Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Vita S. Hildulphi
Valcandus MedianiHild 6 · 10467-vishi11More by Valcandus Mediani
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/valcandus-medianifl-1114" aria-label="More works by Valcandus Mediani"> —
⋯
More
Original / primary: 10467 Vishi11
1
CAPUT PRIMUM.
1
S. Hildulfi primordia.--[ Quoniam] quicunque baptizati Christum induti sunt, et haereditatem animo suspirarunt aeternae salutis, ut aliquando illam valerent consequi, usi sunt lumine charitatis per quam unicus Dei Filius, cum solus esset in regno Patris aeterni, ut cohaeredes haberet homines, fratres sibi adoptavit, quibus in domo Patris sui mansiones collocaret. Ad hanc ergo festinantes, viros Dei solos venire puduit, cum scirent eos qui secum alios traherent certam manere mercedem, adeo ut quo plures veherent, eo majori praemio cumularentur, fisi illa attestatione, qua servus ille evangelicus, talentum sibi creditum cum lucro referens, gaudio domini sui donatus est. Ad hujus itaque gaudii ineffabilem dulcedinem ille bonus Pater familias omnes volens introducere, missis in mundum servis suis, cunctos praecepit invitari, et, ne in via deficerent aut errarent, tritico vitae et lampade charitatis geminae sustentari; cumque hoc Omnipotentis divinitati diu agere placuisset, ut conservis suis suo in tempore tritici mensuram erogaret, ad laborem praesentis vitae futurum pastorem populis, Hildulphum nomine, jussit prodire, qui claro Nerviorum genere ortus, inter scholares alas sacrae militiae alitus est.[ Circa illius temporis aetatem Garibaldus regebat eamdem Noricorum, hoc est Bavariorum, gentem, cujus filiam, nomine Trudelindam, Agilulfus, rex Longobardorum, sortitus fuerat uxorem. Hujus etiam Agilulfi ad obsidionem urbis festinantis praecellentissimus domnus papa Gregorius mentionem facit. Ea quoque tempestate Austrasiis imperabat Theudebertus, ex Chidelberto Brunichildis filio procreatus, cujus in aula educabatur beatus Arnulfus, Arnoaldi vel Arnoldi sub Clotario vel Dagoberto illustris viri filius, ex majoredomus post modum Mediomatricae urbi pontifex destinatus; quique ad extremum renuntians apici tanti pontificatus, anachoreticae vitae sectator effectus est devotus. Verum puer Dei ab ipso Conditore perelectus misericorditer Hildulphus] et mox futurus Christianae defensor religionis ac doctor studiis litterarum traditus, divina gratia cooperante, in brevi efficacissime claruit. Atque unde multi per abrupta vitiorum defluunt, et in coeno superbiae devolvuntur, videlicet si de mundi scientia quidpiam attigerint, inde iste adhuc bonae indolis puer, omnibus excellentior factus, in dies proficiebat integer ab his vitiis quibus juvenilis aetas implicatur; dum enim multi talium controversiis forensibus, alii ludis multiplicibus, alii, licet admodum rari, in investigandis saecularium nodis disciplinarum, intenti obstupescant, hic pervigil in orationibus, assiduus lectioni erat, atque ultra vires operibus misericordiae intentus succurrere laborantibus, opem ferre egenis, miseris assistere diligebat. Talium ergo virtutum incrementis quid futurus pastor Ecclesiae faceret permonstrabat.
2
CAPUT II.
2
Fit clericus nec multo post monachus.-- Interea moribus ecclesiasticis assuefactus apud urbem vulgo Regensburg dictam clericatus honore donatus est. Quia vero semen rectae intentionis semel jecerat omnipotens Agricola in bono arvo pectoris illius, paulatim assurgebat in eo robustae operationis culmus, attonitus nempe et avidus nec surdus auditor existens Evangelii, non remissus obauditor ardebat fieri, illud Dominicum sine intermissione ingerens sibi: Qui reliquerit domum, aut patrem, aut matrem, aut fratres, aut sorores, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Talia enim quae videbat sibi adesse, plurimum suae arbitrabatur perfectioni obesse; uxoris vero filiorumque causa non ejus animum stimulabat, quibus hactenus carebat. Non denique per illud tempus tam indifferenter distribuebantur ordines ecclesiastici sicut cernimus hac nostra aetate distribui, sed perpetuum professoribus castimoniae aut virginitatis. Sed vir iste beatus, Spiritus sancti gratia praeventus, a cunabulis illibatum a corruptione carnis servavit pectus, in cujus latebris mentem suam informabat et alebat. Praemissis et aliis evangelicae institutionis verbis, prudenter advertens non solum sanctis haec dicta aut donata apostolis, verum etiam cunctis in unitate fidei apostolica suggestione fundatus, tandem exemplo fidelis Abrahae, terra, cognatione domoque parentum egressus, iter arripuit Sicambriam versus, subiitque civitatem Trevirim, quam tunc copiosus incolebat populus; monachorum etiam bonae opinionis odorem circumcirca spargentium decorabat conventus. Quibus, spem saeculi irridens imperterritus agonotheta Christi, sociatus, monasticam normam professione explevit et actibus; adeoque frixura sancti zeli, circa monasticam perfectionem, exussit cor ejus ut terrori et exemplo minoribus, venerationi vero et amori fuerit majoribus. Itaque Milo reverendi Lutroini filius tunc archiepiscopus, perpendens hunc sanctum virum scientia fultum, discretione maturum, conversatione angelicum, diversarumque virtutum tendere gradibus ad perfectionis cumulum, coenobio abstractum secum retinere voluit, atque secundam a se sedem ei indulsit, quatenus vice ipsius pastorale subministraret officium, sarcinam perferendo sibi creditarum ovium, sanis et debilibus consulendo secundum quod senserat congruum. Quod quam pie quam strenue exsecutus est, sequentis series lectionis declarabit.
3
CAPUT III.
