Epistolae et diplomatica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/victor-ii" aria-label="More works by Victor II">
—
⋯
Original / primary: 10037 Epetdi7
3.1
III Victoris II papae privilegium pro ecclesia Bononiensi. (Anno 1055.)[SAVIOLI, Annali Bolognesi, I, II, Append., p. 92.]
3.1
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, PETRO archipresbytero reliquisque canonicis regulariter viventibus sanctae Bononiensis ecclesiae suisque successoribus in perpetuum.
3.2
Si justis servorum Dei petitionibus satisfecerimus, procul dubio apostolica praecepta servamus. Quapropter inclinati precibus Adelfredi, ejusdem Ecclesiae episcopi, vestrisque, filii charissimi, confirmamus atque roboramus, vobis vestrisque successoribus, canonico jure viventibus, quidquid per paginam concessionis et confirmationis juste ab eo vel ab aliis acquisivistis sive acquisituri estis, ut quieti et securi ab omni laesione permanere valeatis. Desiderio itaque atque rogatione praenotati episcopi, petitione quoque vestra, ut, diximus, inclinati, vos vestrosque successores sub nostrae apostolicae defensionis munimine suscipimus, et bona omnia quae habet vel habitura est ipsa canonica ejusdem Sancti Petri, id est domum, juxta eamdem ecclesiam sitam, perpetualiter jure canonico, antiquam aliam pauperum, alteram domum hospitii, ecclesiam vero sancti Joannis Baptistae, juxta domum episcopi vestri domini, decimationes quoque cunctas plebis Sanctae Mariae, quae dicitur in Buida, sicut a praedicto Adelfredo vobis concedi videntur, ecclesiam quoque Sanctae Mariae quae vocatur in Monte Palensi, cum oblationibus et omnibus suis pertinentiis, medietatem omnium decimarum totius plebis Sancti Petri, quae vocatur Inbarbarorum; et cuncta oliveta Bononiensis ecclesiae, quae sunt in territorio Gardae.
3.3
Insuper quoque quidquid de jure ejusdem sanctae Bononiensis ecclesiae nunc habetis vel juste vos acquirere seu vestri successores potueritis; totum etiam dominicatum ejusdem canonicae, sive cunctas res mobiles et immobiles quae dici et nominari juste possunt, ea etiam videlicet ratione ut nullus injuriam residentibus super terram ipsorum canonicorum colonis colonabusque facere praesumat, nec ipsos distringere aut molestare audeat de cunctis eorum facultatibus, praecepto confirmationis apostolicae sedis tuitione corroborantes firmamus haec omnia quae supra leguntur, ut quiete et pacifice tenere et possidere, omnium hominum contradictione remota, valeant praecipimus. Optantes igitur jubemus ut nullus dux, marchio, archiepiscopus, episcopus, comes, vicecomes, nullaque magna vel parva persona, de cunctis praenominatis rebus, tam de ecclesiasticis quam de suis, eos molestare sive in placito eos conturbare, vel colonos eorum distringere seu aliquam publicam functionem solvere cogat; quod qui temerario ausu fecerit, nisi infra XL dierum spatium emendaverit, anathematis vinculo obligetur et a liminibus sanctae Ecclesiae alienetur usque ad dignam satisfactionem; qui vero custos hujus nostrae sanctionis exstiterit, benedictionem et gratiam omnipotentis Dei, et B. Petri apostolorum Principis, et nostram.... ciat et in futuro aeternam retributionem percipiat.
3.4
Data...., Kal. Julii, per manum Hildebrandi sanctae Rom. Eccl., cardinalis subdiaconi, anno Victoris PP. II primo, indictione VIII.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).