Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Valerianus Cemeliensisfl.450
Homiliae
Homi 7.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7599 Homili2
7.1
HOMILIA VII. De misericordia.
7.1
Si respiciamus, dilectissimi, omnes justitiae gradus per quos opus religionis instruitur, non invenies cui non apud Dominum gratiosa servitus locum comparet dignitatis. Sed haec ipsa, fides quae in nobis operatur, quamvis humano labore proficiant, ad Dominum referenda sunt, per quem et in quo, si qua sunt bene gesta, consistunt, et in posterum quibusque profutura servantur. Unde nemo sapiens Dei beneficia suis virtutibus aestimet applicanda, ne audiat illam Apostoli sententiam dicentis: Quid habes quod non accepisti? aut si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Scimus quidem, dilectissimi, quod juxta Evangeliorum fidem quae beatitudinis promissa commemorat, homini justitia in coelestibus locum fecit: id est promissionem paradisi et terram repromissionis gratia mansuetudinis et humilitatis obtinuit; cordis puritas Christum videre meruit; misericordia consimilem mercedem retributionis accepit; pacis jucunditas multis inter filios Dei locum paravit; poena sanctorum victoriae coronam et coelestis regni gloriam ex virtutis meritis acquisivit. Sed haec omnia una atque eadem Patris et Filii et Spiritus sancti in nobis virtus operatur, quae perfectionem justis laboribus praestat, ac bonae voluntati quaecumque sunt optima subministrat. Unum est sane et pernimium, quod ex illa misericordiae sede descendit, in quo sibi quotidie juste possit mortalis homo gloriari: hoc est, refectio pauperum et redemptio captivorum; si tamen ipsam non aut jactantia dissipet, aut tristitia ingrata conturbet.
7.2
Auditis ecce evangelistam dicentem: Venite, benedicti Patris mei, possidete mecum regnum coelorum promissum vobis a constitutione mundi. Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; nudus eram, et vestistis me. Videtis ergo quod si gloriari cuiquam oportet, non nisi in hoc opere convenit gloriari, in quo pasci ac vestiri se Dominus praecipit; et in dies famem suam portiuncula panis fracti postulat saturari. Si vultis ergo ut non sit inanis gloriatio, primo loco abundantibus eleemosynis summi regis redimamus amicitias: et ut nobis pateat coeleste regnum, omne misericordiae studium convertamus ad Dominum. In cujus amore non otiose aut negligenter pauperum tractandae sunt lacrymae: ne ille qui totum orbem solet pascere, ad nostram confusionem inter mendicos videatur esurire. Contemplare denique singulorum necessitates, et nostri erga miseros sollicitudinem Salvatoris; et intelliges ibi esse Christum nostrum, ubi abundantiam videris lacrymarum. Nec enim longe tibi quaerendus est Dominus, si non sis avarus. Exspectat nos ecce foris, cum illa suorum turba famulorum. Non enim tibi errandum est oculo, ut dubites circa quem potissimum opus miserandae erogationis impendas. Ipsum scias esse Christum nostrum, quem videris nudum, quem aspexeris caecum, quem offenderis claudicantem, quem pannis involutum, quem videris sordida veste contectum. In hac denique veste, cum a magis quaereretur, inventus est; et cum in praesepi positus jaceret, sub hoc habitu apertis thesauris munera oblata suscepit. Ad haec respondet illa evangelica sententia, quae dicit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea corrumpit, neque fures effodiunt. 11 Hi sunt illi thesauri qui coelestibus meritis deputantur, quos nulla res adversa contaminat; hoc est, facultatum per miseros dispensata substantia.
