Concio habita in synodo Beneventana
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/victor-iii" aria-label="More works by Victor III">
—
⋯
Original / primary: 10313 Cohains
2.1
LIBER SECUNDUS, In quo agitur de miraculis a S. Benedicto aliisve monachis in monasterio Casinensi ope divina factis.
2.1
Praemisso utcunque primo, ut promiseramus, libello, nunc secundum, Deo auxiliante, scribere aggrediar: in quo caetera, quae supersunt in hoc monasterio, vel a monachis hujus sacri coenobii ubicunque divina largiente clementia his temporibus facta miracula, quae nostrae occurrunt memoriae, curabo concludere.
2.2
Cum adhuc essem laicus, et intra annos adolescentiae aetatem ducerem, quae a multis in Beneventana civitate degens audivi de Joanne tunc ejusdem Beneventanae Ecclesiae archidiacono, postmodum vero hujus S. coenobii abbate, silenter non transibo. Cum idem Joannes de illustri prosapia originem duceret, et, quod majus est, religiose vivens omnipotenti Domino omnimodo placere studeret, ita a clero et populo diligebatur, ut omnes ei unanimiter post mortem archiepiscopi ejusdem urbis summum sacerdotium peroptarent. Alter quidam in eadem Ecclesia, Alix nomine, diaconus erat, qui ad adipiscendum pontificum omni nisu aspirabat, nec, quo ordine id assequi posset, quidquam pensi habebat. Sed dum idem Joannes archidiaconus superesset, ad culmen tanti honoris se posse pertingere desperabat. Cumque haec quotidie in animo volveret, vana illum cogitatio haud quiescere permittebat. Cum quadam die uterque secreto in loco consedissent, et nemo alius cum eis esset, sermo inter eos orsus est de hujusmodi miserae vitae fragilitate, de coelestis ac perpetuae vitae jucunditate, de poena peccatorum, ac de gloria sempiterna justorum. Itaque statuerunt inter se hujus gloriam mundi relinquere, ac sanctae conversationis habitum suscipere; et ut magis fidi esse possent, juramento, quod statuerant, firmaverunt. Dein diem decernunt, quo apud castrum Casinum limina B. Benedicti peterent, ac sub ejus magisterii regula Jesu Christo Domino deservirent. Igitur postquam ad statutum diem ventum est, quo ab eis aggrediendum erat iter, Alix, qui aliud animo, aliud gestabat in ore, Joanni archidiacono dixit: Charissime frater, quoniam de rebus meis aliquid adhuc superest, quod secundum Deum ordinare cupio, tu, obsecro, praecede, et mox ut sanctae conversationis habitum susceperis, mihi nuntium mitte: ego autem, his expletis, quanto citius te subsequi curabo. Archidiaconus vero ad monasterium B. Patris Benedicti veniens, mox ut habitum sacrum suscepit, nuntium ut decreverant socio direxit, qui eum sub sanctae institutionis regula jam colla submisisse, et ut ipse celeriter veniret, ut pollicitus fuerat, nuntiaret. At ille mox ut talia audivit, alacer effectus, quod illum, qui sibi in Ecclesia praeeminebat, recessisse cernebat, omnino se ad eum accedere, atque tam arctam ingredi viam posse negavit. Deinde ad acquirendum culmen pontificatus honoris totis viribus nitebatur. Sed omnipotens ac justus Deus aliter quam ipse sperabat disposuit. Nam cum imperator Otho egressus Germania Italiam intrasset, postquam Romanas res, ut sibi videbatur, disposuit, Beneventum adiit, cui Alix ita familiaris effectus est, ut idem Augustus eum eligi in pontificem, Ecclesia renuente, praeciperet. Postmodum vero imperator Romam rediens, Romanum pontificem eum consecrare rogavit, et consecratum Beneventum remisit; imperator deinde, febre correptus, post aliquos dies divina dispositione defunctus est. Ille vero Beneventum rediens, ne moenibus quidem civitatis appropinquare ausus fuit, sed cum dedecore illo repulso, alium sibi cives pontificem elegerunt. Fecit quidem haec omnipotens Deus ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, ut qui cupiditati honoris ductus fraudulenter fratrem suum studuit ab Ecclesia pellere, ipse pulsus patria, exsul in alieno solo vitam finiret.
2.3
Praeter haec ea, quae sequuntur, Leone venerabilis vitae, qui ante paucos annos defunctus est, et aliis veteranis monachis narrantibus, audivi. Cum igitur idem Joannes aliquantos in monasterio sanctae institutionis regulae explesset annos, petita ab abbate suo licentia. Hierosolymam perrexit, atque in Sinai monte per sex continuos in Dei servitio degit annos. Postmodum vero in Graecia in monte, qui Hagionoros dicitur, aliquanto tempore mansit. Sed ea, quae illo in loco eum vidisse contigit, haudquaquam mihi videntur reticenda.
2.4
Quidam namque eremita in eodem monte manens, a paucis vel frequentabatur, vel noscebatur. Dum quadam die frater qui ei ministrabat, et certis diebus victum deferebat, supra memoratum Joannem venerabilem virum ad eumdem Dei servum duxisset, sicut ipse postmodum discipulis suis cum lacrymis solitus erat referre, benigne, ut decebat, ab eo susceptus est, et cum sermo inter eos de coelestis vitae gaudiis diutius agitaretur, servus Dei iis qui advenerant dixit: Venite, fratres, quia jam hora est, alimenta sumamus corporis, ne revertentes in via deficiatis: nec enim jejuni a nobis recedere debetis, propter quem tanti subiistis iter laboris. Et haec dicens, mensam praeparat, prandium apponit. Cum denique, oratione facta, ad mensam consedissent, mirabile dictu! immanis ursus e vicina silva veniens sese ante ora praudentium favum melliflui mellis ferens exhibuit. Cumque illi valde perterriti fugam inire tentarent, venerabilis eremita ille eos compescuit, et ne terrerentur admonuit, dicens multos esse jam annos, quo sibi omnipotens Deus per bestiam illum saepissime hoc melliflui nectaris donum sua pietate transmiserit. Peracto itaque prandio surgentes e mensa, animo magis satiati quam corpore, percepta benedictione ad monasterium sunt reversi. Post non multos vero dies beatissimus P. Benedictus eidem Joanni per visionem apparuit, et dans ei pastoralem virgam, quam manu gestabat, ut Casinum ad suum monasterium quantocius reverteretur, admonuit.
2.5
Facto itaque mane abbati ipsius monasterii religioso scilicet viro, visionem, quam viderat, per ordinem pandit. At ille, ut erat vir providus atque discretus, voluntatem Dei in hac visione cognoscens, intulit, dicens: Frater Joannes, celeriter ad tuum monasterium reverti festina, ne tanto Patri, qui tibi per visionem apparuit, esse inobediens videaris: decrevit enim, ut mihi videtur, omnipotens Deus te suo gregi praeponere, et, ut suas fideliter pascas oves, sua miseratione elegisse. Ille igitur visioni et admonitioni obtemperans, transmarina relinquens arva, Christo duce, reversus est, atque a religiosissimo viro Joanne, qui tunc fratribus praeerat, praepositus factus, non multo post tempore( quia idem abbas corpore jam debilis erat, atque pondus tanti oneris ferre nequibat) consilio et electione cunctorum fratrum, ab eodem venerabili Patre abbas est ordinatus. Ille vero, abbatia relicta, in vicinam silvam secessit, atque ibi usque ad vitae suae terminum solitarius degens in omnipotentis Deis ervitio vitam finivit.