3
Trevirensi sedi praeficitur.-- Sub hoc tempore, apud Gallias Francorum regibus a solita fortitudine et scientia degenerantibus, hi qui majores domus regalis esse videbantur, administratione regni potentiam, et quidquid regibus agere mos est ceperunt; quippe cum coelitus esset dispositum ad horum progeniem Francorum transvehi regnum. Eratque illis in diebus in regio palatio Angisus, Arnulfi filius, de nomine Anchisae quondam Trojani, ut putatur, appellatus, administrans principatum sub nomine majorisdomus, cujus quoque aetatem attigit Heraclius, Romanae reipublicae Augustus, qui revexit sanctissimae crucis lignum a Chosroae tyranni partibus.[ Pippinus post multum temporis patri Angiso decedenti succedens, rempublicam Galliarum gubernavit florentissime, vir magnae potentiae, miraeque pietatis et audaciae, qui hostes suos statim aggrediendo contrivit saepissime; nam super quemdam suum adversarium Rhenum transgressus, cum uno tantum satellite suo irruit, eum in suo cubiculo residentem cum suis trucidavit; bella quoque multa cum Saxonibus et maxime cum Rathbodo Fresonum rege fortiter gessit. Hic et alios filios habuit, sed ex his praecipuus Carolus exstitit, qui ei post in principatu successit. Quod idcirco fortassis plus justo visum est prosequi, ne similitudo nominum decursioque temporum in sequentibus injiciat scrupulum lectori, nempe praefatus dux Carolus primi ex Francis magni imperatoris Caroli exstitit avus. Publicis igitur utilitatibus invigilante Angiso jam dicto] et Milone archiepiscopo Trevirensium rebus humanis exuto, Trevirenses praesule indigebant. Grex itaque Domini, pastore destitutus, conversus ad Dominum totis precibus incumbit, et ut Ecclesiae suae, turbine saeculi fluctuanti, rectorem tribuat exposcit. Tunc subito Hildulphi nomen per ora omnium sonuit, quod vir esset nobilis, scientia eruditus, lingua urbanus, vita moribusque[ Deo placita, hominibus approbata ac moribus clero et plebi proficuis congruisque compositus.] Mox sermo in aula regis percrebuit, atque exiit edictum ut vir talis ac tantus pastorale subiret ministerium. Quo completo, vir Dei in diversa nitens[ versus nativitatis suae solum fugam arripuit; siquidem anxiabundus suspecto honore sublimandus refugiens in peregrinis quasi ignobilem se posse delitescere suspicabatur in propriis] nam eremum concupierat, nisi populi devotio praecavens obstitisset. Ab Histria igitur raptus Galliam Belgicam usque deductus est.[ Cujus secundum desiderium, licet fuerit dilatum, non tamen est ablatum.] Fit conventus totius regni, accurrunt principes cum episcopis, coetus clericorum monachorumque cum populorum turbis, una omnium acclamatio Hildulphum esse honore episcopali dignissimum, cum vir Dei e diverso se omnino reclamaret indignum; nam[ persaepe] fragilitatis robustus prospector semetipsum in se metiendo sibi timebat, quia quae et qualis sit ratio animarum reddenda cogitabat, quod si nunc homines perpendere vellent, dum liberi et quiete vivere possunt, regimen ecclesiasticum, ad quod viri sancti vix cogebantur, nequaquam tam prompte pecuniis mercatum irent. Sed tandem vicit devota populi acclamatio fidelis atque[ apostolicae per omnia conformatus fidei post beatum Eucharium Petri apostoli discipulum tricesimus tertius] communi omnium voluntate Trevirorum confirmatus antistes. Qualis vero jam fuerit, et qualem se cunctis praebuerit, quia difficile explicabitur, attentare veremur.
4
CAPUT IV.
4
Ejus in episcopatu virtutes.-- Igitur beatus vir, non modo de boni operis[ seu monastici rigoris] proposito semel arrepto aliquid non minuit, sed velut centuplicatum augmentavit. Enimvero quasi puer aut adolescens quidquid ubique jacet scelerum perpetrasset, sic in poenitudinem conversus se contra se erexit. Videres hominem exesum jejuniis, vix ossibus haerere, ad sanctorum memorias indefessum jacere, inundantia lacrymarum sedulo madere, noctes insomnes ducere. Quid enim dicemus eum pauperes, mediocres et divites summo studio omnique diligentia curare? Quidquid sibi erat omnibus commune faciebat, divitibus et egenis idem semper erat. His praecipiebat non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Domino qui dat omnibus omnia affluenter, et ut rerum abundantia pauperum inopiam suppleret, quatenus in futuro pauperum abundantia divitum inopiae fieret supplementum. Omnino autem pauperes rebus admonebat ut scirent spiritu pauperes esse, et in humilitate gratias agere Deo, dicente ipso Domino: Beati pauperes spiritu. Perquirebat quem sanctorum in aliquo bono imitari valeret, cum diem se perdidisse querebatur, quo parum aliquid non profecisset in actibus, seu in mandatis Dei. Sacrificium pro salute mundi totius et requie defunctorum, nullo offerre Deo praetermittebat die, sciens se Domino dicere: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo; et: Voluntarie sacrificabo nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Quidquid vir Dei igitur fieri sibi volebat, juxta evangelicum praeceptum, nulli negabat, sed omni poscenti se libentissime tribuebat, portum scilicet laborantibus, consolatorem moestis, nudis coopertorem, susceptorem viatoribus. Quis enim unquam expetiit et ejus bonitatem expertus non est? Quotidiana illum sollicitudo animarum aliquo pereunte compellebat gemere; quanquam tantae esset pietatis ut, quovis scandalizante se, crederet offendisse; et quoniam incolam se et peregrinum hic noverat, ubi non habere se manentem civitatem sciebat, ostium suum viatori nunquam clausit, neque buccellam suam solus comedebat.[ Ut dulcissimus pater filios spirituales dulciter admonendo, quatenus coelestis patriae haereditati inhiarent non desistebat; divinae legis gratiam in pectore gestabat, ex cujus sale sermonem sui oris condiebat. Vanitatem mundi sic horrescebat ut crederet ac profiteretur miseros esse amatores ejus. Eleemosynis maxime insudabat, hospitalitati largissime, ac si hanc ipsi Christo exhiberet, insistebat. Quem videbat tristem et dolentem, consolationis verbo et subsidio necessario exhilarabat, discordantes ad concordiam reducebat.] Caeterum omnibus omnia se faciebat, ut omnes salvos faceret, et ut bonus pastor, quidquid gregi dicebat agendum operum exhibitione monstrabat.
5
CAPUT V.