7.3
Audi itaque primo in hoc loco consilium meum, quicumque divitiarum abundantia gloriaris. Si times tineam, commenda; si furem metuis, in superiore parte commenda. Ecce habes idoneum custodem, qui opes tuas servet tibi, in aeternum et in saeculum saeculi profuturas. Addit ad haec: Nolite vobis thesaurizare thesauros in terra. Non ab re est, dilectissimi, quod admonet Dominus, ne quis thesaurum suum terrae commendet. Frequenter enim videmus congesta terrae vitio periclitari; et opes nimium defossas quadam limi tabe consumi. Unde utilius judico esse commodare quam abscondere, et fenore magis credere quam terrae deputare. Stultitiae autem genus est, clausum tenere quod potest multiplici labore proficere, et ad usum aeternae vitae fructum exhibere justitiae. Moneo ergo ne quis in terra abscondat thesaurum suum, hoc est, ne quis terrenis actibus coelestis animae dignitatem deputandam putet. Illius autem thesauros tinea comedit, qui vanitati servit, et vitam suam in hujus mundi pompa constituit. Tinea igitur, dilectissimi, vermis est invidiae et avaritiae, qui secreta cordis solus possidet, solus quae sunt in abditis congesta consumit. Furem vero diabolum credite: qui ut bonis operibus insidietur, objecta saeculi pompa blanditur; et ut hominem a consortio regni coelestis excludat, aurum manibus ingerit, argentum oculis opponit, gemmas collo inserit. Ita superbiam nutrit, et desideria carnis stimulo cupiditatis accendit; quae sicut Scriptura dicit, mergunt hominem in interitum. Non dubie autem ille poenis exonerat profundum, qui thesauros suos praemittit ad coelum. Audite quid Dominus offerat: Venite, benedicti Patris mei, possidete mecum regnum promissum vobis a constitutione mundi. Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; nudus eram, et vestistis me. Quis dubitet post hanc vocem, de hoc saeculo cum tota patrimonii sui pompa migrare? Stultitiae profecto vanitas est, vitium in electione meritorum, plus mundum eligere, quam coeleste regnum, magis saeculo placere, quam Christo. Si quis itaque vult locum invenire in coelesti sede non desinat indigentibus necessaria ministrare.
7.4
Sed forte dicat aliquis, Tenues sunt facultates meae, non patiuntur tantas erogationis expensas. Si tibi aliquis domum praeclaram hujus temporariae possessionis offerret, nonne pretio collato undique nummos aggereres; et si forte sacculi tui pondus non sufficeret, rem tibi necessariam mutuata pecunia comparares, donec ampliata novo cespite possessione gauderes? Ecce possessio tibi regni coelestis offertur, et quidem parva pretii mercede taxata, quae possit etiam ab illo facile emi, qui non solet de paupertate causari. Videamus tamen quid sit quod a te nomine pretii postulatur, cibus, potus et vestitus. Ad haec non invenio cui erogatio non quotidiana suppetat. Si requiras, forte horreis tuis annonae species exuberat, et novas vini cellulas antiqui gustus fama commendat. Quid tibi prodest servare ista, si nescias lucrativis studere commerciis? Sed dicis, Pauper sum. Numquid sub hac voce illis excusare te poteris, quibus pretia specierum pro temporum sterilitate deponis? Sine causa exiguitatem tuae facultatis accusas: potes habere quod vendas, non potes habere quod dones? Non sine causa dictum est: Frange esurienti panem tuum. Ad inhumanos puto pertinere istam sententiam, quorum panes reconditos et incontaminatos solet caries exesa consumere. Frange ergo esurienti panem tuum, ne pereat, et te a consortio regni coelestis excludat. Addit ad haec, Et domesticos seminis tui ne despexeris. Qui sunt domestici nostri? Necessario omnes qui nobis sunt nascendi lege conjuncti. Quid est quod in faciendis eleemosynis non est cujusquam excipienda persona, nec habendum electionis judicium? Quia res quae necessitati servit, erogationis ordinem non requirit. Quid autem tibi est opus quaerere utrum Christianus an Judaeus, utrum haereticus an gentilis, utrum Romanus an barbarus, utrum liber an servus sit ille qui postulat? Ubi incumbit necessitas, non opus est ut personam discutias: ne cum indignos misericordia segregas, Dei Filium pariter amittas. Unde autem scire possumus in qua parte terrarum habitet Christus? Ubique credendus est esse, qui totum noscitur possidere.
