Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De voce.
Unknownvoce 6 · 21457-21457More by Unknown
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/unknown" aria-label="More works by Unknown"> —
⋯
More
Original / primary: 21457 21457
6.1
De nominativo singulari.
6.1
Nominativus singularis hac regula per singulas terminationes, qualis sit, apertissime dignoscitur. In a desinentia nomina correptam Graeca sunt vel Latina, masculina vel feminina vel neutra, ut: hic poeta, scriba; haec musa, Roma; hoc toreuma, emblema; hic et haec auriga. In e correptam Latina sunt neutra, ut: hoc monile, mare. In e productam Graeca sunt et feminina, ut haec Euterpe, Libye, schole, Andromache. In i productam Latina sive Graeca inveniuntur et neutra sunt, vel omnis generis, et aptota, ut hoc gummi, sinapi, hic et haec et hoc frugi, nihili, mancipi, hujusmodi, illiusmodi, ejusmodi, istiusmodi, et cordi, nauci quoque, quod putamen nucis significat, et pro nihilo accipitur. In o correptam, quam tamen frequenter producunt poetae, Latina sunt vel notha, masculina vel feminina vel communia; hic Cicero, leo, haec virgo, Carthago, hic et haec homo, nemo neminis, quod est compositum ex non et homo. Quae ergo ex his o in obliquis retinent, eamdem productam habent, ut Cicero Ciceronis; quae autem in i eam vertunt, correpta penultima pronuntiantur, ut virgo virginis. In o productam desinentia Graeca sunt feminina, ut Manto, Dido, Sapho, Erato; haec vel Graece declinantur, ut Manto Mantus, quod est genitivus. Virgilius in X: Vatidicae Mantus et Tusci filius amnis; vel addita nis faciunt genitivum secundum Latinos, o producta tamen, ut Dido Didonis. In u Latina sunt generis neutri, ut cornu, gelu, genu, vel in quibus quamvis videatur quibusdam artium scriptoribus temporum esse differentia( dicunt enim nominativum quidem, et accusativum, et vocativum corripi, reliquos vero produci), inveniuntur tamen in usu pariter in omnibus produci casibus haec nomina nec irrationabiliter. Omnis enim in quacunque parte terminatio in u desinens producitur, ut fluctu, Panthu, tu, diu. Ovidius in VIII Metamorphoseon: Dextroque a poplite laevum Pressa genu digitis inter se pectine junctis. Ecce enim hic accusativus est sine dubio et producitur. Apud Virgilium quoque in I: Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes. Quomodo enim sinus collecta accusativum junxit nominativo, sic etiam nuda genu. In c duo sunt generis neutri, ut halec, quod longum est, ut Martialis: Capparim et putrirepas halece natantes;
6.2
est autem halec genus piscis; et lac lactis, de cujus declinatione dubitatur. In d duo sunt neutra correpta, ut aliud et quid, et ex eo composita, ut aliquid, siquid, nequid. In al correptam Latina et barbara, masculini generis vel neutri, ut hic Hannibal, hoc tribunal, cervical; sed neutra a producunt in obliquis casibus. In al productam unum monosyllabum masculinum, ut hic sal, quod tamen in obliquis casibus corripitur. In el correptam neutra Latina, ut hoc mel, fel. In el productam barbara, ut hic Daniel, Michael, Gabriel. In il correptam masculina, vel communia, latina, ut hic pugil, hic et haec vigil, et nihil, aptoton, quod est compositum a non et hilum, quod sine dubio nomen est, id est, ullum. In il productam unum Etruscum femininum, ut haec Tanaquil, id est, uxor Tarquinii Prisci. In ol masculinum, Latinum, ut hic sol, quod longum est. In ul brevem masculina vel communia Latina, ut hic consul et hic et haec exsul. In am brevem unum desinit generis omnis, indeclinabile, ut hic et haec et hoc nequam. In um correptam Latina seu Graeca, apud Graecos in on desinentia, neutra sunt, ut hoc templum, regnum, lignum, hoc pelium, hoc hostorium, quod est lignum quo modius aequatur. Inveniuntur autem