5
Corpus S. Maximini transfert.-- Cum hujusmodi caeterarumque virtutum eminentia antistiti congruerent, omnium mira colebatur veneratione. Vir erat enim nobilitate generosus, religione praecipuus, consilio cautus, operibus famosus; inter magnifica namque opera, quae multiplicia gessit, corpus beatissimi[ atque gloriosissimi] praesulis Maximini[ cujus ipse successor habebatur jam tunc vicesimus nonus] ex crypta ubi illud beatus Paulinus praesul magni meriti ex Aquitania revectum tumulaverat, in domum qua nunc veneratur transtulit. Quia enim eadem crypta insolitas evomebat aquas, quae tribus altiores cubitis superficiem totius pavimenti ejus occupaverant, nec tamen ad mausoleum reverendorum artuum licentiam habebant, sed solide sicut murus hinc inde illud tangebant, perpendens vir beatus tam signo hoc quam plurimis aliis revelationibus se admoneri, quatenus aedificata basilica corpus sanctum inde transferret, omni diligentia perficiendum id censet. Ergo maximis impendiis constructo oratorio, vigilantique studio ad unguem producto, adest clerus cunctus cum populo. Nec mora venerabilis antistes cum duobus coepiscopis suis Clemente et Chotberto enormis magnitudinis cooperculo manus admovet, quod tanta celeritate sublatum est ceu pondere careret; ipsum tamen cooperculum, post a trecentis viris et quadraginta boum paribus tentatum, mansit immotum. Tandem venerandis artubus honorifice, ut decebat, in arca reconditis cypressina, et sic in marmorea, quarto Kalendas Junii, oratorio intulit, quod a fundamentis susceperat et ad perfectum produxerat. In quo pariter imposita sunt trecentorum martyrum Thebeae legionis corpora; quem locum sic nobilitavit supellectili ac fundis, replevit coenobitis, ut ex tunc nullatenus inferior videatur episcopio ipsius urbis. Circa quem locum dum vir beatus de die in diem nimio insudasset pietatis affectu, praevidens futura sagaci spiritu, veritus superfluas tyrannides successorum, praedictum totum regio jure nobilitati tradidit, ut habetur in praesenti.
6
CAPUT VI.
6
Episcopatum dimittit.-- Et post tam multiplices pro grege Christi labores, licet in pontificatu positus nihil possidere voluit, quidquid tamen illud erat quod[ occasione seu praetextu regiminis] habere[ vel praesumpsisse sibi] videbatur relinquens, ut olim animo conceperat, eremum petere destinavit.[ Monastici] siquidem[ non immemor voti] reputabat actus suos sibi minus posse sufficere ad salutem, cum Dominus dixerit: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.[ Oculati] quippe coelestis quasi animalis circumspectionem retinens, non revertebat incedens, ac eorum quae retro sunt oblitus, in anteriora ferebatur extensus. Equidem noverat plurimos ante humana judicia interim stantes videri per bonorum operum exsecutionem, sed ante omnipotentis Dei oculos corruisse per meliorum deliberationem, eo quod bonum opus talium minus Deo foret placitum, quo per mentis deliberationem in meliori gradu incunctanter est positum. Ne ergo postmodum frustra quaereretur hujusmodi detrimentum suae menti subrepsisse, unicam deliberationem quam sibi suspirabat adhuc deesse, accelerabat perficere. Quod cum primum rumor ad aures vulgi detulit, quasi barbaris insequentibus, omnis aetas omnisque sexus in urbem ruit, visoque viro Dei, clamor in coelum attollitur, et quasi omni provinciae exitium immineret, unus omnium ferebatur luctus. Cur gregis tibi custodiam commissam derelinquis? quare, quare tantarum futurum discrimen non metuis? putas qui erunt hujus Ecclesiae saevissimi vastatores? namque dilaniabunt gregem tuum lupi rapaces. Talibus itaque vir sanctus lamentationibus, praecipue piarum supradicti loci ovium commotus, ut erat pietate plenus, in lacrymas resolvitur. Conversusque ad plebem sic tandem profatur:« Vos populus Dei et oves pascuae ejus estis; ipse vos custodiet, qui nobis promittit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.» Nam custodia mea hactenus nulli profuit, qui me ipsum minus circumspexi, si quid autem deinceps insuper est temporis, sinite ut expleam quo et mihi et vobis prosim.[ Obfirmatus] igitur adversus lugubres querelas gregis se prosequentis, quasi tenacioribus vinculis, quae libertatem animi ejus sibi subigere tentabant, disruptis, Nicomadum sibi successorem, ovibus vero suis designans pastorem, post ultimum vale, animum, oculos ac pedes accepto itineri restituit, tantum elevatus scientia, assumptus vita, indignatione spiritus sui amarus abiens, pennas sibi dari columbae gemebundus expetebat, quibus volando requiesceret, et quibus elongando fugiens in solitudinem maneret. Quemadmodum enim Deo dignus papa Gregorius ait: Dulce est esse in rebus humanis, sed ei adhuc qui de coelestibus gaudia nulla gustavit; at si quis jam cordis ore gustaverit quae sit illa dulcedo coelestium praemiorum, huic quanto illud dulce sit quod intus videt, tanto in amaritudines vertuntur quotquot foris sustinet. Rixatur secum de rememoratis iniquitatibus, reprehendit se de cogitationibus, insequitur de verbis, et punit flendo de factis. Itaque nisi hoc modo Spiritus sanctus mentem viri hujus in amaritudinem temporalium et delectationem aeternorum commovisset, terram desertam et inviam tanto aestu cordis non quaesisset.
7
CAPUT VII.
7
Favente Tullensi episcopo in Vosagum secedit.-- Per illud tempus Jacob vir conversatione moribusque admirabilis Leucam regebat[ ecclesiarum] urbem, qui[ cum pro sui sanctitate in ora omnium penderet, regibus quoque] stupendus erat. Ad quem cum vir Dei Hildulphus venisset, ut charitate mediante secretum illi provideret locum libentissime collaboravit. Si quidem a praedecessore ejus quondam pontifice, Girbaldo nomine, viro aeque sanctissimo, Deodatus vir summae sanctitatis olim Nivernensis episcopus renuntians saeculo, in saltu Vosagi locum obtinuerat, ubi sanctissime conversatus[ est], monasteria statuit, atque post diutinam in- Christi agone militiam vitae senatum laureatus in travit. In quo etiam saltu virorum sanctorum cellulae inerant.[ Denique Sanctivagium jam tunc erat spirituali monachorum exercitio institutum. Porro domnus Gundelbertus, olim Senonum praeclarissimus archiepiscopus, circa tempus illud Senoniense coenobium in Grandiavio a se constructum ex relictae urbis vocabulo denominavit. Primus Bodo etiam jam dicti Jacob decessor Leucae bonus pastor virgineis catervis, quibus locum studio suo ad unguem productum repleverat, quemque suo de nomine nuncupatum iri censuerat, praeesse voluit Christi famulam Tietbergam, quam ante pontificale decus susceperat ex debito conjugii filiam.] Inter hos ergo athleta Christi Hildulphus praedicti viri Jacob consultu adminiculante locum habitationis elegit.
8
CAPUT VIII.
