De voce.
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/unknown" aria-label="More works by Unknown">
—
⋯
Original / primary: 21457 21457
8.1
De pronomine.
8.1
Igitur pronomen in nominativo singulari o, vel e, vel is, vel er, vel us, terminatum corripitur, ut ego, ille, ipse, iste, is, meus, tuus, suus, noster, vester; u quoque terminatum producitur, id est, tu et circunflexo accentu pronuntiatur: e littera finitum poetis commune habetur, et modo in versu corripitur, modo producitur, quia apud plerosque auctores ei per omnes casus ce syllaba addebatur, ut hicce, huncce, hocce, hisce, hosce, hasce; unde vocali quoque sequente per apocopam absumpta, duabus, ce, manentibus solebant illud producere, ut Virgilius in XI Aeneidos: Hocce erat, alma parens, quod me per tela, per ignes, Eripis..... Sed scriptorum negligentia praetermisit unam c, sic etiam vetustissimi Romanorum libri adhuc testantur, cum ipsi duo cc in hoc pronomine ubique tenerent scripta. Sunt et alia duo pronomina communis generis: nostras, vestras, producta, quorum perfecta, nostratis, vestratis, erant; unde quia ti syllabae syncopa facta est, mansit in a accentus perfecti, et ultima circumflectitur. Itaque neutrum eorum in e finitur, nostrate, vestrate; ex quo ostenditur illorum quoque nominativos in tis secundum analogiam a vetustissimis prolatos esse. Novem autem mobilia nomina, quae quia pronominum sequuntur declinationem quidam ea inter pronomina posuerunt, omnia in nominativo singulari et per omnia genera corripiuntur, excepto uno quod in feminino genere diphthongon habet, id est quae et qui, quando pro infinito vel interrogativo, id est, pro quis ponitur; quis autem et quid breves sunt: unus, una, unum; solus, sola, solum; totus, tota, totum; alius, alia, aliud; ullus, ulla, ullum; nullus, nulla, nullum; alter, altera, alterum; uter, utra, utrum; et ex eo compositum: neuter, neutra, neutrum. Similiter correpta sunt omnium pronominum feminina quae in a, et neutra quae in um vel in ud finiunt nominativum, ut illa, ipsa, ista; illud, istud, ipsum. Genitivus singularis in pronominibus i vel ae terminatus, longus, ut mei, tui, sui; meae, tuae, suae; aliter quidem brevis, ut illius, nostratis; ubi notandum quod genitivus qui in ius desinit, sive in pronominibus sive in nominibus, penultimam i semper natura longam habet, licet eam poetae saepius pro licentia eis concessa corripiant; absque uno alterius; quod quia solum duabus vicit syllabis proprium nominativum, corripit semper penultimam i; alius quoque semper i penultimam producit in omni casu. Dativus singularis semper producitur, ut nostro, illi, illae, exceptis mihi, tibi, sibi, quae indifferenter ponuntur. Cui quoque et huic, et ei, monosyllaba esse Priscianus testis, et plerique poetarum metris comprobant, ut Virgilius in IV Aeneidos: Cuique loci leges dedimus, connubia nostra Reppulit.... Idem in I Georgicon: Huic a stirpe pedes temo protentus in octo; et ubique hoc servat. Inveniuntur tamen, sed raro, per diaeresin bissyllaba facta, et maxime ei, differentiae causa, ne interjectio esse putetur. Sciendumque quod quando divisae fuerint, penultimam corripiunt; ei autem et eis per diaeresin divisas esse Juvenal ostendit in V: Implet et ad moechos dat eisdem ferre cinaedis. Statius in i syllabam huic dividit: Falsus huic pinnas et cornua sumere tetrae. In eodem: Laetus huic dono videas dare jura nepotes. Cui quoque in ambabus syllabis corripit Terentianus de Litteris: Verum ut cuique est proximitas locis oriri; Idem in eodem: Ex ordine fulgens cui dat nomen Synopes, est enim sotadeum ex duobus ionicis, a majore et tribus trochaeis; quod sic scanditur: verum ut cui, ionicus; quae est proximi, ionic.; tas lo, trochaeus; cis o, troc, riri, troc.