2.6
Intera nec ea quae de Felice audivi, monacho videlicet hujus monasterii, silentio sunt praetermittenda. Quodam tempore, nescio qua de causa, ad Teatinam urbem esse me contigit, et cum ab episcopo et clericis illius Ecclesiae benigne et amicabiliter susceptus essem, atque orationis gratia ad orationem me duxissent, facta oratione, ad dexteram ecclesiae me contuli, ibique aediculam et altare conspexi. Cumque episcopum et clericos interrogassem, in cujus honorem altare illud conditum esset, responsum mihi est, in honorem B. Felicis confessoris Christi altare illud esse dedicatum. Cum autem quis fuerit ille Felix inquirerem, dicebant mihi quod monachus Casinensis congregationis fuerit; atque ab abbate suo illis in partibus missus, ut pastoribus egregie praeesset, ibi vitam finivit; et cum ad corpus ejus omnipotens Deus multa mirabilia operaretur, a majoribus suis de loco in quo prius jacuerat levatus, atque in hac ecclesia, sub hoc, ut cernis, altari conditus fuerit. Igitur quoddam memorabile illo in loco nuper ab eo patratum, omnipotente Domino largiente, narrabatur.
2.7
Cum quidam caecus ad cuncta obstantia pedes offendens, misericordem Dominum rogaturus, ante ejus altare venisset, et prostratus toto in terra corpore, gemitu ac suspiriis, ut meritis B. Felicis sui misereretur, orasset: mox depulsis caecitatis tenebris, ita sanus et incolumis surrexit ut, mirantibus cunctis, ipse suis oculis lucem coeperit cernere quam semper ab aliis desideraverat audire.
2.8
Theophilus. Velim scire si vir iste venerabilis, qui ita claruit, post mortem in hac vita positus aliquod signum de vitae suae merito dederit?
2.9
Desiderius. Non quidem hunc venerabilem virum, dum in hoc saeculo vixit, aliquod indicium suarum virtutum dedisse comperi: verumtamen omnipotens Deus plerumque agere consuevit, ut illi qui devota mente illi servire student, licet in carne positi nullum signum suae sanctitatis ostendant, post mortem tamen cujus meriti fuerint, celari minime patiatur, ut dum exstincta illorum corpora ita miraculis coruscare cernuntur, in ipsius servitio humanae mentes acrius accendantur.
2.10
Theophilus. Fateor mihi placere quae dicis; sed, quaeso te, inchoata prosequere; ut dum quae valde cupio, audio, ad amorem supernae patriae fessus animus relevetur.
2.11
Desiderius. Gregorius quidam, summae religionis monachus, in hoc coenobio dictus est, qui, sicut a plerisque hujus loci fratribus audisse me reminiscor, dum in praesenti vita moratus est, sub monasticae disciplinae regula omnipotenti Domino studuit strenuissime deservire. Cumque expleto vitae termino ex hoc mundo migrasset, tanta odoris fragrantia de loco in quo exanimis jacebat emanavit, ut omne subito monasterium illius odoris suavitas, quasi unius angulum domatis mirifice resperserit. Et dum omnes odoris illius ineffabili quadam suavitate recreati mirarentur, ac quid esset omnino nescirent, nuntius repente ab infirmorum domo properans venit, qui Gregorium monachum obiisse retulit. Voluit itaque omnipotens Deus ostendere quanti meriti iste vir fuerit, cujus egrediente anima tam mirifico odore coenobium omne repleverit.
2.12
Alter quidam, ut fratres qui adhuc supersunt referunt, Angelus, in hoc monasterio monachus, dictus est, cujus profecto vita nomini dissimilis non fuit. Qui dum infirmitate tactus corporis ultimum diem clausisset, daemoniacus quidem forte in coquinam intraverat: et ecce subito coepit strepere, ac se, furibundus a terra dissiliens, in aera elevare, magnisque vocibus clamans, cum se a Benedicto perpeti conquerebatur, dicens: O quid nunc mihi modo Benedictus fecit; animam Angeli monachi, ob parvum cucullum quod gestavit in capite, mihi auferens secum detulit. Cumque omnes qui aderant ad verba illius stupefacti intenderent, et quid diceret ignorarent, repente signum, quo fratrum obitus significari solet, insonuit: statimque fratres omnes festinanter ad domum infirmorum pergunt, et Angelum monachum jam defunctum reperiunt. Qua de re aperte monstratum est, quod animae illius in aliquo nocere non potuit, de cujus morte coram fratribus tam tristem, tam lugubrem se antiquus hostis ostendit.
2.13
Theophilus. Quaeso ut dicas cur diabolus tantum inimicetur humano generi, ut ab ortu nativitatis usque ad exitum vitae omnibus modis elaboret a mandatis Creatoris sui hominem avertere, atque ad aeternam patriam tendenti quascunque poterit insidias tendere.
2.14
Desiderius. Aperta ratio patet, quod antiquus hostis, qui se Creatori suo aequiparare contendit, passus magnam ruinam, in voraginem profundi barathri demersus sit; et idcirco humano generi omnibus modis contrarius existat, quia illuc eum ascendere cernit, unde ipse per superbiam dejectus irrecuperabiliter cecidit: inde est quod strepere, insanire, frendere in electorum Dei transitu terribiliter videtur.
2.15
Azzo etiam quidam religiosae satis vitae monachus fuit, qui ecclesiam B. Michaelis archangeli in valle quae dicitur Regis, a Ludovico Christianissimo imperatore mirifico opere constructam, postmodum vero a Saracenis destructam omni cum studio restauravit, ibique fratres ad omnipotentis Dei servitium, prout potuit, congregavit. Cumque ibidem in servitio Dei complesset annos, ultimam jam pene agens aetatem, ad monasterium nostrum, ex quo ab abbate suo missus fuerat, est reversus. Qui senio morboque confectus in domo infirmorum, in lectulo jacens, extremum vitae spiritum jam moriturus trahebat, multique e fratribus excubantes circa lectum ipsius hymnis et psalmis vacantes, ejus exitum exspectabant. Quidam vero frater, qui adhuc superest, et nobiscum in monasterio conversatur, tunc juvenis, nunc autem aetate moribusque grandaevus, in dormitorio cum caeteris fratribus quiescebat: cum ecce subito nocte intempesta respiciens, vidit per visionem B. Michaelem archangelum, cujus vultum pictura eum docente cognoverat, per dormitorium venientem: cujus alter angelus vestigia subsequens paulo longius gradiebatur; quem intuens dixit: Domine, nonne tu B. Michael archangelus? Et ille: Ego sum utique. At ille: Quo tendis, inquit, domine? Ad domum, inquit, infirmorum, ut fratrem Azzonem mecum assumam, quia jam tempus est, pergo. Et his dictis, visio quam videbat disparuit. Qui statim evigilans surrexit, et festinanter ad domum infirmorum perrexit, fratremque Azzonem e corpore animam jam exhalasse invenit. Qua de re aperte datur intelligi quod idem B. Michael eum secum detulerit, qui ad assumendum eum se venisse testatus est.
