Concio habita in synodo Beneventana
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/victor-iii" aria-label="More works by Victor III">
—
⋯
Original / primary: 10313 Cohains
3.1
LIBER TERTIUS Qui est de miraculis alibi gestis.
3.1
Expletis duobus, Christi gratia comitante, libellis, quos de miraculis Dei, vel in hoc coenobio, vel in sibi subditis cellis, ipso largiente patratis descripsimus, ad narrationem tertii concedente Domino veniamus. Et quia caetera, quae extra hujus monasterii claustra facta sunt, quaeque visu vel auditu percepimus, in aliis duobus libellis adhuc exaranda remanent, operae pretium mihi videtur ab ipso capite Ecclesiae exordium sumere, sicque postea seriatim stylo prosequente ad singula membra venire.
3.2
Dum igitur negligentia sacerdotum Italia a recto religionis tramite paulatim devians labefactaretur, in tantum mala consuetudo adolevit, ut sacrae legis auctoritate postposita divina humanaque omnia miscerentur, adeo ut populus electionem, et sacerdotes consecrationem, donumque sancti Spiritus, quod gratis accipere et dare divina auctoritate statutum fuerat, data acceptaque per manus pecunia ducti avaritia venderent; ita vix aliquanti invenirentur qui, non hujus Simoniacae pestis contagione foedati, mundi coram Deo praecepta Dominica observantes existerent. Itaque cum vulgus clericorum per viam effrenatae licentiae nemine prohibente graderetur, coeperunt ipsi presbyteri ac diacones( qui tradita sibi sacramenta Dominica mundo corde castoque corpore tractare debebant) laicorum more uxores ducere, susceptosque filios haeredes testamento relinquere; nonnulli etiam episcoporum verecundia omni contempta, cum uxoribus domo simul in una habitare. Et haec pessima et exsecranda consuetudo intra Urbem maxime pullulabat, unde olim religionis norma ab ipso apostolo Petro ejusque successoribus ubique diffusa processerat.
3.3
Igitur dum per aliquot annos nonnulli solo nomine pontificum cathedram obtinerent, Benedictus quidam nomine, non tamen opere, cujusdam Albenici consulis filius( Magi potius Simonis, quam Simonis Petri vestigia sectatus) non parva a parte in populum profligata pecunia, summum sibi sacerdotium vindicavit; cujus quidem post adeptum sacerdotium vita quam turpis, quam foeda, quamque exsecranda exstiterit, horresco referre; eo potius qualiter omnipotens Deus in faciem Ecclesiae sit dignatus respicere, exordiar enarrare. Denique cum rapinas, caedes, aliaque nefanda in Romanum populum aliquanta per tempora, sine ulla dilatione ageret, congregati in unum populi quia ejus nequitiam amplius ferre nequibant, eum a pontificatus cathedra exturbantes, Urbe pellunt; alterumque in loco ejus, Joannem videlicet Sabinensem episcopum( non tamen vacua manu) canonica parvipendentes decreta, substituunt; qui tribus non amplius mensibus Romanae usus est cathedrae successione, Benedicto undique suis cum propinquis infestante Urbem; quia ex consulibus terrae ortus erat, et in eis maxima virtus, Urbe cum dedecore pulsus, suum ad episcopatum reversus est. Benedictus igitur quod amiserat sacerdotium recepit, pristinos tamen mores minime mutavit, secundum quod scriptum est: Adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Et quia durum est in corde veteri nova meditari, in eisdem pravis et perversis operibus, ut ante, perseverabat. Cumque se a clero simul et populo propter nequitias suas contemni respiceret, et fama suorum facinorum omnium aures impleri cerneret, tandem reperto consilio( quia, voluptati deditus, ut Epicurus magis quam ut pontifex vivere malebat) cuidam Joanni archipresbytero, qui tunc in Urbe religiosior caeteris clericis videbatur, non parva ab eo accepta pecunia, summum sacerdotium relinquens tradidit; ipse vero in propriis se castellis recipiens, Urbe cessit. Interea Joannes, cui Gregorius nomen inditum est, cum duobus annis et octo mensibus sacerdotium administrasset, Henricus rex, qui tunc Germaniae, Pannoniae, Saxoniae ac Italiae imperabat, ad suscipiendam de manu Romani pontificis imperialem coronam, quatenus deinceps Augustus appellari posset, Italiam ingressus, Romanam adiit urbem( anno 1047). Sed antequam Urbem ingrederetur, plurimorum episcoporum, nec non abbatum, clericorum quoque ac religiosorum monachorum, in Sutrina urbe concilio congregato, Joannem, qui Gregorius dictus est, missis ad eum episcopis, ut de ecclesiasticis negotiis, maximeque de Romana tunc Ecclesia, quae tres simul habere pontifices videbatur, ipso praesidente, tractaretur, venire rogavit. Sed haec de industria agebantur, jam enim dudum regio animo insederat ut tres illos, qui injuste apostolicam sedem invaserant, cum consilio et auctoritate totius concilii juste depelleret, et unus qui secundum statuta SS. Patrum Dominico gregi sollicite praeesset, clero et populo eligente, ordinaretur. Praedictus itaque pontifex exoratus a rege, caeterisque pontificibus, Sutrium, ubi synodus congregata erat, allectus spe quod, aliis duobus depositis, sibi soli pontificatus confirmaretur, gratanter perrexit. Sed postquam eo ventum est, et res agitari ac discuti a Synodo coepta est, agnoscens se non posse juste honorem tanti sacerdotii administrare, ex pontificali sella exsiliens, ac semetipsum pontificalia indumenta exuens, postulata venia, summi sacerdotii dignitatem deposuit.