[ spond.]. Item: ex ordine, ion.; fulgens cui, ion.; dat no; troc.; men Sy, troc.; nopes, troc. Accusativus singularis semper corripitur, ut illum, illa, illud, excepto cum e littera terminatur, et positione producitur, ut hunc et hanc, vel cum e longa finitur, ut me, te, se. Vocativus quidem regulam sui sequitur nominativi, ut tu, o tu. Licet in us desinentium pronominum seu nominum vocativus in e finiatur; tamen eamdem correptam habet. Notandum quod meus, cum secundum regulam vocativum debuit facere, o mee, euphoniae causa duas e breves in i longa convertit. Terentius in Adelphis: O mi Aeschine, o mi germane; nec ideo aestimandum est o pronomen esse quia nomini vel pronomini in vocativo casu vice articuli fungitur, cum sine dubio adverbium est vocandi et optandi: est etiam et interjectio dolentis, nec aliquid interest inter o hoc vocativum et heus; quomodo enim dicimus, heus juvenes; sic, o juvenes. Ablativus singularis semper producitur, ut a me, ab illo, exceptis his duobus quae tertiam sequuntur declinationem, ut ab hoc vel hac vel hoc nostrate, vestrate. Nominativus, et accusativus, et vocativus pluralis tunc tantum corripiuntur, cum a fuerint terminati, ut illa, nostra. Genitivus pluralis semper corripitur, ut nostrorum, vestrorum, illorum, nostrorum, nisi cum i sit terminatus, ut nostri. Dativus et ablativus, si is terminantur, longi sunt, ut meis, tuis, illis, vobis; si bus, breves sunt, ut quibus, nostratibus, vestratibus, quae etiam et penultimam corripiunt, ut Virg. in ecloga VI: Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante.
8.2
Verborum itaque cum multiplex in accidentibus et varia sit de verbo regula, ea tamen quae ad utilitatem metricae artis pertinent sicut a magistris nobis tradita sint, vel quantum ipsi investigare pro modulo ingenioli nostri potuimus, Luc li, puerorum dulcissime, hoc in loco tibi nunc scribere dispono: ita ut non solum ultimarum syllabarum, imo etiam penultimarum atque ante penultimarum rationem, quae non minus sciri poetis necessaria est, quam nominum( prout brevitas opusculi nos sinit) stylo currente diligentius intimare curemus. Tu ergo si enim[ modo] velocis es ingenii, reliqua omnia tunc facilius conjicere poteris, si ista intentius percipere modo studueris. In verbis igitur omnibus haec in finalibus syllabis breviantur: o, ut amo, doceo, pono, nutrio, amabo, docebo, quod tamen auctoritas variet; m, ut amabam, docueram, ponam; r, ut amor, docebar, ponerer, nutriar; t, ut amat, docebat, posuerat, nutriret; us, ut amamus, docemus; re, ut amare; te, ut docete; tis, ut ponitis; stis, ut amavistis; ris, ut doceris, ponebaris; se, ut nutrivisse. Producuntur autem a, ut ama; e, cum in secundae conjugationis imperativo fit, ut doce; i, ut nutri, amavi, amavisti, doceri, u ut amatu; c, ut fac, dic; as, ut umas, docebas, posueras; es, ut doces, amares, posuisses; t autem, cum in tertia persona plurali l, vel n. vel s, vel r ante se habet, syllabam facit positione longam, ut amant, docebant, ponerent, nutrierint, et vult, fert, est. Denique penultimarum atque antepenultimarum notitia a quatuor conjugationibus maxime percipitur, quia omnia verba quae secundum analogiam declinantur, quatuor conjugationes habent.