apud comicos multa hujuscemodi neutrorum formam habentia mulierum nomina, quibus articulos feminini generis necessario significationis gratia praeponere solebant, ut haec Dorcium, haec Glycerium, haec Sophronium: hoc autem solet adulationis causa sive diminutionis aetatis. In on, in an, in in, Graeca sunt masculina, vel feminina, et producuntur omnia, ut hic Titan, Pean, Pan, hic delphin, haec trachin, hic Memnon, haec Sidon. Et sciendum quod omnia in in desinentia etiam in is productam finiuntur, ut delphis, trachis, Eleusis. In on quoque desinentia nomina genitivi Graeci supra dictam servant regulam, penultima secundum Graecos manente producta vel correpta, ut Memnon Memnonos, Simon Simonos, Lacoon Lacoontos, id est Memnon Memnonis, Simon Simonis, correpta; Lacoon Lacoontis, producta; et canon canonis. In en desinentia correptam Latina sunt masculini vel neutri generis, ut hic flamen, cornicen, fidicen, tubicen, tibicen, hoc numen, carmen. In en productam Latina sunt generis masculini, ut hic lien, rien, vel ren renis, splen; et Graeca, ut hic Damen, nomen proprium historici; et Seben, nomen herois socii Ulyssis, qui habitavit Temesae, et haec siren, haec Trizen. In ar correptam Latina et Graeca et barbara masculini vel neutri generis, ut hic Caesar, hic bostar, hoc nectar, hoc calcar; sed neutra, si derivativa sunt, producunt a in obliquis casibus; a lupa lupanar, lupanaris; a lacu, lacunar lacunaris; a laqueo, laquear laquearis; a calce, calcar calcaris. In ar productam Latina masculini vel neutri vel communis generis, et sunt vel monosyllaba, vel ex monosyllabis composita, ut hic Nar, Naris, id est nomen fluvii, quod et a productam servat in obliquis casibus; et hoc torcular, hoc pulvinar, hoc far farris, quod positione producitur in obliquis; hic et haec et hoc par, dispar, impar, quae a corripiunt in obliquis. Virgilius in Bucolico: Numero Deus impare gaudet. Lucanus in VIII: Ergo pari voto et paribus se sustulit aris. Similiter, lar laris. Plautus: Ego sum lar familiaris. Virgilius: Pergameumque larem, et canae penetralia Vestae. Notandum quod in nar, si nasum velimus significare, melius nominativum similem genitivo proferemus, ut haec naris, hujus naris, ut Ovidius in VI Metamorphoseon: Defluxere comae cum quis et naris et aures. Lucanus in XI genitivum protulit: Hic aures, alius spiramina naris aduncae Amputat. In er correptam feminina, masculina, et neutra, et communia Graeca sive Latina, ut hic puer, hic pater, hic Alexander, Menander, haec mater, hoc tuber, hic et haec pauper. In er productam Graeca masculina et unum Latinum, vel magis nothum, neutri generis, hic Hiber Hiberi, pro Hispanus, et ab eo compositum, Celtiber; Hiber tamen Hiberis dicimus, quando de illa gente loquimur quae est juxta Armenios; hic aer, aeris, hoc ver, veris. Aether quoque Virgilius in VIII corripit: Namque improviso vibratus ab aethere fulgor Cum sonitu venit, et ruere omnia vasa repente. quamvis vel aliqui alii grammatici hoc productum esse dicunt. In ir correptam masculina sunt, ut hic vir, levir, et ex vir composita, ut duumvir, triumvir, etc.; et unum gentile masculinum ut hic Trevir, et aliud femininum, ut haec Gaddir, Gaddiris, id est, Tarcessum, Hispaniae civitas, quam nunc Tyrii, mutato nomine, Gaddir habent; unum neutrum indeclinabile, ut hoc ir, quod Graeci θήναρ dicunt; quidam addunt hic abaddir, ὁ βετηλός, hujus abaddiris, id est nomen lapidis quem pro Jove devoravit Saturnus, huncque deum esse finxerunt. In or correptam masculina, feminina, et neutra, et communia, tam Graeca quam Latina inveniuntur, ut hic Nestor, hic orator, haec uxor, hoc aequor, hic et haec et hoc auctor. Sed et hoc notandum est quod in hac terminatione, si sint Latina nomina masculini generis vel