Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae et diplomatica
Victor IIDipl 10.1 · 10037-epetdi7More by Victor II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/victor-ii" aria-label="More works by Victor II"> —
⋯
More
Original / primary: 10037 Epetdi7
10.1
X. Bulla Victoris II, qua Rolando episcopo Ferrariensi, ejusque Ecclesiae, omnia jura ac privilegia confirmat. (Anno 1055.)[MURATORI, Antiq. Ital., VI, 223.]
10.1
VICTOR episcopus, servus servorum Dei.
10.2
Notum sit omnibus Christi, nostrisque fidelibus, tam futuris quam praesentibus, qualiter nos confirmavimus privilegio nostrae auctoritatis Rulando Ferrariensis Ecclesiae episcopo, suisque successoribus, omnes res ejusdem ecclesiae mobiles et immobiles, sicut modo ad praesens ipsa ecclesia juste tenet, vel queat in futurum juste legaliter acquirere, et ut amissa recuperare, et quae tenet securius valeat possidere. Omnibus denuntiamus, ut quidquid Gregorius, dissipator potius quam rector ipsius ecclesiae, chartis aut superscriptionibus composuit, vel scribi rogavit, nihil in aeternum valeat; sed et plebes, monasteria, capellas, curtes, villas, ripas, castella, paludes, piscarias, silvas, et omnia quae praefata ecclesia tempore antecessorum suorum juste tenuit, vel tenere debet, firmamus perpetualiter possidenda; et annulantes nostraque auctoritate destruentes, si sui praedecessores affinitate, vel parentela, seu malo ingenio, aliquam scriptionem vel pactionem nocivam ecclesiae contraxerant. Confirmamus Rulando praefatae ecclesiae episcopo, suisque successoribus, omne districtum omnium castellanorum suorum, servorum, atque omnium eorum qui super terram suam resident, tam clericorum quam laicorum, sicut eadem Ferrariensis ecclesia ad praesens juste tenere videtur; eodem scilicet modo confirmamus eis plebem Sancti Stephani, quae est sita in Vicoventia, cum ecclesia Sancti Leonis cum omnibus suis pertinentiis; nominative autem Vicoventiam, Corrigiam, Vicumvariam, et dimidium Castri Rupinae, et monasteria Sanctorum Bartholomaei, Laurentii et Vicentii, cum villa quae dicitur monasteriolo, cumque ecclesia Sancti Leonis juxta vicum Aventinum, cum omnibus juste acquisitis, justeque deinceps acquirendis, ut et clerici et monachi ipsius episcopatus sint sub eorum episcoporum ordinatione, consecratione et districtu. Et nemo ex hiis se ad alicujus, nisi ad judicia proprii episcopi convertat. Ad hoc igitur confirmamus praedictae ecclesiae terras illas, quae sibi in For....... et in plebe Sancti Stephani in Galigo, in plebe Sancti Donati, ac Sancti Georgii, et Sanctorum Gervasi et Protasii, per sacramenta ministratae sunt tempore sui praedecessoris, cum villis istis, quarum nomina sunt: Quartixiana, Caput de Reda, et Contrapadum, et fundum qui dicitur Carali, ut nullus absque legali judicio molestiam sibi inferat. Insuper etiam confirmamus sibi duodecim homines ipsius civitatis, qui eum sine pretio ejusque successores navigio ducant, quocunque usus antecessorum ejus fuit. Si quis igitur dux, marchio, archiepiscopus, episcopus, comes, vicecomes, vel aliqua magna parvaque persona, contra hoc nostrum privilegium facere praesumpserit, vel infringere tentaverit, nisi emendaverit et ad dignam satisfactionem venerit, vinculo anathematis innodetur, et a limitibus sanctae Ecclesiae separetur. Qui autem custos et observator hujus nostrae praeceptionis exstiterit, apostolicam benedictionem, et misericordiam a Domino Deo consequatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note