8.3
Prima igitur est conjugatio, quae in indicativo modo, numero singulari, tempore praesenti, secunda persona, verbo activo et neutrali in as productam desinit. Secundum quidem declinationem quam ipsa habet in praesenti, omnium conjugationum praeteritum imperfectum et plusquam perfectum in indicativo, nec non secundae et tertiae et quartae conjugationis optativum futurum et praesens subjunctivum declinantur, ut amas, amat, amamus, amatis, amant; amabam, amabas, amabat, amabamus, amabatis, amabant; docebam, bas, bat, bamus, batis, bant; ponebam, bas, bat, bamus, batis, bant; nutriebam, bas, bat, bamus, batis, bant; amaveram, amaveras, amaverat, amaveramus, amaveratis, amaverant; docueram, ras, rat, ramus, ratis, rant; posueram, ras, rat, ramus, ratis, rant; nutriveram, ras, rat, ramus, ratis, rant; doceam, doceas, doceat, doceamus, doceatis, doceant; ponam, nas, nat, namus, natis, nant; nutriam, as, at, amus, atis, ant; et ob id haec omnia penultimam a in prima ac secunda plurali producunt. Similiter et in verbo passivo haec eadem tempora absque praeterito plusquam perfecto praesentis temporis declinationem sequuntur, ut amaris, amatur, amamur, amamini, amantur; amabar, baris, batur, bamur, bamini, bantur; nutriebar, baris, batur, bamur, bamini, bantur; docebar, baris, batur, bamur, bamini, bantur; ponebar, baris, batur, bamur, bamini, bantur; docear, aris, atur, amur, amini, antur; ponar, ris, atur, amur, amini, antur; nutriar, aris, atur, amur, amini, antur: et ob hoc ipsa quoque penultimam secundae personae et tertiae singularis, nec non et primae ac tertiae pluralis, productam habent, et secundam personam pluralem in antepenultima producunt.
8.4
Secunda ergo est conjugatio quae in indicativo modo numero singulari, in stanti tempore, secunda persona, genere activo et neutrali es in fine productam habet. Cui[ Quam] declinationem sequuntur in omni conjugatione optativi modi praesens et praeteritum imperfectum atque praeteritum perfectum et praeteritum plusquam perfectum, et subjunctivi praeteritum imperfectum, et plusquam perfectum, nec non et optativi futurum et subjunctivi praesens, in prima conjugatione, ut doces, docet, docemus, docetis, docent; amarem, amares, amaret, amaremus, amaretis, amarent; docerem, res, ret, remus, retis, rent; nutrirem, res, ret, remus, retis, rent; amavissem, amavisses, amavisset, amavissemus, amavissetis, amavissent; docuissem, ses, set, semus, setis, sent; posuissem, ses, set, semus, setis, sent; nutrivissem, ses, set, semus, setis, sent; amem, ames, amet, amemus, ametis, ament. Haec quoque similiter sicut superiora penultimam e primae ac secundae personae pluralis ad formam praesentis temporis producunt. Similiter et in passivo eadem tempora absque praeterito perfecto et plusquam perfecto praesentis temporis declinationem imitantur ut doceris, docetur docemur, docemini, docentur; amarer, reris, retur, remur, remini, rentur; docerer, docereris, retur, remur, remini, rentur; ponerer, reris, retur, remur, remini, rentur; nutriter, reris, retur, remur, remini, rentur; amer, meris, ametur, amemur, amemini, amentur. Et ista quidem in secunda et tertia persona singulari, et prima ac tertia plurali penultimam longam habent et antepenultimam in secunda plurali.
8.5
Tertia conjugatio est quae in secunda persona indicativi modi, temporis praesentis, singularis numeri, significatione activa et neutrali is finalem corripit. Ad hujus similitudinem declinantur futurum indicativi prima et secunda conjugatione, nec non et quarta in his verbis quae in prima persona praesentis temporis in eo desinunt. Item subjunctivi praeteritum perfectum atque futurum, ut pono, ponis, ponit, ponimus, ponitis, ponunt; amabo, bis, bit, bimus, bitis, bunt; docebo, bis, bit, bimus, bitis, bunt; ibo, ibis, ibit, ibimus, ibitis, ibunt; quibo, bis, bit, bimus, bitis, bunt; amaverim, ris, rit, rimus, ritis, rint; docuerim, ris, rit, rimus, ritis, rint; posuerim, ris, rit, rimus, ritis, rint; nutriverim, ris, rit, rimus, ritis, rint; amavero, ris, rit, et rel.; docuero, ris, rit, et rel.; posuero, ris, rit, et rel.; nutriero, ris, rit, et rel. Id[ Et] ideo haec in illis locis ubi superiora producta esse diximus, corripiuntur. Sic et in passivo futurum indicativi in prima vel secunda conjugatione ad instar praesentis temporis declinantur, ut ponor, poneris, ponitur, ponimur, ponimini, ponuntur; amabor, amaberis, amabitur, amabimur, amabimini, amabuntur; docebor, doceberis, docebitur, docebimur, docebimini, docebuntur: istaque omnia simili modo corripiuntur, sive i brevis permanserit, sive se in e correptam mutaverit.
