Epistolae et diplomatica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/victor-ii" aria-label="More works by Victor II">
—
⋯
Original / primary: 10037 Epetdi7
16.1
XVI. Victoris papae II litterae, quibus Ecclesiae Silvae Candidae privilegia Humberti episcopi gratia amplificat. (Anno 1057.)[MANSI XIX, 835.]
16.1
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri et coepiscopo HUMBERTO, et per eum Ecclesiae sanctarum virginum et martyrum Rufinae et Secundae, quae nominatur Silva Candida, in perpetuum.
16.2
Officii nostri esse dignoscitur, ut ex apice summae apostolicae sedis, cui Deo auctore praesidemus, universitati Ecclesiarum tanquam nostris reliquis membris consulamus. In qua utique, si pia et necessaria sollicitudine debemus operam nostram etiam longinquis, et non quaerentibus ultro porrigere; multo magis propinquis sequela, merito eam debemus exigentibus prorogare; quia dum tempus habemus, ad omnes debemus bonum operari, maxime autem ad domesticos fidei, juxta magisterium divi apostoli Pauli. Ut enim ipse attestatur, qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Ad instar siquidem visibilis ignis, invisibilis charitas paucis[ f. spatia] viciniora sibi corripit, et inde gradatim ad longinquiora se extendit. Quapropter secundum suggestionem tuam, noster reverendissime confrater et coepiscope Humberte,* ad aliquam temporalem memoriae decessori nostro domino Leoni, et jugiter in sancta Romana et apostolica sede, etiam supra vires tuas et facultates hactenus exhibuisti, per hujus nostri privilegii sanctionem decernentes concedimus, et confirmamus tibi et per te atque propter te in perpetuum, reverendae ecclesiae sanctarum virginum et martyrum, Rufinae ac Secundae, quae nominatur Silva Candida, in fundo qui vocatur Boscus, quidquid auri, argenti, pallii, seu cerae, vel quarumcunque rerum omnino jactatum vel positum fuerit, vel oblatum in toto altari majori sancti Petri, sive in ejus venerabili confessione, aut certe sibi suisque successoribus oblatum ab inchoatione matutinorum quintae feriae in Coena Domini usque dum completorium peractum fuerit veluti in Sabbato sancto ab hora tertia per totam ipsam diem, deinceps usque post expletam in crastinum missam, qualescunque vel quantascunque oblationes praefati altaris et confessionis ejus, per privilegia venerabilis Sergii et multorum antecessorum nostrorum, jam dicta ecclesia sanctarum Rufinae ac Secundae promeruit, retinuit, retinet, etiam retineat ad perpetuam animae nostrae mercedem, nominisque nostri et servitii sui in sancta Romana Ecclesia memoriam illarum oblationum, quas eidem sacrosanctae ecclesiae per hoc nostrum privilegium adjiciendo concedimus, et confirmamus, sicut superius dictum est: scilicet ab inchoatione matutinorum quintae feriae in Coena Domini, usque post completorium, salva sibi per omnia, et hoc nostro privilegio eidem in perpetuum reservata, et confirmata concessione et confirmatione omnium oblationum quas per privilegia antecessorum nostrorum hactenus accipere et sibi habere* conservetur: videlicet in die Palmarum, in Coena Domini et in Parasceve, in Sabbato sancto et die Dominica. Neque enim istud nostrum ita adjicimus, ut illud antecessorum nostrorum donum in aliquo minuamus. In qua utique concessione et confirmatione nil novitatis arbitramur egisse: scilicet exemplo reverendissimorum praedecessorum nostrorum, et copia sanctae Romanae Ecclesiae, inopiam lateralis et maxime domesticae filiae, laudabili liberalitate secundum apostolicam institutionem supplere. Venerabilis apostolicae sedis censura sub divini contestatione judicii, et anathematis interpositione statuentes interdicimus ut nullus unquam successorum nostrorum pontificum, vel quilibet publicarum actionum administrator, seu alia quaelibet et quantumlibet magna parvaque persona, audeat vel praesumat, contra hujus nostrae donationis privilegium cogere aut aliter quidquam alienare, auferre aut minuere; sed potius firmum et stabile in perpetuum, sicut concessum et confirmatum est, permaneat. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu hoc nostrum apostolicae sedis statutum, in quoquam infringere praesumpserit et coadjutor illius in aliquo exstiterit, auctoritate sanctae et individuae Trinitatis et apostolorum principis Petri, cujus, licet indigni, dignatione divina vice fungimur, vinculo anathematis sit mancipatus, et a regno Dei segregatus, et diabolo, et angelis ejus, nisi forte resipiscens satisfaciat, indissolubiliter aggregetur. Qui vero pio respectu observator et defensor hujus concessionis et confirmationis exstiterit, potestate beati Petri apostolorum principis et precibus sanctarum virginum ac Christi martyrum, Rufinae et Secundae, coelestis regni introitum, et gratiam atque gloriam a justo judice Domino Deo nostro, vitamque aeternam percipere mereatur in saecula saeculorum. Amen.
16.3
Scriptum per manus Gregorii notarii et scriniarii S. Romanae Ecclesiae in mense Maii, indict. X. Bene valete.
16.4
Datum octavo Idus Maii, per manus Aribonis diaconi, anno 3 domini papae Victoris II, indict. X. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, etc. Si quae igitur in futurum, etc. Cunctis autem, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).