Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Victor Vitensis
Historia persecutionis Africae provinciae
Prov 1.39
Choose a text More by Victor Vitensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
1.1
LIBER PRIMUS.
1.1
( I, 1) Sexagensimus nunc, ut clarum. est, agitur annus ex eo, quo populus ille crudelis ac saeuus Uuandalicae gentis Africae miserabilis attigit fines, transuadans facili transitu per angustias maris, quod inter Hispaniam Africamque aequor hoc magnum et spatiosum bissenis milibus angusto se limite coartauit.
1.2
Transiens igitur quantitas uniuersa calliditate Geiserici ducis, ut famam suae terribilem faceret genti, ilico statuit omnem multitudinem numerari, usque ad illam diem quem huic luci uterus profuderat uentris. Qui reperti sunt, senes, iuuenes, paruuli, serui uel domini, LXXX milia numerati. Quae opinio diuulgata, usque in hodiernum a nescientibus armatorum tantus numerus aestimatur, cum sit nunc exiguus et infirmus.
1.3
Inuementes igitur pacatam quietamque prouinciam, speciositatem totius terrae florentis, quaquauersum impietatis agminibus impendebant, deuastando depopulabantur, incendio atque homicidiis totum exterminantes. Sed nec arbustis fructiferis omnino parcebant, ne forte quos antra montium aut praerupta terrarum uel seclusa quaeque occultauerant, post eorum transitum illis pabulis nutrirentur; et sic eadem atque iterum tali crudelitate furentes, ab eorum contagione nullus remansit locus inmunis.
1.4
Praesertim in ecclesiis basilicisque sanctorum, cymiteriis uel monasteriis sceleratius saeuiebant, ut maioribus incendiis domos orationis magis quam urbes cunctaque oppida concremarent. Ubi forte uenerabilis aula. e clausas reppererant portas, certatim ictibus dextralium aditum reserabaat, ut recte tunc diceretur: quasi in silua lignorum securibus consciderunt ianuas eius in id ipsum, in securi et ascia deiecerunt eam. incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
1.5
( I, 2) Quanti tunc ab eis praeolari pontifices et nobiles sacerdotes diuersis poenarum generibus extincti sunt, ut traderent si quid auri uel argenti proprium uel ecclesiasticum haberent! Et dum, quae erant, urguentibus poenis facilius ederentur, iterum crudelibus tormentis oblatores urguebant, autumantes quandam partem, non totum oblatum; et quanto plus dabatur, tanto amplius quempiam habere credebant.
1.6
Aliis palorum uectibus ora reserantes fetidum caenum ob confessionem pecuniae faucibus ingerebant, nonnullos in frontibus et tibiis neruis remugientibus torquendo cruciabant; plerumque aquam marinam, aliis acetum, amurcam liquamenque et alia multa atque crudelia, tamquam utribus inbutis, ore adpositis sine misericordia porrigebant. Non infirmior sexus, non consideratio nobilitatis, non reuerentia sacerdotalis crudeles animos mitigabat; sed quin immo ibi exaggerabatur ira furoris, ubi honorem conspexerant dignitatis.
1.7
yuantis sacerdotibus quantisque inlustribus onera ingentia ut camelis uel aliis generibus iumentorum inposuerint, nequeo enarrare; quos stimulis ferreis ad ambulandum urguebant, quorum nonnulli sub fascibus miserabiliter animas emisere. Senilis maturitas atque ueneranda canities, quae caesariem capitis ut lanam candidam dealbarat, nnllam sibi ab hospitibus misericordiam uindicabat. Sed etiam paruulos ab uberibus maternis rapiens barbarus furor insontem infantiam elidebat ad terram: aliis e regione pedes tenentes a meatu prorsus naturali usque ad arcem capitis dissipabant; quando tunc forte Sion captiua cantabat: dixit inimicus incendere fines meos, interficere infantes meos, et paruulos meos elisurum ad terram.