8.6
Quarta autem conjugatio in indicativo praesenti, secunda persona singulari, activo genere et neutrali, i productam ante s habet, passivo communi, et deponenti ante novissimam syllabam, ut nutrio, nutris, nutrit, nutrior, nutriris: haec et in hoc differt a tertia quod i longam, quam in praesenti tempore a secunda persona accepit, servat eam ubique productam, ut in imperativo, nutri, nutrito, nutrire, nutritor; et in infinitivo audire vel audiri, et in caeteris his similibus. Meminisse ergo debes quod, sicut neutrum verbum activi verbi regulam sequitur in omni conjugatione, sic passivi, commune et deponens, et in hoc eorum potestatem investigare per syllabas potes. Notandum autem quod primae conjugationis verba non solum illam a quam ad formam praesentis in caeteris temporibus secundum praedictam rationem producunt quin etiam illam quam a praesenti indicativo secunda persona singulari acceperant, sive in penultimam, sive in antepenultimam seu in quartam ante finem syllabam veniat, semper eam longam habent: in his videlicet temporibus et modis, quorum verba subter notantur ut a praesenti, donas, donamus, donatis; imperfecto, donabam; perfecto donavi; plusquam perfecto, donaveram; futuro, donabo. Imperativo modo praesenti, dona, donate: futuro donato, donatote, donanto: optativo, imperfecto et conjunctivo, donarem; plusquam perfecto, donassem; conjunctivo perfecto, donaverim; futuro, donavero; infinitivo praesenti, donare; perfecto, donavisse; et in praesenti indicativo genere passivo, donaris, donatur, donamur, donamini, donantur; imperfecto, donabar, donabaris; futuro, donabor, donaberis; imperativo praesenti, donare; futuro, donator; optativo, praeterito imperfecto, donarer, donareris, donaretur, donaremur, donaremini, donarentur. Infinitivo praesenti, donari; sic et omnia hujus conjugationis verba, excepto uno monosyllabo, do, das, quod contra[ regulam] penultimam in plerisque corripit, ut in praeterito imperfecto, et futuro, et infinito, et in participio ac supino verbo, nisi quando positione producitur et nomine verbali, ut damus, datis, daris, datur, dabam, dabo, darem, dare, datus, daturus, datum, datu, dator, et quae ex his solent fieri, ut dabamini; ubique enim in his breviatur da, Virg. in I Aeneid.: Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti. In eodem: Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Juno. In eodem: O passi graviora, dabit Deus his quoque finem. Idem in eodem: Si datur Italiam sociis et rege recepto. Idem in VI: Cui datus haerebam custos, cursusque regebam. Idem in III: Et pater Anchises dare fatis vela jubebat. Persius: Quin damus id superis de magna quod dare lance, Non possit magni Messalae lippa propago. Virg. in IV: Ferte citi flammas, date tela, impellite remos. Lucanus in IV: Maxima sed fati ducibus momenta daturum.