feminini aut communis, o productam habent in obliquis casibus, ut hic doctor, salinator, haec uxor, soror, hic et haec auctor, pallor, pudor, macor sive marcor, id est macies hujus doctoris, uxoris, auctoris, marcoris. Quae vero o in i vertunt in penultima, corripiuntur, ut hic ordo, ordinis, exceptis his, hic et haec et hoc memor, immemor, hujus memoris, immemoris, quae a verbo memoro nata sunt, et penultimam ejus syllabam servant; et hic et haec indecor, indecoris. Virgilius in XI: Non tamen indecorem tua te regina relinquit; cujus etiam simplex, id est decor, decoris, apud veteres corripitur, quando pro decorus, decora, decorum accipitur, quae quia, ab eo quod est decus, decoris, derivata sunt vel composita, illius declinationem servant; sicut a corpore quoque composita, ejus declinationem servant, ut bicorpor, tricorpor, bicorporis, tricorporis. Virgilius in VI: Delphines aspriaeque( Harpyiaeque) et forma tricorporis umbrae; haec arbor quoque arboris, quod a robore derivatum, illius declinationem servans, corripuit penultimam genitivi. Et a puero composita corripiuntur, ut Puplipor, Marcipor, Pupliporis, Marciporis. Ita enim, Probo teste, dicebant antiqui pro Puplii puer, et Marci puer. Neutra quoque et Graeca omnia correptam o habent in obliquis casibus, ut hoc marmor, aequor, marmoris, aequoris, hic Hector, Hectoris, actor, actoris, quando est nomen preprium Graecum. Virgilius: Actoris aurunci spolium quassatque trementem. Ut breviter igitur supra dictam colligamus regulam in or desinentia neutra et Graeca, et quaecunque derivantur vel componuntur a primitivis penultimam corripientibus, ea et in obliquis corripiunt penultimam. Caetera vero producunt, exceptis, cor, quod assumit d, ac sua se positione in genitivo producit; et aaor, cujus derivativum Virgilius in VII producit:.... Et adorea liba per herbam Subjiciunt epulis..... In ur correptam Latina masculina desinunt, et communia et neutra, ut hic satur, hic turtur, hic et haec augur, hoc tibur, nec non et illa quae pro u o correptam habent per obliquos casus, ut hoc robur, roboris, ebur eboris, femur femoris, et jecur jecoris, vel jecinoris, genitivus videtur a nominativo jocinus venire, qui in usu non est. In ur productam unum invenitur commune duum generum, hic et haec fur, hujus furis. In as correptam Graeca masculini vel feminini generis, vel neutri vel communis; hic Arcas, proprium, hujus Arcadis; haec Pallas, Palladis; hoc Ceras, proprium loci, hujus Ceradis; hic et haec arcas, gentile, hujus arcadis. In as productam Graeca et Latina masculini, vel feminini, vel neutri generis, vel communis, ut hic Aeneas, hic Maecenas, haec civitas, hoc vas, vasis, hic vas, vadis( quod in obliquis corripitur), hic mas maris, et hoc fas, nefas, et hic et haec et hoc nugas( sic), indeclinabilia; hic et haec Capenas, Capenatis, primas primatis, optimas optimatis, Arpinas, Crotonas, Pontias, Larinas; quae ideo circumflexum habent in ultima accentum, quia perfecta eorum apud antiquos fuerunt hic et haec Arpinatis, primatis. In es correptam Latina masculina, vel feminina, vel communia duum vel trium generum, haec duobus modis brevia esse intelliguntur, cum aut e correptam in i mutaverint in genitivo, ut: hic miles, militis, trames tramitis, hic et haec sospes, sospitis, pedes peditis, eques equitis, et hic et haec superstes, superstitis, aut e penultimam correptam in genitivo habuerint, ut haec seges, segetis, haec teges, tegetis, hic et haec et hoc praepes, praepetis; et quae a verbis derivantur, ut a tero, teris, hic et haec et hoc teres, teretis; habeo habes, hic et haec et hoc hebes, hebetis; indigeo, hic et haec et hoc indiges, indigetis; impeto, impes impetis. Interpretor, interpres interpretis. In es productam tam