1.8
( I, 3) In aedificiis nonnullis magnarum aedium uel domorum, ubi ministerium ignis minus ualuerit, tectis admodum despicatis pulcritudinem parietum solo aequabant, ut nunc antiqua illa speciositas ciuitatum nec quia fuerit prorsus appareat. Sed et urbes quam plurimae ant raris aut nullis habitatoribus incoluntur. Nam et hodie si qua supersunt, subinde desolantor, sicut ibi Carthagine odium, theatrum, aedem Memoriae et uiam, quam Caelestis uocitabant, funditus deleuerunt.
1.9
Et ut de necessariis loquar, basilicam maiorem, ubi corpora sanctarum martyrum Perpetuae atque Felicitatis sepulta sunt, Celerinae uel Scilitanorum et alias quas non destruxerunt, suae religioni licentia tyrannica mancipauerunt. Ubi uero munitiones aliquae uidebantur, quas hostilitas barbarici furoris obpugnare nequiret, congregatis in circuitu castrorum innumerabilibus turbis, glar diis feralibus cruciabant, ut putrefactis cadaueribus, quos adire non poterant arcente murorum defensione, corporum liquescentium enecarent fetore.
1.10
Quanti et quam numerosi tunc ab eis cruciati sunt sacerdotes, explicare quis poterit? Tunc enim et nostrae ciuitatis uenerabilis Panpinianus antistes candentis ferri lamminis toto adustus est corpore. Similiter et Mansuetus Uricitanus in porta incensus est Fornitana. Qua tempestate Hipporegiorum obsessa est ciuitas, quam omni laude dignus beatus Augustinus, librorum multorum confector, pontifex gubernabat.
1.11
Tunc illud eloquentiae, quod ubertim per omnes campos ecclesiae decurrebat, ipso metu siccatum est flumen, atque dulcedo suauitatis dulcius propinata in amaritudine absinthii uersa est, ut Dauiticum praeconium conueniret: dum consisteret peccator aduersum me, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis. Usque ad illud tempus ducentos iam triginta et duo confecerat libros, exceptis innumerabilibus epistulis uel expositione totius psalterii et euangeliorum atque tractatibus popularibus, quas Graeci omelias uocant, quorum numerum conprehendere satis inpossibile est.
1.12
( 1, 4) Quid multa? Post has truces impietates insaniae ipsam urbem maximam Carthaginem Geisericus tenuit et intrauit, et antiquam illam ingenuam ac nobilem libertatem in seruitutem redegit; nam et senatorum urbis non paruam multitudinem captiuauit. Deinde proponit decretum, ut unusquisque auri, argenti, gemmarum neetimentornmque pretiosorum quodcumque haberet offerret; et ita in breui auitas atque paternas opes tali industria abstulit rapax.
1.13
Disponens quoque singulas quasque prouincias sibi Bizacenam, Abaritanam atque Getuliam et partem Numidiae reseruauit, exercitui uero Zeugitanam uel proconsnlarem funiculo hereditatis diuisit, Ualentiniano adhuc imperatore reliquas licet iam exterminatas prouincias defendente; post cuius mortem totins Africae ambitum obtinuit, nec non et insulas maximas Sardiniam, Siciliam, Corsicam, Ebusum, Maioricam, Minoricam uel alias multas superbia sibi consueta defendit.
1.14
Quarum unam illarum id eat Siciliam Oduacro Italiae regi postmodum tributario iure concessit; ex qua eis Oduacar singulis quibusque temporibus ut dominis tributa dependit, aliquam tamen sibi resemantibus partem. Praeterea praecipere nequaquam cunctatus est Uuandalis, ut episcopos atque laicos nobiles de suis ecclesiis uel sedibus nudos penitus aufugarent: quodsi optione proposita exire tardarent, seruiperpetni remanerent. Quod etiam in plurimis factum est. Multos enim episcopos et laicos, claros atque honoratos uiros, seruos esse nouimus Uuandalorum.
1.15
( I, 5) Tunc uero memoratae urbis episcopum id est actaginis, deo et hominibus manifestum, nomine Quoduultdeus, et maximam turbam clericorum nauibus fractis inpositam nudos atque expoliatos expelli praecepit. Quos dominus miseratione bonitatis suae prospera nauigatione Neapolim Campaniae perducere dignatus est ciuitatem. Senatorum atque honoratorum multitudinem primo exilio crudeli contriuit. postea transmarina in parte proiecit. Pulso namque episcopo, ut praefati sumus, cum clero uenerabili, ilico ecclesiam nomine Restitutam, in qua semper episcopi commanebant, suae religioni mancipauit, atque uniuersas, quae intra muros fuerant ciuitatis, cum suis diuitiis abstulit.
