Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Architect
VitruviusOn Architect 11 · vulgataMore by Vitruvius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/vitruvius" aria-label="More works by Vitruvius"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
11.1
Nunc mihi videtur, tametsi non sint italicae consuetudinis palaestrarum aedificationes, traditae tamen, explicare et, quemadmodum apud Graecos constituantur, monstrare. in palaestris peristylia quadrata sive oblonga ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circumitionem, quod Graeci vocant δί αυλον, ex quibus tres porticus simplices disponantur, quarta, quae ad meridianas regiones est conversa, duplex, uti, cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem pervenire.
11.2
Constituantur autem in tribus porticibus exhedrae spatiosae, habentes sedes, in quibus philosophi, rhetores reliquique, qui studiis delectantur, sedentes disputare possint. in duplici autem porticu conlocentur haec membra: ephebeum in medio( hoc autem est exhedra amplissima cum sedibus) tertia parte longior sit quam lata; sub dextro coryceum, deinde proxime conisterium, a conisterio in versura porticus frigida lavatio, quam Graeci λουτρό ν vocitant; ad sinistram ephebei elaeothesium, proxime autem elaeothesium frigidarium, ab eoque iter in propnigeum in versura porticus. proxima autem introrsus e regione frigidarii conlocetur concamerata sudatio longitudine duplex quam latitudo, quae habeat in versuris ex una parte laconicum ad eundem modum, uti quam supra scriptum est, compositum, ex adverso laconici caldam lavationem. in palaestra peristylia, quemadmodum supra scriptum est, ita debent esse perfecta distributa.
11.3
Extra autem disponantur porticus tres, una ex peristylo exeuntibus, duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus una, quae spectaverit ad septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine, altera simplex, ita factae, uti in partibus, quae fuerint circa parietes et quae erit ad columnas, margines habeant uti semitas non minus pedum denûm mediumque excavatum, uti gradus sint in descensu marginibus sesquipedem ad planitiem, quae planities sit non minus pedes XII; ita qui vestiti ambulaverint circum in marginibus, non inpedientur ab unctis se exercentibus.
11.4
Haec autem porticus ξυστό ς apud Graecos vocitatur, quod athletae per hiberna tempora in tectis stadiis exercentur. proxime autem xystum et duplicem porticum designentur hypaethroe ambulationes, quas Graeci παραδρομί δες, nostri xysta appellant, in quas per hiemem ex xysto sereno caelo athletae prodeuntes exercentur. faciunda autem xysta sic videntur, ut sint inter duas porticus silvae aut platanones, et in his perficiantur inter arbores ambulationes ibique ex opere signino stationes. post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiae cum laxamento athletas certantes spectare. Quae in moenibus necessaria videbantur esse, ut apte disponantur, perscripsi.
11.1
Caeruli temperationes Alexandriae primum sunt inventae, postea item Vestorius Puteolis instituit faciundum. ratio autem eius, e quibus est inventa, satis habet admirationis. harena enim cum nitri flore conteritur adeo subtiliter, ut efficiatur quemadmodum farina; ea aes cyprum limis crassis uti scobis facta mixta conspargitur, ut conglomeretur; deinde pilae manibus versando efficiuntur et ita conligantur, ut inarescant; aridae componuntur in urceo fictili, urcei in fornace: ita aes et ea harena ab ignis vehementia confervescendo cum coaluerint, inter se dando et accipiendo sudores a proprietatibus discedunt suisque viribus per ignis vehementiam confectis caeruleo rediguntur colore.
11.2
Usta vero, quae satis habet utilitatis in operibus tectoriis, sic temperatur. glaeba silis boni coquitur, ut sit in igni candens; ea autem aceto extinguitur et efficitur purpureo colore.
11.1
Catapultarum rationes, e quibus membris ex portionibus componantur, dixi. ballistarum autem rationes variae sunt et differentes unius effectus causa comparatae. aliae enim vectibus suculis, nonnullae polyspastis, aliae ergatis, quaedam etiam tympanorum torquentur rationibus. sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam magnitudinem ponderis saxi, quod id organum mittere debet. igitur de ratione earum non est omnibus expeditum, nisi qui geometricis rationibus numeros et multiplicationes habent notas.
