De voce.
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/unknown" aria-label="More works by Unknown">
—
⋯
Original / primary: 21457 21457
2.1
De littera.
2.1
Littera est pars minima vocis articulatae, hoc est, quae constat compositione litterarum: minima autem, quantum ad totam comprehensionem vocis litteratae. Nam vox est quidquid loquimur, ut puta, si dicas: Orator venit et docuit; nam potest solvi: Orator venit, et docuit per singula verba; ipsa autem verba in syllabas, o et ra, tor; ipsae syllabae in litteras; littora quoque ipsa minime potest dividi, unde haec a philosophis atomos dicitur, id est, indivisibilis. Scaurus sic eam definivit: Littera est vocis, quae scribi potest, forma. Elementum est enim minima vis, est indivisibilis materia vocis articulatae; et uniuscujusque rei initium, a quo sumitur incrementum, et in quod resolvitur, hujus figura littera vocatur. Veteres etiam litteras elementa dixerunt, ad similitudinem mundi elementorum; eo quod sicut illa coeuntia omne perficiunt corpus, sic etiam ista conjuncta orationem conservant et disjuncta dissolvunt. Hoc ergo interest inter elementa et litteras, quod elementa proprie dicuntur ipsae pronuntiationes, id est, vis soni, quae auditur ac intelligitur; figurae vero earum litterae, a vero et b, et c, et alia quaelibet, nomen est et pronuntiationis, et figurae; legitur elementum, intelligitur littera, scribitur et nominatur.
2.2
Littera dicta quasi legitera, quia legitur et quod legentibus iter ostendit, et a litura quam patitur, et quod legendo iteratur. Omnes ergo litterae quibus Latini utuntur, viginti et tres sunt: quarum differentiae tres sunt. Prima differentia qualitates habet duas, quae aut Latinae sunt, aut Graecae: Latinae sunt una et viginti; Graecae, duae, y vocalis, et z semivocalis, quae in usum eorum propter Graeca nomina venerunt. Sunt et aliae quinque, quas post perceptionem Dominicae fidei, et si non in alphabeti ordine recipiunt, divinis tamen paginis inditas continent, h, proper nomen Ihesu; Α et Ω propter auctoritatem divini sermonis, Ego sum ἄλφα et ὼμέγα, et propter nomen ΧΡΙ. Secunda differentia in litteris qualitates aeque duas habet, quae aut vocales sunt aut consonantes. Item tertia differentia est inter consonantes, quod quaedam sunt semivocales, quaedam mutae, quaedam liquidae, et quaedam duplices. Sunt tamen vocales quinque, scilicet, a, e, i, o, u; semivocales septem, l, m, n, r, s, x, z. Mutae novem, b, c, d, f, g, k, p, q et t. Vocales dictae sunt quasi sonantes, quia et vocem per se faciunt, et aliis vocem praestant; consonantes quidem, quod consonant vocalibus: et bene dicuntur consonantes, quod duo soni simul sonant. Semivocales appellatae, quod plenam vocem non habent, ut semiviri et semidii dicuntur, non quod dimidii, sed quod pleni dii et pleni viri non sint; his si detrahas vocalem, habent tamen et tenuem sonum et sibilum quemdam; ut si dicas, tolle inde vocalem e, sonat tamen quidam sibilus ac tenuis sonus. Mutae autem dictae, non quod omnino voce careant, sed quod ad comparationem bene sonantium, exiguam quamdam partem vocis habeant; velut informis dicitur mulier, non quae caret forma, sed quae male est formata; et frigidum dicimus eum qui non penitus expers est caloris, sed qui minimo hoc utitur. Latini omnes vocales dichronas habent, id est, quae corripi possunt et produci, quemadmodum Graeci tres, α, ι et υ; ε vero et ο semper Graeci breves habent, et η et ω semper longas. Breves sunt vocales, ut: amor, erit, iter, operis, utique; longae: aera, erecta, ivit, omen, utile. Ex his igitur vocalibus i et u transeunt in consonantium potestatem; cum aut ipsae inter se geminantur, ut: Juno, vita; aut vocalibus applicantur, ut: vates, velox, vox, i ut iecur, iocus, hae etiam mediae dicuntur, quoniam in quibusdam dictionibus medium sonum habent, nec naturalem, nec proprium, sed alternos inter se sonos confundunt, ut: vir optimus. Et i quidem quando post n consonantem loco digamma functam Aeolici ponitur, brevis est; sequente d, et m, et r, et t, et v, sonum y Graece videtur habere, ut: video, vim, virtus, vita, vix. U autem, quamvis contractum, eumdem tamen, hoc est y, sonum habet, inter q, et e, et i, et ae, diphthongon positum atque, quis, quae; necnon inter g et easdem vocales, cum in una syllaba sic inveniuntur, ut: pingues, anguis, linguae. I autem pro duplici consonante videtur esse, quando inter duas vocales est posita, ideoque semper priorem syllabam facit longam; ut: maius, peius, eius, quia non aliter pronuntiari potest, quam si cum priori syllaba prior i, et cum sequenti altera proferatur; et ideo antiqui in his verbis duo ii semper scribebant. V vero loco consonantis posita, eamdem prorsus in omnibus vim habet apud Latinos quam