Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De voce.
Unknownvoce 5.2 · 21457-21457More by Unknown
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/unknown" aria-label="More works by Unknown"> —
⋯
More
Original / primary: 21457 21457
5.1
De mediis syllabis.
5.1
Medias syllabas tribus modis agnoscimus, positione, et diphthongis, et accentu; sed de positione et diphthongis satis, ut reor, supra tractavimus, nunc de accentibus tractemus. Accentus vero est, ut quidam recte putaverunt, vigor ac anima vocis. Nam sicut nulla vox sine vocali est, ita sine accentu nulla est. Et accentus dictus est quasi adcantus, quod juxta cantum sit; sicut adverbium dictum quod juxta verbum est. Hic autem Graece prosodia dicitur, unde Latini ei nomen posuerunt; nam Graece πρὸς, Latine ad; ὠδὴ Graece, Latine cantus est. Qui vocis accentus duo sunt, ad ea quae tractamus necessarii: correptus et productus; quia metricis temporis quantitatem quam in unaquaque syllaba habere debeant ostendunt. Caeteri quoque magis pronuntiationi, sive scripturae, vel scriptioni deserviunt. Correptus accentus est in his syllabis quas sine ulla mora vocis enuntiamus, ut, macula, tabula. Productus est in his quas cum aliqua mora vocis exprimimus, ut, majestas, libertas, quia unaquaeque longa syllaba tantum bis temporis occupat quantum semel brevis. Medias tamen syllabas ita pronuntiationis accentus demonstrant, ut in trissyllabis partibus si penultima correpta est, et nec natura nec positione longa, ad antepenultimam accentus transferatur, et penultima velocius pronuntietur, ut maenia, vincula. Si vero penultima sive natura sive positione longa est, ipsa accentum tenebit, vel circumflexum, vel acutum, ut natura, potestas. Sciendum est tamen, quae in verbis i correpta proferuntur, cum in medium venerint, et ipsa r in e mutaverint, ut legis, lege, legere, ubique breviantur, excepto cum a tribus consonantibus excipiuntur, b, et m, et t, ut: legebam, legemus, legetur. Caeterum eas dictiones, quae polysyllabae sunt, neces se est ut exemplis et positione ac figuris, sicut et accentibus, investigemus, ut si quaeramus, truculentissimorum quibus syllabis constet, ediscimus primam et secundam exemplo breves esse, ut: Domini truculentos persequor hostes; tertiam et quartam positione longas, quintam brevem accentu didicimus; quia cum dicimus, truculentissimus, penultimam brevem esse probamus: sextam cum circumflexo accentu pronuntiamus, longam, eam demonstramus. Item cornigerorum, si quaeramus quibus syllabis constet, invenimus primam positione longam, secundam accentu brevem, ut corniger penultima correpta; tertiam ex compositione figurae deprehendimus esse correptam, quia corniger, nomen appellativum figurae est, compositae ex cornu nomine et gero verbo. In gero quoque geris brevis est ge, similiter et in compositione corripitur. Quartam accentu longam esse ostendimus; ultimae vero qualitatem per singulas partes orationis monstrabimus in ratione subjecta.