8
Medianum- Monasterium condit.-- Enimvero est locus in Vosago montibus undique septus, quem fluvius quidam ob validum cursum, Rabado nomine, praeterfluit, super quem[ vir sanctus] Spiritu sancto dictante ecclesias fundavit, primam videlicet nomine beatae Dei genitricis et semper virginis Mariae, quam et[ VIII Kal. Martii] dedicavit, eamque Medianum- Monasterium appellavit; aliam vero ex nomine beati Petri principis omnium apostolorum honore[ XVII Kal. Novembris] consecravit. His ita statutis, Deo sibique vivere coepit; cumque praeconium sancti nominis ejus fama multorum longe lateque deferret, viri potentes et nobiles visitationis gratia ad eum saepius confluebant, cumque e diversis partibus multi accurrerent, aliquanti ad vitae iter accensi cum viro Dei manere decreverunt: Quod cum vir Deo plenus videret, a Domino id fieri arbritatus est; et, quoniam ipse olim professus monachum fuerat, habitationes monachis utiles coepit aedificare. Id vero populus cum comperisset, devotione crescens, plus solito confluebat; nam per merita viri sancti sibique subjectorum, caeci ibi illuminabantur, claudi convalescebant, daemones fugabantur. Unde turbas confluentium vix ferre valens, extra claustra ecclesiam S. Joannis Baptistae aedificans dedicavit, atque domos, in quibus supervenientes reciperentur, instituit.
9
CAPUT IX.
9
Congregatis discipulis abbatem praefecit Leubaldum.-- Cernens interea vir fidelis Domini servus hujuscemodi solitudinis partem non minimam adventus sui occasione paulatim excultam, ac velut novellis olivarum spiritualibus filiis in circuitu suo vestitam, anima ejus super Domini salutaris sui praesentia delectationem concipiebat maximam. Cum vero dudum deserta et impexa eremus aleret Christi pauperes singulorum annorum proventibus, ne deficerent in via saeculi istius, etiam juxta litteram compleri gaudebat quod olim propheta de veteris legis mysteriis et novi populi refectione praedixerat. Deserta in ubertatem versa advenae comedent, frequens quoque vulgus fidelium sedulo virum Dei invisentum numerosa construxerat habitacula circa cellas sanctorum propter vicinitatem eorum vel habilitatem locorum. Sed vir Dei quoniam jam gustarat et viderat suavem esse Dominum, nil dulcius habebat, quam vacare et videre ineffabiliter esse Dei... praecellit. Nostrorum itaque accrescente ibi numero fratrum, sanctus ille, ut semper circumspectus, custos sui metuens erat, cura eorum aut frequentia saecularium a dilecta quiete suae contemplationis quoquo modo divelli, quapropter domnum Leubaldum venerabilem virum abbatem designavit, quem divinarum et humanarum rerum notitia haud parva praeditum intellexit, quatenus fratribus pastorali vigilantia praeesset, adventantium sese negotiis impertiret; qui quamque devote, quamque strenue id officii administrarit, auctoritas promoventis credulis mentibus satisfacit, quoniam sanctus antistes hunc nequaquam tantae catervae monachorum promoveret, nisi prae, caeteris ad hoc dignum judicasset.
10
CAPUT X.
10
Spinulum Joannem et Benignum viros pios recipit.-- At vero cum rumor fratrum ibi accresceret, inter reliquos vitae coelestis amatores tres venerunt, quorum primus Spinulus; reliqui vero qui carne et spiritu germani erant, prior Joannes, alter Benignus vocati sunt,[ qui ex coenobio beatissimi Maximini, quod praedictus Pater fundaverat, advenisse referuntur, statuerantque penes virum Dei degere, quod ejus conversatione et charitate nimium delectarentur. Horum vero miracula in subsequentibus multiplicibus quaedam explanabimus, ut quanti sint meriti apud Deum fiat luce clarius][ nam] a viro Dei benigne suscepti, paterne instructi, ipsique devote conversantes, ad viam vitae anhelabant, et quanquam omnium virtutum negotiis se vicissim praecedere vellent, humilitate tamen et obedientia se alterutrum vincere festinabant. Assidue in ore illorum Christus, jugiter vitae aeternae praeconia resonabant, utque monachos decet, juxta praeceptum Patris omnia exercebant[ absque pusillanimitate, rancore vel amaritudine, subjecti in timore et amore Christi, jejuniis et vigiliis semet macerantes, orationibus contriti, humilitatique cordis indefesse instantes, malebant quidquid usquam putatur intolerabile perferre quam Christum in aliquo offendere.] Et quoniam invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum, sciens Dei athleta Hildulphus se suosque quandoque Adae debitum reddituros, sepulturae locum quaerere destinavit. Sed quia ut in convallibus solet, circa monasterium aquarum erat abundantia, minime aptum coemeterio locum judicavit; ad austrum vero collis monasterio imminet, super quem vir sanctus ecclesiam construens, ex nomine beati Gregorii papae consecravit, atque circum hanc coemeterium benedixit.
11
CAPUT XI.
11
Ab Erardo episcopo visitatur.-- Fama interea praeconii ejus circumpositas terras transvolans, remotiores quoque penetraverat; cumque e diversis partibus multi ad virum Dei venirent, Erhardus vita etiam sanctissimus, carne quidem beato Hildulpho germanus, ordine vero coepiscopus nomine hujus[ ascitus] accurrit. Diu itaque quaesitum cum invenisset, labori ejus congratulans, inquit: Ecce, frater, desiderium cordis tui tribuit tibi Deus, et voluntate tua non te fraudavit. Quem enim diu concupisti locum tuae conversationi habilem invenisti. Tu ergo sta viriliter in fide, et confortare in Domino, et in potentia virtutis ejus certus, quod qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. Per[ annos] igitur aliquot[ continuos] secum manentes, aeternae vitae vicissim resonabant[ fratribusque congregatis utrique vitae necessaria praevidebant, et tabernacula erigebant.]
12
CAPUT XII.
12
Otiliae Eticonis ducis filiae visum et baptismum confert.-- Ad eorum merita vero ostendenda renovantur a Deo miracula stupenda.[ Viris etenim Dei ibi adhuc pariter conversantibus,] Eticonis ducis Elisacii filia caeca nata ad viros Dei defertur, utque ejus misereantur a moestis parentibus humili prece poscuntur. Quam cum adhuc gentilem esse rescissent, more ecclesiastico catechizaverunt atque ad orationem prostrati pro salute puellae clementiam Domini precabantur. Monitis itaque catholicae fidei edoctam, sanctus Hildulphus baptizavit, eamque de sacro fonte mente et carne illuminatam beatus Erhardus excepit, et dato nomine Otiliam vocavit:[ quae in sanctimoniae sanctitate permanens, boni rectique imitatrix non mediocriter existens, nunc jam cum Christo regnans dat in terris innumerorum signorum miracula dietim.] Quae res intantum valuit ut non mediocres, verum etiam personae potentes virum Dei Hildulphum venerarentur ac diligerent, eique ad augmentum loci auxilia praeberent.[ Erat enim totius honestatis decore compositus, aequaliter se affabilem exhibens omnibus.]
13
CAPUT XIII.