3.4
Post haec rex Urbem ingressus, congregato in ecclesia B. Petri apostoli Romano clero et populo, una cum episcopis qui in praedictam convenerant synodum, communi consilio Clementem Bambergensem episcopum elegerunt, quia in Romana Ecclesia non erat tunc talis reperta persona quae digne posset ad tanti honorem sufficere sacerdotii: eumque in apostolica sede ad regendum Dominicum gregem inthronizantes constituunt. Quo non amplius novem mensibus sacerdotio functo, ex hac vita decedente, Damasus ex Germania oriundus, fultus auctoritate regia, eidem succedens, sacerdotium est adeptus, quique non amplius quam viginti et tribus diebus sacerdotio administrato diem clausit extremum. Huic successit Leo, de quo nobis est sermo prae manibus, vir per omnia apostolicus, regali genere ortus, sapientia praeditus, religione conspicuus, omnique ecclesiastica doctrina apprime eruditus, ac qui( quemadmodum scriptum est) coepit invocare nomen Domini; quemque etiam vidi ejusque familiaritatem habere merui: saepe etiam eo in ecclesia missas celebrante, cum illo ad divinum altare sacris indutus vestibus steti, eique Evangelium legi. A quo omnia ecclesiastica studia renovata ac restaurata, novaque lux mundo visa est exoriri.
3.5
Hic saepe sacerdotale consilium advocans, sacerdotes, diaconos et reliquos clericos non regulariter ordinatos removit, et in eorum locis ad veri et summi Dei cultum qui digne ministrare possent constituit. Quotidie quoque per se suosque discipulos ubique missos, populis viam Domini, litteris et verbis praedicans ostendebat. Qui per apostolicam viam semper gradiens, apostolicos etiam viros in miraculis est imitatus. De quo quidem plura audire me contigit, sed multis occupatus negotiis, singula quaeque discurrere non valens, pauca referre de pluribus satagam, ut per haec quanti vir iste meriti fuerit, quicunque in posterum legerit agnoscat.
3.6
Gregorii itaque pontificis, qui ab eo educatus ac subdiaconus ordinatus, nunc autem in Romana Urbe culmen apostolicum tenens, Christi Ecclesiam verbis simul et exemplis illustrat, didici relatione quae narro. Cujus utique verbis ita me credere oportet, ac si ego impraesentiarum adfuissem oculisque vidissem. Dum quodam tempore praedictus Leo venerabilis pontifex ecclesiasticis intentus negotiis in Gallia moraretur, a quodam abbate monasterii, sancti confessoris Christi Remigii lignarium poculum benedictionis causa oblatum, suscepit; quod videlicet, pro amore tanti pontificis valde diligebat, ac in eo refectionis hora in mensa sedens, aureis et argenteis posthabitis, bibere consueverat. Igitur dum quadam die ad mensam sedenti pincerna ex more poculum vellet porrigere, qua nescio negligentia tenentis de manu cecidit, moxque confractum in partes est. Cum denique beatissimus papa bis terque vinum requireret, et pincerna hac de causa venire differret, nuntiatum est ei quod poculum in quo bibere consueverat, de manu ferentis decidisset, fractumque fuisset; quod ille audiens valde tristatus est, non tantum damno scyphi, quantum quod vase de monasterio S. Remigii, benedictionis causa accepto, se frustratum cernebat, sibique astantibus: Fractum, mihi, inquit, scyphum afferte. Cumque sibi allatum fuisset, cernens utramque fracturam, omnipotentem Dominum deprecatus est ut meritis B. Remigii fractum sibi scyphum, quem pro amore ejus tantopere diligebat, restitueret. Moxque alteram partem alteri adjunxit, sicque eodem momento solidatus est ut nullum in eo, quod fractus fuisset, indicium remaneret, cunctis qui aderant admirantibus, ac in ejus veneratione acclamantibus. Ille non suis hoc, sed B. Remigii meritis imputare coepit, cujus de monasterio, charitatis gratia, id munus acceperat.