1.16
Sed etiam foris muro quascumque uoluit occupauit, et praecipue duas egregias et amplas sancti martyris Cypriani, unam ubi sanguinem fudit, aliam ubi eius sepultum est corpus, qui locus Mappalia uocitatur. Quis uero sustineat atque possit sine lacrimis recordari, dum praeciperet nostrorum corpora defunctorum sine sollemnitate hymnorum cum silentio ad sepulturam perduci? Addidit adhuc, ut et pars clericorum quae remanserat poenali exilio traderetur.
1.17
Et dum ista geruntur, qui supererant magni sacerdotes atque insignes uiri memoratarum prouinciarum, quas diuiserat Uuandalis, cogitauerunt supplicandi gratia regem adire. Qui dum, ut moris est, ad Maxulitanum litus exisset, quod Ligula uulgi consuetudine uocitatur, amissis iam ecclesiis et rebus occurrere uisi sunt supplicantes, ut ad consolandum populum dei saltem habitandi facultas Uuandalis iam dominantibus concederetur.
1.18
Quibus iUe per internuntium rabido respondisse ore probatur: decreui ego de nomine et genere uestro nullum dimittere, et nos audetis talia postulare? Quos etiam uicino mari uoluit eadem hora demergere, nisi a suis diu ne hoc faceret rogaretur. Becedentes illi tristitia et maerore confecti, coeperunt qualiter poterant et ubi poterant ablatis ecclesiis diuina mysteria celebrare. Subinde autem crescente opibus regno maior coepit et superbia propagari.
1.19
( I, 6) Referam factum, quod ipso geskum est tempore. Fuit comes quidam Sebastianus, famosi illius gener comitis Bonifatii, acer consilio et strenuus in bello; cuius Geisericus sicut consilia necessaria habebat, ita et praesentiam formidabat. Cupiens autem illum extinguere, occasionem mortis de religione quaesiuit. Cogitauit rex ut praesentibus episcopis atque domesticis suis Sebastianum taliter conueniret.\' Sebastiane, inquit, cscio quia fideliter nobis adhaesisse iurasti, cuius ueritatem sacramenti labores tui uigilantiaque demonstrant. Sed ut nobis conexa semper iugisque maneat amicitia tua, hoc placuit praesentibus sacerdotibus nostris, ut eius efficiaris cultor religionis, quam et nos et noster populus ueneratur.
1.20
Cui Sebastianus, rem inueniens miram multisque necessariam, pro tempore acute respondit:\' quaeso, domine rex, ut nunc unus panis mundissimus ac simulacius adferatur\'. Qui cum ignorasset Geisericus Sebastiani uictoriam, ilico iussit adferri. Adprehendens itaque Sebastianus mundissimum panem ita effatus est:( Hic enim panis ut ad tantum decorem splendoris uenisset et mensae regiae necessarius haberetur, discussa spurcitia fnrfaris ei massa simulaginis conspersus per aquam transiuit et ignem; idcirco et aspectu clarus et esu soanis habetur.
1.21
Ita et ego mola catholicae matris commolitus et cribro examinationis ut simula munda purgatus, rigatus sum aqua baptismatis et igne sancti spiritus coctus. Et ut hic panis de furno, ita et ego per officia sacramentorum diuinorum artifice deo de fonte mundus ascendi. Sed fiat, si uelis, ut ipse propono. Iste panis confnngatur in frusta, madidetur aqua et iterum conspergatur, mittatur in furnum: si melior exierit, faciam quae hortaris/ Quam propositionem Geisericus cum omnibus qui aderant cum audisset, ita ligatus est, ut se soluere omnino non posset. Quem alius generis argumento postea bellicosum uirum occidit.
