Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/victor-iii" aria-label="More works by Victor III">
—
Original / primary: 10314 Episto246
2.1
II. Victor III episcopatus Ravellensis, nuper constituti possessiones, petente Ursone episcopo, confirmat. (Anno 1087.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 1182.]
2.1
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio URSO Ravellensi episcopo in perpetuum.
2.2
Quandoquidem, superna disponente clementia, B. Petri apostolorum principi, ejusque successoribus ubique gentium ordinandi, disponendi, regendi et gubernandi Ecclesias a Deo est concessa potestas, nos quoque, pro modulo nostro omnium Ecclesiarum sollicitudinem habentes, hoc quod nostrae mentis arcano Dei miseratio inspiravit, jure disponere, regere et gubernare satagimus. Quocirca piis votis justisque postulationibus annuentes, concedimus tibi, auctoritate praecipimus ut ab eis abstinere curetis, neque illis omnino communicetis, quia Ecclesiae Romanae communione sua se sponte privarunt. Nam, ut beatus scribit Ambrosius: Qui se a Romana Ecclesia segregat, vere est habendus haereticus.
2.3
Constituimus etiam ut, si quis deinceps episcopatum vel abbatiam de manu alicujus laicae personae susceperit, nullatenus episcopus vel abbas habeatur, neque ulla ei ut episcopo vel abbati adhibeatur reverentia. Insuper ei beati Petri gremium et introitum ecclesiae interdicimus, quousque locum, quem sub tanto crimine ambitionis et inobedientiae( quod est scelus idololatriae) cepit, resipiscendo non deserit. Similiter etiam de inferioribus ecclesiasticis gradibus dignitatibusque constituimus. Si quis item imperatorum, regum, ducum, principum, comitum, vel cujusvis potestatis saecularis episcopatum vel quamvis aliam ecclesiasticam dignitatem dare praesumpserit, ejusdem sententiae vinculo se astrictum noverit; cum trecenti et[ decem et octo] octo Patres in Nicaeno concilio omnes hujusmodi vendentes et ementes excommunicaverint, censentes ut qui dat, et qui recipit, anathema sit. Cum hujusmodi igitur episcopis, abbatibus, aut clericis reliquis qui communicat vel orat, aut ipsorum audit missas, una excommunicationis sententia plectitur; qui nec sacerdotes quidem rite putari possunt.
2.4
Poenitentia vero et communio a nemine nisi a catholico suscipiatur. Quod si nullus adsit catholicus presbyter, rectius est sine visibili communione persistere, et invisibiliter Domino communicare, quam, eam ab haeretico sumendo, a Deo separari. Nulla enim( ut ait Apostolus) conventio Christi ad Belial, neque pars aliqua fideli cum infideli. Omnis autem haereticus infidelis est. Simoniacus vero, quia haereticus, idcirco infidelis. Nam sacram Christi communionem quamvis visibiliter et corporaliter catholici propter imminentes haereticos habere non possint, dum tamen mente Christo conjuncti sunt, ejus communionem invisibiliter sumunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).