13
De Begonis donis et pio obitu S. Spinuli.-- Quidam[ enim] vir Bego, dictus nomine, sancti viri necessitati communicans, rerum suarum aliquid usibus fratrum sub beato viro Deo militantium delegare statuit, atque locum qui usque hodie Begonis- Cella dicitur, et partem Vosagi quae Folchodi- Rupes appellatur, destinavit. Denique vir Dei Hildulphus in cella jam dicta sanctae scilicet cruci dicata virum summae humilitatis et obedientiae Spinulum, nomine constituit, in qua idem homo fideliter Deo serviens post multiplices in Christi agone labores ac numerosa miraculorum insignia vitae aeternae consecutus est praemia. Quem omnipotens Trinitas apud se glorificatum in terris, gloriosum ostendere volens in coelis, per ministerium angelicum beato Hildulpho notificat, ut glebam sancti ad monasterium tumulandum revehat,[ sicut ipse beatus adhuc vivens fratribus cum multa prece mandaverat.] Nec mora senex imperanti obediens cinerem quo fatigatos artus collocaverat excutit, convocatisque fratribus hominis Dei nuntiat obitum, qui licet tanto fratris auxilio destituti moererent, tamen gloriae ejus congaudebant, accensisque cereis ad beati[ viri glebam] exsequias properabant.
14
CAPUT XIV.
14
Ad cujus tumulum fiunt miracula.-- Vis itaque ventorum plus solito inhorruerat, adeo ut non modo frutices, verum etiam annosas quercus excelsasque abietes eradicaret. In tali ergo turbine ante sancti viri glebam ardentes cerei usque ad locum sepulcri delati sunt. Sepultum igitur terris, ut apud se vivere Deus demonstraret in coelis, omnibus infirmantibus ad sancti viri tumulum venientibus voluit subvenire. Quanti ibi paralytici venis redintegratis solidati sunt, verbo aut scripto non facile explicabitur, omnis caecitas clarificata[ est, cum] lumine diem mirata obstupuit, universa debilitas ibi recuperatis usibus robur amissum persensit; unde turbis irruentibus reperta est aqua salsissima.
15
CAPUT XV.
15
Quae cessare imperat S. Hildulfus ne fratrum tranquillitas turbetur.-- Cupiditate igitur salutis, habilitateque loci, aquarum abundantia populi confluentes, forum ibi statuere tentaverunt, quam inquietudinem vir Dei Hildulphus sentiens indoluit,[ baculo artus regente] ecclesiam beati Gregorii, ut ei moris erat oraturus intravit, deinde oratione expleta surrexit, et ad tumulum S. Spinuli venit, atque, ut erat piae mentis, ora perfusus lacrymis, inquit: Gratias, frater Spinule, Deo agimus, quod te in pacis regione quiescere credimus, et apud omnipotentem Deum posse plurimum confidimus, nosce te etiam scimus, quomodo et quare nos[ scilicet desiderio liberius vacandi orationibus ac deserviendi Deo] tumultu populorum relicto hanc solitudinem devenimus. Tu igitur tranquillitate potitus, nostri qui in via mortis sumus, et inter ejus pericula fluctuamus, miserere oramus, quin etiam si fas est exigimus illa ipsa virtute praeclarae maximaeque obedientiae, quae in te refulsit dum temporaliter viveres, cujus quoque merito aeternaliter, ut evidentibus et quotidianis signis liquet, gaudes, ne popularibus negotiis religioni monasticae indicibilis periclitationis procellam suscites. Si enim hac populorum confluentia pressi fuerimus, non parum a proposito declinabimus, quin paulatim saecularium jurgiis et causis ac si nimio pulvere infecti atque foedati, omnium mundissimo minime inhaerebimus Creatori, quodque absit! ordo monasticus hic jam Deo propitio stabilitus, pessumdabitur funditus. Licet enim, Deo cooperante, subsidia corporum nostro conferantur loco, tamen animarum timemus pericula; unde concurrentium comprime turbas, et hilarem affluentemque datorem Deum implora, ut benedictionis ejus sentiamus gratiam, quatenus penuria necessarii victus ac vestitus expulsa, occasioneque laqueos deceptionis optandi invidissimo diabolo sublata, impleamus nostrae professionis vota. Tunc vero videres spiritum carne solutum, et vita potitum obedire mortali, ac si idem teneretur vinculo mortis. Nam signis cessantibus, venisque cohibitis salinarum, frequentia quoque desinit populorum. Ad confutandum tamen impudentem garrulitatem invidorum et incredulorum, datur ibidem usque hodie prospici evidentissima indicia trium quondam puteorum. Denique sanctus finita prece ac querimonia, alacer ac fidens se jam consecutum optata, ad fratres regressus sollicitos vigilesque orationi insistere hortatur, quo repressa concursante turba ab Omnipotente consolatio voluntariae paupertatis aliunde eorum dirigeretur.
16
CAPUT XVI.
16
Donationes factae monasterio, S. Hildulphi mortificatio, sibi fuga consulit.-- Precibus namque beati Spinuli meritisque beati viri mox subsecuta est benedictio Domini. Nam nondum septem diebus decursis, Hagio vir illustris, qui et Flariulphus solebat cognominari adfuit, ac cujusdam nobilis praedii Berchem dicti maximam partem contulit loco S. Petri; cujus traditio solemniter acta, extemplo est litteris innodata, praefatoque Leutbaldo tunc temporis abbati est credita, quibus convinceretur, si aliqua quandoque hinc machinaretur violentorum controversia. Multi deinde nobilium juris sui praedia praefato loco contulerunt, nec multo post aliqua portio villae Hundinis- Heym nuncupatae eidem loco cessit jure possessoris. Perpendat digne, qui valet, quam profunda vir iste mortificatione sui, Deo vitaeque suae inhaesisset. Apostolo equidem, quodque est excellentius, ipsi Christo videtur crucifixus, potens dicere veris animi vocibus: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Et: Vivo, jam non ego, vivit vero in me Christus. Crucifixus quippe ipsi fuerat mundus in maligno positus, qui nec adversa pertimescebat, nec prospera appetebat. Ipse deinde mundo quem abominabatur mortuus, ex parte diaboli, cujus blandientis viscum vitavit, saevientis impetum non horruit, honorari verens in propriis, commisit se peregrinis, in quibus se glorificari postquam intellexit, fugae consuluit; sed tandem insecutum gloria, flentem et reluctantem violenter retinuit, qua tamen se non multo post excutiens, hanc eremi habitatricem fore diffidens, invias exploravit sedes. Illuc etiam nec tunc quidem gloria ab insecutione tam laudabilis fugitivi fatigata, quasi saltem egentissimo totius opis facilius persuasura, et quod majus erat subjectorum pecuniaria, qui nequaquam movebatur suasio quoque non stat confisa paratu, subrepere illi quaesivit divinorum signorum amictu, quatenus vereretur vir ille se culpatum iri, si repudiaret quasi divinitus procuratis interim fulciri. Quis, quaeso, religiosorum hac nostra tempestate non ambiat negotiis saeculi res suas augeri, adventantium concursibus extolli? quis porro talia sibi suppetere videns, non credat se coelitus honorari, enumerans sibi vel potius fingens de se quaedam maxima, quae jam apud Deum constant minima aut nulla? Verum Deicola instar beati Abrahae non casurus tentabatur a Domino sciente vel quid ipse esset facturus, vel quid lateret in famulo suo, quatenus nobis aperiretur nimium intima ejus mortificatio, sed jam calamus reddatur operi coepto.