8.7
Et secundae conjugationis verba, similiter illa quae e longam a praesenti indicativo, persona secunda singulari, originaliter tulerant, ubicunque eam in modis vel temporibus habent, semper eam producunt, ut a doces, docemus, docetis; imperfecto, docebam, docebas, et rel.; futuro, docebo, docebis, et rel.; imperfecto praesen., doce, docete; futuro, doceto, docetote, docento; optativo imperfecto, docerem, doceres, et rel.; infinit. praes., docere. Item indicativo praesenti passivi generis, doceris, docetur, docemur, docemini, docentur; imperfecto, docebar, docebaris, et rel.; futuro, docebor, doceberis, et rel.; imperativo praesenti, docere, docemini; futuro, docetor, docentor, doceminor; optativo vel conjunctivo imperfecto, docerer, docereris, et rel.; infinitivo praesenti, doceri. Haec item quae a prima persona indicativi, correpta, e, nascuntur, ubique eam servant correptam, ut a doceo. imper. praes., doceat, doceant; et optat. futuro sive conjunct. praesens, doceam, doceas, et rel., et in passivo, iidem modi et tempora eadem, ut doceatur, doceamur, doceantur, et docear, docearis, et rel. Hocque sciendum quod non tantum haec conjugatio in prima persona indicativi e ante o corripit, imo etiam in caeteris conjugationibus aliae vocales ante o similiter corripiuntur. In prima conjugatione e vel o ut inchoo, meo, creo; in tertia i vel u, ut facio, ruo, induo. In quarta quoque similiter i breviatur, vel e, ut eo et audio. Fit hoc non in his solum, raro enim in Latinis dictionibus vocalem penultimam ante alteram vocalem productam invenies. Ideo autem diximus raro, quia in fio verbo auctores producunt penultimam, ut Virg. in Bucolicis: Omnia vel medium fiant mare, vivite silvae. Initio[ Forte et in ius] terminantis genitivi penultima anceps, sicut jam ante commemoravimus. In Graecis autem dictionibus saepe hoc invenitur, ut Menelaus, spondaeus, diacamilla. Tertia quoque conjugatione persona singularis indicativi praesentis in is brevem finitur; notandum quod omnia verba hujus conjugationis, si i brevem in fine verbi vel in medio in e mutaverint, ubique eam corripiant, ut legis, lege, legere, legerer, excepto cum a tribus in medio verbi excipitur consonantibus, b, m, vel t, ut legebam, legebar, legemus, legemur, legetur. Caeterum i in medio verbi positam ubique breviant, ut legimus, legitis, legite, legito, legitur, legimur, legimini, et rel. Quae autem in quarta conjugatione a secunda persona indicativi praesentis nascuntur, sicut supra diximus, i semper longam habent, ut in indicativo, ab audis, audimus, auditis. Imper., audi, audite, audito, auditote. Optat. audirem, audires, et rel. Infinitivo, audire, et in passivo praesentis indicativi, audiris, auditur, audimur, audimini; imp., audire, auditor; opt. vel conjunc., audirer, audireris, et rel. Infinit., audiri. Quae vero a prima persona generantur i semper brevem habent, ut in praesenti indicativo tertia persona pluralis, audio, audiunt, et in futuro ejusdem modi, audiam, audies, et rel.; imper. praesen., audiat, audiamus, audiatis, audiant, et fut., audiunto vel audiuntote. Optat. vel conjunc. imper., audiam, audias, et rel. Et in passivo, eisdem modis et temporibus, ut audiuntur, audiar, audieris, et ret., audiatur, audiamini, audiantur, audiuntur, audiar, audiaris, et rel. Quod maxime in his verbis quartae conjugationis, quae in eo in prima persona indicativi desinunt, ostenditur; quia quae a secunda persona nascuntur, i longam habent, ut is, imus, itis, ibam, ibas, ivi, iveram, ibo, ite, et rel. Quae autem a prima, e correpta pronuntiantur, ut eo, eunt, eam, eas, et rel. Notandum ergo est quod praeteritum imperfectum tertiae vel quartae conjugationis indicativo modo non a secunda persona, ut primae vel secundae conjugationis, venit, ut amabam, docebam, sed a prima, o finali in e longam conversa, et addita bam, ut faciebam, induebam, legebam, et audiebam, serviebam, muniebam; vocali tamen ubicunque ante e evenerit, correpta. Si autem in quarta conjugatione e per syncopam abstracta fuerit, i producitur, ut audibam, venibam, ibam. Praeteritum