3.7
Theophilus. In hoc utriusque, alteriusve miraculo, illud B. P. Benedicti de re licet dissimili, similiter audio, primum renovari miraculum, dum in partes divisum rejunxit capisterium.
3.8
Desiderius. Interim te, charissime frater, silere oportet, quatenus intentus animo ad haec de illo majora cognoscas. Alio itaque tempore( sicut mihi praefatus papa Gregorius retulit) quidam Galliarum episcopus, ab eodem pontifice Leone fuerat episcopi honore suspensus; cujus quidam presbyter, Gibertus nomine, facundus sermone, et litteris haud mediocriter eruditus, eidem promiserat episcopo se Romam venire, atque callidis suis assertionibus eumdem beatum pontificem decipere, eique sublatum officium restitui impetrare: sicque ab eo accepta pecunia, Romam venit. Cumque se beatissimo pontifici praesentasset, coepit se huc illucque ut callidus serpens vertere, episcopum suum verbis rhetoricis excusare, blandis et humillimis precibus, ut interdictum officium injuste, ut asserebat, ablatum deberet restitui, flagitare. Sed cum id quod petebatur, sibi denegatum fuisset, nec eum ut speraverat, decipere posset, ne ad episcopum suum, a quo non parvam acceperat pecuniam, sine effectu reverti videretur, aliud exquisivit ingenium: adiit apostolicae sedis cancellarium, eique oblato pretio persuasit ut sibi furtivas litteras, et apostolico sigillo signatas, ad suum episcopum deferendas tribueret, quae et episcopale officium et gratiam apostolicae sedis sibi redditam significarent. Quae res beatum Leonem minime latuit, moxque praedictum presbyterum advocans, accepta quam obtulerat pecunia, eique in manum mittens, dixit: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei furtim tentasti pecuniis possidere. Cujus sermonem divina ultio mox secuta est, ita ut amissa mente ab illa die usque nunc ubique vagabundus incedat, nec ulla domus vel claustra ultra duos vel tres dies eum valeant retinere.
3.9
Qua de re aperte datur intelligi quod quisquis temerario ausu vel decipere vel ad iracundiam provocare tentaverit eum, qui in justis habitat procul dubio Dominum offendit: cujus et vindicem iram in se sentiat, quam non expertam temere devitare neglexerat.
3.10
Theophilus. Ita est ut asseris, sed, quaeso te, de virtute tanti Patris, si qua adhuc occurrunt animo, incunctanter prosequere.
3.11
Desiderius. Dum beatissimus pontifex Leo quinque per annos divinitus sibi concessum sacerdotium pie ac religiosissime administraret, ab hac instabili luce ad Christum, qui vera et aeterna lux est, coelorum laetantibus civibus, angelicis subvectus manibus commigravit. Et illi quidem paradisus patuit sanctorum recepto consortio. Sed infelix mundus, qui talem pontificem diu habere non meruit. Cujus post obitum multa et magna ad ejus tumulum aliisque in locis per eum Domino tribuente claruere miracula. E quibus omissis caeteris duo tantum( quia ad aliorum gesta narranda festino) aedificationis gratia huic libello subnectam.
3.12
Victor papa, qui in regimine sacerdotali ei successerat( sicut a veridicis viris nobis relata sunt) audita fama miraculorum ejus, quod per eum Dominus talia operaretur, fidem non accommodabat. Sed quia, ut ait Apostolus: Linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, Omnipotens Dominus experimento eum docere voluit quae, audita a pluribus, minime credere volebat.