1.22
( I, 7) Et ut ad id redeamus, unde digressi sumus, terret praeceptis feralibus, ut in medio Uuandalorum nostri nullatenus respirarent neque usquam orandi ant immolandi concederetur gementibus locus, ut manifeste tunc prophetiae uaticinium conpleretur: non est in hoc tempore princeps autpropheta uel dax, neque locus ad sacrificandum nomini tuo. Nam et diuersae calumniae non deerant cotidie etiam illis sacerdotibus, qui in his regionibus uersabantur, quae regiones palatio tributa pendebant. Ut si forsitan quispiam, ut moris est, dum dei populum ammoneret, Pharaonem, Nabuchodonoaor, Holofernem aut aliquem similem nominasset, obiciebatur illi, quod in persona regis ista dixisset, et statim exilio trudebatur. Hoc enim persecutionis genus agebatur hic aperte, alibi occulte, ut piorum nomen talibus insidiis interiret. Qua de re plurimos sacerdotum tunc nouimus relegatos:
1.23
sicut Urbanum Girbensem, Crescentem metropolitanum Aquitanae ciuitatis, qui cxx praeerat episcopis, Habetdeum Teudalensem, Eustratium Sufetanum, et Tripolitanos duos Uicis Sabratenum et Cresconium Oeensem, et Adrumetinae ciuitatis Felicem episcopum, ob hoc quod suscepisset quendam lohannem monachum transmarinum; sed et alios multos, quos longum est enarrare. Quibus tamen in exilio positis dum obitus obuenisset, non licebat alios eorum ciuitatibus ordinari. Inter haec tamen dei populus in fide consistens, ut examina apum cereas aedificans mansiones, crescendo melleis fidei calculis firmabatur, ut impleretur illa sententia: quanto eos affligebant, tanto magis multiplicabantur et inualescebant nimis.
1.24
( I, 8) Post haec factum est supplicante Ualentiniano Augusto, Carthaginiensi ecclesiae post longum silentium desolationis episcopum ordinari nomine Deogratias; cuius si nitatur quisquam quae per illum dominus fecerit paulatim excurrere, ante incipient uerba deficere, quam ille aliquid ualeat explicare. Illo igitur episcopo constituto factum est peccatis urguentibus, ut urbem illam quondam nobilissimam atque famosam quinto decimo regni sui anno Geisericus caperet Romam; et simul exinde regum multorum diuitias cum populis captiuauit.
1.25
Quae dum multitudo captiuitatis Africanum attingeret litus, diuidentes Uuandali et Mauri ingentem populi quantitatem, ut moris est barbaris, mariti ab uxoribus, liberi a parentibus separabantur. Statim sategit uir deo plenus et carus uniuersa uasa ministerii aurea uel argentea distrahere et libertatem de seruitute barbarica liberare, ut et coniugia foederata manerent et pignera genitoribus redderentur; Et quia loca nulla sufficiebant ad capessendam multitudinem tantam, basilicas duas nominatas et amplas Fausti et Nouarum cum lectulis atque straminibus deputauit, decernens per singulos dies, quantum quis pro merito acciperet.
1.26
Et quia plerosque insuetudo nauigii et crudelitas captiuitatis afflixerat, non paruus inter eos numerus fuerat aegrotorum, quos ille beatus antistes ut nutrix pia per momenta singula cum medicis circuibat sequentibus cibis, ut inspecta uena, quid cui opus esset, illo praesente daretur. Sed nec nocturnis horis ab hoc opere misericordiae feriabatur, sed pergebat excurrens per singulos lectus, sciscitans qualiter quisquam haberet. Ita se tradiderat omnino labori, ut nec defessis membris nec cariosae iam senectuti parceret.
1.27
Quo liuore Arriani succensi dolis eum quam plurimis uoluerunt saepius enecare. Quod credo peruidens dominus cito passerem suum de manibus accipitrum uoluit liberare. Cuius exitum ita urbici captiui planxerunt, ut tunc se putarent magis tradi manibus barbarorum, quando ille perrexit ad caelum. Functus est autem sacerdotio annis tribus. Cuius amore et desiderio populus attentus potuerat membra digni corporis rapere, nisi consilio prudenti, dum auocatur, nesciente multitudine sepeliretur.:
1.28
( I, 9) Et quia tacendum semper non est de impietatibus hereticorum, nec uerecundum poterit esse quod ad laudem proficit patientis, ordinator quondam memorati sacerdotis nomine Thoma dum uariis ab eis insidiis saepius artaretur, quodam tempore uenerabilem senem in publica facie catomos ceciderunt. Quod ille non ad obprobrium, sed ad mercedem conputans gloriae suae, in domino laetabatur.
