Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae et diplomatica
Victor IIDipl 12.1 · 10037-epetdi7More by Victor II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/victor-ii" aria-label="More works by Victor II"> —
⋯
More
Original / primary: 10037 Epetdi7
12.1
XII. Bulla Victoris II pro Vindocinonense monasterio. (Anno 1055-57.)[ Gall. Christ., tom. VIII, Instrum., pag. 418.]
12.1
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, GAUFREDO venerabili comiti Andegavorum, et Agneti comitissae conjugi ejus, salutem et apostolicam benedictionem.
12.2
Omnibus votis quae de puro et justo desiderio procedunt, succurrere nos debere ipsa apostolica censura movemur. Quanto enim quisque alius effert oculos mentis ad divinae speciem contemplationis, tanto nos ejus intentionem studiosius animare et exaltare debemus, ut ad illum qui est fructus et merces operum bonorum possit pervenire desiderium bonum. At vos, filii charissimi, quia decrevistis ab auctoritate sedis Romanae, cui Deo praesidemus auctore, supplici devotione petere et postulare, quatenus apostolica virtute confirmaremus, et a cunctis hominum personis, nisi a solo primae sedis pontifice, liberum faceremus monasterium Sanctae Trinitatis apud castrum Vindocinense situm, quod scilicet de vestris bonis de novo fundastis, et beato Petro ejusque successoribus in alodium et patrimonium obtulistis, dignum judicavimus annuere precibus vestris vestrumque per omnia implere affectum. Confirmamus igitur, atque beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate ipsum monasterium ita specialiter corroboramus, quatenus inter primae et apostolicae sedis pontificem et venerabilis loci Vindocinensis abbatem nulla cujuscunque dignitatis vel ordinis persona sit, media habeatur. Quod si forte contigerit legatum Romanae Ecclesiae, praedictum beati Petri locum visitare, ibi cum omni charitate suscipiatur, et in quantum possibilitas loci permiserit, quae corpori erunt necessaria ei subministrentur a fratribus. Ipse vero in eodem loco nihil per se vel corrigere audeat, vel occasione legationis rectorem loci sive fratres molestare praesumat. Sed si quid viderit corrigendum papae litteris notificare licebit, in cujus solius potestate ipsius monasterii ordinatio sive correctio universa consistit. Abbas autem qui alodiarius Romanae Ecclesiae noscitur, ad concilium coactus, nec veniat, nec vocetur, quod ab ipso apostolicae sedis summo pontifice non fuerit celebratum, sed matrem suam Romanam Ecclesiam per se vel per nuntium suum visitare studeat, ibique singulis annis censum, duodecim scilicet solidos suae monetae ad concinnanda luminaria ante venerabile corpus beatissimi Petri persolvat. Praeterea statuimus ut, defuncto abbate congregationis ipsius, successor ei eligatur de eadem congregatione, si dignus praelatione inveniatur. Quod si apud eos non fuerit inventus, quod absit, a Cluniaco vel a Majori monasterio, vel undecunque melius potuerint, monachi sibi eligant abbatem secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam; tamen in eligendo sibi pastore trium abbatum consilio utantur, quos religiosiores in vicinis locis invenire potuerint. Consecrationem vero, ne statim Romam venire fatigetur, electus a Carnotensi praesule sine omni subjectione, vel qualibet exactione, suscipiat, si praesul idem canonice episcopatum susceperit, et si erga illum beati Petri locum se malevolum non exhibuerit vel suspectum, alioquin ad nos vel ad nostros successores recurrat et a sede beati Petri, cujus est juris, baculum et consecrationem suscipiat. Ordinato vero abbate, quomodo vel qualiter fuerit facta ordinatio studeant tam abbates quam etiam monachi ejusdem loci papae litteris intimare, ut aut emendet, si opus fuerit emendandum, aut si fuerit secundum nostrum decretum facta electio sive ordinatio, bono studio congratuletur. Illud etiam praecipimus ut comes Andegavensis ab omni tempore sit adjutor et defensor Vindocinensis monasterii ad honorem apostolicae sedis; ipse tamen vel quilibet successorum nullam exactionem sive consuetudinem monasterio vel monasterii rebus inferat, nec in eis aliquid vindicare praesumat, praeter patrocinium solum, quod ei ad honorem apostolicae sedis et ad animae suae salutem exhibere permissum est. Hoc etiam adjicimus ut tam in Vindocinensi loco, quam in Sancti Salvatoris juxta Andegavis muros ecclesia, nulli personae, nisi solo Romano pontifici, liceat potestatem aliquam aut dominationem exercere, aut excommunicare, seu