Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Urbanus IIc.1042–1099
Epistolae et privilegia
Priv 245.6
Choose a text More by Urbanus II
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10461 Epetpr20
245.1
CCLXXIII. Ad Lucium, praepositum Sancti Juventii.--De valore baptismi aliorumque sacramentorum a criminosis sacerdotibus collatorum. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 660.]
245.1
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LUCIO, praeposito ecclesiae Sancti Juventii apud Ticinum, salutem et apostolicam benedictionem.
245.2
Salvator praedixit in Evangelio circa finem saeculi pseudochristos et pseudoprophetas surgere, et multos seducere, et fideles suos in mundo multas habituros pressuras; sed tamen portas inferi adversus Ecclesiam non praevalituras. Proin quia, ut ait Apostolus, oportet haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant, oportet nos cum propheta ex adverso ascendere, et murum opponere pro domo Israel, et cum eodem apostolo per multas tribulationes intrare in regnum Dei, unde non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Igitur quia innotuisti nobis quod tibi objicitur: Utrum vendere ecclesiasticam rem Simoniacum sit? hoc Simoniacum esse patenter colligitur ex hoc quod B. Petrus apostolus ait Simoni: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia possideri. Donum quippe Dei est Spiritus sanctus, et donum Dei est res ipsius ecclesiae oblata. Et si bene advertis, Simon Magus, qui ficte ad fidem accessit, non Spiritum sanctum propter Spiritum sanctum, quo ipso indignus erat, sed ideo, quantum in ipso erat, emere voluit, ut ex venditione signorum quae per eumdem fiebant multiplicatam pecuniam quam obtulerat lucraretur. Nec apostolus emptionem Spiritus sancti quam bene noverat fieri non posse, sed ambitionem talis quaestus, id est avaritiam, quod est idolorum servitus, in eodem Simone exhorruit, et maledictionis jaculo perculit.
245.3
Quisquis itaque res ecclesiasticas quae Dei dona sunt, quoniam a Deo fidelibus et a fidelibus Deo donantur, quaeque ab eodem gratis accipiuntur, et ideo gratis dari debent, propter sua lucra vendit vel emit, cum eodem Simone donum Dei pecunia possideri existimat. Ideo qui easdem res non ad hoc ad quod institutae sunt, sed ad propria lucra, munere linguae, vel indebiti obsequii, vel pecunia largitur vel adipiscitur, Simoniacus est, cum principalis intentio Simonis fuerit sola pecuniae avaritia, id est idololatria, ut ait apostolus Paulus. Alioquin cur synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta episcoporum procuratorem vel defensorem Ecclesiae, vel quemquam regulae subjectum, adeo per pecuniam ordinari prohibet, ut interventores quoque tanti sceleris anathematizet, nisi quod eosdem Simoniacos judicet? Quod si praefati milites Ecclesiae ob hujus scelus taliter percelluntur, nemo sapiens negabit non militantes Ecclesiae multo damnabilius hanc ob causam, id est venditionis vel emptionis, debere percelli.
245.4
Sed et beatus praedecessor noster Paschalis de consecratione, et de rebus quae proveniunt ex consecratione, affirmat quod quisquis alterum eorum vendit, sine quo alterum habere non potest, neutrum non venditum derelinquit. Ac per hoc eum qui rem Ecclesiae vendit vel emit Simoniacum intelligit; in nomine vero procuratoris intelligit praefata synodus quemlibet ecclesiasticarum rerum administratorem, ut ver. gr. praepositum, oeconomum, vicedominum: defensoris nomine advocatum sive castaldum, et judicem: in subjecto regulae archipresbyterum, archidiaconum, canonicum, monachum, vel quemlibet ecclesiastico mancipatum officio. Quod vero Spiritum sanctum, quantum in se est, vendat vel emat qui praeposituram vel hujusmodi vendit vel emit, audi Augustinum super Joannem:« O quot proposita fecerunt! Alterum propositum habet Carthagine Primianus, alterum habet Maximianus, alterum habet in Mauritania Rogatus, alterum habent in Numidia illi et illi quos jam nec nominare sufficimus. Circumit ergo aliquis emere columbam? unusquisque propositum suum laudat quod vendit,» etc.
245.5
Ecce venerabilis Augustinus de praepositurae distractione agens, in nomine columbae sancti Spiritus venditionem vel emptionem accipit, sicut et omnes hujus evangelici capituli tractatores. Pensandum vero est qua poena multentur qui jam Deo et Ecclesiae suae oblata vendunt vel emunt, si cum flagellis a Dei templo ejecti sunt, qui quae Deo erant offerenda vendebant vel emebant. Si de offerendorum venditoribus vel emptoribus dictum est: Vos fecistis domum Patris mei domum negotiationis, et speluncam latronum, quid dicetur jam de Ecclesiae oblatorum venditoribus vel emptoribus? Et ne quis insanus objiciat merito hos Dominum tam acerbe vindicasse, quia tunc illa in Dei templo, ecclesiasticae vero res modo extra templum distrahantur, attendat super his Augustini non determinantem locum venditionis vel emptionis propositorum, sed tantum indefinite dicentem:« Circumit aliquis emere columbam?» unusquisque propositum suum laudat quod vendit, non adjiciens, in templo vel extra templum. Haec contra venditores vel emptores sacrarum rerum.
245.6