1.29
Unde factum est, ut post obitum episcopi Carthaginis Zeugitanae et proconsulari prouinciae episcopos interdiceret ordinandos; quorum erat numerus centum sexaginta quattuor. Qui paulatim deficiens, nunc, si uel ipsi supersunt, tres tantum esse uidentur: Uincentius Gigitanus, Paulus Sinnaritanus, uere merito et nomine Paulus, et alius Quintianus, qui nunc persecutionem fugiens apud Edessam Macedoniae ciuitatem commanet peregrinus.
1.30
( I, 10) Sed etiam martyria quam plurima esse probantur, confessorum autem ingens et plurima multitudo; ex quibus aliqua narrare temptabo. Erant tunc serui cuiusdam Uuandali— fuit hic Uuandalus de illis quos millenarios uocant— Martinianus, Saturianus et eorum duo germani. Erat et conserua eorum quaedam, egregia Christi ancilla, nomine Maxima, corpore simul et corde decora. Et quia Martinianus armifactor erat et domino suo satis uidebatur acceptus et Maxima uniuersae domui dominabatur, credidit Uuandalus, ut fideles sibi magis memoratos faceret famulos, Martinianum Maximamque coniugali consortio sociare.
1.31
Martinianus adulescentulorum saecnlarium more coniugium affectabat, Maxima namque iam deo sacrata. humanas nuptias refutabat. At ubi uentum est, ut cubiculi adirentur secreta silentia, et Martinianus, nesciens quid de illo decreuerat deus, maritali fiducia quasi cum coniuge cuperet cubitare, uiua ei uoce memorata famula Christi respondit:\' Christo ego, o Martiniane frater, membra mei corporis dedicaui, nec possum humanum sortire coniugium, habens iam caelestem et uerum sponsum. Sed dabo consilium: si uelis, poteris et ipse tibi praestare, cum licet, ut cui ego concupiui nubere, delecteris et ipse seruire.
1.32
Ita factum est domino procurante, ut oboediens uirgini etiam adulescens suam animam lucra- retur. Nesciente igitur Uuandalo spiritalis secreti commercium, conpunctus atque mutatus Martinianus etiam suis fratribus persuasit, ut thesaurum, quod inuenerat, haberent utpote germani communem. Conuersus itaque cum tribus fratribus suis, dei quoque puella comitante, nocte clam egredientes Tabraceno monasterio, cui praeerat tunc nobilis pastor Andreas, sociantur. Illa uero haut procul monasterium incoluit puellarum.
1.33
Sciscitante igitur barbaro inquisitionibus et muneribus crebris, quod gestum erat celari non potuit. Inueniens itaque iam non sua sed Christi mancipia, conicit uinculis et uariis tormentis dei famulos insectatur, agens cum eis non tantum ut pariter miscerentur, sed quod grauius est, per rebaptizationis caenum fidei suae ornamenta turparent. Peruenit hoc ipsum usque ad notitiam Geiserici: decernit rex, ut tamdiu inplacabilis ferus seruos affligeret, quamdiu illius succumberent uoluntati. Iubet in modum serrarum fustes robustos ueluti palmatos cum stirpibus fieri, qui quatientibus tergis non solum ossa confringerent, sed etiam terebrantes aculei intrinsecus remanerent.
1.34
Qui, dum sanguis efflueret et dissipatis carnibus uiscera nudarentur, sequenti die Christo medente semper incolomes reddebantur. Hoc saepius ac multo factum est tempore et nulla plagarum uestigia uidebantur, sancto spiritu subinde curante. Post hoc artatur Maxima durae custodiae cuspidique crudeli extenditur: cui cum dei seruorum uisitantium non deesset frequentia, uidentibus cunctis ingentium lignorum putrescens soluta est fortitudo. Miraculum hoc et uoce omnium celebratur, et nobis, ad quem custodia pertinebat, cum sacramento testatus est ita fuisse.