11.2
Nam quae fiunt in capitibus foramina, per quorum spatia contenduntur capillo maxime muliebri vel nervo funes, magnitudine ponderis lapidis, quem debet ea ballista mittere, ex ratione gravitatis proportiones sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus sagittarum. itaque ut etiam qui geometricen non noverunt, habeant expeditum, ne in periculo bellico cogitationibus detineantur, quae ipse faciundo certa cognovi quaeque ex parte accepi a praeceptoribus, finita exponam, et quibus ponderibus Graecorum pensiones ad modulos habeant rationem, ad eam ut etiam nostris ponderibus respondeant, tradam explicata.
11.3
Nam quae ballista duo pondo saxum mittere debet, foramen erit in eius capitulo digitorum V; si pondo IIII, digitorum sex et digitorum VII; decem pondo digitorum VIII; viginti pondo digitorum X; XL pondo digitorum XII SK; LX pondo digitorum XIII et digiti octava parte; LXXX pondo digitorum XV; CXX pondo I pedis et sesquidigiti; C et LX pedis I9; C et LXXX pedis et digitorum V; CC pondo pedis et digitorum VI; CC et XL pondo pedis I et digitorum VII; CCCLX pedis I S.
11.4
Cum ergo foraminis magnitudo fuerit instituta, describatur scutula, quae graece περί τρητος appellatur, cuius longitudo foraminum† vel, latitudo duo et sextae partis. dividatur medium lineae descriptae et, cum divisum erit, contrahantur extremae partes eius formae, ut obliquam deformationem habeat longitudinis sexta parte, latitudinis, ubi est versura, quarta parte. in qua parte autem est curvatura, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo foramina convertantur, et contractura latitudinis redeat introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto, quantam epizygis habet crassitudinem. cum deformatum fuerit, circum levigatur, extremam ut habeat curvaturam molliter circumactam.
11.5
Crassitudo eius foraminis constituatur. modioli foraminum duo, latitudo IS9, crassitudo praeterquam quod in foramine inditur foraminis, ad extremum autem latitudo foraminis. parastatarum longitudo foraminis VSF; curvatura foraminis pars dimidia; crassitudo foraminis et partis LX. adicitur autem ad mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum in descriptione, latitudine et crassitudine foraminis V, altitudo parte IIII.
11.6
Regulae, quae est in mensa, longitudo foraminum VIII; latitudo et crassitudo dimidium foraminis. cardines, crassitudo foraminis. curvatura regulae. exterioris regulae latitudo et crassitudo tantundem; longitudo, quam dederit ipsa versura deformationis et parastaticae latitudo ad suam curvaturam K. superiores autem regulae aequales erunt inferioribus K. mensae transversarii foraminis k.
11.7
Climacidos scapi longitudo foraminum XIII, crassitudo IK, intervallûm mediûm latitudo foraminis et parte quarta, crassitudo pars VIII K. climacidos superioris pars quae est proxima bracchiis, quae coniuncta est mensae, tota longitudine dividatur in partes V. ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci χῆ λην vocant, crassitudo 9, longitudo foraminum III et semis K; extantia cheles foraminis S;† plentigomatos foraminis et sicilicus. quod autem est ad axona, quod appellatur frons transversarius, foraminum trium.
11.8
Interiorum regularum latitudo foraminis, crassitudo chelonii replum, quod est operimentum, securiculae includitur K. scaporum climacidos latitudo, crassitudo foraminis XII K. crassitudo quadrati, quod est ad climacida, foraminis FC, in extremis K, rotundi autem axis diametros aequaliter erit cheles, ad claviculas autem minus parte sexta decuma K.
11.9
Anteridon longitudo foraminum† eius, latitudo in imo foraminis, in summo crassitudo. basis, quae appellatur ἐ σχά ρα, longitudo foraminum::::, antibasis foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis. compingitur autem dimidia altitudinis K. columna, latitudo et crassitudo IS. altitudo autem non habet foraminis proportionem, sed erit quod opus erit ad usum. bracchii longitudo foraminum VI, crassitudo in radice foraminis, in extremis F. De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime expeditas putavi, exposui. quemadmodum autem contentionibus eae temperentur e nervo capilloque tortis rudentibus, quantum comprehendere scriptis potuero, non praetermittam.

Intertext edge

Open linked passage

Note