2.16
Frater quidam in nostro monasterio Stephanus Veneticus dicebatur, qui ex Venetiae partibus adveniens, in sanctae conversationis habitu studiosissime vixit, cujus humilitatis, patientiae ac obedientiae bonum omnibus, qui tunc in omnipotentis Dei servitio ibidem congregati erant, liquidissime patuit. Cumque jam tempus esset ut ejus digna conversatio a justissimo Domino remunerari debuisset, molestia gravatus corporis, fratribus coram positis, diem clausit extremum. Tunc quaedam religiosissima anus, Agundia nomine, virgo mente et corpore, quae in sanctimoniali habitu juxta ecclesiam Beatae Mariae semper Virginis sitam in civitate quae circa radicem Casini montis est condita, manebat more solito, antequam clerici ejusdem civitatis ad reddendas nocturnas Deo laudes surrexissent, ante praedictam ecclesiam Dei genitricis stans, gemitu, lacrymis ac suspiriis omnipotentem Dominum precabatur, cum ecce subito intempesta noctis hora respiciens, vidit columnam igneam e cella, in qua infirmi fratres quiescere erant soliti, exeuntem, coelumque tendentem. Quae mox nuntium monasterium subire praecepit, qui studiose inquireret si aliquis ex infirmis fratribus in cella illa degentibus ex hoc mundo migrasset. Tum is, qui fuerat missus nuntius, perniciter montem ascendit, monasterium intravit, domum infirmorum adiit, atque Stephanum religiosum monachum defunctum reperiit: et studiosius inquirens, invenit eum ea hora emisisse animam, qua columna ignea ab ancilla Dei visa est celsa penetrare polorum.
2.17
Alter quidam in jam dicto nostro monasterio Joannes Veneticus dictus est, mirae patientiae, obedientiae ac humilitatis monachus, qui quanti meriti apud Jesum Christum Dominum fuerit, suum post obitum manifestissime claruit. Cum quidam frater, cujus nomen a memoria excidit, casu in inguine crepuisset, ita ut interiora ejus, membrano disrupto, inter carnem et corium dilaberentur, sepulcrum ipsius adiit, ac se super illud prosternens, lacrymis gemitibusque, ut pro se Dominum precaretur, ex intimo cordis postulabat affectu: procul dubio credens ejus meritis se posse sanitatem recipere, qui in hac vita positus omnipotenti Domino totis viribus studuit deservire. Cum igitur aliquantulum super sepulcrum ejus orans incubuisset, ita restitutus est sanitati, ut languoris pristini nec ullum in eo quidem indicium remansisse videretur.
2.18
Smaragdus monachus, qui adhuc superest, et in nostro monasterio commoratur, retulit mihi quod narro. Quod a Leone venerabili presbytero, avunculo scilicet suo, se audisse referebat de Antonio monacho atque presbytero. Qui saecularibus ac divinis litteris haud mediocriter eruditus, ab adolescentia usque ad vitae exitum in saepedicto monasterio degens, omnibus pene in hac provincia notus exstitit. Qui dum quodam tempore, casu accidente, sicut praedictus presbyter ex ore illius accepit, loco in secretiori crepuisset, et languore crescente quotidie vehementer fatigaretur, medicum, a quo secari vel exuri deberet, si quo modo posset sanitatem recipere, conducere meditabatur. Timebat tamen si secaretur a medico, ut multoties evenire solet, ne forte moreretur, et rursus si non secaretur, sedulum sustineret dolorem, quod est ipsa morte deterius, periculosius sibi videbatur. Igitur cum intra se haec diutius agitaret, unum sibi fore remedium credidit, ut ad sepulcrum beati Benedicti pergens ipsius misericordiam imploraret, sperans se ejus patrocinio posse salvari, sub cujus magisterio se recedens a saeculo devotissime contulerat. Statim igitur ecclesiam intravit, ac se coram altari humiliter prosternens, diutius oravit, ut omnipotens Deus meritis tanti Patris salutem sibi conferre dignaretur. Expleta vero oratione, e pavimento, in quo prostratus jacuerat, surrexit, atque ex crepidine altaris pulverem collegit, et ligans in panno, loco in quo patiebatur superimposuit: atque die altero ita sanus repertus est, ut nec signum quidem praeteritae infirmitatis in eo omnimodo remaneret.
2.19
De Paulo sanctae conversationis monacho quod a fratribus, qui adhuc in hac praesenti vita vivunt, et eum optime norunt, audisse me memini, referre curabo. Cum idem Paulus salutis suae causa nostrum ad coenobium devenisset( anno 1022), a Theobaldo abbate, religioso videlicet viro, qui tunc fratribus honestissime praeerat, devote susceptus est. Quem venerabilis Pater in monasterio beati Patris Benedicti, quod intra Capuanam urbem constructum est, habitare praecepit: qui postquam ad eumdem pervenit, ita se sub sanctae institutionis regula constrinxit, ut ob hoc omnibus mirabilis haberetur. Sed omnipotens, misericors ac pius Deus, quantum sibi ejus digna conversatio in hac vita placuerit, illius post obitum ostendere est dignatus. Cum namque in eodem monasterio religiosam, honestam ac dignam Deo conversationem exercens, aliquantos explesset annos, infirmitate pulsatus corporis et carnis ergastulo, jubente Domino, exilivit. Igitur quidam venerabilis vitae episcopus ex Galliae partibus veniens, orationis gratia ad ecclesiam Beati Michaelis archangeli in Cargano monte conditam properabat. Cum autem ad Capuanam urbem devenisset, juxta ecclesiam protomartyris Stephani diversus, hospitatus est. Denique cum nocte intempesta e lectulo surrexisset, ante ecclesiam praedicti martyris stans, vicinas sibi omnipotentis Dei aures precibus, lacrymisque reddebat: cum ecce subito, ad dexteram orientis partem oculos porrexisset, vidit instar solis radiis lucem splendidam e monasterio per aera mirabiliter advolare. Cumque diu lucem quam videbat attonitus miraretur, signum in monasterio insonuit, quo fratris exitus significabatur. Intellexit protinus e fratrum numero aliquem magni meriti ex hoc mundo migrasse, simulque cum ipsa luce coeli sublimia penetrasse. Mox itaque convocatis clericis, quae viderat enarravit, statimque ad monasterium nuntium misit, ut quis ibi defunctus esset agnosceret. Cumque is, qui missus fuerat, monasterium intrasset, invenit Paulum venerabilem monachum e corpore animam emisisse.