5.2
Medias syllabas sex modis agnoscimus, diphthongis, positione consonantium, compositione partium, regula, auctorum exemplis, et accentu. Sed de diphthongis et positione litterarum supra disseruimus, cum de syllaba tractabamus; nunc de caeteris dicemus. Compositione ergo partium mediae syllabae dignoscuntur, quia fere partes omnes compositae ejusdem potestatis habent syllabas in compositione, cujus habuere simplices, excepto cum vel correptae a priore statu fuerint, et demptis vocalibus conglutinatio consonantium fit, ut parricida, a parente nomine et verbo caedere, et quadrigae pro quadrijugae, bini pro bis uni, deni, pro decies uni; vel cum concurrunt inter se duae consonantes in compositione, id est, finalis prioris dictionis et inchoativa sequentis, et in hoc brevem syllabam prioris membri positione producunt, ut paterfamilias, ejusmodi, satisfactio, uterque, quod saepius accidit praepositionibus quae in consonantem terminant et breves sunt natura, ut inter, subter, super, producuntur autem positione, ut interfector, superstes, subterfugit. Aliter enim pene semper supra dictum jus servant, ut benevolus, malevolus, quae quia simplicia fuerunt omnibus syllabis brevia, sunt et in compositione similiter. Nam quaecunque a gero verbo sunt composita, vel fero, vel teneo, vel possum, vel facio, vel gigno, omnia mediis syllabis breviantur, quia ipsa verba supra dicta simplici figura primam partem corripiunt, ut corniger cornigeri, aliger aligeri, armiger armigeri, lauriger laurigeri, congero, degero, congerans, degerans[ Forte, congerens, degerens]. Item astrifer astriferi, stellifer stelliferi, somnifer somniferi, vocifero, vociferans, auferens ab aufero, confero conferens. Item omnipotens, armipotens, almipotens, omnitenens, arcitenens, et contineo continens, detineo detinens. Item pacificus, pacifico, pacificans; magnificus, magnifico, magnificans; mirifico, mirifice, mirificans; glorifico, glorifice, glorificans, et similia his. Item, verbigena, terrigena, nubigena, trojugena, unigenitus, primogenitus. Et sciendum quod omnia haec quae in priore membro ultimam i habent, eamdem corripiunt. Regula quoque auctorum tam copiosa est relatu, tamque multiplicibus distincta varietatibus, et tam idoneis suffulta testimoniis, ut vix eam aliquis memoriae totam commendare possit, aut stricto sermone exponere. Sed quia penitus a nobis hanc sileri non oportet, licet totam edissere brevi hoc opusculo nostro non possimus, in insignioribus tamen locis stylo contingere curemus. Nominis ergo rationem Priscianus scribens ubi de denominativis disputavit, uniuscujusque terminationis penultimas syllabas vel antepenultimas sagacissime investigavit. Cujus auctoritatem nos quoque in hoc loco secuti sumus; ita tamen ut et quae ille de aliis speciebus seorsum composuit, nos mixtim pro brevitate operis et juxta convenientiam terminationis inseramus. Ergo in a desinentia denominativa, si i habent ante a, hanc semper breviant, ut sapientia, acrimonia, nec non et secundae declinationis nomina quae in cus desinunt, nisi sint regionum nomina quae ex his derivantur, antepenultimam i sicut et penultinam corripiunt, ut ab amicus, amici, amicitia, inimicus, inimicitia, pudicus, pudicitia; sic et alia quaedam ejusdem declinationis nomina dissyllaba, ut laetus laeti, laetitia; durus duri, duritia; moestus moesti, moestitia; stultus stulti, stultitia. Similiter et illa quae in tertia declinatione similem habent nominativo genitivum; nam istorum denominativa a dativo derivantur, sicut priorum a genitivo, ut segnis segni, segnitia; tristis tristi, tristitia. Consonante vero antecedente in a dedesinentia denominativa seu verbalia formas habent tres: la, na, ra; la est longa antecedente e; cautus, cauti, cautela; tutus, tuti, tutela; custos, custodi, custodela; mandatum, mandati, mandatela; cliens, clienti, clientela. Et nota quod omnia extremam vocalem genitivi, si secundae sint, sint tertiae dativi in e longam convertentia, assumunt la, quae vero a verbis fiunt secundae conjugationis, a secunda persona abjiciunt s et assumunt la: candeo candes, candela; suadeo suades, suadela. Na