edisserere curavimus; sic etiam Latinas, quae magis nostrates sunt, exponere non praetermittamus. Tragoediae scilicet et comoediae initio apud Latinos togatae dicebantur, quod omnia in publico honore confusa cernebantur, quae togatae postea in praetextatas et tabernarias dividebantur. Togatae fabulae dicuntur, quae scriptae sunt secundum ritus et habitus hominum togatorum, id est Romanorum: toga namque Romana est; sicut Graecas fabulas ab habitu aeque palliatas Varro ait nominari. Sed et hoc notandum quod togas, cum sit generale nomen, specialiter tamen pro tabernariis non modo communis error usurpat, quia fauni togatas appellat, sed et poetae, ut Horatius, quia ait: Vel qui praetextas, vel qui docuere togatas.
16.4
Togatarum fabularum species tot fere sunt quot et palliatarum. Nam primae species sunt togatarum, quae praetextatae dicuntur, in quibus imperatorum negotia agebantur et publice reges Romani vel duces inducuntur, personarum dignitate et personarum sublimitate tragoediis similes. Praetextatae autem dicuntur, quia fere regum vel magistratuum, qui praetextata utuntur, in ejusmodi fabulis acta comprehenduntur. Secunda species est togatarum, quae tabernariae dicuntur, et humilitate personarum, et argumentorum similitudine comoediis pares. In quibus non magistratus regesve, sed humiles homines et privatae domus introducuntur, quae cum olim tabulis tegerentur, tabernariae vocabantur. Tertia species est fabularum Latinarum, quae a civitate Oscorum Atella, a qua primum coeptae, appellatae sunt atellanae, argumentis dictisque jocularibus similes satyricis fabulis Graecis. Quarta species est planipedis, qui Graece dicitur μίμος; ideo autem Latine planipes dictus, quod actores pedibus planis, id est nudis, proscenium introirent; non ut tragici actores, cum cothurnis; neque ut comici, cum soccis; sive quod olim non in suggestu scenae, sed in plano orcistrae positis instrumentis mimicis actitabant. Cujus planipedis acta togatarum scriptor ita in aedilitia fabula meminit: Datur in est Scaurus exsultat planipes; si quas tamen ex soccis fabulas fecerant, palliati pronuntiabant. Togata a praetextata tragoedia differt, quod in tragoedia heroes introducuntur, ut Pacuvius tragoedias nominibus heroicis scripsit, Orestem, Chriseu, et his similia. In praetextata autem, qua inscribuntur nomina Latina, ut Brutus vel Decius. Item Marcellus vel Africanus, et his similia. Togata tabernaria a comoedia differt, quod in comoedia Graeci ritus inducuntur, personaeque graecae, ut Laches, Sostrata, Geta, Demipho; in illa vero Latinae. Togatas tabernarias in scenam dataverunt praecipue duo, Affranius, et G. Quintius; nam Terentius et Coelius comoedias scripserunt. Latina attellana a Graeca satyrica differt, quod in satyrica fere satyrorum personae inducuntur, aut si quae sunt ridiculae similes satyris, ut Olicus, Bosiridis. In attellana autem oscae personae, ut Maccus.
16.5
Exegematici, id est, enarrativi, poematis species sunt tres, angeliticae, historicae, didascalicae. Angelitica est, qua sententiae scribuntur, ut est Theognidis liber, et Monastica Albini, quae species in plurimis poematibus sparsim posita reperitur. Item chriae eidem deputantur. Historica est, qua narrationis genealogiae componuntur, ut est metrum de generatione mundi, et situ, et qualitate diversarum gentium, et liber Alcimi, et his similia. Didascalica est, qua comprehenditur philosophia Empedoclis et Lucretii. Item astrologia, et phoenomena Arati et Ciceronis, et Georg. Virg. et his similia C.
16.6
Coeni vel communis poematos species sunt duae. Quarum prior heroica, ut est Iliadis et Aeneidos; altera est eliaca, quae et lyrica dicitur, ut est Archilochus et Horatius.