2.20
Joannes admodum religiosus monachus, et sacerdos, cujus superius mentionem feci, qui, relicto regimine monasterii, ad Eremi secreta se contulit, in hac vicina silva usque ad extremum vitae suae terminum solitarius mansit: ibique jejuniis, vigiliis ac orationibus operam dans, studuit omnipotenti Domino sollicita mente servire. Hic vero cum temporibus Theobaldi abbatis ex hac luce migrasset( anno 1022), monachus quidam Joannes nomine, in monasterio Beati Laurentii martyris, quod apud Capuam est, studiosissime in Dei servitio conversabatur: qui dum quadam nocte antequam fratres ad vigilias surgerent, de lectulo, more solito, omnipotentem Dominum precaturus surrexisset, dum attenta mente stans misericordem Dominum precaretur, subito respiciens clarissimam lucem in aere et intra ipsam venerabilis viri Joannis animam coelum penetrare conspexit. Igitur facto mane, certius scire volens quod viderat, venit ad Andream, qui cellae hujus monasterii, quae intra eamdem Capuanam urbem sita est, tunc praepositus erat, hocque, quod viderat, per ordinem retulit: et ut ad hoc monasterium nuntium dirigeret, qui diligentissime rem quam viderat investigaret, obnixe poposcit. Qui ejus voto parere studens, nuntium mox direxit, qui diligenter haec quae dicta sunt cognosceret, citiusque reversus indicare curaret. Tum is qui missus fuerat nuntius, dum festinanter pergeret, et in ipso itinere alter a monasterio veniens occurrit, qui fratribus in praedicta cella Capuae commorantibus praefati servi Dei obitum nuntiavit; a quo subtiliter inquirens, invenit praedictum Dei servum ea hora ex hac luce subtractum, qua eum Joannes religiosus monachus, Capuae positus, coelum mirabiliter penetrasse cognovit. Tunc uterque ad eos a quibus missi fuerant reversi, alter servi Dei obitum, alter vero visionem, quae de eo visa est, retulerunt.
2.21
Multorum fratrum testimonio didici haec, quae nostro curavi annotari libello. Et licet Petrus venerabilis Ostiensis episcopus in sermone, quem in vigiliis B. Patris Benedicti legendum luculentissime composuit, id eleganter decenterque inseruerit, tamen inter caetera miracula, quae omnipotens Deus ad laudem sui nominis nostra etiam memoria, vel seniorum nostrorum, quos ipsi vidimus, quibusque referentibus, agnovimus, hoc in nostro monasterio ostendere est dignatus, inserere curavi, ut in cujus forte manus sermo ille non venerit, et hoc in nostro libello cognoverit, Deum laudet in mirabilibus suis, qui omni tempore, novo videlicet cibo alit teneras mentes suorum. Igitur quodam tempore ab initio Maii mensis usque ad extrema mensis Julii, tanta siccitas aeris exstitit, ut ne paucissimis quidem guttis arens terra, et crebris discissa rimis, aliquo modo madefieri videretur. Tunc quadam die quidam rusticus, ut stipulam triticeae messis suo in agello succenderet quo liberius terram excolere posset, allatum ignem incaute supposuit; cumque ignis paulatim stipulam lambendo flammam in alto porrigeret, flante aura in proximam silvam, quae subjacet monasterio, rustico renitente, dissiluit. Igitur infinitam sibi silva ministrante materiam, ignis huc illuc per latera montis discurrens, omne monasterium incendio se concrematurum, populis undique spectantibus, minabatur. Cum itaque fratres flammis crepitantibus timore exterriti atque turbati, animo expergefacti, a lectulis surrexissent( nam in meridiano tempore illis quiescentibus res ista contigerat), videns tam immane, tam subitaneum periculum, et ei qualiter resistere possent nullo modo excogitare valentes, ad divina se statim contulere praesidia. Totis itaque viribus et ex intimo cordis affectu omnipotentem Dominum rogare coeperunt, ut meritis B. Patris Benedicti, quo ordine vellet, sua virtute monasterium ab incendio eriperet, quod humana manu defendi posse penitus desperabant. Cumque alii erectis in coelum manibus, atque alii prostratis in terra corporibus, alii flexis genibus, alii in terram demissis capitibus omnipotentem Dominum precarentur, subito parva nubecula se in hujus latere montis colligens, supra cacumen ipsius, divina imperante potentia, dilatavit; quae mox tantum imbrem ex se effundens expressit, ut et incendium omne exstingueret, et omnino monasterium liberaret. Studeamus igitur, fratres, religiose ac pie vivere, et tantum patronum, Deo serviendo, propitium acquirere: quia cujus meritis nubes hujus cacumen montis obtexit, atque ex se copiosum imbrem exprimens, incendium exstinxit, ejus nihilominus precibus, si eum sedule ac devote, praeveniente bono opere, rogaverimus, ab aestuantium vitiorum flamma, divina concedente misericordia, liberabimur.
2.22
Quodam tempore, sicut ab iis qui optime noverant agnovi, dum fratres hujus monasterii ecclesiam B. Scholasticae virginis intra Cajetanam urbem, quatenus dum ad aliquas res emendas ibidem pergerent, receptaculum habere possent, construerent; quidam ex operariis in summitate rupis, quae in capite civitatis mari praeeminet, saxa quibus ecclesiae parietes construerentur, frangebat. Qui cum attentius eadem saxa malleo quateret, idem malleus de manubrio recidit, ac per ingens praecipitium, quod ibidem patebat, delapsus in mare cecidit; qui valde contristatus quod evenerat damno, ad fratres ubi parietes ecclesiae aedificabant, protinus venit, et ea, quae sibi acciderant, moerens retulit. Cumque spes recuperationis esset ablata, et alterum sibi malleum, quo saxa ad ecclesiae aedificium frangerentur, fieri decreverant, unus e fratribus dixit: Descendamus illuc, fratres, forsitan B. Benedictus suis meritis nobis malleum restituet, qui quondam Gotho ferramentum ex profundo lacus mirabiliter abstrahens reddidit, atque ad opus quod coeperat, laetum remisit. Placuit sermo coram caeteris, et descendentes ad mare naviculam sunt ingressi: regyrantesque sinum civitatis, venerunt ad locum in quo sub praedicto praecipitio ex operarii manibus dissiliens malleus ille ceciderat: in quo videlicet tanta erat aquarum profunditas, ut spes recuperandi illum per aliquod humanum ingenium nulla omnino persisteret. Igitur confisi de omnipotentis Dei adjutorio et meritis B. Patris Benedicti, manubrium in aequora mittunt. Mirum in modum, mox ferrum manubrio adhaesit, et extrahentes eum foras, gratias agentes Deo et B. Benedicto gaudentes ad opera sua sunt reversi.
2.24
Theophilus. Hoc miraculum et in Veteri Testamento ab Eliseo, et in Novo a sanctissimo P. Benedicto factum reminiscor. Sed dum merita istorum illorumque longe distantia esse perpendo, majorem, fateor, admirationem de hoc nuper patrato miraculo in animo meo concipio.
2.25
Desiderius. Hoc factum, charissime frater, non tantum istis imputare debemus, quantum illi, de cujus meritis confisi, id agere tentaverunt. Verumtamen vis narrem aliquid de obsessis a daemone, divina largiente clementia, suffragantibus B. Benedicti meritis in hoc ejus monasterio curatis, ut audientium animus magis ac magis in Dei laudibus convalescat, atque in amorem summae divinitatis multipliciter incalescat.