3.13
Curiensis quidam episcopus cujus nomen e memoria excidit, cum supra memorato pontifice Victore a Germania veniens, ejus in obsequio Romae morabatur; hic puerum ab utero matris mutum habebat, quem pro mercede animae suae pascens ac vestiens, quocunque ibat secum ducere consueverat, in cujus vacuo ore nec indicium quidem linguae inesse videbatur. Qui etiam episcopus ex mirabilibus ad B. Leonis tumulum patratis, similiter ut papa, incredulum animum gerebat. Cum igitur quadam die ad sedem sui episcopatus, jam accepta licentia, reverti decrevisset, ecclesiam B. Petri apostoli orationis gratia ingressus, postquam B. Petro se attentius commendavit suis cum clientibus, equis ascensis, puero in eadem ecclesia oblito, festinus viam quae eum ad suam ducebat patriam, egressus Urbe, gradiebatur. Cum itaque longiuscule adhuc esset ab Urbe profectus repente ei in memoriam rediit quod mutum puerum in ecclesia B. Petri reliquisset. Qui mox substitit, ac famulos suos, a quibus puer reduci deberet, quosdam remisit. Igitur cum illi apostolorum principis basilicam essent ingressi, conspiciunt puerum ante tumulum B. Leonis stantem, atque cum his qui circumstabant loquentem. Illis itaque mirantibus et qualiter hoc sibi evenisset quaerentibus, puer inquit: Postquam dominus meus hac in ecclesia me relinquens discessit, huc ad sepulcrum B. Leonis me contuli, si forte omnipotens Dominus officium, quo carebam, vocis meritis ejus mihi restituere dignaretur. Nec sum meo, quod corde poscebam, voto fraudatus, sed mox ut ante ejus venerandam memoriam lacrymans aliquantulum prostratus jacui, illico recepta voce loquens, ut ipsi videtis, surrexi. Ab illa itaque die, quod mirabilius est, coepit in ore ejus lingua, quae defuerat, paulatim crescere, ita ut intra paucos dies pleno ore linguam perfecte reciperet, et verba sine impedimento sonaret. Denique qui missi fuerant curaverunt puerum ad episcopum ducere, et quem tacentem reliquerat, beati Leonis suffragantibus meritis ei loquentem adducunt. Regressus igitur episcopus Romanum pontificem adiit, et quid omnipotens Dominus per B. Leonem operari dignatus fuisset, ostendit. Ex tunc coeperunt ipsi ejus veneranda merita cunctis praedicare, quae aliis antea referentibus non patiebantur audire.
3.14
Theophilus. Placent quia mira sunt, sed magis quia nova sunt.
3.15
Desiderius. Illustris vir Maximus, Romanae urbis civis, nuper retulit mihi de eodem venerabili praesule quae narro. Bernardus quidam pessimae mentis miles exstitit, qui apostolicae sedi contrarium se in omnibus quibus potuit modis exhibebat. Sed in bello quod a vicinis circa Urbem manentibus, conjurantibus cum Cadaloo Parmensi episcopo qui tunc apostolicam sedem invadere tentabat, cum militibus qui Romanam Ecclesiam defendebant commissum est, justo Dei judicio confossus interiit. Hic igitur, audita fama miraculorum quae omnipotens Deus meritis beati Leonis fidelibus populis exhibebat, non solum non credebat, verum etiam ore sacrilego deridebat et blasphemabat. Cum denique quadam die in conventu appareret populi, et sermo inter eos de signis et virtutibus beati Leonis exortus esset, coepit irridere dicens: Si sanctus est, ut dicis, contrahat mihi digitum meum, cumque compesceretur ab iis qui astabant, ne de sancto viro talia loqueretur, dimisso conventu discessit. Cum ecce forte canis qui eum sequebatur, suem in platea inventum invasit. Ille vero ne porcus discerperetur, festine cucurrit, et injecta manu canem tenere voluit; sed mox porcus hianti ore digitum ejus momordit, sicque ab illa die omni tempore quo vixit digitum contractum habens, nullatenus eum extendere potuit. Unde factum est ut qui Dei famulum irridere praesumpserat, ipse, contracto digito, omnibus derisui haberetur. Haec de tanto Patre B. Leone dicta sufficiant, ut, quia ad aliorum narranda gesta properamus, alii, cui otium est, quae multa de illo et mirabiliora dicuntur, scribenda relinquamus.
3.16
Quod Dominus in Evangelio dicit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, quotidie cernimus adimpleri, et antiqua novis temporibus miracula innovari. Haec itaque quae dicturus sum adeo clara sunt, ut non solum in Florentina dioecesi, in qua facta noscuntur, verum etiam in tota Tuscia, ac in urbe, quae caput mundi est, Roma constet esse notissima.