vero desinentia, omni modo longam habent penultimam, vel natura vel positione: officium, officina; medicus, medicina; rex regis, regina; leo leaena; doctrix, doctrina; piscis, piscina; cocus, cocina et culina; cantus, cantilena; far, farina; lux lucis, lucina; luceo, lucerna; lateo, laterna. Fiscina corripit penultimam, quomodo fuscina, mutina, pagina; et hoc ideo quia non derivativa sunt, sed primitiva: sic et sagana; sagana enim et saga idem significant. Ra autem terminantia omnia participiis femininis futuri temporis similem habent formam, unde penultima quoque u sine dubio producitur, scriptura, censura, pictura, tonsura, usura, litura, natura, armatura. Et notandum quod supradictae omnes formae, id est in a desinentes, proprie sunt feminini generis. Inveniuntur tamen pauca verbalia masculini generis, sive communia, ut hic scriba a scribo, i longa; a lego, le, collega; fugio, hic et haec perfuga; assequor, assecula; advenio advena; convenio, convena, penultima in his correpta; in conviva, longa. Nam propheta, poeta, proreta primitiva, e penultimam producunt. In ne autem desinentia patronymica feminini generis, quae sunt iadis linquae, i longam habent penultimam, si principale non habuerit eamdem i vocalem, ut Adrestos, adrestine; Nereus, nerine: sin autem principale habuerit i, o producta ante ne invenitur, ut acrisios, acrisione. In e desinentia derivativa neutra sunt, ut sedile, civile, monile, cubile, quae penultimam longam habent; et quia pleraque a communibus nascuntur neutri generis, quae in masculino et feminino in ilis terminantur, ex eorum regulis horum penultimae noscuntur. In o masculina quidem sive communia pauca inveniuntur, ut a cicere Cicero, a capite Capito, a labe, labeo, a latendo latro; a leniendo vero natura longa leno, a catus Cato, a comedendo comedo, ab epulando epulo, penultima naturaliter brevi; a palpando palpo positione longa est; feminina namque plurima sunt derivativa modo in io, modo in go, modo in do desinentia; In io igitur terminantia plerumque a participiis praeteriti temporis fiunt, quorum genitivus, assumpta o et correpta i, facit hujuscemodi nomina; oratus, orati, oratio; accusatus, accusati, accusatio; status, stati, statio; datus, dati, datio; nexus, nexi, nexio; abolitus, aboliti, abolitio; lectus, lecti, lectio; munitus, muniti, munitio. Internectus autem internecti internecio fecit euphoniae causa, abjecta t. Diminutiva quoque omnia quae i ante o habent, hanc corripiunt, ut dixi, homuncio. In go vero desinentia, sive sint derivativa, sive primitiva seu composita, penultimam vel natura vel positione longam habent: virago, compago, Carthago, sartago; caligo, uligo, rubigo, ferrugo, aerugo, virgo, margo; excipitur unum ligo, cujus penultima corripitur; nec mirum cum sit masculinum et solum dissyllabum vocalem ante go habens. In do desinentia derivativa tam a nominibus quam a verbis vel participiis veniunt: haec quoque modo e longam vel i, modo tu habent ante do: ut acris, acredo; dulcis, dulcedo; intercapio, intercapedo; torpeo, torpedo; libet, libido; cupio, cupido; formido, formidas, formidinis, quod ideo fecit simile nomen verbale primitivo verbo, quia ipsa positio verbi talem habuit formam. In tudo quoque fortitudo, magnitudo, habitudo, amplitudo, firmitudo, celsitudo, suavitudo, i antepenultima ubique correpta; testa sive testu, testudo, quod est corporale. Nec non omnia in do desinentia, quamvis non sint derivativa, penultimam u habentia, producunt eam, natura vel positione, ut hirundo, arundo, hirudo. In al desinentia denominativa, si primitiva eorum penultimam natura vel positione habuerint productam, ea quoque longam habent penultimam; cervix, cervicis, cervical; tribunus, tribunal; vectus, vectigal; lupercus, lupercal; sin illa brevem, ea quoque correptam: torus, toral; animus et anima, animal. In um desinentia derivativa, sive etiam composita, diversas habent formas: quaedam enim vocalem e habent longam vel i correptam ante um; e, ut olivetum, coriletum, rosetum, dumetum, quercetum ac scutetum, myrtetum; iu, ut augurium, solarium, ponarium, solatium, suavium, basium, odium, remedium, concubium, palladium, officium, connubium, convivium, exsilium, consilium, judicium, meritorium, municipium, praesidium, domicilium. Consonantes quoque ante um habentia derivativa diversas habent formas; alia enim in bulum desinunt, quae forma assimilis est diminutivis, et veniunt a nominibus vel a verbis, ut: cuna, cunabulum; vesta, vel vestis, vestibulum; thus, thuris, thuribulum; voco, vocas, vocabulum; concilias, conciliabulum; stas, stabulum; pasco, pabulum; prosto, prostibulum; patior vel patio, patibulum.