2.27
Theophilus. Quidquid ad aedificationem audientium dicere velis, prosequere: ego autem me haec gratanter auscultare profiteor.
2.28
Desiderius. Quidam puer in domo hospitum simul cum patre in lectulo cubans, cum ad necessitatem corporis in ipso noctis silentio surrexisset, subito ingens leo dentibus fremens, eum paratus discerpere unguibus, sibi horrendus apparuit; qui pavore nimio exterritus vociferans, in terram corruit. Ad cujus vocem mox turbatus pater e lecto surrexit, festinus ad eum, valdeque anxius accessit, cur ita clamasset, vel quid sibi evenisset, prima diligentia sollicitus interrogavit. Ille immanem leonem contra se venientem tremebundus ac palpitans vidisse se retulit. Quem pater blanditiis demulcens, in ulnis propriis acceptum reduxit ad lectulum. Sed diabolus, qui in specie leonis sibi apparuerat, in eum ingressus, post aliquot dies vehementissime vexare coepit. Cumque ad ecclesiam ante altare Beatissimi Benedicti esset adductus, mirum in modum, in pavimento clausis oculis prostratus jacens, quicunque monasterii portam ingrediebatur, mox ejus nomen exprimebat, dicens: Talis, vel talis homo per portam modo monasterii ingreditur. Quidam autem frater cum causa obedientiae e monasterio ad civitatem descendisset, duodecim a quodam accipiens denarios, eosque propriae utilitatis gratia occulte capiens sibi in sinum misit. Cum autem ad monasterium reversus, ad puerum in locum, quo vexabatur, accessisset, statim diabolus hoc modo eum per os pueri coram fratribus infamare coepit, dicens: Monachus iste contra regulam sui ordinis duodecim denarios a tali viro accipiens causa proprii commodi, occultatos retinet in sinu. Igitur cum a fratribus interrogaretur utrumnam vera essent convicia quae antiquus hostis per os vexati sibi objiceret, mox ille suam clamitans culpam, omnino id ita esse professus est.
2.29
Alter quoque frater, cujus nomen, ne verecundiam patiatur, omitto, ex alio monasterio suae salutis causa ad nostrum deductus, quadam nocte ad nocturnas vigilias, lectionem de Veteri Testamento in ecclesia, more solito, fratribus residentibus, recitabat, cum forte puer qui vexabatur, aderat. Et ecce subito diabolus per os ejus exclamans, illa omnia quae legebantur sese ad liquidum nosse, ibique fuisse protestabatur; et adjungens hujusmodi lectoris verbis exprobrabat: Sed si ea, inquit, quae de te scio, referre coram praesentibus vellem, magnam profecto tibi verecundiam incutere possem. Et revera fratrem illum abunde in suo monasterio saeculariter vixisse compertum est. Postquam igitur pro vexato puero ante sepulcrum B. P. Benedicti diutius a fratribus oratum fuisset, ita sanus effectus est, ut amplius a maligno spiritu vexari minime visus esset.
2.30
Eodem etiam tempore alter puerulus ingentem Aethiopem super tectum stantem conspexit, qui valde territus, mox fugam arripit. Sed idem daemon eum insequens ad ostium domus, in terram prostravit, statimque in eum ingrediens, acriter miserum fatigabat. Cumque in oratorium ad sepulcrum praedicti Patris per aliquot dies saepe fuisset adductus, ejusdem Patris meritis, qui eum invaserat daemon relinquens abscessit, sic ut ad eum accedere ulterius ausus non fuerit.
2.31
Alius quidam, Joannes nomine, qui aetate provectus adhuc superest, atque in infirmorum domo deservit ex provincia Marsorum, de qua ortus fuerat, cum a pessimo daemone teneretur, hoc ad coenobium gratia recuperandae salutis a propinquis adductus est, procul dubio credentibus eum meritis B. Benedicti salutem posse recipere, ad cujus limina multos diversis languoribus occupatos audierant saluti pristinae restitutos. Et ipse post non longum tempus expulso hoste, sanitate recepta, magnam exsultationem videntibus intulit.
2.32
Theodoricus etiam monachus atque sacerdos, qui adhuc vivit et nobiscum in hoc coenobio religiosam vitam ducens, conversatur, nepotem habuit, quem valde diligebat in saeculo; in quem antiquus hostis ingressus est, non tamen ut aperte eum vexaret, sed latenter languorem inferens, quasi paralyticum videntibus exhiberet. Hunc itaque praedictus avunculus ejus causa recuperandae sanitatis ad se, de B. P. Benedicti confidens meritis, adduci fecit. Sed cum in hoc monasterio aliquandiu infirmus ita ut vexerat, perduraret, et a nullo, quod eum daemon possideret, aestimaretur, quadam die ab eodem avunculo suo ad venerabilem virum, Lambertum nomine, qui in hac proxima silva juxta ecclesiam SS. Martyrum Cosmae et Damiani solitarius habitabat, ut ejus benedictione frueretur, delatus est. Cui vir Dei panem benedictum dedit, eumque ut comederet, imperavit. Cumque sibi, quod acceperat in os misisset, idque comedens gustasset, daemon, qui hactenus in eo latuerat, benedictionem tanti muneris ferre non valens, strependo, vociferando, huc illucque dissiliendo, quae causa languoris esset, innotuit. Postquam vero cum avunculo ad monasterium est reversus, et aperte quod a daemone possideretur cognitum fuit, ductus in oratorium est, quo omnipotentem Dominum pro eo rogaturi cuncti simul fratres conveniunt. Expleta itaque oratione ac psalmodia, hora sexta fratres ad refectorium, dimissis cum eo duobus vel tribus monachis, causa reficiendorum corporum, pergunt. Igitur cum illi, qui remanserant, divinam pro eo misericordiam lacrymabiliter precarentur, quatenus intercessione beatissimi confessoris sui Benedicti liberare captivum hominem dignaretur, monachus veneranda canitie eidem, qui vexabatur, ante altare stare visus est: qui antiquo hosti ab eo recedere potenti virtute imperabat. Mox daemon, facto impetu magno, cum vomitu ab obsesso exiit, atque ad eum ulterius accedere minime praesumpsit. Quem videlicet senem B. Maurum procul dubio fuisse compertum est, cujus reliquias, fratres qui cum eodem obsesso in ecclesia remanserant, super pectus ejus magna cum devotione ac spe posuerant. Is autem, liberatus a daemone, est monachus factus, et in hoc monasterio caeteris cum fratribus in Jesu Christi Domini nostri servitio perseverans existit.