16.7
INCIPIUNT GLOSSAE VERBORUM IN DONATUM MAJOREM.
16.8
Quot diffinitiones sunt apud grammaticos? Sex. Prima est substantialis: nomen est pars orationis cum casu. Secunda est soni, nomen dictum est quasi notamen. Tertia est numeralis; partes orationis sunt octo. Quarta, accidentalis: nomini accidunt sex. Quinta, specialis, corpus aut rem proprie. Sexta est etymologia: homo dictus est ab humo, humus ab humore. Verum, i p sed.[ verum id per se designat] corpus aut rem. Res propria est, ut Priscianus dicit, ars, ad quemlibet auctorem specialiter pertinens, ut est Arithmetica Nicomachi, Grammatica Aristarchi. Res vero communis ut disciplina, ars. Alii dicunt rem esse propriam, ut sunt nomina Angelorum Michael, Gabriel, etc.; communem autem, nomina virtutum, ut pietas, prudentia, et rel. Nonnulli hoc modo affirmare non dubitant. Res propria Deus est, communis autem angelus. Quatuor species sunt: Publius praenomen est; Cornelius, proprium; Scipio, cognomen; Africanus agnomen. Hae quatuor species nominum ad unum virum pertinent. Alia sunt primae p i non aliunde sumunt originem, crescit saepe n s[ numerus sillabarum]; i. e., quia non semper, tamen aliquando, ut paulum, paululum, pauxillum, pauxillulum. Sunt nomina tota q. d.[ F. Graecae declinationis]; ista sunt propria nomina apud Graecos, et apud nos sunt posita inter appellativorum species, quia interpretationes eorum appellativae sunt. Themisto, interpraesensibilis; Calypso, rationabilis. Pan, omne vel totum; quae sunt tota Graecae declinationis, id est quia Latine flecti non debent ab illo qui utramque noverit linguam. Quae appellantur notha, id est, ex parte nobilia. Nam Graeci Achilleios, Latini Achilles, Graeci Agamemnon, Latini Agamemno dicunt veluti sermo et reliqua homonyma, id est uninomia vel univoca. Nepos, filius filii; luxuriosus vel prodigus dicitur. Synonyma et polyonyma, id est plurinomia vel multivoca. Aries est animal, Aries est signum in coelo, Aries machinamentum ad destruendum munitiones murorum. Acies dicitur oculorum, acies ferri, acies exercitus. In his quae Greca sunt, m g s r subauditur[ F. magis Graecam servabimus regulam] quam Latinam, quia qualis est terminatio eorum apud Graecos, eadem servatur et apud latinos. Agamemnonicae, Mycenae, id est, quia Agamemno ibi regnabat. Aliae mediae significationis, id est quia quando dico magnus, adhuc pendet; vel ideo mediae significationis, quia ad bonum vel malum referuntur, ut magnus magister, et magnus latro. Alia patriae, id est, patria est civitas in qua quis nascitur, vel terra adjacens civitati. Primus de multis, id est, quia speciem habet superlativi. Prior de duobus, id est, et iste speciem comparativi, quia de duobus facit comparationem. Comedo, id est vorax sive tinea. Palpo, id est avicula papilio, vel caecus, vel latro. Comparationis g i[ genera sunt tria]: comparatio dicitur collatio similium, quae ex alterius collatione alterum praefert. Aliquando comparativus, et s i ulterior et superior atque inferior comparativi derivantur ab adverbiis, ultra, supra et infra. Nam positivus p et a i perfectus est sensu, et absolutus a casu: Mare Ponticum d q c m i[ dulcius quam caetera maria]; major enim esset comparatio si absolute diceret dulce, minus ideo significat quia amarum amaritudini comparatur. Jam senior s c d u s; ecce comparativus pro positivo accipitur, ad nullum enim alium Charon fit comparatio.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).