Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Urbanus IIc.1042–1099
Epistolae et privilegia
Priv 40.3
Choose a text More by Urbanus II
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10461 Epetpr20
40.1
XLVII. Urbani II epistola ad Lanzonem et Rodulfum abbates, et Adalberonem primicerium.--Confirmat electionem Metensis episcopi ab eis factam. (Anno 1091.)[MANSI, Concil. XX, 705.]
40.1
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis LANZONI, RODULFO abbatibus, ADALBERONI primicerio, archidiaconis, et omni catholico Metensis Ecclesiae clero ac populo salutem et apostolicam benedictionem.
40.2
Gaudemus, filii in Christo charissimi, quia vos gaudetis in Domino, quia catholicae fidei lucernam, quae in Herimanno sanctae memoriae permansit episcopo, necdum exstincta est; quia praedecessori bono successorem probabilem providistis. Et nos igitur bonis votis vestris robur praestantes auctoritatis apostolicae devotionem, et electionem vestram litteris praesentibus approbamus. Vestris quoque postulationibus assensum conferimus, ut vestri intersit arbitrii, a quibus potissimum catholicis debeat episcopis consecrari. Illud sane omni modo requirendum est utrum per manum Trevirensis illius dicti archiepisc. Simoniace fuerit in diaconem ordinatus. Quidquid enim ab eo extraordinarie indigneque suscepit, nos sancti Spiritus judicio irritum esse censemus, ut eosdem ordines ab aliquo sortiatur episcopo catholico praesenti auctoritate praecipimus. Talis enim ordinator, cum nihil habuerit, dare nihil potuit. Vos itaque filii in Christo charissimi, perseverate in his quae a reverentissimo confratre nostro, nunc angelorum concivi, Herimanno episcopo didicistis. Agite quae agitis, quia serpentis caput calcantibus aeterna a Domino corona praebebitur. Ipse vos sua gratia fideliter certare tribuat, et aeterni mercedem bravii dignetur.
40.3
Data Beneventi Kalendis Februarii.
40.1
XLVII. Urbani II epistola ad Lanzonem et Rodulfum abbates, et Adalberonem primicerium.--Confirmat electionem Metensis episcopi ab eis factam. (Anno 1091.)[MANSI, Concil. XX, 705.] CAPUT XLVIII. Urbanus II parthenonis S. Crucis Pictaviensis possessiones confirmat. (Anno 1091.)[MABILL., Annal. ord. S. Bened. V, 282.]
40.1
Pictaviensi Sanctae Crucis nobilissimo parthenoni post Petronillam abbatissam praefuit Adelais, quae ab Urbano II sedis apostolicae tuitionem et confirmationem possessionum obtinuit, diplomate dato Beneventi per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, IV Kal. Aprilis, anno Dominicae Incarnationis 1091, pontificatus Urbani anno IV. Sub finem diplomatis abbatissam et sorores commonet ut apostolicae sedis benignitati sanctis actibus respondeant, regularis disciplinae institutionibus studiosius dent operam, et ad aeternam gloriam totis viribus anhelent. Eodem diplomate statuit pontifex, ut collegiata B. Radegundis ecclesia Sanctae Crucis regimini in perpetuum, uti antea, subjaceat. Quod jam prius definierant Amatus Ellorensis et Hugo Diensis episcopi, apostolicae sedis legati, in concilio Santonensi; idemque Gregorius VII litteris suis confirmaverat, Hugoni et caeteris clericis ejusdem ecclesiae inscriptis.
40.2.1
XLVII. Urbani II epistola ad Lanzonem et Rodulfum abbates, et Adalberonem primicerium.--Confirmat electionem Metensis episcopi ab eis factam. (Anno 1091.)[MANSI, Concil. XX, 705.] CAPUT XLIX. Urbani II epistola ad Romualdum Monopolitanae Ecclesiae episcopum.--Ex concilii Beneventani sententia episcopatum Monopolitanum non Ecclesiae Brundusinae sed Romanae sedi subjectum declarat. (Anno 1091.)[MANSI, Concil. XX, 739.]
40.2.1
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ROMUALDO, Monopolitanae Ecclesiae episcopo, suisque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
40.2.2
Sacrorum canonum et decretorum pontificalium deposcit auctoritas ut majores Ecclesiarum causae apostolicae sedis judicio terminentur, cui nos licet indigni divinae dispositionis arbitrio praesidentes, eamdem sollicitudinem universis per orbem Ecclesiis, prout nobis apostolorum suorum divinae dignatio majestatis scire et posse impendit, impendimus. Cum ergo praestante Domino Incarnationis Dominicae anno 1091 synodale concilium in Beneventana esset Ecclesia sub nostra praesentia congregatum, et adversus fraternitatem tuam Brundusinus, seu Oritanus conquereretur episcopus, et tuae et illius Ecclesiae munimenta perspecta sunt. Quibus in conspectu nostro concilii universi diligentiori indagine perquisitis a venerabilibus nostris episcopis presbyterisque cardinalibus adjudicatum est Monopolitanam Ecclesiam majori scriptorum pontificalium auctoritate fultam Brundusinae Ecclesiae subjectionem et obedientiam non debere. Quorum nos sententiam approbantes nostrae auctoritatis robore confirmavimus, et per praesentis privilegii paginam te tuosque successores ab Oritanae seu Brundusinae Ecclesiae subjectione liberos sub solius apostolicae sedis obedientia in perpetuum permanere decernimus, statuentes ut quacunque Monopolitana Ecclesia hactenus juste possedit, aut hodie possidet, sive in crastinum juste atque canonice poterit adipisci in castellis, villis, silvis, in ecclesiis, in monasteriis tibi tuisque successoribus episcopali jure regenda, disponenda ac possidenda firma et illibata persistant, salva in omnibus Romanae et apostolicae Ecclesiae reverentia. Obeunte te, vel tuorum quolibet successorum, clero populoque Monopolitano facultas sit, semota omni pravitate, episcopum canonice eligendi, electus autem a Romano pontifice consecrabitur. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet magna vel parva, potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit, eum honoris sui et officii periculo subjacere decernimus, et a Christi atque Ecclesiae corpore auctoritate potestatis apostolicae segregamus; conservantibus autem pax a Deo, et merito praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, amen, amen.
40.2.3
Scriptum per manus Lanfranci notarii sacri palatii.
40.2.4
Datum Beneventi per manus Joannis S. R. E. diaconi card., anno Domini incarn. 1091, indict. XIV Kal. Aprilis, anno pontificatus D. Urbani papae II quarto.

Intertext edge

Open linked passage

Note