2.33
Rusticus quidam in vicinia hujus monasterii in castello, quod Sancti Angeli nominatur, habitabat: qui festivitatem B. Nicolai confessoris Christi per annos singulos una cum familia sua, prout poterat, devotissime celebrabat. Ea igitur die, qua ejus sacra a fidelibus colebatur solemnitas, ad basilicam illius nomini consecratam, cum uxore et filio, in puerili adhuc aetate manente, oblationem Domino oblaturus, accessit. Postquam vero expletis missarum solemniis, et communione sacri corporis et sanguinis Domini participati, ad domum propriam sunt reversi, puer a patre agrum revisendi licentiam petiit. Quem pater compescuit, dicens: Non est dignum, o fili, in agrum hodie ad agri opus exercendum exire, quia, licet indigni, divina sacra percepimus, et festivitas patroni nostri, beatissimi scilicet Nicolai, ab omnibus magna cum devotione ubique recolitur. Sed ille puerili levitati deditus, postquam quod petierat a patre impetrare nequit, paterna jussa parvipendens, clam de domo avolans, solus ad rura visenda contendit. Ubi vero aliquandiu in agro moratus, solem ad occasum vergere, et opacam noctem jam pene terris imminere conspexit, ad vicinam silvam, ne vacuus redire videretur, ac per hoc patris gratiam, cujus verba contempserat, recipere posset, ligna caesurus, domumque delatuturus accessit. Cumque ligna jam componere coepisset in sarcinam, subito quasi vehemens spiritus sonitum contra se venire persensit; elevatoque sursum capite, nigerrimam avem in modum vulturis, magno cum impetu per aera super se volantem conspexit, quae haud longiuscule in semita qua puer regredi debebat sese obviam posuit. Itaque cum timore perterritus ac tremebundus in eam intenderet, illa in speciem nigerrimi pueri, cujus capilli hispidi ac sursum erecti, extrema pars vestium in ruborem desinere videbatur, sese transformans, ostendit. Igitur puer, dum id quod videbat, pavidus ut erat, animo inspiceret, idem antiquus hostis eum taliter allocutus est: Efficere, inquit, o puer ex toto meus, et una mecum ad hujus proximi fluminis oram accede; ibique auri et argenti magnam copiam tibi tribuam, ut non lignis, sed auro, argentoque domum revertaris onustus, quatenus, dum superfueris, omnes propinquos vicinosque tuos divitiis excellens, nobiliter deliciosiori vita fruaris in terris. Haec autem ei antiquus hostis non ideo persuadebat, ut quae pollicebatur tribueret, sed ut eum mergens necare posset in flumine. At puer, frequens Christi nomen invocans, crucis se studebat munire signaculo; flebilique voce talia responsa reddebat: Absit a me, absit, ut alicujus aliquando efficiar famulus, nisi, qui me creavit, omnipotentis Dei, et qui me generavit, patris mei. Cum itaque iterum atque iterum signum salutis sibi apponeret, daemon, qui videbatur, in undas vicinas fluminis inde se submovens, magno cum strepitu se mersit, ibique serpentum sibilare, asinorum rudere, mugire taurorum, rugire leonum more coepit, atque tantum timorem misello incussit, ut tota sibi silva rotari in vertiginem videretur. Cumque in terra fere jaceret exanimis, et quid ageret penitus ignoraret, ecce subito senex mitrato capite, candidus, indutus stola, sibi astans apparuit, et inquit ad eum: Quid hic agis, cum se jam hora tardior protrahat, et recedentibus cunctis solitaria jam pene arva remanserint? Surge quantocius, domumque redire festina, ne si amplius hic moratus fueris, grave periculum incurras. Surgens itaque de terra, cum ad se levandam sarcinulam inclinasset, idem qui visus fuerat senex disparuit. Et ecce iterum malignus spiritus ante oculos ejus se ingerens, eisdem quibus prius, verbis affari puerum coepit. Sed ille nihilominus quae hortabatur, se facturum omnino denegans, flens et ejulans in terram decidit, ac prout poterat et sciebat, Salvatoris omnium Jesu Christi clementiam, ut sibi praeberet auxilium, flagitabat. Mox ille venerandus senex, qui ei dudum visus fuerat, rursus apparuit, et ut citius surgeret, lignaque auferens, asportaret, hortatus est. Ad cujus adventum, inimicus qui videbatur, ut fumus evanuit. Quem utique senem, beatum fuisse credimus Nicolaum, cujus celebrandae festivitati praedictus rusticus eo die operam dederat. At puer ad senis imperium surgens e terra, levata sarcinula, summa cum velocitate domum rediit, et ut ipse postmodum referebat, tam levi sibi illa lignorum sarcinula facta est, ut nihil ponderis habere videretur. Cum autem domum regressus paululum remoratus esset, qui ei apparuerat daemon in eum ingressus coepit horribiliter fatigare. Uterque turbatus parens affuit, lugens et perstrepens familiola cuncta circumstetit. Sed eum nullum ei auxilium impendere posse se cernerent, salubri reperto consilio, hoc ad monasterium ad limina eum B. Benedicti perducunt, atque ad ejus venerandum sepulcrum in dextera parte altaris, misericordiam Domini lacrymabiliter postulantes, prosternunt, ibique obsessus vehementer fatigatus obdormivit. Igitur dum sic fessus dormiens jaceret, aperiri sibi subito a latere visum est, indeque vir clarissimo aspectu candidoque amictus habitu procedens, ejus alvum, pectusque diu contrectans, ei, ut surgeret ac discederet, imperavit. Qui mox expergefaetus, ita sanus surrexit ut daemoniacam infestationem in se ulterius non sentiret. Haec omnia per ordinem, ex ore ipsius pueri, qui passus fuerat, lacrymabiliter referentis, audivi.
2.34
Theophilus. Haec quae puero contigisse narras, valde admiror, atque ad omnipotentis Dei judicia tremens stupesco, cur illum, qui una cum patre festivitatem B. Nicolai devote celebrans, communionem Dominici corporis et sanguinis percepit, immundo spiritui mancipare permiserit.
2.35
Desiderius. Si animadvertas utique quantum parentibus non obedire delictum sit, cum Scriptura dicat: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram. Et item: Melius est obedire quam sacrificare, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare; et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Et Salomon: Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et non dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. Et alio loco: Quam malae famae est, qui relinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem( Eccli. III, 18). Justo Dei judicio id accidisse probabis. Permisit itaque Deus puerum hunc pro sua inobedientia flagellari: sed solita pietate non est passus eum sub eodem verbere diutius immorari, ut ex hoc quisque intelligat quantum inobedientia periculum pariat, atque ad obediendum parentibus quantum sese humiliter subdere debeat.
2.36
Theophilus. Verba responsionis tuae satisfecisse videntur interrogationi meae.
2.37
Desiderius. In dioecesi Teatini episcopatus est monasterium nobile juxta radicem Majellici montis, in honorem sancti Liberatoris constructum, et huic nostro Casinensi coenobio subditum, ubi magna fratrum multitudo commorantes, juxta almi B. Benedicti mandatum, Christo Domino vero Regi militantes deserviunt.