1.35
( I, 11) At ubi Uuandalus uirtutem neglexit cognoscere diuinam, coepit in domo eius uindictrix ira grassari. Moritur ipse simul et filii; familiae atque animalium quaecumque optima erant pariter intereunt, remansitque domina uidua, marito, filiis et substantia destituta. Seruos Christi cognato regis Sesaoni gratia muneris offert; qui cum eos utpote oblatos cum gratulatione nimia suscepisset, filios uel domesticos sanctorum merito male coepit daemon uariis motibus agitare. Ex ordine ille cognatus, ut gestum erat, suggerit regi. Decernit statim rex cuidam gentili regi Maurorum, cui nomen inerat Capsur, relegandos debere transmitti. Maximam uero Christi famulam confusus et uictus propriae uoluntati dimisit; quae nunc superest uirgo, mater multarum uirginum dei7 nobis etiam nequaquam ignota. Peruenientes autem traduntur memorato regi Maurorum, commanenti in parte heremi, quae dicitur Caprapicti.
1.36
Uidentes igitur Christi discipuli multa apud gentiles et inlicita sacrificiorum sacrilegia, coeperunt praedicatione et conuersatione sua ad cognitionem domini dei nostri barbaros inuitare; et tali modo ingentem multitudinem gentilium barbarorum Christo domino lucrauerunt, ubi ante a nullo fama. Christiani nominis fuerat diuulgata. Tunc deinde cogitatur quid fieret, ut ager iam cultus et egraminatus uomere praedicationis euangelicum susciperet semen et imbre sacri baptismatis rigaretur.
1.37
Mittnnt legatos per itinera distenta deserti; peruenitur tandem ad ciuitatem Romanam, rogatur episcopus, ut presbyterum et ministros credenti populo destinaret. Explet cum gaudio quod petebatur pontifex dei: construitur ecclesia, baptizatur multitudo maxima barbarorum, et de lupis grex fecundus multiplicatur agnorum. Hoc Geiserico relatione sua nuntiat Capsur. De qua re surgens in inuidia iubet famulos dei ligatis pedibus post terga. currentium quadrigarum inter spinosa loca siluarum pariter interire, ut ducta atque reducta dumosis lignorum aculeis innocentium corpora carperentur, ita deleans ut exitum suum innioem peruiderent.
1.38
Qui cum e uicino currentibus indomitis equis, plangentibus Mauris sese mutuo conspicerent, uale sibi in angusto fugae unusquisque ita dicebant:\' frater, ora pro me; impleuit deus desiderium nostrum: taliter peruenitur ad regnum caelorum. Itaque orando atque psallendo gaudentibus angelis pias animas emisere: ubi usque in hodiernum non desinit ingentia mirabilia Iesus Christus noster dominus operari. Nam nobis beatus quondam Faustus Boronitanus episcopus attestatus est caecam quandam mulierem inluminatam fuisse, ubi ipse aderat praesens.( I, 12) Accenditur hinc aduersus dei ecclesiam Geisericus.
1.39
Mittit Proculum quendam in prouinciam Zeugitanam, qui coartaret ad tradendum ministeria diuina uel libros cunctos domini sacerdotes, ut primo armis nudaret et ita facilius inermes hostis callidus captiuasset. Qui, se non posse tradere clamantibus, ipsi rapaci manu cuncta depopulabantur atque de palliis altaris, pro nefas! camisias sibi et femoralia faciebant. Qui tamen Proculus, huius rei exsecutor, frustatim sibi comedens linguam in breui turpissima consumptus est morte.
1.40
Tunc enim sanctus Ualerianus Abensae ciuitatis episcopus, dum uiriliter sacramenta diuina ne traderet dimicasset, foris ciuitate singularis iussus est pelli; et ita praeceptum est, ut nullus eum neque in domo neque in agro dimitteret habitare. Qui in strata publica multo tempore nudo iacuit sub aere: annorum erat plus LXIX, quem nos tunc indigni in tali exilio meruimus salutare.