ergo perfectum in activi verbi declinatione, prima persona indicativi, in i longam terminat, quam et natura productam habet eodem tempore in penultima secundae singularis atque pluralis, ut amavisti, amavistis. In tertia quoque persona singulari, ut in prima plurali eam corripit, ut amavit, amavimus. In tertia vero plurali, eamdem i productam in e longam in penultima convertit, ut amaverunt vel amavere, docuerunt vel docuere. Et sciendum quod praeteritum plusquam perfectum indicativi modi, et praeteritum perfectum subjunctivi modi, atque futurum ex supradicto tempore nascitur, i longa in e brevem conversa per omnes conjugationes, et omnibus personis atque utroque numero, ut amavi, amaveram, amaverim, amavero. Nec non et praeteritum plus quam perfectum optativi sive conjunctivi, et ex eis veniens praeteritum infinitivi, ex eodem tempore nascuntur, ut utinam vel cum amavissem, amavisse; docuissem, docuisse; haec et natura et positione i longam habent. Penultimas igitur syllabas supra memorati temporis, id est, praeteriti perfecti indicativi modi primae personae singularis, ante i finalem, quales sint, non parum juvat cognoscere, maxime cum ad originem ejus caeterorum modorum omnia praeterita perfecta sive plusquam perfecta respiciant, et ejus qualitatem in his syllabis, quas incorruptas ab eo acceperant, servant. In vi ergo syllabam terminantium omnis penultima longa est, vel natura, vel positione, ut amavi, lavi, vovi, movi, cupivi, munivi, audivi. Tertia vero et quarta conjugatione in ivi desinentia verba, si v consonans intercipitur, corripiunt i penultimam, ut cupivi, cupii; arcessivi; sivi, sii; munivi, munii; audivi, audii. In ui divisas omnium conjugationum verba inveniuntur terminantia: primae, ut tonui, secui; secundae, ut tenui, habui; tertiae, ut annui, posui; quartae, ut aperui, prosilui. Omnis autem penultima hujus formae, id est, in ui divisas desinentium corripitur. In si terminantium perfectorum penultimae, vel natura, vel positione producuntur: natura, ut rideo, risi; suadeo, suasi; evado, evasi; haurio, hausi; positione, ut maneo, mansi; repo, repsi. Et in xi terminantia praeterita penultimam semper producunt, ut frigeo, frixi; pelliceo, pellexi; pergo, perrexi; diligo, dilexi; sancio, sanxi; vincio, vinxi. Bibo quoque bibi, tertiae conjugationis verbum, et ex eo composita, ut ebibo, et in praesenti et in praeterito corripiunt penultimam. Scindo enim et findo, etiamsi in praesenti positione sint longa, in praeterito tamen penultimam i corripiunt, ut scidi, fidi. Sic et contingo, contigi; attingo, attigi. Primae quidem conjugationis duo monosyllaba, sto et do, corripiunt penultimas in praeterito, ut steti, dedi. Sic et ex eis composita, ut resto, restiti; reddo, reddidi. Tertiae autem quaedam in principio syllabas repetunt, quaedam in fine. In principio repetentia, si in praesenti penultimam brevem habuerint, in praeterito quoque corripiunt eam, ut cado, cecidi; cano, cecini; pario, peperi. Sin longa sit in praesenti penultima naturaliter, in praeterito quoque producitur, ut caedo, cecidi; pedo, pepedi. Si positione sit penultima in praesenti longa, est quando servatur in praeterito; quando abjecerit consonantem, corripitur. Servatur in his: posco, poposci; parco, peperci; fallo, fefelli; tendo, tetendi; pendo, pependi; curro, cucurri: abjecta consonante corripitur in his, disco, didici; pello, pepuli; tango, tetigi; pango, pepigi; pungo, pupugi; tundo, tutudi. Quae autem in fine repetunt, penultimam semper corripiunt, ut credo, credidi; vendo, vendidi; perdo, perdidi; prodo, prodidi; condo, condidi; addo, addidi; abdo, abdidi, abscondo, abscondidi. A pario vero composita tria quarti ordinis verba, ut reperio, comperio, deperio, corripiunt penultimam in praeterito, ut reperi, comperi, deperi, nec non et ista et omnia quae ex eodem verbo videntur esse composita, natura semper pe syllabam brevem habent, in quocunque sit loco, ut aperio, aperui; cooperio, cooperui; experior, operior. Lucanus in IV: Tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).