3.17
Petrus quidam clericus est, qui occulte data pecunia regio adminiculo in praedicta Florentina civitate cathedram episcopatus accepit. Cum denique a clericis et populo, ut episcopum decebat, benigne fuisset susceptus, post non multum spatium temporis fama per ejusdem episcopatus dioecesim increbuit quod, Simoniacae haeresis peste foedatus, quod gratis, Domino jubente, accipere et dare statutum est, pecunia mercatus fuerit. Cumque tam horrenda et tam exsecranda fama primitus ad religiosorum, dehinc ad aures vulgi pervenisset, coeperunt se plures ab ejus communione subtrahere: Romanoque pontifici quaecunque super hac re cognoverant, divino exardescente zelo, studuerunt intimare. Qui, episcoporum consilio congregato, eumdem episcopum, ut rem diligenter agnosceret, convocavit. Sed cum se synodo praesentasset, accusatoribus undique acclamantibus, sacramento sese purgare nitebatur. Cumque coram praesentibus res aliquantulum agitata fuisset, datae induciae sunt, ut per easdem forsitan inductus, divinum expavescens judicium, quod pertinaciter negabat humiliter confiteretur, quatenus ab aeterno non removeretur altari, si ab hoc praesenti, cui ministrare juste non poterat, se abstinuisset. Interim populus in duas dividitur partes, quarum altera, quae amorem Dei muneribus praeferebat, clericos et religiosos monachos, qui contra episcopum rem comprobandam susceperant; altera quae munera et favorem diligebat, episcopum est secuta. Cum crebro igitur inter se altercaretur populus, et altera alteri obstaret parti, in tantum exorta augebatur contentio, ut, inter se dimicantibus, saepe etiam usque ad effusionem sanguinis venirent. Cumque haec diutius agerentur, et neutra pars parti cederet, Joannes reverendissimus abbas monasterii quae Umbrosa Vallis dicitur, saepe ad hunc conflictum advocatus, zelo Dei ductus suis cum monachis veniebat, qui exhortando, praedicando, divini examinationem judicii intentando, episcopum admonere non cessabat quatenus ex perpetrata culpa poenitentiam ageret, et sacerdotio minime legaliter acquisito humiliter cederet, nec sibi suisque subjectis, quibus incremento esse debuerat, detrimento foret. Illud de Evangelio ei saepe proponens, quomodo Dominus Jesus vendentes et ementes columbas de templo projecerit, cathedrasque subverterit, et aes nummulariorum effuderit, videlicet demonstrans ut quicunque Spiritus sancti donum, quod per columbam significatur, ductus avaritia, vel vana gloria elatus, pretio acquirere vel vendere tentaverit, ab illo coelesti templo et aeterno altari se procul dubio eliminandum noverit. Sed ille nihilominus praesentis vitae honoris cupidus pro nihilo monita sancti viri ducebat, imo potius pertinaciter et armis et verbis, omnibusque modis quibus poterat se defendere nitebatur. Cumque idem venerabilis abbas incassum procedere sua verba videret, utraque parte populi advocata: Quoniam, inquit, verba non prosunt, veniamus ad signa. Construatur rogus, et igne supposito accendatur, per quem unus e nostris ingrediatur, ut utrum vera an falsa sint quae de episcopo dicimus, Domino discernente, probetur. Placet utrique parti sententia: rogus mox duodecim pedum mensura construitur; intra quem parva semita, qua unius tantum hominis persona transire posset, relinquitur: quae etiam ex accensis lignis, ne ibi aliquis locus a flamma vacaret, consternitur. Interim autem dum haec praeparantur, praefatus abbas Joannes Petro suo discipulo, reverendissimo videlicet, viro, qui postmodum in Albanensi urbe episcopus ordinatus est, quique etiam adhuc superest eamdem Ecclesiam regens, praecepit ut indutus sacris vestibus omnipotenti Deo sacrificium offerret; et sic demum confisus de misericordia Dei per accensi rogi flammas indubitanter intraret.