17
CAPUT XVII.
17
Defuncto abbate Leutbaldo resumit curam pastoralem in monachos.-- Dominus tandem Leutbaldus fideliter atque prudenter administrato dispensationis sibi creditae officio, ex hujus vitae subtractus lubrico, artus solo, spiritum reddidit coelo, perenniter inhaesurum Domino, cui nihil praetulit in mundo. Mox monachorum anxia turba idonei pastoris provisione temporali destituta, ad pietatis pontificem recursitat, et eum luctuosa reflectere prece quaeritat, ne dedignaretur ovium resumere sarcinam, pro quibus pastorum Pastor probrosae mortis amplexus est injuriam. Verum vir docibilis, Dei cedere gnarus pietati, non autem emeritae jam senectuti haudquaquam judicavit refutandum quod animadvertebat Christum jubere, de suorum praecordiis pauper pastoralis. Itaque gregis grave onere denuo suscepto, tribus solummodo annis quibus superstes fuit in saeculo instanter porrexit fratribus virgam correptionis cum sustentationis baculo, eo siquidem ad emetiendum curriculi pauxillum quod restabat reddebatur alacrior quo correpto spatio coeperat bravio fieri vicinior.
18
CAPUT XVIII.
18
S. Erardus ipsi valedicit.-- Inde beatus Erhardus constructa ecclesia ex nomine S. confessoris Apri non procul a monasterio, ad laevam scilicet jam dicti fluminis, fratri suo viro Dei post exhortationem in Creatoris militia dixit: Dominus possedit tibi locum, adfuturus omnibus quae egeris: tamen moneo et peto ut novissimorum jugiter nostrique memor sis, me sane oportet separari a te, aspectu non corde, facie non mente; angelus autem Domini bonus juxta beneplacitum ejus comes fiat meae peregrinationis sedem propriam revisere disponentis.[ Cui contra, frater, beatus antistes inter caetera secretorum coelestium colloquia, fratres quos Deo venerabilique patrono Maximino aggregarat, attentius committit, ut eis pro posse intra et extra fidele jugeque praesidium sit, quod vir Deo plenus libentissime annuit]. Tandem dulces in amplexus ruentes, ac mutuis multisque fletibus se perfundentes, oratione pariter fusa, non sine maxima cordis contritione mutua visione caruere. Beatus autem Erhardus, Rheno transvadato, Regensborg civitatem suam sedem videlicet tam sancto praesule celebrem futuram subiit. In qua non post plurima temporum curricula sexto Idus Januarii de morte ad vitam transiit. Sanctus vero Hildulphus ab opere Dei non deficiebat, sed jejuniis et laboribus fatigatos artus spiritui servire cogebat, fratribus sibi subjectis ac maxime Joanni et Benigno[ quorum mentionem supra fecimus], quos quotidie ad meliora tendere gaudebat, quos etiam non solum publica exhortatione, sed interdum privata ac amicabili collocutione sui memores fore monebat, pro statu Ecclesiarum Dei, pro pace regum et salute populorum orare suadebat, viam vero vitae quam semel arripuerant fideliter currere, et bravio supernae remunerationis scienter anhelare, illud Dominicum sollicito corde assidue replicando: Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei. Aiebat enim: Fidelis est Deus, et mentiri nescit, bonis moribus consuefieri studerent, victu ac vestitu mediocri contenti esse discerent, obedientiam humilem mutuo sibi ac solerter exhiberent, Christi vestigiis ante omnia insisterent, institutioni beati Benedicti alacriter insudarent, discretioni per omnia docebat invigilare, quam saepius inculcabat matrem virtutum esse; murmurationis, animositatis, verbositatis, detractionis, otiositatisque malum nec in plebe fidelium dicebat deprehendendum, quanto minus in claustris monachorum. Sic beatus senex per ordinem cuncta disponens, plusque exemplo fratres quam verbo instruens, ad omne opus bonum promptos et alacres reddebat, namque manuum suarum labore cibum suae sanctae senectuti erat conquirens, jugiter tam sibi quam allis illam apostolicam sententiam ingerens: Qui non vult operari nec manducet.
19
CAPUT XIX.
19
Ejus disciplinae se subdit vir illustris Theudoaldus.-- Cumque luculentae conversationis ejus speculare jubar, veri solis trajectum quaquaversum evibraret lucem virtutum ad arguendum noctem mortalium, nonnulli saecularium fallaciter sibi arridentem deridentes mundum, ne ipsi veraciter a mundo irriderentur, post modicum facultates suas pauperibus jurique S. Petri contradidere, atque stultae sapientiae edomita cervicositate, sapientem stultitiam Christi sub beato viro militaturi suscepere. His diebus quidam vir, nomine Theudoaldus, inter regni proceres illustris habebatur, qui tenax glutinum mundi molliter sed exitiabiliter pretiosas animas inescare quaerentis, prudenti declinans oculo, consensu uxoris jam initiatae sanctimoniae proposito, deposito militari cingulo, beati viri se subdidit magisterio, cum suo naturali filio, nomine Abbo. Hic inter caetera collationis suae xenia contulit etiam huic coenobio basilicam honori perpetuae virginis Mariae dicatam in jam dicto praedio Berchem sitam multiplicitate redituum praecipuam.
20
CAPUT XX.