Graeca, quam Latina masculini generis, vel feminini, vel communis; hic Anchises, hic Ermogenes, hic Chremes, hic Verres; sed Latina quinque modis producta esse inveniuntur, id est, cum aut nomina fuerint quintae declinationis, ut hic vel haec dies, diei; aut cum totidem syllabas genitivus habuerit quot et nominativus, ut hic et haec proles, prolis, caedes caedis, haec strages; aut cum in genitivo crescentes productam e in medio habuerint, ut haec merces, mercedis, hic et haec haeres, haeredis: aut cum monosyllaba nomina fuerint, vel de monosyllabis ducta, ut hic pes, semipes, bipes, quadrupes, cornipes; aut cum i ante es in fine habuerint, ut hic aries, haec paries, abies, quies: quae tamen omnia, praeter quies, quietis, et ex eo compositum, ut hic et haec et hoc inquies, inquietis, in obliquis corripiuntur similiter, sicut pes pedis, et ex eo composita. Virgilius: Stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. Juvenalis in quarto: Squalidus in magna fastidit compede fossor Item Virgilius in tertio Bucolicorum: Creditur ipse aries, et jam nunc vellera siccat. Idem in secundo libro Aeneidos: Custodes sufferre valent, labat ariete crebro. Item Virgilius in Ecloga VII: Populus in fluviis, abies in montibus altis. Idem in II Aeneidos: Aedificant, sectaque intexunt abiete costas. In is correptam tam Graeca quam Latina masculini generis, vel feminini, vel communis, ut hic Paris, Paridis, vel Paris, hic collis, hujus collis, haec Thedis, Thetidis, haec cuspis, cuspidis, hic et haec utilis, hujus utilis. In is productam Graeca et Latina, masculina, vel feminina, vel communia; hic delphis, delphinis, hic Aris( proprium), hujus Arinis, haec soteris, soterinis, hic Dis( id est, proprium Plutonis), hujus Ditis, et hic et haec dis( appellativum), hujus ditis, haec vis, hujus vis, hic glis, gliris, hic et haec Samnis, Samnitis, haec lis, litis. In os correptam tam Graeca quam Latina, masculina, neutra, vel communia, hic Delos, Delei: et omnia corripiuntur in os desinentia Graeca, quae in genitivo diphthongon habuerint, hoc os, hujus ossis, quod etiam hoc ossum antiqui protulerant, hic et haec compos, compotis. Seneca in Phaedra: compote voto; et est adonium. In os productam Graeca et Latina masculini, vel feminini, vel communis, vel neutri generis, hic heros, hujus herois, hic nepos, nepotis, haec dos, dotis, haec cos, cotis, hic lepos, leporis, mos moris, flos floris, ros roris, hic et haec bos, bovis( quod in genitivo penultimam corripit), hos os, oris, hic et haec custos, custodis, hic et haec sacerdos, sacerdotis, impos impotis. In us correptam Latina, masculini, vel feminini, vel neutri, vel communis, duum vel trium generum: hic lepus, hic pius, sanctus, justus, dignus, haec venus, haec manus, hoc tempus, nemus, munus, hic et haec Ligur, Liguris, hic et haec et hoc vetus, veteris. In us productam Graeca masculina sunt, quae apud Graecos in dos finiunt genitivum, apud Latinos dos in dis convertunt, ut Οἰδίπους, τοῦ Οἰδίποδος, hic Oedipus, hujus Oedipodis; hic Melampus, hujus Melampodis. Latina vero, quae in supra dictam syllabam, id est us productam desinunt, sine dubio feminina sunt et tertiae declinationis, quae et in obliquis penultimam u producunt, ut haec servitus, servitutis, senectus, senectutis, juventus, juventutis, tellus, telluris; nullum enim Latinum masculinum, nec neutrum, nec commune, in us productam desinit, exceptis his, unum epicoenon[ uno epicoeno], quod a Graeco mutavit y in u longam, ut hic mus, muris( Graeci enim μῦς scribunt), et neutris his, hoc rus. ruris, crus cruris, jus juris, plus pluris, thus thuris; et communibus his, hic et haec grus, et hic et haec sus, quae tamen duo in obliquis corripiuntur, et hujus gruis, hujus suis. Virgilius in X