1.41
( I, 13) Quodam tempore paschalis sollemnitas agebatur; et dum in quodam loco, quae Regia uocitatur, ob diem paschalis honoris nostri sibimet clausam ecclesiam reserarent, conpererunt Arriani. Statim quidam presbyter eorum, Anduit nomine, congregata secum armatorum manu ad expugnandam turbam accenditur innocentum. Introeunt euaginatis spatis, arma corripiunt; alii quoque tecta conscendunt et per fenestras ecclesiae sagittas spargunt. Et tunc forte audiente et canente populo dei lector unus pulpito sistens alleluiaticum melos canebat; quo tempore sagitta in gutture iaculatus cadente de manibus codice mortuus post cecidit ipse.
1.42
Nam et alii quam plurimi sagittis et iaculis in medio crepidinis altaris probantur occisi; nam qui gladiis tunc interempti non sunt, postea poenis adtriti regio iussu omnes paene necati sunt, praesertim maturioris aetatis. Alibi namque, sicut Tunuzuda contigit, Galibus, Uicu Ammoniae uel aliis in locis, tempore quo sacramenta dei populo porrigebantur, introeuntes maximo cum furore corpus Christi et sanguinem pauimentis sparserunt et illud pollutis pedibus calcauerunt.
1.43
( I, 14) Ipso enim Geisericus praeceperat tempore suadentibus episcopis suis, ut intra aulam suam filiorumque suorum nonnisi Arriani per diuersa ministeria ponerentur. Inter alios uentum est tunc ad Armogastem nostrum. Cuius cum diu ac saepius tibias torquendo tinnientibus constringerent cordis et frontem, in qua Christus uexillum suae fixerat crucis, rugatam magisque aratam discindentes atque mugientes ostenderent, nerui ut fila aranearum sancto caelum respiciente crepabant. At ubi tortores neruicas cordas diruptas esse uiderunt, allatis crebrius fortioribus cordis atque cannabinis, illo nihil aliud nisi Christi nomen inuocanti, illa omnia uanescebant. Sed et capite deorsum dum ad unum penderet pedem, dormire quasi super lectum plumis stratum omnibus uidebatur.
1.44
Quem cum Theodericus. regis filius, qui eius dominus erat, poenis non ualentibus capite truncari iussisset, a suo prohibetur Iucundo presbytero dicenti sibi:( poteris eum diuersis afflictionibus interficere; nam si gladio peremeris, incipient eum Romani martyrem praedicare\'. Tunc Theodericus in Bizacenam prouinciam ad fodiendas eum condemnat scrobes. Postea quasi ad maiorem. obprobrium haut procul Carthagine, ubi ab omnibus uideretur, pastorem eum praecepit esse uaccarum.
1.45
Inter haec dum domino reuelante dormitionis suae proximum cerneret diem, aduocat quendam Felicem uenerabilem Christianum, procuratorem domus filii regis, qui Armogastem ut apostolum uenerabatur, dicitque illi:\' tempus meae resolutionis aduenit; obsecro te per. fidem quam utrique tenemus, ut sub hac siliquae arbore me sepelire digneris, redditurus domino nostro, nisi feceris, rationem*. Non quod ille curaret, ubi ant qualiter suum sepeliretur corpus, sed ut illud demonstraretur, quod seruo suo reuelauerat deus.
1.46
Respondit Felix et dicit:\' absit a nobis, confessor uenerabilis, sed sepeliam te in una basilicarum cum trinmpho et gratia qua mereris). Cui beatus Armogas:\' non, sed quod dixi facturus es\'. Ille timens dei hominem contristare, ueraciter quod iusserat promisit esse facturum. Statim intra paucissimos dies comes bonae confessionis de hac uita migrauit. Festinauit Felix sibi delegatum sub arbore fodere sepulchrum. Qui, cum intexti radices et soliditas aridae telluris moram faceret et laborem, angebatur, quod tardius sancti membra corporis humarentur. Tandem abscisis radicibus multo altius terram cauantes conspiciunt sarcofagum splendidissimi marmoris praeparatum, qualem forte nullus omnino habuit regum.