7.5
Sequitur superiora: Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua ante orientur, et praeibit te justitia, et claritas Dei circumdabit te. Tunc clamabis ad Dominum, et Dominus exaudiet te. Adhuc te loquente dicet, Ecce adsum. Et hoc propter fracti panis particulam. Quam plus putas acquires, si majora praestaveris? Audite evangelistam dicentem: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus. Multi quidem gradus sunt misericordiae; sed requirendum est qui potissimum existant. Principatus misericordiae est quidem lapso manum porrigere, erranti viam salutis ostendere, infirmos visitare, in tribulatione positos solatiis inhaerere; sed illa est praecipue exspectanda, esurientem pascere, nudum vestire, captivum redimere, ad tempus non habenti necessaria commodare. Invenimus aliquoties praeterea multa genera misericordiae, quibus se vulgo studia humana commendant: quae cum nullum exhibeant misericordiae fructum, misericordiae tamen mentiuntur affectum. De his enim dicit Jacobus in Epistola sua: Si frater aut soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, dicat aliquis vestrum: Ite in pace, calefacimini et saturamini, non dederitis eis quae necessaria sunt corpori, nihil vobis proderit. Quis non oderit tale genus misericordiae, ubi oris elegantia infirmo pietas otiosa blanditur, et infructuosae coelo lacrymae porriguntur? Quid juvat alienum flere naufragium, si negligas corpus expositum; aut prodest animum excruciare dolore alieni vulneris, si deneges poculum sanitatis? Non pascunt esurientem blanda colloquia, nec vestiunt alienam nuditatem infructuosa consilia. Quid juvat fomentis mollibus palpasse mendicum, si non reficias fame moriturum? Quod istud genus est misericordiae, ut hominem velis vivere, et nolis in necessitate servare? Crudelis est profecto pietas, quae scit dolere miseris, et nescit subvenire perituris.
7.6
Quid amplius quaeritis, dilectissimi, pro erogatione fracti panis? etiamsi non fuisset vobis coelestis regni portio repromissa, sufficere peccatoribus deberet illa sententia, quae mortalibus spem futurae salutis et laetitiam perpetuae detulit securitatis. Nam si respiciatis ad vestri 12 laboris fructus et coelestis indulgentiam pietatis, multo plus recipitis quam datis. Ecce pro pastu pauperis in Evangeliis coelorum vobis regnum promittitur; pro erogatione fracti panis, et hospitii receptaculo, vel nudati corporis vestimento, opem suam vobis invocantibus per prophetas Dominus pollicetur: in psalmis justitia misericordiae vestrae in saeculum saeculi collocatur. Si comparemus terrenis coelestia, satis parvo constat res tam pretiosa commercio; aut quanta pars est eleemosynae vestrae ad illa quae videtur mortalibus Dominus praestitisse? Ecce nos damus terrena, ille coelestia; a nobis temporanea offeruntur, ille sempiterna largitur. Vultis scire quantum distent a coelestibus donis vestri census? In comparatione beneficiorum, non est eadem ratio, divitias accipere perpetuas, et dare quae erant peritura. Ante omnia illis lacrymis consulendum est, quas nuper furor cruentae hostilitatis indixit. Nec enim deest in quo se opere bona voluntas exerceat. Nam, quod pejus est, multos videmus de sua suorumque redemptione sollicitos, quibus manus porrigenda est. Sed dicis, pauper sum. Nec nos quemquam suademus dare quod non habet: sed cujus facultas tam tenuis est, ut non possit redimere captivum, saltem illud quod est minimum addat ad pretium, ut vel parvo nummo videatur satisfecisse mandato.

Intertext edge

Open linked passage

Note