Aeneidos: Strymoniae dant signa grues..... Et Horatius, Sermonum lib. II:.... Discerpta ferentes Membra gruis sparsi sale multo non sine farre Palus quoque paludis corripitur, ut Virgilius:.... Sterilisque diu palus, aptaque remis. In ys Graeca masculina vel feminina: hic amphibrachys, hujus amphibrachys, hic capys, hujus capyis, haec erinnys, erinnyis. In aes diphthongon unum masculinum Latinum, hic praes, hujus praedis, hoc aes, hujus aeris, cujus pluralium obliqui in raro sunt usu, ut aera, aerarum, aeribus. In aus diphthongon Latina duo feminina: haec laus, laudis; haec fraus, fraudis. In eus diphthongon desinentia Graeca sunt, us in i mutantia in genitivo, ut hic Titheus, Tithei; vel eus diphthongon in es longam mutatur apud Latinos, ut Ἀχιλλεὺς, Achilles, Περσεὺς Perses, Οὐλιξεὺς, Ulixes, cujus genitivum in ei profert Ovidius in XIV Metamorphoseon: Neritus, Macareus comes experientis Ulixei; ex quo apparet Latinos quoque tam in eus quam in es haec nomina solitos esse proferre. In ans quoque vel in ens, vel in ons, vel in uns desinentia nomina, semper et in nominativo positione consonantium producuntur, atque inde in caeteris casibus sive penultimam sive antepenultimam positione semper longam habent, et omnia sunt Latina, et masculini, vel feminini, vel communis generis, ut hic dodrans, quadrans; haec glans, glandis; hic et haec et hoc infans; hic ufens, haec mens, hic et haec parens, hic et haec et hoc prudens, sapiens, hic mons, haec frons, hic et haec et hoc insons, et sons sontis, hic arruns. Similiter et in ars, vel in ers, vel ors, vel in urs, vel in uls, terminantia positione longa sunt, et sunt Latina masculini, vel feminini, vel communis generis, ut hic Mars, haec ars, hic et haec et hoc iners, inertis, hic Mavors, haec cohors, haec sors, hic et haec et hoc concors, hic et haec et hoc Tiburs, Tiburtis, quod tamen et gentile est; haec puls, hujus pultis. In ems correptam unum femininum, haec hiems. Virgilius in I Georg.: Humida solstitia atque hiemes orate serenas In abs brevem Graeca et Latina masculina et feminina: hic Arabs, Arabis; haec trabs, trabis. Virg. in II Georg.: Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos. In ebs correptam Latina omnis generis: hic et haec et hoc caelebs, hujus caelibis. In ebs productam unum femininum Latinum haec plebs. In obs correptam feminina Latina haec scobs, scobis, et scrobs, scrobis Virg. in II Georgicorum: Et scrobibus superavit terra repletis. In ybs brevem unum masculinum: hic Chalybs, hujus Chalybis. Virg. in I Georg. At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus Castoreum.... In urbs unum femininum, quod positionem suam in obliquis servat, haec urbs, urbis. In aps correptam unum femininum, haec daps, hujus dapis. In eps correptam masculini et omnis generis, hic manceps, mancipis; hic et haec et hoc particeps, participis; adeps vel adipes, adipis, qui in utroque genere invenitur. Varro in II Rerum rusticarum, adipes illa. In ops productum Latinum femininum unum, haec Ops, hujus Opis, id est mater Deum. Virgilius in Georg. IV: Atque Ephyre, atque Opis, atque Asia Deiopeia. Et in ops brevem unum commune, hic et haec et hoc ops, opis, quod significat copiam; ex eo componitur hic et haec et hoc inops, inopis. Inveniuntur et in hac terminatione Graeca masculina, ut hic Pelops, Aethiops, hydrops, merops, hujus Pelopis, Aethiopis, hydropis, meropis. Lucanus in VI: Aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis. Virg. in II Georg.: Quid nemora Aethiopum molli canentia lana. Idem in III: Pinguibus ab stabulis meropesque aliaeque volucres. In yps productam Graeca, ut cinyps, cinyphis. Virg. in III Georg.: Nec minus interea barbas incanaque menta Cinyphii tondent hirci, setasque comantes.
