Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Historia persecutionis Africae provinciae
Victor VitensisProv pr.1 · opp-lat1More by Victor Vitensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/victor-vitensis" aria-label="More works by Victor Vitensis"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
pr.1
[PROLOGVS.]
pr.1
[ Quondam ueteres ob studium sapientiae enucleare atque sciscitari assidue minime desistebant, quae forte uel qualia prospere uel secus prouinciis, locis aut regionibus euenissent, de quibus uel in quibus exacuerent stilum ingenii sui atque redolentes magisterii flores ignaris historiae calathorum offerrent gratuito munere propinatos, dabantque operam ut nequaquam lateret in totum, quod in parte forte fuerat gestum.
pr.2
Sed illi fastu mundialis amoris inflati gloriam elationis suae longe lateque gestiebant laudabiliter diffamari. At uero uenerabilitas studii tui historiam texere cupiens, inquiris simili quidem feruore, dispari tamen amore; et illi ut laudarentur in saeculo, ipse ut praeclarus appareas in futuro et dicas: in domino laudabitur anima mea: audiant mansueti et laetentur. Poteris ut uoluisti, quia omne datum optimum et omne donum perfectum caelitus accepisti, eruditus a tanto pontifice totoque laudis genere praedicando beato Diadoco, cuius ut astra lucentia extant quam plurima catholici dogmatis monumenta dictorum. Et sat est tibi ut aequiperes doctrinam doctoris, quia satis est discipulo ut sit quomodo magister eius.
pr.3
Alium uideo Timotheum ab incunabulis infantiae sacris litteris eruditum, necnon inter alios sublimem atque expeditum magisterii gentium Lucam, arte medicum, apostoli Pauli discipulum. Ego namque iubentis imperio oboedientiae
pr.4
ceruicem submittens, quae obuenerunt in partibus Africanis debaccantibus Arrianis, sensim breuiterque indicare temptabo, et quasi rusticanus operarius defatigatis ulnis aurum colligam de antris occultis, speciem uero adhuc sordentem atque confusam non cunctabor artifici iudicio ignis examinandam contradere, qui monetarios possit solidos picturare.]

Intertext edge

Open linked passage

Note