3.18
Qui jussis Patris obtemperans, postquam sacrificium Deo obtulit, casulam se exspoliat, ad ignem venit, et magna voce: Oro, inquit, Deus omnipotens, si Petrus, qui episcopus dicitur, Simoniaca est peste foedatus, ne Ecclesia tua amplius polluatur, judicio S. Spiritus tui ostende virtutem: illaesum me per hunc ignem transire concede. Quod si nos fallacia pleni, causa invidiae ducti, hanc contra eum tulimus quaestionem, ardor istius ignis me tua gratia derelictum consumat. Haec dicens, et sanctae crucis se signaculo muniens, per medias flammas constanter ingressus est. Cum igitur undique esset flammis circumdatus, ita ut a nemine prorsus videretur, et omnes eum jam consumptum putarent, subito ex alia parte, Christi comitante gratia, egrediens prosilivit, ita ut non modo vestimenta ejus, sed ne capillus quidem laesus ab igne in aliquo videretur. Sed, ut idem venerabilis vir postea referebat, cum per medias flammas graderetur, mappula de manu ejus cecidit. Cumque jam pene egrederetur ex igne, vidit se mappulam in manibus non gestare, ac, in ignem sibi eam cecidisse considerans, per medias iterum flammas revertitur, et secum mappulam extrahens reportavit. Tunc omnes qui aderant, viso tam maximo, tam obstupescendo miraculo, immensas Deo gratias agentes, mox diversa pars una effecta, praefatum episcopum de ecclesia pellunt: qui postea poenitentia ductus, mutata veste, sub sanctae conversationis regula religiosam agere vitam visus est.
3.19
Theophilus. Ut laetando miror, et mirando laetor, quod mediocritatis nostrae tempore illud antiquum et gloriosum trium puerorum miraculum intueor, cum de camino aestuantis incendii integri et incorrupti toto corpore prodierunt.
3.20
Desiderius. Venerabilis Gregorius papa, cujus superius memoriam feci, quid contra eamdem Simoniacam haeresim, se praesente, Dominus ostendere voluit, saepe mihi solitus est referre. Cum essem, inquit, subdiaconus, et a beatae memoriae Victore hujus apostolicae sedis pontifice in Galliam pro ecclesiasticis negotiis discutiendis essem transmissus, curae mihi fuit episcoporum convocare concilium, ut illis coram positis de ecclesiasticis negotiis tractaremus. In eadem vero civitate in qua synodus agebatur, episcopus erat qui pretio honorem comparasse episcopatus a multis infamabatur. Igitur vocatus episcopus venit ad medium. Cum ergo eum exhortari salutaribus monitis coepissemus ut quaesibi opponebantur, conscientia jam fatente, humiliter confiteretur, ille, tum quia ejusdem civitatis erat episcopus, tum quia fretus auxilio comitis terrae ipsius, plenus superbia omnino verba nostra vilipendebat. Sed cum a nobis et a caeteris qui aderant episcopis sub justitiae regula se, quod non speraverat, constringi conspiceret, nec effugiendi haberet licentiam, negare pertinaciter coepit quod ante vix audire dignabatur. Cumque verba producerentur in longum, et maximum diei spatium esset consumptum, et ille nihilominus in sua pertinacia negando persisteret homo, eum cum caeteris qui aderant religiosis episcopis nobis adjurare visum fuit et totum judicium in ostensione Spiritus sancti committere. In nomine, inquam, Patris et Filii et Spiritus sancti, cujus donum gratiae te comparasse audivimus, ut hujus rei nobis veritatem edisseras adjuramus. Quod si amplius, ut coepisti, negare tentaveris, Spiritum sanctum, donec, quae vera sunt confitearis, nominare non valeas. Qui episcopus, cum abunde eloquens esset, et a nobis exoraretur ut Spiritum sanctum nominaret, Patrem quidem et Filium satis diserte nominabat, Spiritum vero sanctum mirum in modum nominare nullo modo poterat. Tunc omnibus qui aderant luce clarius patuit quod honorem episcopatus dato pretio emerat, qui nonnisi Spiritus sancti gratia largiente tribuitur. Tunc Spiritus sancti virtute tremefactus episcopus, humiliter coram omnibus confiteri coactus est quod ante, inflatus superbia Dei, timore postposito procaciter negare praesumpserat.
3.21
Theophilus. Cum Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unum sint, nec aliud de Patre et Filio quam de Spiritu sancto sentire fas est, cur in Patris et Filii vocabulis proferendis solutam atque disertam, in solo vero Spiritus sancti nomine, quasi praecellenti, linguam mutam et omnino habuit colligatam?
3.22
Desiderius. Justo Dei judicio contigit ut qui donum Spiritus sancti gratiae, quod gratis et datur et accipitur, lingua placitante mercatus est, in proferendo Spiritus sancti vocabulo specialiter linguae officium non haberet.