2.38
Quodam igitur tempore, dum fratres in eodem monasterio in noctis silentio juxta morem quiescerent, quidam reverendus vir monastico indutus habitu apparuit uni eorum, eumque exhortans ut velociter de lectulo in quo jacebat surgeret. Cumque ille ad ejus imperium expergefactus perniciter surrexisset, inquit ad eum: Accelera et excita omnes fratres, et ut velociter surgant, atque ad ecclesiam pergant, magnis clamoribus insta, quia haec, in qua quiescunt, cella sub omni est celeritate casura. Ille autem jussis obtemperans, magnis vocibus clamare coepit: Surgite, inquiens, fratres, surgite, atque ex hac cella, quia protinus ruitura est, quantocius exite, ne moram in ea amplius facientes, a ruinis, quod absit, opprimamini. Cum igitur illi expergefacti, ejus a clamoribus turbati, unde haec nosset inquirerent, ille quae viderat, quaeve sibi dicta fuerant ordine retulit. Mox itaque fratres, inde celeriter exeuntes, ecclesiam intraverunt, nocturnamque synaxim more solito, pulsatis signis, Domino decantare coeperunt. Cumque intentis mentibus officia consueta persolverent, subito praedicta domus, dato magno strepitu, funditus corruit. Exterriti fratres festine pergunt, solliciti ne quis eorum illa ruina oppressus esset inquirere: et cum delapsam materiam huc illucque devolverent, invenerunt unum e fratribus senectute gravatum sub ruinis undique circumjacentibus incolumem remansisse, extractumque foras quonam modo evasisset curiose interrogaverunt. At ille: Cum domus, inquit, funditus fatiscens super me dilaberetur, subito quidam splendidus vir, monastica veste indutus, mihi adstitit, ipsamque ruinam jamjamque super me ruentem, meque opprimere minitantem, brachio sustentans, incolumem, ut ipsi cernitis, conservavit. Qui videlicet beatus Benedictus fuisse creditur, qui et antea paterna pietate Dominicum gregem sub suo magisterio militantem sua admonitione et protectione eripuit, et senem fugere non valentem manu sollicitudinis suae defendit.
2.39
Quidam etiam frater in eodem monasterio Joannes dicebatur, qui aetate ac aegritudine pressus, extremum vitae spiritum trahebat. Cum igitur quadam die aliqui ex fratribus more solito decantaturi matutinas laudes ad eum venissent, ille eos voce qua potuit compescuit, dicens: Nolo, inquit, ut mihi canonicas horas amplius decantetis, quia dominus abbas cum multis fratribus albis vestibus indutis ad me modo gratia visitandi venerunt, mihique matutinale officium decantantes post paululum se huc venturos, meque secum assumpturos esse dixerunt. Dum itaque fratres qui ad eum venerant, ad ejus visionem intenti, et si vera essent quae retulerat, sollicite praestolarentur, post unius horae spatium frater ille magna cum exsultatione emisit spiritum. Ex quo animadvertere possumus B. P. Benedictum fuisse, qui ei cum illa albatorum concione apparuit, eumque secum, ut promiserat, assumpsisse. Haec quae retuli, in quadam veteri paginula imperito satis stylo exarata reperi, nostroque nunc associare libello studui.
2.40
Quia vero omnipotens Deus non tantum in magnis, sed etiam in minimis rebus aliquando ostendit mirabilia sua, ut fides credentium magis ac magis augeatur, ac in laudibus Creatoris sui universa creatura prorumpat, cum in cunctis usui humano concessis paterna pietate curam habere conspicitur. Quid de lampadibus in hac ecclesia nostris temporibus actum sit, sicut a Gregorio venerabili monacho, qui ejusdem ecclesiae custos adhuc superest, didici, ex parte referre non negligam.
2.41
Cum quadam die unus e custodibus lampadem in oratorio ante altare, igne admoto, accendisset, eamque sursum pene usque ad laquearia elevasset, repente delapsa, ante altare in pavimentum cecidit. Mirabilis Deus in factis suis! non solum fracta non est, sed nec oleum effusum, nec ignis in ea accensus exstinctus est.
2.42
Alio tempore cum praefatus Gregorius lampadem ante imaginem Salvatoris, quae supra fores ecclesiae depicta erat, vellet reficere, invenit eam extensis uncinulis ita in aere dependere, ut nulla prorsus materia sustentaretur. Qui mox convocatis fratribus, qui prope astabant, eis ut tanti testes miraculi esse deberent, quod miratur, ostendit.
2.43
Praeterea alio tempore in hac eadem ecclesia beati Benedicti ea nocte, quae praecedebat diem, qua ejus festivitas agebatur, sicut ab eis qui huic miraculo interfuere, accepi; dum ad vigilias unus e custodibus lampadem ante imaginem ejusdem beati Benedicti, reficeret, repente delapsa in pavimentum corruit, ac illaesa permansit: quae iterum ter sursum elevata, ter cecidit: et, quod mirabilius est, nec ipsa frangi, nec oleum effundi, nec lumen in ea accensum exstingui, divina conservante virtute, potuit.
2.44
Plura sunt in hujus monasterii oratorio ex lampadibus hujusmodi facta miracula: quae quia valde simplicia sunt, superfluum scribere duximus. Haec autem idcirco scripsimus, ne, quia parva sunt, omnino contemni viderentur. Unum autem, quod in superiori libro a memoria excidit, suo in ordine referre, in quo me tibi narrare promiseram, qualiter omnipotens Deus hoc monasterium saepe de tyrannorum manibus eripuerit, in hoc secundo, ne a memoria laberetur, scribere opportunum duximus.
2.45
Dum praedecessoris nostri Athenulphi tempore praedia hujus monasterii acriter ab Aquinensi comite infestarentur, et neque monachorum precibus, neque reverentia almi P. Benedicti qui fundator ac aedificator hujus coenobii exstiterat, animus ejus emolesceret, ut ab hujus loci laesione se aliquo modo temperaret, praedictus abbas necessitate compulsus, postquam vidit ferocem viri animum nullo modo mitigari posse, aliquot ex Nortmannis, qui tunc temporis conductu nostrorum principum Italiam adventabant, in possessiones hujus monasterii, quatenus eas a praedicto comite per eos tueretur, induxit. Qui postquam et domos ad manendum, et stipendia, quibus sustentarentur, abunde percepere, coeperunt quaeque monasterii pertinentia, more strenuorum militum, inimicis longe repulsis, circumcirca nobiliter fideliterque defendere. Igitur cum praedictus abbas, et qui ei in regimine secundo gradu successerat, supervixere, conducti milites satis honeste in eorum fidelitate manserunt: postquam vero ipsis hac vita subtractis, fortuna nostrorum principum mutata, aliquantulum vacillare coepit, Nortmannica cohors, quae ob nostram defensionem admissa fuerat, nobis infida atque adversa paulatim esse coepit; quae quotidie ad nostram perniciem ut canis et serpens, modo haec modo illa nobis auferens, ad dominationem sui juris sacrilega ducti cupiditate, devolvunt. Unde factum est ut ex tanta tamque ampla possessione nihil aliud ad nostri commodi usus, praeter civitatem, quae ad radicem Casini montis sita est, cum quatuor vel quinque villarum fundis, remanserit: qui etiam( sicut barbarica avaritia nescit tenere modum) quotidie ab eis oppressi, illis opes auferentes nobis miseriam atque inopiam tribuebant. Cum igitur per aliquanti spatium temporis sine ulla animi pietate id incessanter agerent, et misericors ac pius Dominus servis suis fame atque inopia laborantibus, sua benignitate subvenire decrevisset, beatissimus P. Benedictus cuidam rustico in agello cujusdam nostrae villulae commoranti, per visionem apparuit, eique ut egrediens se sequeretur jussit. Cumque idem rusticus ad eamdem visionem animum intenderet, visum est ei quod beatissimus Benedictus cunctos Nortmannos, qui ejus bona invaserant, cum virga, quam manu gestabat, potenti virtute a finibus hujus terrae expelleret, eosque vacuos rebus, oneratosque ignominia a sui haereditate monasterii eliminaret. Eodem itaque anno praefata cohors Nortmannica, amplius quam solebat per audaciam insolescens, ad nostram calamitatem, arcem, quae S. Andreae nuncupatur, ut securius nobis sublata retinere posset, occupavit: quae utique res illorum animum ad dominationem, nostrum ad desperationem adduxit. Postquam ergo eadem arce potiti sunt, quadam die in unum conglobati, magna cum superbia in praefatam Casini civitatem venientes intraverunt: ibique nutu Dei a populo civitatis oppressi, aliquanti eorum vel occisi vel capti sunt, caeteri autem qui remanserunt, in munitionem praedictae arcis fugientes se contulerunt, Igitur habitatores hujus terrae unanimiter facto grege, vicinis undique auxiliantibus, ad obsidionem ejusdem arcis animum intendunt.( Mira dicturus sum) obsidione facta, dum jacula ex utraque parte acriter impulsa mitterentur, Nortmannorum pila, velut a ventorum flamine retorta, eos a quibus missa fuerant, sauciabant. Quid multis opus est? cum se a semetipsis ita impugnari conspicerent, et jam amplius resistere minime valerent, cernentes durum sibi esse contra stimulum calcitrare( et quod contra se divinam dexteram dimicare cognoscerent) facta deditione in manibus abbatis et monachorum se tradunt: a quibus vix defensi ad socios, qui in Aversano oppido commorabantur, remissi sunt. Sicque factum est ut ab eo tempore, beati Benedicti meritis, haec in qua degimus terra ab eorum infestatione illaesa permaneat, atque sub ipsius sancti tutamine secura persistat.