1.47
( I, 15) Sed nec quendam afchimimum, nomine Masculan, debeo praeterire. Qui cum multis insidiis premeretur, ut catholicam amitteret fidem, ipse eum rex postea blandiendo affatibus saecularibus inuitabat, promittens multis eum diuitiis cumulandum, si uoluntati eius auditum facilem commodasset. Qui cum fortis atque inuictus maneret, iubet eum subire sententiam capitalem, ita tamen callidus occulte praecipiens, ut si in illa hora uibrantis gladii pertimesceret ictum, magis eum occideret, ne martyrem gloriosum fecisset; si autem fortem in confessione conspiceret, a gladio temperaret. Sed ille ut columna immobilis Christo solidante fortis effectus confessor reuertitur gloriosus. Et si martyrem inuidus hostis noluit facere, confessorem tamen nostrum non potuit uiolare.( I, 16) Nouimus et alium ea tempestate, nomine Saturum.
1.48
Qui cum lucidum esset membrum ecclesiae Christi et prauitatem Arrianorum libertate catholica frequenter argueret— fuit hic procurator domus Hunirici— conuenitur accusante Mariuado quodam diacono, quem Huniricus infaustus singulariter honorabat, ut fieret Saturus Arrianus. Promittuntur honores et diuitiae multae si faceret, praeparantur supplicia dira si nollet, hac obtione proposita, ut si regalibus iussis non oboediret, primo discussione metante amissa domo uel substantia, distractis omnibus mancipiis ac filiis, uxor eius ipso praesente camelario in coniugium traderetur.
1.49
Quod ille plenus deo magis ut uelociter prouenisset, impios prouocabat. Ob quam causam uxor eius indutias uisa est ab his qui exsequebantur nesciente marito petisse. Accedit ad maritum alia Eua consilio magistrata serpentis. Sed ille Adam non fuit, qui inlecebrosa uetitae arboris poma contingeret, quia non Indigens, sed Saturus uocabatur, saturatus ab ubertate domus dei et torrentem deliciarum eius potatus. Aduenit mulier ad locum, ubi maritus singularis orabat, conscissis uestibus crineque soluto, secum comitantibus filiis unamque infantulam, quae tnnc lactabatur, manibus gestans. Quam nescientis proicit ad pedes mariti, etiam ipsa suis genua conplectitur ulnis, sibilans uociferatione draconis: miserere mei, dulcissime, simul et tui; miserere communibus liberis, quos conspicis ipse. Non subiaceant condicioni seruili, quos claros prosapia reddidit generis nostri; non subiciar ego indigno et turpi coniugio uiuente marito, quae mihi semper inter coaeuas plaudebam de Saturo meo. Cognoscit deus quia inuitus facturus es hoc, quod forte uoluntarie aliquanti fecerunt\'.
1.50
Cui ille Iob sancti uoce respondit:\' tamquam una ex insipientibus mulieribus loqueris Formidarem, mulier, si sola esset huius uitae amara dulcedo. Artificio, coniux, diaboli ministraris. Si diligeres maritum, numquam ad secundam mortem adtraheres proprium uirum. Distrahant filios, separent uxorem, auferant substantiam: mei domini ego securus de promissis uerba tenebo: si quis non dimiserit uxorem, filios, agros aut domum, meus non poterit esse discipulus\'. Quid ultra? Discedens mulier cum filiis refutata; confortatur Saturus ad coronam, discutitur, expoliatur, poenis conteritur, mendicus dimittitur, interdicitur ei prodeundi accessus. Totum ei tulerunt, stolam tamen baptismatis auferre non potuerunt.
1.51
( I, 17) Post haec Geisericus ecclesiam Carthaginis claudi praecepit, dissipatis atque dispersis per diuersa exiliorum loca, quia episcopus non fuerat, presbyteris et ministris. Quae uix reserata est Zenone principe supplicante per patricium Seuerum; et sic uniuersi ab exilio redierunt. Quae uero in Hispania, Italia, Dalmatia, Campania, Calabria, Apulia, Sicilia, Sardinia, Britiis, Lucania, Epiro[ uetus] uel Ellada gesserit, melius ibi ipsi qui passi sunt miserabiliter lugenda narrabunt. Sed iam persecutionis nostrae, a Geiserico quanto sublimiter, tanto crudeliter gestae, iste sit finis. Durauit autem in regno annis triginta septem, mensibus tribus.

Intertext edge

Open linked passage

Note