6.3
In irps unum Latinum semper positione longum, hic et haec stirps, stirpis. In t unum neutrum correptum, ut hoc caput, capitis. In ax correptam Latina et Graeca sunt masculina, vel feminina, vel omnis, hic Pheax, Pheacis, Ajax, Ajacis, haec pax, pacis, hic et haec et hoc audax, audacis; capax, pervicax, rapax, fallax, pellax, vorax, tenax, emax, sagax. In ex correptam Graeca et Latina, masculina, et feminina, et communia trium generum: haec lelex, lelegis; hic grex, gregis; apex, apicis, haec ilex, ilicis, hic et haec et hoc artifex, artificis. In ex producta Latina masculina et feminina sunt, vel communia trium generum: hic rex, hujus regis, haec lex, legis; hic et haec et hoc exlex, exlegis. In ix correptam Latina masculina vel feminina ut hic calix, calicis; hic fornix, fornicis; varix, varicis; haec pix, picis; nix, nivis; salix salicis. In ix productam Graeca et Latina, masculina vel feminina, vel communia trium generum: hic phoenix, phoenicis, haec cornix, cornicis, haec nutrix, nutricis, hic et haec et hoc pernix, pernicis, felix, felicis. Oportet autem scire quod Graeci i et y ante x brevem esse volunt, etiamsi in obliquis producantur, ut phoenix phoenicos, bombyx, bombycos; a vero secundum genitivum etiam in nominativo produci vel corripi dicunt, ut κόλαξ κόλακος. Latini tamen omnes vocales bitemporis, id est δισχρόνους habentes, ad genitivum respicientes, dicunt produci vel corripi vocales ante x positas in nominativo. In ox correptam feminini nox, noctis; et ex hoc compositum commune, hic et haec et hoc pernox: haec licet positionem semper habeant, tamen quia a noceo verbo nox venisse dicitur, brevem inde hoc natura vocalem habere intelligitur. In ox productam feminini vel omnis: haec vox, vocis, hic et haec et hoc velox, velocis, ferox, ferocis, atrox, atrocis. In ux correptam barbara vel Latina masculina vel feminina ut hic volux, volucis, haec nux, nucis, crux, crucis, hic et haec dux, ducis, trux, trucis. In ux productam masculinum, hic Pollux Pollucis; femininum, lux lucis. In yx correptam Graeca tam masculina quam feminina: hic sandyx, sandycis, haec styx, stycis. In aex, vel in aux, vel in alx, vel in anx, desinentia Latina et feminina sunt, et semper vel diphthongo vel positione longa sunt: haec faex, faecis, haec faux, faucis, haec falx, falcis, haec lanx, lancis. In unx unum commune, hic et haec conjunx: quod tamen in obliquis corripitur, ut hujus conjugis, huic conjugi, etc. In arx unum femininum semper positione longum, haec arx, arcis. Has autem ideo dixi quasdam terminationes nominativi partim esse correptas, partim productas, licet positione semper longae sint, ut naturae earum qualitas patefieret, et in obliquis, ubi sine positione sunt manifestarentur.

Intertext edge

Open linked passage

Note