De Dalmachio promoto in episcopum Compostellae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/urbanus-iic-10421099" aria-label="More works by Urbanus II">
—
⋯
Original / primary: 10460 Dedapri
1.1
De Dalmachio promoto in episcopum Compostellae
1.1
Praeterea delapso unius anni spatio venerandus rex Ildefonsus, ejus gener dominus Raymundus et uxor sua nobilissima domina Urraca, consilio et cleri et populi beati Jacobi, auctori sanctae Romanae Ecclesiae quemdam monachum Cluniacensis religionis D.( Dalmacium) pudicum et religiosum virum et abbatis benedictione et licentia Compostellanae Ecclesiae, Domino auxiliante, fecerunt episcopum. Hic, sedem quasi incultam reperiens vineam, sicut formam sanctae doctrinae noverat utilitati sanctae Ecclesiae ardentissimo amore instuduit. Nam cum dominus Urbanus sanctae Romanae Ecclesiae providentissimus episcopus apud Clarum montem concilium celebraret, religiosus idem Dalmatius cum quibusdam comprovincialium episcoporum, qui germana juncti charitate ejus sanctitati inhaeserant, in eodem concilio domino papae se praesentavit; ubi ab omnibus valde honoratus hoc privilegium, in sequenti serie conscriptum, quod nemo praedecessorum suorum impetrare potuerat, cum ipsis subsequentibus litteris de confraternitate hujus Ecclesiae scriptis apud gratiam domini papae summis precibus impetravit.
1.2
Libertas Compostellanae Ecclesiae.
1.3
Urbanus episcopus, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).