[ Et attendendum, quod penultima in omnibus corripitur, antepenultima vero, si habeat i, corripitur, ut, vestibulum, patibulum.] Sin vero, a producitur, ut cunabulum, pabulum; excipitur stabulum, quod corripit a; nec mirum, cum verbum quoque stabulo, stabulas, eamdem corripiat syllabam; et stabilis, et status, et quaecunque a verbo sto, stas, derivata fuerint, excepto uno verbo supino statum et stamen nomine, et statura, quod tam nomen quam participium est: staturus quoque et staturum producuntur, quamvis status, stata, statum corripiantur. Inveniuntur etiam quaedam in culum desinentia, quae a secunda derivantur persona, ut devertis, deverticulum; verris, verriculum; vehis, vehiculum; perior periris, unde peritus et ab eo compositum imperitus, periculum; oras, oraculum; propugnas, propugnaculum; obstas, obstaculum; miraris, miraculum; perpendis, perpendiculum; specio, specis, speculum pro speciculum per syncopam; fero, fers, ferculum. Et sciendum quod omnia penultimam u corripiunt: similiter et diminutiva quae in culus, cula, culum, et ulus, ula, ulum desinunt, ut igniculus, tantulus, regulus, navicula, tantula, corpusculum, capitulum, quorum et quaecunque i antepenultimam habent, eamdem breviant, ut dulciculus, dulcicula, dulciculum, monticula, fidicula, corniculum, versiculus, anicula, geniculum. Excipitur cuticula, quod i in antepenultima producit. Juvenalis: Conbibet aestivum contracta cuticula solem, et apicula. Quae vero e ante cula habent producunt eam, ut vulpecula, nubecula, diecula. Alia vero verbalium in mentum desinunt, ut: vestio, vestis, vesti mentum; hortor, hortaris, hortamentum; orno, ornas, ornamentum; sacro, sacras, sacramentum; fundo, fundas, fundamentum; moneo, monitus, monimentum; alui, alitus, alimentum; munivi, munitus, munimentum. Et sciendum quod antepenultimam productam habent, vel correptam, prout sint penultimae syllabae praeteriti temporis eorum verborum ex quibus derivantur. In monium etiam inveniuntur derivata, i correpta antecedente mo sive sequente, ut: patrimonium, matrimonium, testimonium. In en desinentia derivativa, m antecedente, pene omnia verbalia sunt et neutra; et si sint a prima conjugatione a longam habent penultimam, ut: solor, solaris, solamen; foro, foras, foramen; curvas, curvamen; oblectas, oblectamen; purgo, purgas, purgamen; irrito, irritas, irritamen; ligas, ligamen. Si a secunda vel tertia, i habent correptam, ut: moneo, mones, monimen; rego, regis, regimen; tego, tegis, tegimen, et per concisionem tegmen, a specis vel specie specimen; vel a productam, si in uo desinit verbum; acuo, acumen; fluo, flumen; nuo, numen; numen enim est Dei nutus; unde Virgilius: Meo sine numine venti. id est, sine meo nutu; luo, lumen, quo omnia abluuntur, id est purgantur a tenebris. A verbis u quartae venientia i productam habent; munio, munimen; lenio, lenimen; molior, molimen. Pauca inveniuntur in en derivativa generis masculini: a pectendo pecten, a filo filamen, quod per syncopam i flamen dicimus; et a canendo composita masculina i correptam habent penultimam: tubicen, cornicen, fidicen; excipitur unum, tibicen, quod ideo solum i productam habuit penultimam, quod synaeresis facta est duorum ii brevium in unam longam. In ar desinentia derivativa, si consonantem habeant ante ar, penultima syllaba producitur, ut: caesus, caesar; lacus, lacunar; lupa, lupanar: si vocalem, corripitur, ut: laqueus, laquear. In er derivativa a nominibus pleraque s et t habent ante r, ut: equester, pedester, sicut et diminutiva habent, ut antester, parisitaster, antoniaster, catulaster. Pleraque verbalia verborum