20
S. Hildulphi obitus et sepultura.-- Huic negotio eximius Pater insistens, nec omnino annis proprioque corpori parcens, magnopere satagebat tam praesentium quam etiam futurorum ibidem coenobitarum necessitati et quieti providere, ne cujuscunque rei indigentia se minus regulari actioni posse inservire excusationem quantulamcunque valerent obtendere. Quod maxime desidiosis et arctam vitam remisse tenentibus est familiare; cumque jam laboribus effeto corpore spiritus ferventior esset, pius Deus eum vocare voluit ad coronam justitiae. In vigiliis itaque constitutus, febre est correptus; qua per dies ingravescente, fratres turbati ad stratum senis accurrunt, qui namque, utcunque poterat, semper Christum annuntiabat. Qui cum moesti fierent, et se desolari dolerent, una erat omnium vox plangentium precantumque ne pastor ovium[ f., oves] desereret. His querimoniis lacrymisque commotus, ut erat jam extrema parte corporis praemortuus, in extrema lectuli parte resedit, et circumspectis fratribus, Pax, inquit, vobis. Demum manu elevata, his eos verbis benedixit: O Deus omnipotens, benedicito clemens, praesentesque tuos serva per saecula servos. His igitur finitis, humillimus prece humillima fratres exoravit continuatim ad altare Christi in omnique divino officio memoriam retinere sui nominis, ne contingeret eum suosque, quos hic temporaliter rexit, almi Patris Benedicti abesse conturberniis, atque supradictis milleque solatiis aliis quieti ovicularum suarum impigre provisis, virtutum plenus atque dierum, mundo qui jam talem habere non merebatur, subtrahitur Pater venerabilis, securus in porta regni cum senatoribus terrae inter quos nobilis habebitur Christus vir sanctae Ecclesiae. Iste denique vir beatus Hildulphus quoniam exemplo Dominicae parabolae in arvo contriti et humiliati cordis sparserat semen rectae intentionis, quod ultro fructificans, primum herbam tenerae actionis, dein spicam provectionis, pervenerat ad frumentum perfectionis divina falce, temporaliter ejus vita deserta, ut granum a palearum recrementis selectum, inducitur in aeternae vitae horrea. Emicuit tamen ab aerumnabili incolatu hujus nostri exsilii piissimus pastor ac nutritor noster sanctus Hildulphus, quinto Idus Julii, cum ageretur annus ab Incarnatione Jesu Christi 707, consulatu Justiniani Minoris Augusti, a Leone contra eum rebellante narium detruncatione deformati, quinta indictione, Sergio venerabili papa, cujus duo proximiores successores nomen Joannis possederunt, Romanam Ecclesiam regente, qui invenit miram portionem ligni salutaris in sacrario beati Petri.[ Hujus diebus Theudobaldus, rex Anglorum, qui multa in sua patria bella gesserat, ad Christum conversus properavit Romam, qui per Cunipertum Longobardorum regem veniens mirifice susceptus est. Is cum Romam pervenisset, a praedicto papa baptizatus, Petrusque appellatus, adhuc in albis constitutus, ad coelestia regna migravit.] Quin etiam hac tempestate domnus Beda, vir monasticae religionis praecipuus in doctrina et arte calculatoria, florebat magnificus, et floruit diu post obitum Patris nostri Hildulphi, et licet videres discipulorum examina hinc inde certatim confluxisse, piique Patris et magistri funus pio cum gemitu constipasse, qui licet pie gauderent tam praeclari institutoris sibi non defore coelitus patrocinia, tamen pie deflebant humanitatis consueta sibi subtracta solatia. Tandem officiose curato cadavere semper reminiscendi Patris, humaverunt illud in basilica beati papae Gregorii a dextris altaris, adulta jam luce secundae feriae anno tricesimo sexto habitationis suae in hujus terribilis eremi vastitate, quadragesimo vero a gloriosa domini pontificis Maximini translatione, quae exstitit sub hoc nostro archipraesule, Pippino superius dicto jam tunc Gallias gubernante. Verumtamen cum lux meritorum beati Hildulphi crebris claresceret miraculis, relatum ab ecclesia sepulturae suae mirabile corpus, devotione ac studio fratrum templo beatae Mariae Virginis est illatum, in quo dextrorsum eleganti fornice aliquanto delituit tempore, cujus in praesenti laudibus occupari, meritis sublevari, vestigiis informari, et in futuro gaudiis valeamus copulari, praeveniente ac subsequente efficacissima misericordia et misericordissima efficacia Factoris Refectorisque nostri potentissimi ac benignissimi, qui crucis nudae expeditos sequaces prae filiis hominum glorificat, cum eos securos non modo suorum meritorum actitat, sed judices alienorum habendos denuntiat.
21
CAPUT XXI.
21
De felici obitu sanctorum Joannis et Benigni.-- Post beatum gloriosi Hildulphi transitum Reymbertus vir spectabilium ornamentis decenter praeditus morum, concordi voto fratrum regiminis subiit officium. Hujus tempora et opuscula sub regibus Theodorico atque Childerico Juniore, Pippinoque filio ducis Caroli sunt decursa, restant sane quamplurima Deo dignissimi Patris nostri Hildulphi successorumque ejus acta meritis illius condita, quae pro fastidio lectoris interim differenda, et alio opusculo judicavimus deleganda. Praeclarissimum vero invictae charitatis in vita, in morte ac post mortem inexstinguibiliter conservatae experimentum non videtur impraesentiarum differendum, omnibus sui dilectoribus castis dulce omnino ac proficuum. Duo siquidem discipuli laudabilis magistri Joannes et Benignus, quos, ut praedictum est, germanos exstitisse carne ac spiritu, quorum prior presbyteratu, alter vero fungebatur diaconatu. In cujus jugiter soliti assistere obsequio, quotidianas Deo hostias redemptionis nostrae et mortificationis suae mactantes, laudabili initio laudabiliorem jungentes finem, ad coeleste regnum secuti dilectum institutorem, pridie Kalendas Augusti ad Christum pariter migraverunt, videlicet post migrationem sancti vigesimo primo die. Quod indultum fuisse intimae charitati trium, non vero exstitisse fortuitum nemo refragabitur fidelium, cum legamus fratrem inter alios non vocatum precibus venerandi Anastasii obitu suo praevenisse ejus diem septimum. Hinc jam calamum dum nimium inhiat mente, pigeat enucleatius percurrere seriem rei gestae. Beato ac semper reminiscendo magistro Hildulpho ex lubrico hujus vitae senatum regni ingressuro, in commune charissimis filiisque monens fraternitatis societatisque sanctae congregationis almi praesulis Maximini, ut decebat, tam spiritaliter quam corporaliter meminisse, sub Christi Ecclesiaeque testimonio his duobus germanis se secuturos ad coelestia gaudia innotuit spiritu prophetico. Qui extemplo utrique languore depressi decubuerunt lectulo[ cum Agno victuri]. Quo per dies augmentum capiente, dissolutioni corporum se senserunt propinquare, cum repente S. Joannes, qui et major natu erat, unum e fratribus direxit, sciscitatur qualiter se haberet seorsum decumbens dilectissimus frater. Quantocius ergo perficiens imperata monachus, reperit Dei famulum sacramentis Dominicis communitum evasisse nexus mortalitatis hujus. Cucurrit, renuntiavit. Beatus vero ille, quem sollicitabat adhuc suspectus excessus junioris et dilecti fratris, si post obitum ejus contigisset, eum aliquandiu interesse rebus humanis, audito jam discessu ejus, laetabundus, inquit?« Maximas tuae pietati, piissime formator hominis, gratias rependo, quod fratrem meum ad regnum tuum ante me mitto, et jam securus et gaudens hinc post eum ad te vado.» His expletis, interrogatus a fratribus an singulatim essent tumulandi, adjecit: Absit, domini mei, ut separemur ab invicem, et in futuro et in praesenti! unius enim nos genitricis in hanc lucem effudit uterus, una et sub uno instructi sumus monasticis actibus, unus uni Deo commendat ab hac luce exitus, unus omnimodis recipiat et claudat terrae matris omnium nostrum sinus, quoadusque veniens nos excitet Dominus. Tandem ubi hunc finivit sermonem, pariter etiam lucem temporalem, subsecutus sanctus sanctum fratrem, et utrique dilecti dilectum praeceptorem olim coelestibus inhiare monentem, nunc promissis majora exhibentem. Verum quid multis diu hic haerebimus? uno decenter reconditi mausoleo, sepulturae sunt traditi in Beati Gregorii oratorio, quod sociale decus nostris adhuc datur et dabitur futuris prospici diebus.