2.46
Modus libelli hujus nos ad finem tendere cogit. Sed bonum obedientiae quae inter caeteras virtutes prima est, non sinit nos virtutem cujusdam fratris, qui eam tota cordis humilitate usque ad mortem quoque sectatus est, penitus silentio praeterire: illum videlicet imitans, qui factus obediens Patri usque ad mortem, obedientiae nobis pariter ac patientiae reliquit exemplum.
2.47
Qui videlicet frater hujus nostrae congregationis Raynerius nomine, juvenis quidem aetate, sed moribus grandaevus fuit: cui multi ex fratribus, qui adhuc supersunt, et eum optime noverunt, testimonium perhibent, quod tantae humilitatis tantaeque obedientiae fuerit, ut ex hoc mirabilis ab omnibus haberetur.
2.48
Cui dum quadam die esset ab abbate suo injunctum, ad aliquod opus pro utilitate monasterii peragendum, Teatinum adire territorium, ille laeto, ut semper, animo ad obedientiam promptus, jussa implere festinans, iter arripuit. Qui dum pergeret, et aliquanti jam itineris spatium profligasset, a latrunculis cujusdam potentis viri Oderisii, qui ex praecepto ejus, si quid ex monasterii hujus rebus diripere possent, viam observabant, omnibus quae deferebat sublatis, interfectus est. Cujus quidem corpus, vel propter inimicorum insidias, vel quia longe erat, ad hoc coenobium deferri non potuit, sed in quadam ecclesia juxta posita humi traditum est. Sed quantum illius obedientia omnipotenti Deo fuerit accepta, ad exstinctum ejus corpus ostendere est dignatus. Coeperunt itaque multi infirmitate detenti ad ejus sepulcrum properare, et recepta sanitate ad sua incolumes remeare. Inter quos Atto comes, magni Attonis comitis filius, praefati quoque Oderisii gener, cum graviter detentus a febribus fatigaretur, ad sepulcrum istius, fama ducente, venit, ibique in oratione prostratus recedente febre ita sanus surrexit ut malae illius valetudinis, qua antea laborabat, nihil prorsus in se sentiret; qui pro recepta sanitate gratias referens, ob retributionem tanti muneris, optimo super ejus sepulcrum oblato pallio, gaudens discessit.
2.49
Et quoniam de mirabilibus Dei coepimus facere mentionem, quod mihi ipsi contigit, silentio praetereundum non duxi, dicente Scriptura quod Secretum regis abscondere bonum est, opera vero Dei manifestare ac revelare honorificum est. Cum, intra annos pueritiae positus, vi febrium laborarem, beatae memoriae Joannes, reverendae dignitatis sacerdos, qui tunc in nostra Beneventana urbe in Dei servitio celebris habebatur, visitationis gratia ad me properans venit. Cumque paululum cum caeteris qui advenerant consedisset, et me vehementius a tertiano typo urgeri conspiceret, motus charitate quam erga me habebat, surrexit, ac perfusus ora lacrymis lenta voce Dominum invocans, manum capiti meo imposuit, et febris, quae me acrius infestabat, mox effugata discessit.
2.50
Ea etiam, quae Leone abbate monasterii S. Pauli apostoli, secundo ab urbe Roma milliario constituti, ubi sacratissimum ejus corpus signis prodigiisque coruscans veneratur et colitur, referente cognovi, in calce hujus libelli scribere curabo. Dicebat enim quod sibi Adam reverendissimus valde monachus et custos ecclesiae hujus nostri monasterii retulerit quia quadam die, dum idem venerabilis Adam portam monasterii ad aliquod opus faciendum esset egressus, duo juvenes in habitu monachi sibi in ipso introitu monasterii obviaverunt: cumque salutatos eos studiose qui essent inquireret, audivit ab eis quod unus eorum Protus, alter vero Hyacinthus diceretur. At ille, obstupefactus, cur venissent cum percunctaretur, illi inquiunt: Ad fratres, qui hodie nostri memoriam mente devota recolunt, visitandos venimus. Erat enim ea dies qua, pro Christo effuso sanguine, palmam martyrii ipso donante meruerunt. Cum ergo attonitus paululum substitisset, ac illi coepto itinere monasterium essent ingressi, ad se reversus, certius quod audierat cognoscere volens, rapido eos cursu prosequitur. Dumque eos huc illucque per monasterium studiose requireret, ac minime invenire posset, quosque sibi obviantes interrogare coepit ubi essent monachi qui modo secum loquentes monasterium essent ingressi? Sed illi nullum in monasterium introisse praeter illum se audisse professi sunt. Qua de re aperte datur intelligi, eos qui sibi apparuerant, sanctos Martyres Protum et Hyacinthum, quorum festivitas eo die celebrabatur, veraciter fuisse. Quae omnia eodem ordine a Firmo hujus monasterii veterano monacho, nepote scilicet ipsius Adae, quo ille mihi Romae positus dixerat, reversus ad monasterium, acta fuisse percepi.
2.51
Hic finem faciat hujus diei oratio: quatenus in honore tantorum martyrum liber iste conclusus, recreato per hujus noctis spatium animo, ad caetera quae restant sanctorum Acta, ipsorum omniumque sanctorum precibus adjuti, fideliter enarrando veniamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).