consonantem correptam servant, ut: rubeo, ruber; pigro, piger; macero, macer. In or et in ur a verbis invenio fieri abjectione o, ut coloro, color; laboro, labor; honoro, honor; decoro, decor; adoro, ador; murmuro, murmur; auguro, augur; saturo, satur; cujus femininum satura, et neutrum saturum. Alia assumunt verbo r, ut: amo, amor; furo, furor. Alia a participiis mutant us in or, et ejus accentus servant, ut senatus, senator; monitus, monitor. Et sciendum quod omnia comparativa in or desinentia penultimam i semper correptam habent, ut: senior, doctior, fidelior, masculini et feminini generis, sic et eorum neutra, ut doctius, fidelius. In as desinentia denominativa, si i habent penultimam aut e, corripiunt, ut probus, probi, probitas; bonus, boni, bonitas; timidus, timidi, timiditas; pius, pii, pietas; socius, socii, societas; capax, capaci, capacitas; felix, felici, felicitas; celer, celeri, celeritas; auctor, auctoritas: quaedam enim producunt e, ut pauper, paupertas; uber, ubertas; major, majestas. Sunt autem ex his quaedam communia, ut primas, optimas, ultima circumflexa. In es desinunt correptam denominativa et verbalia, ut eques, equitis; struo, strues; sepio, sepes. In es productam inveni verbalia, ut luxurio, luxuries; illuvio, illuvies. Inveniuntur quoque patronymica hujus formae, ut Anchisiades. De hac igitur forma qua utuntur nostri, diligentius dicendum est, nam si nominativus Graecus in ας desinat, genitivus vero in ου diphthongon, a penultima brevis ante des invenitur in patronymico, ut Pelias, Peliades; Aeneas, Aeneades; Menoetius, Menoetiades; Lerchios, Lerchiades. Nam Aeneides magis contra regulam auctoritate poetica posuit Virgilius in IX, e et a correptas in i productam convertens: Sit satis, Aeneide, telis impune Numanum Oppetiisse tuis..... Hippotes, hippotades; butes, butades; Corinetes, Corinetides, i penultima brevi. Excipiuntur tamen haec, quae contra regulam penultimas vocales producunt, aeolides, demades, codrides, licoorgides, lagides, belides, everides, licomedides: haec apud Graecos contra regulam penultimam diphthongon habent, pro qua nos i longam ponimus. In is denominativa sive verbalia multas et diversas habent formas: alia enim in alis, alia in elis, alia in ilis, ulis, finiuntur, ut curialis, fidelis, docilis, virilis, curulis; alia vero in ris, a longa antecedente, ut Apollinaris, scholaris; alia in ensis, ut Atheniensis; alia duas consonantes habent ante is, ut agrestis, muliebris, Samnis, insignis. Ergo in alis desinentia vel ale, si sint a nominibus primae declinationis, assumunt nominativo primitivorum lis vel le, et producunt a penultimam, ut curia, curialis; memoria, memorialis; mensa, mensale; via, vialis: sin secundae, extremam i genitivi; sin tertiae, is mutant in a longam, et assumunt lis, ut Martius, Martii, martialis; fluvius, fluvii, fluvialis; liber, liberi, liberalis; theatrum, theatri, theatralis; caput, capitis, capitalis; virgo, virginis, virginalis; cardinis, cardinalis; hospitis, hospitalis; navis, navalis; dotis, dotalis; floris, floralis; corporis, corporalis; caelibis, caelibalis; juvenis, juvenalis, vel juvenilis; princeps, principis, principalis; vox, vocis, vocalis: si a quartae declinationis nominibus deriventur, abjecta s; si a quintae, es ex nominativo, et assumunt alis, ut manus, manualis; census, censualis; species, specialis. Verbalia quoque a prima conjugatione inveniuntur in alis, ut penetro, penetralis. In elis pauca invenio denominativa: fidus, fidi, fidelis; crudus, crudi, crudelis; patruus, patrui, patruelis; frater, fratris, fratruelis. Et nota quod omnia extremam syllabam genitivi in e productam mutantia assumpserunt lis: frater vero fratris, is in u conversa, assumpsit elis. Omnia in ilis quae a nominibus derivantur, nec non in ile neutra, i longam habent, ut aedis, aedilis; senex, senilis; anus, anilis; puer, puerilis; vir, virilis; scurra, scurrilis; civis, civilis; servus, servilis; quintus, quintilis; sextus, sextilis; gens, gentilis; hostis, hostilis; subtel, subtilis: excipitur par, parilis. Exilis etiam agrem..... factum, denominativorum servabit