Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Commentarii in Apocalypsin
Apoc 6.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
6.1
Resignatio sigillorum, ut diximus, apertio est ueteris testamenti praedicatorum et praenuntiatio in nouissimo tempore futurorum; quae licet scriptura prophetica per singula sigilla dicat, omnibus tamen simul apertis sigillis ordinem suum habet praedicatio. nam aperto primo sigillo cum dicat se uidisse equum album et equitem coronatum habentem arcum— hoc enim in primo factum est—, postquam ascendit in caelis dominus noster, aperuit uniuersa et emisit spiritum sanctum. cuius uerba per praedicatores tamquam sagittae ad cor hominum pergerent et uincerent incredulitatem. corona autem est praedicatoribus super caput promissa per spiritum sanctum. ceteri tres equi: famem,( bella) et pestilentiam in euangelio dominus ostendens praedicata manifeste significat; ideoque ait: unum de animalibus, quia omnia quattuor unum sunt. ueni autem et uide:\' ueni\' dicitur inuitato ad fidem et\' uide\' dicitur ei qui non uidebat. ergo equus albus uerbum praedicationis cum spiritu sancto in orbem missum: ait enim dominus: praedicabitur hoc euangelium in toto orbe terrarum in testimonium omnibus gentibus[ fol. 11\'] et tunc ueniet finis.
6.2
Equus autem niger famem significat; ait enim dominus: et erit fames per loca. proprie autem extendit se uerbum usque ad Antichristum, id est tempora, quando magna famis est futura quandoque et homines laedentur. Equus rufus et qui sedebat super illum habens gladium: bella sunt, quae futura significat, ut legimus in euangelio: surget enim gens aduersus gentem et regnum aduersus regnum et erit terrae motus magnus. hic est equus rufus.
6.3
Equus autem pallidus, et qui sedebat super illum nomen habebat mors. haec eadem quoque inter ceteras clades praedicauerat dominus: uenturas pestes et mortalitates. cum enim dicat: et infernum sequitur illum. id est ut dicat deuorationem animarum multarum impiarum. hic est equus pallidus.
6.4
Animas autem occisorum uidisse sub ara id est sub terra.( al\' a) enim et caelum et terra dicuntur, sicut lex imaginaria ueritatis faciem meditata[ ad duas aras, auream intrinsecus( et aeream extrinsecus), fecerat. nos autem intellegimus aram caelum dici a domino nostro nobis testimonium perhibente; ait enim:( cum offeres munus tuum) ad aram— utique munera nostra orationes sunt quas efficere debemus— et ibi recordatus fueris habere aliquid fratrem tuum aduersus te, relinque ibi munus[ fol. IP] tuum: utique ad caelum ascendunt orationes. sicut ergo caelum intellegitur ara aurea, quae erat interior— nam et sacerdos semel introibat in templum in anno, qui habebat Christi mandatum, ad aram auream; significabat spiritum sanctum hoc esse facturum, id est quod passus est, semel factum est—, sic et aerea terra intellegitur, sub qua est infernum, remota a poenis et ignibus regio, requies sanctorum, in qua quidem uidentur ab impiis et audiuntur iusti, sed neque illi ad illos transire possunt. hos ergo tantos, id est animas occisorum, expectare uin dic tam sanguinis, idest corporis sui, de habitantibus super terram uoluit nos cognoscere qui omnia uidet. sed quoniam in nouissimo tempore et sanctorum remuneratio perpetua et impiorum uentura. est damnatio, dictum est\' expectare\'; et pro corporis sui solatio acceperunt, inquit, stolas albas, id est donum spiritus sancti. De Victorini editione, quod attinet ad cap. VI, conferantur quae ad pag. 76, 2 adnotauimus. recensionis Hieronymi cap. VI sect. 8, quae in aduersa pagina lin. 6- 9 repraesentatur, ex Ticonii commentariis deprompta exstat in Ps.- Augustini homil. in Apocal. VI( XXXV 2427. 2428 bis M), apud Primasium( LXVIII 854 M), apud Beatum p. 357.

Intertext edge

Open linked passage

Note