3.23
Alferius abbas monasterii Sanctae Trinitatis ab ipso in latere montis aedificati, qui inter Salernitanam et Amalphitanam civitates praeeminet mari, exstitit: cujus religiosam ac Deo amabilem vitam et ipse ex parte vidi, qui apud eum aliquantulum familiariter mansi, et aliis referentibus agnovi. Miraculum vero quod divina virtus in eo operari dignata est, quodque a quampluvimis didici, aequum est silentio non transire. Denique dum quadam pro utilitate monasterii Salernitanam urbem adiret per viam praecisi montis gradiens, deorsum cum equo quo sedebat per immane praecipitium cecidit: quod tanta altitudine mari superjacet, ut quinquaginta et eo amplius passus in altum praetendi videatur. Dum igitur qui cum eo pergebant illum sine dubio exstinctum putarent, nimium tristes et flentes, per quoddam diverticulum ad mare, si saltem illum aliquo modo invenire possent ut sepulturae traderent, descendere curaverunt. Cum autem sub radice montis, molles juxta littus maris calcantes arenas, festinanter ad locum quo ceciderat pergerent, invenerunt eum in via sanum et incolumem, equo cum quo ceciderat insidentem, Salernum propere coepto itinere tendere. Cumque illi, obstupefacti, qualiter res evenisset omnino nequirent perpendere, coeperunt Deo gratias agere, vocesque quasi tumultuantes in altum levare. Sed ab illo repente compressi praeceptum audiunt: Si meis, inquit, benedictionibus frui vultis, nulli, quandiu vixero, quae ex me vidistis dicatis.
3.24
Dicitur etiam de illo quod mortuum suscitaverit; quod videlicet illis qui eum ejusque vitam ad liquidum noverunt incredibile minime videtur.
3.25
Leo abbas, qui ei in monasterii regimine successit, sub ejus magisterio educatus ejus in obsequio praepositurae officium gerens, qui prae caeteris fratribus ei familiariter adhaerebat, nuper mihi retulit quia quodam tempore saeculares viri, ut ejus orationibus fruerentur, visitationis gratia ad ipsum venerunt. Quibus post spiritualem, corporalem etiam ejus refectionem praebere cupiens, praefato Leoni, suo videlicet praeposito, praecepit charitatis causa mensam eis apponere et prandium praeparare. Qui nihil aliud praeter panem et vinum, et quinque ova gallinacea, quod eis ad manducandum praebere posset, se habere respondit; sed qualiter inter eos ipsa ova dividi deberent, ignorare: erant illi utique septem. Cui ille: Festina, inquit, quantocius, et eadem ova igne adhibito praepara, mihique ut eis apponam deporta. Cucurrit ille et, sicut sibi fuerat imperatum, ova decoxit, eique, ut praeceperat, detulit. Qui accipiens, benedixit, et ex quinque ovis, septem viris, quod mirabile est, singulis singula praebuit.
3.26
Theophilus. Cum septem distributa hominibus sic augeri quinque ova considero, ut singuli singula aequali sorte accipiant, illud quodammodo miraculum video, quo Auctor omnium de quinque panibus quinque millia hominum saturavit.
3.27
Desiderius. Amita patris mei, Bella nomine, in monasterio Beati Petri apostoli intra Beneventanam urbem posito, in sanctimoniali habitu a primaevo juventutis flore usque ad ultimam senectutem degit. Quae, cum esset desponsata viro, occulte de domo parentum fugiens ad monasterium contendit, ibique virginitatem suam omnipotenti Domino dicavit; et, quia terrenum in terra sponsum habere contempsit, procul dubio meruit habere coelestem in coelis. Ipsa mihi solita erat referre de abbatissa sua quae Offa dicebatur. Quae in monte qui Sanctae Agathae martyris dicitur, prope Capuanam urbem, antequam regimen monasterii susciperet, longo tempore habitaverit, ibique vitam eremiticam duxerit: dehinc monasterii suscepto regimine, quadam nocte sororibus adhuc quiescentibus oratorium ingressa accepit thuribulum, ut more solito thura adoleret altaribus. Cum itaque thus in thuribulum mittere vellet, e manu ejus cecidit et lampade a vento exstincta thus invenire non valuit. Repente vero quidam juxta illum astitit, et tenens manum ejus, thymiama, quod in thuribulum posuerat, dedit. Tantus igitur odor ex illo incenso thymiamate emanavit, ut per totum quod reliquum erat noctis, usque ad horam diei tertiam non solum ecclesiam, sed etiam omne illud monasterium mira suavitate repleverit. Ex qua re sine dubio datur intelligi quod angelus Domini fuerit qui illud thymiama tanti fragrantiae odoris tribuerit.