regulam. Nam in ilis desinentia verbalia sive participialia corripiunt eamdem i penultimam: fero, fertilis; utor, utilis; futtuo, futtilis; volo, volatilis; textus, textilis; altus vel alitus, altilis; fictus, fictilis. Sic et in bilis desinentia omnia penultimam i corripiunt, et si sint a verbis primae conjugationis, a longam habent antepenultimam, ut amo, amas, amabilis; penetro, penetras, penetrabilis; paro, paras, parabilis; miror, miraris, mirabilis; excepto stabilis. Lucanus in V: Quam non e stabili tremulo sed culmine cuncta Despiceret. Quae vero a verbis secundae vel tertiae, vel quartae conjugationis nascuntur, si antepenultimam habeant i, eam quoque corripiunt: doceo, docibilis; credo, credibilis; utor, utilis, utibilis; sensio, sensi, sensibilis; audio, audibilis. Sciendum tamen quod quaedam a praesenti, quaedam ex praeterito, quaedam ex futuro derivantur; ex praesenti, ut doceo, docibilis; ex praeterito, ut plausi, plausibilis; ex futuro, ut flebo, flebilis, unde e productam ante b habuit. In aris desinentia derivantur a nominibus, ultima parte genitivi in a longam conversa, et sumunt ris, ut populus, populi, popularis; singulus, singuli, singularis; Apollo, Apollinis, Apollinaris; schola, scholae, scholaris; peculium, peculii, peculiaris; mola molae, molaris; velum, veli, velare, neutrum. In ensis desinentia, si sint a nominibus primae vel secundae declinationis, mutant extremam partem nominativi singularis vel pluralis in en, et sumunt sis, ut: circa[ Forte, circus], circensis; Sardinia, Sardiniensis; castrum, castrensis; Athenae, Atheniensis, quod i habuit euphoniae causa. Sin vero tertiae sunt declinationis, abjiciunt extremam s genitivi, et assumunt ensis, ut pistoris, pistoriensis; Carthaginis, Carthaginensis. Quae vero duos consonantes habent ante is, vel a nominativo fiunt primitivorum, abjecta ejus extrema littera, et assumpta bris, ut salus, salubris; mulier, muliebris; vel a genitivo, mutata ejus extrema parte in e, et assumpta stis vel stris, ut ager, agri, agrestis; terra, terrae, terrestris. In tis quoque desinentia, vel natura, vel positione longam habent penultimam, ut Samnitis pro Samnis, sicut tiburtis pro tiburs, et ceretis vel ceritis pro Ceres, quod tam corripit quam producit penultimam. In us igitur terminantium diversae sunt formae et varii intellectus, quia in hac terminatione inveniuntur possessiva, ac superlativa, diminutiva, derivativa, denominativa quoque et verbalia, quorum species singillatim edisserendae nobis sunt. Possessiva namque dicimus non solum possessionem significantia, sed etiam quae formam habent possessivorum. Sunt enim quaedam gentilia similem possessivis habentia formam, ut Romanus civis vel ager; quaedam autem propria et gentilia, atque possessiva, ut Latirus filius Fauni, et Latinus civis, vel ager. Alia tamen modo propria, ut: Quintilianus, Julianus; alia loco patronymicorum posita, ut Octavianus Caesar, Aemilianus Scipio; alia sunt agnomina, ut Africanus, Persicus; alia derivata a materia, ut ferreus, a ferro factus, aureus, argenteus, marmoreus; alia ex morbis, ut cardiacus; alia a professionibus, ut mechanicus, grammaticus; alia a disciplinis, ut Aristotelicus, rhetoricus; alia similia primitivis, ut Thracius pro Thrax. Sunt igitur formae possessivorum quas a Graecis accepimus, hae: in cos, quam mutavimus in cus, antecedentibus a brevi vel i vel y, ut Hebraicus, Cypriacus, Italicus, grammaticus, rhetoricus, Libycus, quod solum y ante cus habet. In us quoque puram desinunt possessiva, tam Graeca quam Latina, antecedente e correpta et producta, vel i correpta, sive o producta, aut ae vel ae diphthongo, e brevi, ut Hectoreus, Agenoreus, Caesareus, Romuleus, aureus, argenteus, ferreus, ligneus, marmoreus, et fere omnia ad materiam pertinentia, e brevem ante us habent. Inveniuntur tamen pauca sine e, ut quernus, colurnus, abiegnus; e vero longam, spondeus, phebeus, et quando pro diphthongo ponitur, ut Achilleus pro Achilleios, Alpheus pro Alpheios, Pythagoreus pro Pythagoreios, quam tamen Virgilius in nomine Tiphoeus corripit in I: Nate patris summi, qui tela Tiphoea temnis; sed dicitur