interdicere, etiamsi Carnotensis aut Andegavensis patria pro culpis quibuslibet excommunicentur, excommunicati tamen a monachis non suscipiantur. Nos autem omnia quae ibi a vobis vel ab aliis hominum personis usque in praesentem diem oblata sunt, nostra auctoritate firmamus, ut in perpetuum eidem loco sine diminutione vel cujuslibet retractatione persistant. Si quis vero contra locum illum molestiam litis pro aliquibus rebus inferre voluerit, nullatenus abbas vel fratres ei respondeant, antequam Romanum pontificem consulant, quia quidquid sine nostro vel successorum nostrorum judicio definitum vel distractum fuerit, irritum erit. Ea vero quae ad praefatum pertinent monasterium, et beato Petro in patrimonium super ipsius altare a Gaufredo comite Andegavorum, et ab Agnete comitissa ejus conjuge oblata sunt, hic scripta noscuntur ad cognitionem futurorum. In pago Vindocinensi ecclesia Sancti Nicolai de Ferraria. Ecclesia de Pruneto, cum universis consuetudinibus. Medietas ecclesiae Sanctae Mariae apud Villam episcopi. Ecclesia Sancti Stephani apud stagnum. Ecclesiae quatuor quas Thedoricus episcopus Carnotensis dedit monasterio Vindocinensi amore Dei, et supplicatione Gaufredi comitis, ecclesia scilicet Sancti Beati, ecclesia Sancti Joannis de Castrodunensi, ecclesia de Balneolis, ecclesia de Villarebla, ecclesia Anscherici. In episcopatu Cenomanensi ecclesia Sancti Joannis Baptistae de Villa Dei, et villa ipsa cum terris et silvis, et vicaria, et consuetudinibus universis. Terra de Pinis et quae est ibi juxta dimidia ecclesia Sanctae Mariae, ecclesia Sancti Michaelis de Hulseto, et terra cum stagno, et molendinis cum boscis, et vicaria, et omnibus consuetudinibus. medietas ecclesiae de Torcio. In episcopatu Andegavensi ecclesia Sancti Saturnini et curtis tota, et silva quae dicitur Latez, et terra silvae, si silva fuerit exstirpata. Apud castrum Credonense ecclesia Sancti Clementis et universa ejus parochia, ecclesiae vici Meduanilis; ecclesia Sancti Joannis super Ligerim, et decem et novem arpenni vinearum et duo molendini; ecclesia Sancti Petri de Maziaco et curtis tota; ecclesia Sancti Medardi de Caviriaco. In episcopatu Pictavensi ecclesia de Olonna. In episcopatu Sanctonico ecclesia Sancti Georgii et tertia pars ejusdem insulae cum consuetudinibus universis. In castro Oleronis ecclesia B. Mariae; ecclesia Podii rebellis; ecclesia de Blosmeriaco; ecclesia Sancti Saturnini et terra S. Aniani cum salinis et piscationibus, et omnibus consuetudinibus. In foreste Wastina totum pasnaticum de propriis porcis omnium monachorum Sanctae Trinitatis, et medietas de pasnatico aliorum hominum, et mel et cera ejusdem silvae in luminaria monasterii. Assumptio etiam omnium arborum ab omnibus monachis Vindocinensibus, et ab universis hominibusipsorum, ad omnes usus suos in terris ad monasterium pertinentibus, sine licentia forestariorum. Si vero abbas praedicti loci et comes Vindocinensis alter adversus alterum, vel quilibet homo eorum querelam habuerit, non in curia comitis, nec in qualibet alia judicium efficiatur, sed in curia abbatis pro dignitate loci querimonia ipsa finiatur ita tamen ut pro amore summae Trinitatis, in cujus nomine et honore monasterium ipsum constructum est, dimidia pars foris facti nec quaeratur ab aliquo, nec donetur. Si quis autem hujus nostri praecepti scienter violator exstiterit, vel de suprascriptis rebus Vindocinensi monasterio quidquam subtraxerit, maledictione Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti damnetur, confundatur, pereat, ad cujus honorem et nomen locus ipse constructus est, deinde etiam iram Dei Genitricis et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum incurrat, et nostra apostolica auctoritate sit excommunicatus, et anathematis vinculo innodatus, ut nunquam regnum Dei videat, sed cum diabolo et Juda traditore, omnibusque impiis sit damnatus in aeternum, et in tenebris maneat et umbra mortis, et in incendio sulfurato, in frigore illo tartareo ubi est fletus et stridor dentium, nisi quod eidem loco abstulit digna satisfactione emendet. Qui vero conservator et inviolator exstiterit hujus nostrae apostolicae confirmationis et tuitionis, iste benedicatur omni benedictione, ut partem habeat in regno Dei cum sanctis et electis, et gaudeat laetitia sempiterna in illa luce et claritate coelorum ubi est omne bonum in saecula saeculorum. Amen. Victoris primae sedis episcopi et universalis papae II breve signum.

Intertext edge

Open linked passage

Note