3.28
Haec eadem religiosissima abbatissa, dum multa per tempora sollicite virginibus praefuisset, verbis et exemplis sibi commissas Dei famulas instruere non cessans, languore tacta corporis venit ad mortem. Cumque in extremo posita jam prope esset ut Christo, cui servierat, animam reddere deberet, videntibus cunctis qui aderant e lectulo se quasi ad mensuram trium cubitorum in aere elevans, expansis in coelum manibus stetit. Et facta oratione, iterum se in lectulo collocans, ultimum spiritum exhalavit. Sed ex hoc quantae fuerit abstinentiae dignosci potest. Quae dum infirma jaceret in lectulo, et a multis honestioribus viris ac mulieribus, visitationis gratia ad ipsam venientibus, ut aliquantulum cibi, quo infirmum corpus sustentaretur, caperet, rogaretur, illa desueta deliciis: Si aliquid, inquit, mihi de infusis leguminibus attuleritis, forsitan aliquantulum inde potero degustare. O abstinentia in femina praedicanda, quae, in infirmitate posita, infusis leguminibus pro summis etiam deliciis utebatur! Quae cum fuisset defuncta, et in ecclesia sepulta, quadam die rusticus quidam frumento onustus per eamdem ecclesiam transiens, supra sepulcrum ejus, parvipendens cujus meriti esset quae ibi sepulta jacebat, saccum cum frumento deposuit, et fessus, ut aliquantulum pausaret, juxta consedit. Repente igitur saccus divinitus de eodem sepulcro sublatus longeque projectus, omne illud, quo plenus erat, frumentum passim per eamdem ecclesiam sparsit. Rusticus ergo vehementer conterritus, ab illa die didicit quantum Dei homines in corpore venerandi sint; cum exstincta illorum corpora ac in sepulcro posita, ne ab aliquibus parvipendantur divina sibi virtus voluit demonstrare.
3.29
Alter quidam nobilis vir de eadem Beneventana urbe nescio qua causa monasterium adventarat, ac nescius, forte ejus supra sepulcrum consederat: cum subito tantus dolor viscerum eum invasit, ut, vociferans atque ejulans, se eadem hora moriturum putaret. Ad cujus vocem quae in monasterio erant virgines protinus cucurrerunt, eique cujus esset sepulcrum supra quod sederat indicaverunt. Qui, pro ignorantia venia postulata, meritis Dei famulae coelitus meruit medicinam.
3.30
In eadem urbe monasterium est quod Sanctae Sophiae dicitur, huic Casinensi monasterio subditum, in quo quidam a pueritia sanctae conversationis et magnae humilitatis monachus fuit, qui infra annos adolescentiae nimio tanguore praeventus ad extrema perductus est. Ad cujus exitum congregati fratres, hymnis et psalmis Deo coeperunt ejus animam commendare, sanctorumque coetus in ejus auxilium attentius invocare: qui crescente languore defunctus est. Sed dum ad lavandum ejus corpus aqua praeparatur, per unam fere horam exanimis jacuit. Cumque qui aderant orationi et psalmodiae insisterent, subito corpus ejus omne contremuit, ac paulatim reviviscens cunctis mirantibus in lectulo consedit. Dein, interrogatus, coepit illis quae egressus de corpore viderat referre, dicens: Cum anima mea, vobis litanias canentibus sanctosque Domini invocantibus, de corpore egrederetur, mox ad preces vestras sancti, quos invocastis, meum in auxilium advenerunt. Cumque illi ab eo requirerent si illos, quos nunquam viderat, cognoscere potuisset? Respondit: Sanctum Benedictum et sanctum Gregorium cognovi, B. Donatum et Felicem, cum reliquis qui in hac ecclesia requiescunt sanctis, meum in auxilium venire conspexi. Inter quos beatus Mercurius patronus noster velut splendidum sidus rutilans videbatur. Quem cum interrogassent utrumnam in hac vita esset moraturus? Minime, inquit: nam B. Mercurius hodie se ad me assumendum venire spopondit. Quae ut dixerat vera fuisse rei exitus comprobavit. Eodem namque die ex hac luce subtractus, ab illis procul dubio est receptus, quos antea moriens suum in auxilium venire conspexit. Ego denique in eodem monasterio positus, unum ex illis qui adfuerant testibus, Sicenolfum nomine, superstitem vidi, qui cuncta haec ut dicta sunt se vidisse et audivisse profitebatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).