tiphoeus et tiphos vel tiphon. Peregrina quoque maxime e habent ante us productam, Pharisaeus, Matthaeus, Judaeus, i autem brevi, ut martius, hereditarius; i tantum longam in paucis nominibus secundum Graecos producunt Romani, ut phtius dius, phtia dia, conius cius, argius, langius, lycius, Sperchius. Inveniuntur autem u pro digamma functa i penultimam producere, ut argivus, nominativus, genitivus, imperativus, optativus et his similia; o producta, ut herous, eous; ae diphthongon, ut Sabaeus, Cretaeus, Ptolomaeus, Timaeus; ae ut cubaea. In nus autem desinentia, si a habent penultimam vel e, producuntur, ut Romanus, Hispanus, fontanus, montanus; Dardanus quoque proprium est et primitivum, ideoque a correptam habet; terrenus, egenus, alienus, amenus: i ante nus aliquando producitur, ut camerinus, reginus, masculinus, vicinus, femininus, follinus, marinus, taurinus, porcinus; aliquando vero corripitur, id est in his quae ab arboribus derivantur, ut oleaginus, faginus; et in his quae ab adverbiis nascuntur temporalibus, ut cras, crastinus; horno, hornoctinus; diu, diutinus; u quoque longa ante nus, ut tribunus; alia positionem habent et derivantur, ut ab heri, hesternus, ab aetate aeternus, a die diurnus, a semper sempiternus. In mus desinunt superlativa, et omnia penultimam i brevem habent, ut infimus, optimus, doctissimus, humillimus, minimus, celeberrimus, maximus; exceptis paucis quae longam ante mus habent et ab adverbio sive praepositione derivantur, ut ab extra extremus, a supra supremus, a post posterior, postremus. Diminutiva quoque formas multas habent et in tribus generibus, ut culus cula culum, ulus ula ulum, olus ola olum, penultima semper brevi, ut igniculus, anicula, corpusculum, tantulus, silvula, capitulum, sergiolus, unciola, lauriolum, nec non et homuncio, et aculeus, breves sunt penultima; reliqua vero aut positione tantum producuntur, ut agellus, capella, novellum, pugillus, anguilla, aut natura simul et positione, ut pauxillus pauxilla pauxillum, ullus ulla ullum. De antepenultimis quoque horum satis sit huic brevitati, quod supra diximus. Denominativorum ergo atque verbalium terminatione diversae reperiuntur formae, in ius, in uus divisas, in bus, in cus, in quus, in dus, in lus, in rus, in sus, in tus, in stus. In ius terminantia, ut nuntius, Virgilius, Silvius, saucius, scius, nescius, Fabricius, omnia i penultimam corripiunt; et si habent i antepenultimam, eamdem corripiunt, ut tribunitius, advectitius, patricius. Sin autem, a producunt, ut gallinacius, membranacius. In uus divisas desinentia u penultimam corripiunt, ut annuus, patruus, ambiguus, vacuus, menstruus. In quus: obliquus, penultima natura longa, et longinquus, positione. In cus vel bus, ut parcus, superbus. Quae in dus desinunt, vel penultimas corripiunt, ut herbidus, turbidus, uvidus, rabidus, timidus, aridus, squalidus, frigidus; vel positione producunt, ut errabundus, moribundus, amandus. Quae in lus, similiter penultimam corripiunt, ut credulus, pendulus, bibulus. In rus autem denominativa sive verbalia pauca inveniuntur quae penultimam producunt: honor, honorus; odor, odorus; decor, decorus; canor, canorus. In sus desinentia, si o habent penultimam, eamdem producunt, ut curiosus, herbosus, spumosus, saxosus, scelerosus, odiosus. In tus quoque terminantia verbalia, si i habent ante tus, eam breviant, ut sonitus, habitus; si autem sunt denominativa, sciendum quod si a primae declinationis nominibus derivantur, a habent penultimam productam, ut: barbatus, stellatus, trabeatus, purpuratus; sin a secundae vel tertiae, in quibusdam a, in aliis i productam, ut pallium, palliatus; annulum, annulatus; gratus, avitus, maritus, cerritus, a grates, avo, mare, cerere. A quartae declinationis nominibus derivata, u productam habent ante tus, cornutus, verutus, astutus, versutus; excipitur a manu manuleatus, quod a longam habet penultimam. Namque in stus, vel xus, vel ptus, vel ctus desinentia omnia penultimam positione producunt, ut honestus, moestus, robustus, laxus, flexus, fluxus, acceptus, aptus, sanctus, amictus.

Intertext edge

Open linked passage

Note