apud Aeolos digamma, et ipsiu sdigamma voce vau profecta est, pro qua Caesar hanc figuram, id est F, scribi voluit. Digamma enim aliquando pro simplici, aliquando pro duplici consonante apud Aeolos invenitur scripta, sicque nostrum v locum simplicis videtur habere consonantis, ut: At Venus haud animo nequidquam exterrita mater; duplicis quoque cum in praeterito perfecto et plusquam perfecto tertiae et quartae conjugationis, in quibus i ante v consonantem posita, producitur eademque subtracta corripitur, ut cupivi, cupii, cupiveram, cupieram; audivi, audii, audiveram, audieram. Aliquando vero metrici hac digamma, v et i loco consonantis posita, pro correpta vocali utuntur, ut Horatius, silvae trissyllabum protulit in epodo hoc versu: Nivesque deducunt Jovem Nunc mare, nunc silvae. Est enim dimetrum iambicum conjunctum penthemimere heroico. Et Aurelius Prudentius in Psychomachia: Egregia comitata viro: nam proximus Iob. Sciendumque quod Aeoli digamma causa aspirationis, ut effugerent spiritus austeritatem, et causa hiatus devitandi, assumebant. Nos autem in multis quidem, non tamen in omnibus illos sequimur, ut cum devitantes aspirationem dicimus, vespera, vis, vestis; hiatum, ut: clauus, argiuus, pauo, ovum, ovis, bouis. Ex consonantibus ergo sunt l et r liquidae, quibus quidam addunt m et n; hae postpositae f, semivocali et sex mutis, id est, b, c, d, g, p, t, pro arbitrio poetae, plerumque in metro vim consonantis amittunt, et brevem syllabam reddunt; ac ideo Priscianus docuit, f magis mutam esse, qui si est muta quaelibet liquidis praeponitur et locum litterae φ Graecae mutae apud nos obtinet, praeter quod fixis labris, quomodo φ, pronuntianda non est; k enim et q, quamvis figura et nomine videantur aliquam habere differentiam cum c, tamen eamdem tam in sono vocum quam in metro potestatem continent; et k quidem penitus supervacua est, nulla enim videtur ratio cur a sequente haec scribi debeat: Carthago enim et caput sive per k, sive per c scribantur, nullam faciunt nec in sono nec in potestate ejusdem consonantis differentiam; q vero propter nihil aliud scribenda videtur esse, nisi ut ostendat sequentem v ante alteram vocalem in eadem syllaba positam perdere vim litterae in metro. H autem aspirationis est nota, et nihil aliud habet litterae nisi figuram, ut Priscianus dicit. Aliqui tamen grammatici litteram eam esse dicunt, quia more consonantis litterae in metro saepe brevem syllabam longam reddit. Haec, si c mutae subjuncta fuerit, χ notat Graecam; si p praeposita fuerit, φ significat. Item si fuerit t praeposita aspirationi pro θ ponitur. Si ps simul positae, ψ Graecam asserunt litteram, et haec in peregrinis dictionibus, ut Chimaera, philosophus, thelesfor, psalmigraphus. Caeterum h vocalibus nunquam supponitur nisi in interjectione, ah, oh, quae obturbantis et dolentis significant affectum. S quoque singularis est potestatis, quae in metro vim suam frequenter amittit. Haec aliquando, in capite verbi praeposita alterae consonanti, praecedentis verbi novissimam syllabam in brevem vocalem desinentem producit, aliquando correptam relinquit. Hanc et aliquando in medio verbo alteri consonanti praepositam liquentium more disperire quidam dicunt, ut in illo Virgilii: Hortatur Mnesteus, Nunc, nunc insurgite remis. X duplex modo pro cs, modo pro gs accipitur, ut: apex, apicis, grex, gregis; transit tamen aliquando in v consonantem, ut: nix, nivis, nec non in c, ut: nox, noctis; subit etiam loco aspirationis, ut veho, vexi, traho, traxi; sed haec contra regulam declinari videntur. Z in graecis tantummodo ponitur dictionibus; pro hac veterum quidam i vocalem dixerunt, quidam duas ss scribere solebant: unde jugum dictum est velut zugon, et Jupiter velut zeuspater; item Messentius, et petissare, et tablissare, et caetera hujusmodi usum veterem declarabant. Illud praeterea nobis intimandum est quod omnium consonantium litterarum ista natura sit, ut semivocales omnes ab e incipiant, et in se desinant, excepta x, quae ab i incipit; et mutae omnes a se incipiant, et in e desinant, exceptis k et g et h. Postremo illud notandum est quod unicuique litterae accidunt tres, id est, nomen, quo nominatur et pronuntiatur; figura, qua scripta aspicitur et notatur; potestas, qua ad proprietatem suam a reliquis in metrica ratione segregatur et intelligitur, utrum sit vocalis, an consonans, an duplex, an semivocalis, an muta, an liquida. Accidit etiam secundum aliquos auctores litteris ordo, quo alia praecedit, alia subsequitur, ita ut a prior sit, subsequens b, tertia c, ac deinde caeterae in ordinem litterae. A autem in omnibus gentibus ideo prior est litterarum, pro eo quod ipsa prior nascentibus vocem aperit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).