22
CAPUT XXII.
22
Ad eorum tumulum sanctimonialis manus arida sanatur.-- Innumeris post mortalitatis hujus evasionem sanctos istos omnipotens majestas nobilitavit miraculis, quibus pateret quam bonus thesaurus in agro cordis eorum, dum advixerunt, latuit. Sed sufficiant pauca subjecta de pluribus. Sub eodem tempore exstitit sanctimonialis quaedam, Hymeldrudis nomine, tenuis quidem facultate, sed opima fide, quae sive peccatis exigentibus, sive ut merita horum amicorum suorum in ea manifestaret coelica virtus, naturali sua subductione destituta gestabat inutile et cruciabile pondus manus aridae. Haec sedulo excubans erat in praefato oratorio, ubi advoluta tumulo eorum subveniri petebat sibi prece, fletu ac gemitu importuno. Igitur mulierculae isti, nullatenus ab incoeptis quiescenti, nocte quidam vir astitit fulgidus in habitu monachali, inquiens ei: Hymeldrudis, aderit tuae incommoditati medicina coelestis. Verumtamen cave de caetero aliquibus implicari flagitiis, ne pereas cum eis. Et, manu ejus contrectata, sanavit eam ope praestantissima. Isdem autem vir asseverabat se Joannem esse penes quem alter junior illo videbatur pulcherrimus stare, qui una protestabatur velle se inde exire.
23
CAPUT XXIII.
23
Mulier caeca illuminatur.-- Aliud itidem miraculum inibi ostensum est. Ne alicui forte videatur onerosum, succincta narratione est aggrediendum. Non longe a monasterio quasi curriculo milliarii vix dimidii degebat, nomine Agnes, anicula, multorum decursione annorum visu multata, quae gestatorio aselluli et ductu suorum adire ecclesiam illam erat solita. Die quadam igitur de more adveniens, seque post expletionem missae tumbae sanctorum prosternens, diutius erat orationi insistens, extaediatis tandem ejus comitibus precis prolixitate, aggressi sunt a loco eam dimovere, asserentes horam regressionis praeteriisse. Quae surgens profitetur se suos praesentesque cunctos optime perspicere. Gratulantibus ergo omnibus, gratesque Deo referentibus, ipsa per se tunc et deinceps repetivit sua, magis magisque aestuans laetificatori suo placere actione recta.
24
CAPUT XXIV.
24
Tertium nihilominus miraculum subnectitur secundo. Poeta quidam Domino cecinit gaudere pari numero. Quaquaversum pervagante horum justorum fama, quos semper habebit aeterna memoria ex praedio S. Stephani Danorum opus solito vocitari, quod corrupte nunc Danobrium vocitant cuncti Mosae fluvii adjacentes littori. Quidam caecus se immiscens frequentiae populari huc properanti, excitus gravi incommodo sui et spe beneficii affuit cum munere manuali. Nocte igitur precibus impensa nec sperata exhilaratus medela, facto mane obnixe satagebat revisere propria. Sed quid aget miserabilis quibusque festinantibus se reddere propriis, hic stipendiis haerebat alienis, et duplici anxius modo, sive quod carebat sperato beneficio, vel quod familiari tugurio vecordium abjectus ludibrio, quidam tamen fratrum manum illi porrigens, ad locum qui dicitur Visio- Vallis usque medium deduxit. Ubi tandem homo erumpens in querimoniam, miserabiliter detestari infelicitatem suam his verbis coepit: Heu piget aut pudet me miserum attigisse has partes et adeo diffamatos adesse patronos ac Patres! divulgabitur cunctis me infelicissimum et nequissimum mortalium esse, sicut nunc experior et fateor integre. O quot et quanti parili vehementiorique infortunio detenti per sanctos illos sunt adepti, nunc me unum, uti perspicuum est, infeliciorem infelicissimis redire contigit absque effectu voti. Haec atque hujusmodi plura animosis cum prosequeretur querelis, obtinente praestantissime ubivis praesentia amicorum Dei, unum effectorum cum illo et in illo qui et ubique et praesens et potens existit in loco ex proventu genuino, Coriletum vocitato, detersa caligine caecitatis, se sibi liberum itineris ducem redditum ex insperato sensit, ac oblitus querelae jugis, verbis affectibus mutatis, repente duci suo gratulabundus inquit:« Video te, silvasque hinc inde, et in cunctis me sentio compotem viae. Totis itaque animis ingentes gratiarum actiones divinae Omnipotentiae, efficacibusque sanctorum quos miserrimus adii meritis refero, quod me mihi donatum agnosco.» Laetus ergo frater laetum dimisit ad sua. Ipse coenobii repetens claustra, utrique laetos efficientes, hic monachos, ille populos, ubi narrarunt gesta in via. His innumerisque aliis miraculis hactenus locus idem divinae dignationis opitulante munere claruit. Quae pro sui copia, scriptorum quoque inopia, ac lectorum socordia prior aetas aut funditus attingere exhorruit, aut vix alicujus incultae argumentationis exemplari notificare saltem extrema valuit vel voluit; ipse vero manus dare inobedientiae veritus qualicunque lectione incompta latere futuros minime sum passus.[ Si quis vero librum miraculorum super haec transcurrere studuerit, evidentissimis agnoscere indiciis poterit, quantus hic beatus Pater noster Hildulphus exstiterit, qualesque viros dictante Spiritu sancto sanctae Ecclesiae educaverit.

Intertext edge

Open linked passage

Note