Ad hoc vero quod in epistola tua sequitur, id est: Utrum obedire tentantibus ad mortem nefas sit? et circa finem ejusdem epistolae hoc idem iterum inculcatur, illud beati Petri respondemus: Obedire Deo oportet magis quam hominibus. In quo exemplo notandum est hominibus interdum obediri debere, sed magis Deo; hominibus quidem in his quae contra fidem et religionem non sunt, quoniam cives Jerusalem legimus Babylonis civibus militasse, ut sanctum Joseph et socios Danielis; quorum primus stuprum dominae, sequentes vero idololatriam perhorrentes, rem publicam et alienigenarum principum strenue gubernaverunt. Et in Evangelio habes, cum eo qui te angariaverit uno milliario, alia duo ambulare debere, et reddere quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Item Hieronymus super epistola ad Philippenses:« Si dominus ea jubet quae non sunt adversa Scripturis sanctis, subjiciatur domino servus; si vero contraria praecipit, magis obediat spiritus quam corporis domino,» et infra:« Si bonum est quod praecipit imperator, jubentis exsequere voluntatem; si malum, respondere: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.»
245.7
Ad hoc vero quod subjungitur in eadem epistola, id est: Utrum sit utendum ordinationibus et reliquis sacramentis, a criminosis exhibitis, ut ab adulteris, vel sanctimonialium violatoribus, vel hujusmodi? ad hoc, inquam, ita respondemus: Si schismate vel haeresi ab Ecclesia non separantur, eorumdem ordinationes, et reliqua sacramenta sancta et veneranda non negamus, sequentes beatum Augustinum, qui super Joannem de hujusmodi tam copiose quam veraciter disseruit. Ait enim:« Baptizet servus bonus, sive servus malus, non sciat se ille qui baptizatur baptizari ab eo qui non sibi renuit baptizandi potestatem;» et paulo post:« Non horreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Si fuerit superbus minister, cum zabulo computatur, sed per illum Christi sacramentum non contaminatur. Quod per illum fluit, purum est, quod per illum transit, liquidum est.» Item:« Spiritualis vero virtus sacramenti ita est ut lux, quae et ab illuminandis pura excipitur, et, si per immunda transeat, non inquinatur. Quos baptizat ebriosus, quos baptizat homicida, quos baptizat adulter, Christus baptizat.» Et caetera hujusmodi. Attamen decessores nostri Nicolaus et Gregorius a missis sacerdotum, quos tales revera esse constiterit, fideles abstinere decreverunt, ut et peccandi licentiam caeteris auferrent, et hujusmodi ad dignae poenitentiae lamenta revocarent. Scripsit hoc praedecessor noster Gregorius Rodulpho et Bertholdo ducibus inter caetera( GREGORIUS VII, lib. II, epist. 45):« Officium Simoniacorum, et in fornicatione jacentium scientes nullo modo recipiatis, et quantum potestis, tales sanctis deservire mysteriis vi, si oportuerit, prohibeatis,» etc.
245.8
Porro ad haec quae tibi syllogistice in eadem epistola objiciuntur, id est, si corpus et sanguis Christi non sunt, et alia quae praediximus, proprias non habent virtutis dignitates, quid agentibus obsunt; quod si habent, cur spernuntur, sicubi ab indigno praesumuntur? Ad haec, inquam, ita respondemus: Proprias quidem habent virtutis dignitates, ut praefatus Augustinus ait super Joannem contra Donatistas, sed agentibus vel suscipientibus eadem sacramenta contra praefatorum pontificum instituta, nisi forte sola morte interveniente, utpote ne sine baptismate vel communione quilibet humanis rebus excedat: eis, inquam, in tantum obsunt, ut veri idololatrae sint, cum talibus et ordinationum et sacramentorum confectio, et aliter quam praemissum est scienter susceptio, vehementer a sanctis canonibus prohibeatur. Ait namque Samuel propheta: Quoniam peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae noli acquiescere. Haec de malis catholicis qui intra Ecclesiam sunt. Caeterum schismaticorum et haereticorum sacramenta, quoniam extra Ecclesiam sunt juxta sanctorum Patrum traditiones, scilicet Pelagii, Gregorii, Cypriani, Augustini, Hieronymi, formam quidem sacramentorum, non autem virtutis effectum habere profitemur, nisi cum ipsi, vel eorum sacramentis initiati, per manus impositionem ad catholicam redierint unitatem.
245.9
Sciendum vero est quod canones apostolorum, quorum auctoritate Orientalis et ex parte Romana unitur Ecclesia, et insignis martyr Cyprianus, et octoginta episcopi cum eodem baptismum haereticorum lavacrum diaboli appellant. Stephanus vero et Cornelius martyres et pontifices Romani, et venerabilis Augustinus in libro De baptismate eumdem Cyprianum, et praefatos episcopos hanc ob causam vehementer redarguunt, affirmantes baptismum sive ab haeretico sive schismatico ecclesiastico more celebratum ratum esse; et merito, quia alia in baptismo, et alia in reliquis sacramentis consideratio est: quippe cum et ordine prior et necessarior sit; subito enim morituro prius baptismate, quam Dominici corporis communione vel aliis sacramentis consulitur. Et dum forte catholicus non invenitur, satius est ab haeretico baptismi sacramentum sumere quam in aeternum perire. Et hanc sententiam praescriptorum pontificum Cornelii, Stephani, et Augustini, secuti sunt Innocentius, Siricius, Leo, Anastasius et magnus Gregorius, et omnis Ecclesia catholica. Et quoniam epistolaris brevitas propositis tibi quaestionibus fortasse non sufficit, eorumdem temeritatem ad sedem apostolicam instruendam mitte, aut, juxta Apostolum, veluti sanae doctrinae adversarium post secundam et tertiam correptionem devita. Tu vero esto fidelis usque ad mortem, ut percipias coronam vitae.
245.10
Data Romae.

Intertext edge

Open linked passage

Note